Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod ingenitum non sit alia proprietas in patre ab illa quae est generare siue paternitas. Primo sic. in diuinis non est minus simplex persona essentia. sed propter essentiae simplicitatem omnes proprietates essentiae sibi inuicem coincidunt, quia veritas est bonitas & econuerso, quare & propter personae simplicitatem omnes proprietates personae vnius coincidunt, vt verum sit dice re quod ingenitum sit generare aut paternitas, ergo &c.
⁋ Secundo sic. ingenitum in patre auctoritatem importat. dicente Hil. iiii. de Trinita. cap. iii. Nouit ecclesia vnum deum ex quo omnia, & vnum deum dominum nostrum lesum Christum per quem omnia, ab vno vni- uersorum originem, per vnum cunctorum creatorem. In vno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit. Et cap. v. lpse enim pater eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen quod neque na tum neque ex alio profectum intelligatur: ex quo is qui genitus est subsistere docetur. Sed pater auctoritatem principalem non habet nisi paternitate & generatione qua respicit alium, non est enim auctoritas nisi ad alium qui habet aliquod ab auctore. ergo &c.
⁋ Tertio sic, & est ratio Praepositini. eo quo pater est pater est haec persona. sed eo quo est haec persona est innascibilis: ergo eo quo pater est pater, pater est innascibilis: innascibilitas ergo est paternitas. ergo &c.
⁋ Quarto sic. secundum quod dicit Augustinus de fide ad Petrum, non est dicendum spiritum sanctum ingenitum, ne duos esse patres confiteri compellamur. ad hoc autem non compelleremur nisi innascibilitas esset paternitas: vt spi ritus sanctus esset pater innascibilitate, sicut & ipse pater paternitate. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam vt Augustinus dicit. v. de triniitate. si filium non generaret nihil prohiberet eum dicere ingenitum. non autem diceretur pater, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Aliqui dicunt secundum quod recitat Praepositinus, quod id quod pater significat affirmando, significat non genitus vel ingenitus negando: & propter hoc dicunt quod ingenitum non significat aliud quam paternitas. Et quod vult Augustinus quod alia est notio qua pior est pater: alia vero quae est ingeni tus, exponunt sic. i. alio modo notificatur pater per hoc nomen pater, alio modo per hoc nomen ingenitus Variis enim modis in sacra scriptura notificantur personae, nec necesse est esse tot proprietates quot vocabula quibus notificantur. Quod non est verum: quia aliqua ratio dignitatis importatur nomine ingeniti alia quam nomine patris: quia vna earum ex ratione qua proprietates sunt, non habet habitudinem ad aliam. solummodo enim ratione naturae diuinae contingit quod non est ingenitum nisi generans: nec econuerso: nec potest esse, vt patet ex praedictis in quaestione praecedente, & amplius dicetur in seuenti quaestione.
⁋ Dicendum ergo quod alia est proprietas patris ingenitum, & alia paternitas: quia paternitas est proprietas qua pater est, & qua habet respectum positiuum ad illum qui a se est: & ingenitum est proprietas qua habet respectum negatiuum ad non a quo est, secundum modum praedictum. & est vtrumque dignitatis ratio in patre, vt dictum est.
⁋ Ad primum in oppositum: quod omnens proprietates essentiae coincidunt, ergo & sonae: Dicendum quod non est simile, quia secundum praedicta proprietates essentiae differunt tantum secundum rationem & per intellectus considerationem: non autem proprietates personae: sed differunt ex na tura & habitudine rei ex se praeter intellectus considerationem, secundum praedicta. Propter quod quantum est ex natura rei coincidunt proprietates essentiae non autem personae. Nec est illius coincidentiae causa simplicitas ex parte proprietatum essentiae: nec istarum non coincidentia repugnat simplicitati ex parte personae: quia non sunt nisi respectus in ea: qui nullam compositionem ponunt, vt dictum est.
⁋ Ad secundum, quod secundum Hila. Ecclesia in vno ex quo auctoritatem innascibilitatis intelligit &c. Dicendum quod reuera patri convenit aucto ritas ex hoc ipso quod alius habet esse ab ipso: non autem ex eo quod non est ab alio. Nihil ei est auctoritas nisi quasi quaedam maioritas illius cuius est auctoritas respectu alterius, & hoc vniversalex eo solum quod ab hoc ille habet esse: secundum per in diuinis pater habet auctoritatem quasi maioritatl super filium. dicente Hila. xi. de triniitate. cap. v. In eo quod pater maior est, confessionem paternae auctoritatis intellige. Dum non a se facit id quod agit secundum natiuitatem, sibi pater est auctor. Et per eundem modum pater & filius habent auctoritatem respectu spiritus sancti. dicente Hila. ii. de triniitate. cap. xv. De spiritu nec tacere nec loqui necesse est: qui a patre & filio auctoribus confitendus est. Vel dicitur auctoritas non solum quia quasi maioritas est huius ad hunc quia hic ab illo: sed etiam quia in substantia ille a quo aliud est, est supra illud quod ab ipso est. & secundum hoc dicitur quod trinitas auctoritatem habet super creaturas. Vnde vbi dicit Hila. In vno ex quo auctoritatem innascibilitatis intelligit, continuo subdit. In vno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo & per quem ad id quod creatur & in his quae creata sunt communionis auctoritas sit. Vnde quia patri ex eo quod est ingenitus non convenit quod alius sit ab ipso: sed potius ex eo quod est piti: idcirco auctoritas, non convenit ei ratione ingeniti, sed ratione paternitatis: sed ratione in geniti convenit ei quod non habet sibi auctorem. Vnde illud dictum Hila. auctoritatem innascibilitatis, debet intelligi resoluendo substantiuum in adiectiuum sub hoc sensu. auctoritatem innascibilitatis id is. innascibilis. Verum est enim (vt dictum est) quod auctoritas debetur innascibili, sed non innascibilitati: vt innasci bilitas sit ipsa auctoritas: vel quod ratione innascibilitatis conueniat ei auctoritas: sed potius ratione paternitatis. