Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur, quod in vna persona non possunt esse plures proprietates Primo sic. Magister dicit primo Sententiarum distinctione. xxxiii. cap. Quorum. n ipsis hypostasibus sic sunt proprietates quod eas determinant. sed personam non determinat proprietas nisi eam constituat: quia determinando constituit: & vna persona non constituitur nisi vna proprietate. ergo &c.
⁋ Secundo sic. cum proprietas in diuinis secundum determinata res sit, si in vna persona essent plu res proprietates, cum proprietates denominant personam, vna persona esset plures res.
⁋ In contrarium est, quoniam persona non distinguitur a persona nisi proprietate. Cum ergo vna persona distinguitur a pluribus, oportet ponere quod in vna persona sint plures proprietates.
⁋ Dicendum ad hoc. secundum praedeterminata, quod strictissime loquendo de proprietate non sunt proprietates plures in vna persona: quia non sunt plures nisi tres personales constitutiuae trium personarum. Largius autem loquendo secundum quod innascibilitas & communis spiratio dicuntur proprietates, planum est quod duae sunt proprie in patre, innascibilitas & generare: & vna coniter in ipso & filio, scilicet communis spiratio actiua.
⁋ Ad primum in oppositum, quod non est proprietas in persona nisi eam determinet & tales non sunt nisi tres constitutiuae: Dicendum est quod illud dictum est solum de tribus proprietatibus persona libus. Veruntamen distinguendum est, quod determinare potest proprietas personam vel in se & respectu alterius personae simul, vel respectu alterius personae tantum. Tertium membrum, scilicet in se tantum, est impossibile: quia in diuinis secundum supra determinata non est persona nisi relatiua. Primo modo non determinant personam nisi tres proprietates personales. Secundo modo potest proprietas determinare personam dupliciter, aut positiue, aut negatiue. Primo modo determinat communis spiratio personas patris & filii distiguem do eas a persona spiritus sancti. aliter enim non esset in eis principium emanationis spiritus sancti. Nihil enim producitur proprietate aliqua, quod non determinatur per eam. Vnde Magister primo Sententiarum distinctione. xxxii. cap. Quorum. dicit. Licet paternitas & filiatio sint in essentia diuina: cum eam non de terminent: non ideo potest dici quod diuina essentia generet & generetur: vel quod eadem res sit pater & filius. ita enim proprietas determinat personas, vt hac proprietate hypostasis sit generans: & illa alia hypostasis sit generata. Secundo modo ingenitum determinat personam patris respectu non genito ris, vt tactum est supra: & inferius amplius declarabitur.
⁋ Ad secundum, quod plures res essent in ea dem persona: dicendum secundum quod dicit Alexander in summa sua, proprietas non dicit rem proprie: sed rationem rei. Et huius ratio est, quia res secundum quod sumitur in diuinis, non dicitur a reor reris: sed tantum aratitudine: & non est nisi duplex ratitudo scilicet existendi & subsistendi. Ratitudine existendi non est res in diuinis, nisi essentia in quae existunt personae, & quaecumque sunt in deo. Ratitudine vero subsistendi non est res in diuinis nisi persona in qua subsistit essentia, & quaecumque sunt in diuinis. propter quod proprietas licet in diuinis dicitur relatio realis, vt supra determinatum est: non tamen proprie potest dici res nisi cum determinatione: dicendo res relationis.
On this page