Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca primum arguitur quod proprietates non sunt in personis: Primo sic. Quid solum convenit alicui ex habitudine eius ad alterum, nihil est in illo, siue eorum quae sunt illius: quia habitudo talis ad ipsum nihil dat ei cum adest, & nihil aufert cum abest, proprietas relatiua conuenit personae ex sola habitudine eius ad alterum quae cum adest, conuenit ei proprietas relatiua, & non conuenit ei cum abest. dicente Boethio libro de triniitate. ca. xiii. vbi loquitur de relationibus proprietatum. Perspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur: si auferas seruum, abstulisti & dominum. An non etiam si abstulisti albedinem, abstulisti quoque album: Sed interest: quod albedo accidit subiecto: sed potestas qua seruus coercetur, quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere: sed per seruorum quodammodo extrinsecus accessum, non igitur vt concludit dici potest praedicatio ne rclatiua quicquam rei de qua dicitur, vt iam supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. ita simplex est: persona in diuinis vt essentia. sed proprietates essentiae, vt attributa essentialia, bonitas, veritas, & huiusmodi, propter essentiae simplicitatem non dicuntur esse in essentia: sed solum modi quidam intelligendi circa ipsam. ergo similiter nec proprietates sunt aliquid in persona: sed solum modi circa per sonas.
⁋ Tertio sic. Proprietas relatiua est in illo, in quo essentialiter fundatur. vt similitudo vnius albedinis ad aliam, quia essentialiter fundatur in albedine est in albedine. vnde & denominat eam, dicendo quod albedo est similis albedini, proprietas quaelibet relatiua in diuinis essentialiter fun- datur in diuina essentia, vt iam habitum est. ergo est in illa, non ergo proprie dicenda est esse in persona.
⁋ In oppositum est Gregorius, qui dicit in praesatione Missae. In essentia vnitas, in personis proprietas.
⁋ In ista quaestione antiquitus erat via erroris vna dicentium quod proprietates licet sint aliquid in diuinis id est inter ea quae circa deum considerantur, non tamen in personis nec in essentia, nec ipsae per sonae aut ipsa essentia diuina, sed tantum habitudines ab extriseco personis quasi affirae & assistentes. Et erat po sitio Porretani: quam excepit ex verbis Boethii, vt dictum est. Sed quod dixit Boethius (vt habitum est iam supra) Ex quo appeet quod proprietates & relationes nihil rei dicunt in diuinis: sed circunstantiam & modum rei extrinsecus assignant: Hoc non dixit intendendo quod non sunt res aliqua: sed omninon aliud ab essentia & persona, vt putauit Gilbertus: sed hoc dixit quia non dicunt in diuinis aliquid re diuersum ab essentia & persona, sicut significant accidentia absoluta, vt manifestat per sua exempla: sed solum modum se habendi & circunstantiam, non tamen omnino distinctam & separatam ab essentia & persona: sed vt includens in suo significato rem & essentiam in qua fundatur modus ille, vt dictum est: quae pro terea conuenit personae ex natura illius rei: vt sic circunstantiam & respectum ad alium habet persona non solum quia alius quodammodo se habet ad ipsam: sed ex seipsa respicit alium cum alius respicit ipsam. Vnde quod dixit Boethius huiusmodi circunstantiam considerari ex aduentu alterius: non dixit hoc quia ex solo aduentu alterius, quod intelligit Gilbertus: sed quia non sine aduentu alterius. Sic enim est po omnis natura perfecta habet ex se naturam qua habet ad aliud comparari: & tanto ad plura quanto perfectior & simplicior est natura, vt habitum est supra loquendo de attributis. sed quod quandoque actu non refertur ad aliud hoc contingit ex defectu alterius extremi: sicut contingit in luce quod habet in se perfectam naturam qua semper habilis est vt actu illuminet: & quod non semper actu illuminat, hoc est quia non praesens est illuminationem suscipiens: & cum fuerit praesens, statim sine omni sua immutatione illuminat. Similiter album in se habet naturam qua habile est vt alteri assimiletur secundum actum: & vt actu assimiletur non requiritur nisi praesentia alterius extremi. Et ita in talibus id reale quo