Text List

Praeambulum

Praeambulum

⁋ Art. LVIl. De proprietatibus personae patris in speciali. Abito iam de proprietatibus personarum in generali: sequitur de eisdem quo ad singulas personas in speciali. Et primo de illis quae pertinent ad personam patris: Secundo de illis quae pertinent ad personam filii: Tertio vero de illis quae pertinent ad personam spiritus sancti. Circa primum duo. Primum de eis quae propria sunt personae patris. Secundum de spiratione actiua quae communiter conuenit patri & filio. Et circa primum primo de ingenito: Secundo de generare. Et circa primum quatuor. Quorum primum est vtrum ingenitum sit proprietas patris. Secundum: vtrum ingenitum sit alia proprietas quam paternitas. Tertium: vtrum ingenitum prius est ratione quam paternitas. Quartum: vtrum ingenitum proprietas sit constitutiua personae patris.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum