Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Irca nonum arguitur, quod in deo non sint nisi duae personae. Primo sic. in diuinis non est nisi persona quae non est ab alia, & persona quae est ab alia. sed ita est quod persona quae non est ab alia, non potest esse nisi vnica, propter perfectionem quam requirit in illa ratio illa quae est non esse ab alia: vt iam patebit, quare cum in persona non minorem perfectionem requirit ratio essendi personam ab alia, quam ratio essendi personam non ab alia: consimiliter ergo propter perfectionem quam requirit in persona ratio illa quae est non esse ab alia, persona illa quae est ab alia non potest esse nisi vnica. in deo ergo tantum est vnica persona quae est ab alia, & tantum vnica quae non est ab alia. ergo tantum duae personae sunt in ipso.

⁋ Quia sint plures arguitur sic. in deo est ponere rem quae generat, vt personam patris, & rem quae generatur vt personam filii, & rem quae spiratur, vt personam spiritus sancti, & rem quae nec generatur nec spiratur vt communem essentiam: quae non est nisi essentia singularis intellectualis naturae. & talis non est. ni si persona, ergo in deo sunt ad minus quatuor personae.

⁋ Quia in diuinis personae sint infinitae: arguitur sic. n diuinis plures sunt personae in eadem essentia propter eius infinitatem & illimitationem qua conmunicabilis est in sua singularitate. sed communicabile propter suam infinitatem non minus est conmunicabile infinitis: eo quod infinitas nullum numerum sibi determinat. ergo &c.

⁋ In hac quaestione supposito ex praedeterminatis quod in deo necesse est ponere plures esse personas: Primo explicandum est quomodo in diuinis non possint esse tantum duae personae: sed quod oportet esse tres: & deinde quod non possunt esse plures tribus: vt secundum hoc sint tres, & tantum tres, nec plures, nec pauciores. Est igitur sciendum, quod sicut persona in deo non accipitur penes ali quid absolutum: sed solummodo penes relatiuam proprietatem: & ideo propter naturam proprietatis relatiuae constituentis personam, necessario debet poni pluralitas personarum in deo: & non vnitas tantum: vt habitum est in praecedente quaestione: Sic consimiliter in deo non accipitur persona penes relatiuam proprietatem quancumque, sed penes illam solam quae pertinet ad rationem originis & emanationis vnius personae ab altera. Alia enim proprietas relatiua in diuinis realis non est, neque personae distinctiua: vt infra videbitur. Propter quod penes rationum diuinarum emanationem necessario debet poni numerus personarum diuinarum. Ema nationum enim termini sunt ipsae personae relationibus constitutae. Quia ergo in deo sunt tantum duo modi emanandi personam a persona. scilicet per modum naturae vnius, & per modum voluntatis alius, vt infra videbitur: quarum prima procedit a persona quae penitus non est ab alia: vt similiter videbitur inferius: secunda vero simul ab illa, & ab alia quae emanat per illam, & terminatur in personam tertiam: vt similiter videbitur inferius: Idcirco secundo in deo non possunt esse pauciores quam tres modi personae: vt sunt in diuinis persona quae a nulla est, & persona quae ab vna est, & persona quae ab aliis est. Praeterea quia illi duo modi emanandi sic singulares sunt: vt nullo modo possint plurificari, vt similiter infra patebit: & singulares emanationes necessario habent singulares terminos: idcirco tertio in deo personae non possunt esse plures tribus: & sic tantum tres, ita quod nec plures nec pauciores. Sed quia pluratex his adhuc obscura sunt, primum (vt ait Augustinus i de trinitate. c. ii. secundum auctoritatem scripturarum sanctarum, vtrum ita se habeat fides demonstrandum est: deinde rationibus magis lucidis quasi a posteriori acceptis de clarandum est. Auctoritates autem diuinarum scripturarum veteris ac noui testamenti ad demonstrandum quod per sonae sint tres, inducit sufficienter Magister Sententiarum litid is. distin ii. & ab illo cap. Proponamus ergo in medium, vsque in finem illius distinctionis, quas propterea non oportet hic recitare. Rationes ad hoc idem demonstrandum acceptas a vestigio dei in creaturis generaliter, & a ratione imaginis in creatura rationali specialiter, sufficienter inducit per totam tertiam distinct. propter quod eas hic repetere non oportet. Sed vnam explicat specialiter Augustini quam non explicat Magister, cum dicit li. lxxxiii, quod quest. xviii. Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Causam quoque eius trinam esse qua sit, qua hoc sit, qua sibi anmica sit. Creaturae autem causa. id est auctorem deum dici mus. Oportet igitur esse trinitatem. Sed haec ratio & omnes consimiles a vestigio & imagine creaturarum inductae probabilitatem & nullam necessitatem inducunt, eo quod quicquid est in creaturis, attestatur principaliter eis quae sunt essentialia in deo & communia tribus personis: licet per appropriationem singula singulis personis adaptantur.

⁋ Sed rationes acceptae ab illis quae sunt in deo, & pertinent ad eius perfectionem, ad idem demonstrandum hic inducendae sunt. Quarum prima sumitur ex bonitate, amore, charitate, existente in deo. quam ponit Ricar. iii. de triniitate. sparsim in diuersis capitulis, in ca. xi. inquiens. In mutuo amore nihil praeclarius quam vt ab eo quem summe diligis, & a quo sum me diligeris, alium aeque diligi velis. Demus ergo summo quod praecipuum & optimum est. Vides ergo quo modo charitatis consummatio personarum trinitatem requirit. Vt enim dicit cap. xiii. Charitas vt es se vera possit, pluralitatem exigit: vt vero consummata sit, trinitatem personarum requirit. Et cap. xix. uando solus solum diligit, dilectio quidem est: condilectio non est. Condilectio vero dicitur vbi duorum affectus tertii amoris incendio conflatur.

⁋ Secunda vero ratio sumitur ab eodem ex parte felicitatis & iucunditatis, quam ponit in cap. xvii. sic dicens. Completio verae felicitatis & summae nullo videtur posse subsistere sine geminatione personae. Et cap. xviii. Et certe si in illa personarum pluralitate tertia persona deesset, in sola geminatione personae non esset. Et cap. xx. Nam plenitudo summae felicitatis requirit plenitudinem summae iucunditatis: plenitudo summae iucunditatis requirit plenitudinem summae charitatis: plenitudo summae charitatis exigit plenitudinem trinitatis.

⁋ Ratio vero qua probari debet quod in diuinis non sint plures quam tres personae, accepta est a natura rei, talis. In diuinis non est personarum pluralitas, nisi propter emanationem personalem & relatiuas proprietates, quibus ordinem habet ad actus emanationum personalium: vt dictum est supra. Nunc autem in diuinis non potest es se nisi tantum vnica persona quae non est ab alia, & a qua aliae, nec possunt esse in diuinis plures rationes, vel modi emanationum quam duo, ita quod quamlibet illarum necesse est esse singularem & vnicam: per quas non possunt procedere nisi duae personae singulares & vnicae, secundum quod in sequentibus omnia ista habent declarari. Vna autem singularis persona quae non est ab alia, & a qua sunt aliae, & duae singula res quae sunt ab alia, non sunt personae nisi tres: in diuinis ergo non possunt plures esse personae quam tres.

⁋ Ad primum in oppositum, quod propter perfectionem suam persona quae non est ab alia est nica, ergo propter aequalem perfectionem illa persona quae non est ab alia debet esse vnica, Dicendum quod non est ita, quoniam sic est in omnibus quae pluralitatem habent in vniuersa rerum natura, quod ordinem aliquem habent adinuicem secundum rationem principii & principiati: vt sit omnium illorum principium vnum, a quo habent educi, & in quod habent reduci, secundum quod in prima quaest. nostri sexti Quodlibet exposuimus diffusius, ordiendo Hierarchicum ordinem vniuersi. Et sic primum principium in ordine quocumque requirit vnitatem, non sic autem procedens a principio. Propter quod licet in ordine diuinarum personarum sit necesse fore vnicam personam quae non est ab alia, non tamen necesse est fore vnicam illam quae est ab alia. immo bene potest esse quod sint plures, & hoc propter emanationum pluralitatem: vt dictum est: & infra declarabitur. Nec sequitur conclusum, eo quod non tenet forma argumenti: quoniam in diuinis est accipere duplicem rationem perfectionis, licet ipsa perfectio non sit nisi vnica, quia de essentialibus est. Vnam quae est dei inquantum deus est: aliam quae est singularis personae, inquantum talis persona est: vt patris, inquantum pater est: & filii, inquantum filius est: & spiritus sancti inquantum spiritus sanctus est. Ratio autem perfectionis dei inquantum deus est, in essentialibus, & absolutis consistit. in qua vniuoce aequales sunt pater & filius & spiritus sanctus, & aeque perfecti, non tamen tres perfecti, sed vnus perfectus. Et propter istam perfectionem persona non habet esse persona, nec vnica, nec plures, sed deus tantum: de qua supra tractatum est. Ratio vero perfectionis personae singularis, inquantum singularis persona, consistit in relatiuis & personalibus, in qua nec vniuocantur nec conveniunt diuersae personae diuinae: scilicet illa a qua est alia, & quae est ab alia: quia personalis proprietas vnius non est conmunis alteri. Ratio enim perfectionis patris siue ratio secundum quam perfectio est in patre inquantum pater, est propria patri: & non conuenit filio nec spiritui sancto. Consistit enim in sua innascibilitate, in qua habet foecunditatem vt ab ipso procedat omnis alius, & omne aliud: vt infra patebit. Ratio vero perfectionis filii consistit in sua natiuitate, in qua habet foecunditatem communem cum patre: vt ab ipso procedat vnus alius: & omne aliud. Ratio vero perfectionis spiritus sancti consistit in sua processione passiua, in qua habet foecunditatem communem cum patre & si lio: vt ab ipso procedat omne aliud. Et sic ratio perfectionis patris vt pater, non conuenit filio: nec spiritui sancto: nec econuerso. Sicut nec filio conuenit quod sit pater nec spiritus sanctus, nec econ uerso. Propter quod omnis actio personalis quae conuenit patri, convenit filio, aut spiritui sancto. Sed in aliqua ratione perfectionis conuenit cum patre filius, non autem spiritus sanctus, quae scilicet consistit in eorum processibilitate, in qua habent communem foecunditatem vt ab ipsis procedat spiritus sanctus. Propter quod dicit Ricar. iii. de triniitate. cap, xv. Sane in diuinis illis personis perfectio vnius exigit adiunctionem alterius: & consequenter in geminis, perfectio vtriusque requirit cohaerendum tertiae. Quia ergo persona quae non est ab alia sed a qua est alia, & persona quae est ab illa non conveniunt: & per consequens nec vniuocantur in suis rationibus perfectionum personalibus: ideo non sequitur quod licet vna persona propter suam perfectionem requirat quod sit vnica tantum, quod hoc similiter requirat & alia vt quod si persona quae non est ab alia & a qua est alia, sit vnica, quod similiter persona quae est ab alia sit vnica tantu scilicet illa quae prima emanatione procedit: quamuis sua perfectio requirit quod sit tantum vnica in ratione suae personalitatis. Quemadmodum enim perfectio patris vt pater est, requirit quod in diuinis non sit nisi tantum vnus pater: sic perfectio filii vt filius, requirit quod in diuinis non sit nisi tantum vnus filius. Non tamen quemadmodum perfectio patris qua non est ab alio simpliciter, requirit quod non sit in diuinis alius qui non est ab alio, siue ille alius intelligatur fore pater, siue non pater: Sic perfectio filii qua est ab alio simpliciter, requirit quod non sit in diuinis alius quid non est ab alio, siue ille alius fuerit filius siue non filius secundum quod haec omnia melius clarescent inferius.

⁋ Ad secundum dicendum: quod licet in deo sit po nere rem substantiae vnicam, & rem relationis in personis triplicem: tamen illa res substantiae vt substam tia est siue essentia, licet sit natura intellectualis non habet propriam rationem personalitatis. Quoniam (vt supra expositum est) res quae est essentia secundum quod est essentia siue sit singularis siue nonnon habet rationem personae nisi habeat rationem incommunicabilis: & ideo non connumeratur cum triplici re personali, nec distinguitur contra eas in constituendo personam, vt posuit loachim.

⁋ Ad tertium dicendum, quod si non esset in diuina essentia alia ratio qua esset communicabilis, & alia qua est istis communicabilis: tunc argumentum procederet. Nunc autem non est ita. licet enim sit communicabilis simpliciter propter rationem suae infinitatis & illimitationis: vt propterea in singularitate essentiae procedit communicatio in diuinis: cum tamen in illa statur in creaturis (vt alibi expressius declarauimus ) non tamen est communicabilis nisi determinatis personis propter determinatum numerum radicum diuinarum emanationum in diuina essentia: cuiusmodi sunt intellectus & voluntas, vt determinauimus in sexto Quodlibet in quaestione de numero personarum, & adhuc amplius declarabitur. Rationes autem quas Ricar. adducit de triniitate. quod non possunt per sonae diuinae esse infinitae, logicales sunt omnes, & solum probabilitatem inducunt, sicut & illae per quas probat personarum trinitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9