habile est aliquid ad alterum respicere, bene est in ipso ex se: sed non sub ratione respectus nisi per praesentiam alterius extremi. & vtrunque includitur in significato proprietatis relatiuae, vt habitum est supra. Et quo ad hoc secus est de significato relationis & substantiae quantitatis & quaelitatis. Cum enim in quolibet praedicamento est duo considerare, & rem ipsius praedicamenti, & rationem generis praedicamenti, secundum quod est superius expositum: alia tria praedicamenta propriam rem habent sui generis: & ad illam significandam imponuntur: non autem ad significandum modum siue ratio nem sui generis quae conuenit suae rei. Substantia enim imponitur ad significandum rem cui convenit esse secundum se: Quantitas vero imponitur ad significandum vnam rem: Qualitas vero ad significandum aliam tem: quibus tamen communiter convenit esse in alio, licet diuersimode. Relatio vero ad significandum, propriam rationem sui generis imponitur, & non ad aliquanrem propriam sui generis: quia illam non habet ad quam ignificandam possit imponi: sed solum habet res aliorum praedicamentorum super quas fundatur vt saepius tactum est: sed aliter quam accidens, quantitas scilicet vel qualitas, fundatur super substantiam: quia illa fundantur super substantiam vt res super rem cui inhaeret: cum in se non possit esse. Relationis vero respectus fundatur super rem vt modus quo alter respicitur. nihil autem in se ex hoc respectu recipit. Et sic propria ratio quantitatis & qualitatis est secundum comparationem eius ad suum fundamentum vt ad subiectum cui inhaeret: sed propria ratio relationis non est omnino secundum compera tionem eius ad fundamentum suum vt in quo sit, sed potius vt ab ipso, & secundum comparatio nem ad id quod respicit. Et quo ad hoc relationes & respectus earum nec sunt inhaerentes nec sub sistentes: sed assistentes, & quasi extrinsecus affixae & quodammodo contingentes rem prout quasi endit ad alterum. Et isto modo tantum considerauit Gilbertus relationes: & dixit eas non esse substantiam nec personam nec in substantia nec in persona: sed affixam & assistentem personae. Sed licetur propria ratio relationis non est omnino ad subiectum vt eidem inhaerens: est tamen ad subiectum vt eidem innitens, non quasi res alia ab ipsa: sed quasi res cadem sub ratione modi per quem alterum respicit. Et non est differentia nisi quia est alia ratio eius secundum quod est in se aliquid, quae est ratio substantiae: & alia secundum quod est sub ratione modi per quem suppositum se habet ad aliud, quae est ratio relationis. Res enim eadem absolutissime considerata, absolute est aliquid in se, & sub comparatione quadam habet modum re spectus ad alterum: & est vna indifferens sicut fundamentum ad duos modos, substantiae scilicet & re lationis: & sub vno modo est res substantiae in diuinis & in creaturis quantitatis aut qualitatis: sub alio vero modo est res fundamentalis relationis. & sic eadem est res substantiae, quantitatis, aut qualitatis & res relationis modo praedicto: & significatur nomine substantiae, quantitatis, aut qualitatis & nomine relationis secundum diuersos respectus differens solummodo. Et ideo in creaturis relatio fundata super quantitatem autm qualitatem, accidens est: & idem accidens re sub diuersis rationibus praedicamentorum: vt idem re signii cent quantitas & aequalitas, & qualitas & similitudo. In diuinis autem vbi non est relatio fundata ni si supra substantiam, consimili modo substantia est & eadem substantia re sub diuersis rationibus praedicamentorum, substantiae scilicet & relationis. & propterea relatio siue proprietas in diuinis non est affixa & as sistens: sed potius insistens essentiae vt fundamento personae vt constituto per ipsam, vt patebit in sequenti quaestione. Propter quod Magister primo Sententiarum dist. xxvi. cap. lam de proprietatibus. loquens de proprietatibus dicit. Vocant relationes quae non sunt deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt incommutabiliter: vt non modo appellatione sint relatiuae: sed & ipsae relationes siue notiones in rebus ipsis, scilicet in personis, sint.
⁋ Ad primum in oppositum, quod proprietas relatiua conuenit personae ex sola habitudine ad alterum, Dicendum secundum iam dicta quod hoc potest intelligi dupliciter. Vel quia ex solo duentu alterius: sic non est verum: nec sic est proprietas aliquid in persona proprie loquendo, vt posuit Gilbertus. Vel quia non sine aduentu alterius aut coexistentia eiusdem: sic est verum. & sic proprietas est in persona ex virtute existentiae suae alterum respicientis, vt dictum & expositum est.
⁋ Ad aliud, quod . respectus attributorum non dicuntur esse aliquid in diuina essentia propter eius simplicitatem: quare neque proprietates in persona: Dicendum quod in proposito aliquod potest intelligi esse in, vel vt in subiecto: sic nihil est in diuinis: vel sicut in fundamento: & sic omnes respectus diuini sunt in essentia, nec simpli citati essentiae repugnant: quia quasi ex ipsa pullulant: vel quasi vt constituens in constituto vel determinans in determinato: & sic proprietas non habet esse in essentia: sed tantum in persona: nec obstat eius simplicitati. secundum quod hoc melius patebit in sequente quaestione.
⁋ Ad tertium, quod relatio fundata in albedine denominat eam, & ita est in ea &c. Dicendum ad hoc, quod relatio habet fundari in aliqua re absoluta dupliciter. vno modo secundum id quod est & vt res aliqua est: alio modo vt principium actionis productiuae alicuius est. Primo modo dupliciter. Vno modo vt in se est aliquid: alio modo vt alteri inhaerens. Primo modo relatio fundata in re aliqua est in illa: sed non nisi vt in fundamento: & denominat illam. secundum quod vna albedo in abstractione dicitur esse similis alteri albedini. Secundo modo relatio fundata in re est in illa non vt in fundamento: sed vt in subiecto in illo cuius accidens est res in qua fundatur. & secundum hoc albedo in subiecto existens vt in subiecto est non dicitur similis: sed album & est prima similitudo substantialis: secunda vero accidentalis. Neutro istorum modorum fundatur relatio super diuinam essentiam. Non primo modo: quia non habet aliam sibi similem. Non secundo modo: quia praeter hoc quod non habet similem sibi aliam, non est in aliquo sicut in subiecto. Sed iuxta hunc secundum modum inquantum existit eadem in diuersis suppositis, in quibus differre potest secundum ratio nem acceptionis nostrae, super ipsam fundatur similitudo qua personae inter se similes dicuntur. Tertio autem modo relatio fundata in re non est in illa nisi secundum quod ordinatur ad actionem & passionem & hoc productionis personalis in diuinis: in qua respectum non habent inter se nisi producens actiue & productum passiue: quae oportet personaliter distingui. Quod cum in diuinis non potest esse per substantiam, oportet quod illud sit per proprietates relatiuas constituentes personas producentem & productam. Relatio enim (vt ait Boethius cap. xiii. de triniitate. si dici potest quoquo modo id quod vix intelligi potuit, interprstatiuum est personarum. Et sic substantia vt in ipsa fundatur talis relatio non existit in se sed in supposito. Et ideo sicut in relatione accidentali quae fundatur super accidens vt est inhaerens subiecto, non denominatid super quod fundatur: sed subiectum eius, vt dictum est: sic relatio personalis fundata super diuinam essentiam non denominat essentiam sed personam: nec secundum quod dicit Praepositinus est proprietas essentiae sed personae: & ideo non est determinatiua essentiae: sed personae. & per hoc proprie est in persona non in essentia, vt iam dicetur.
On this page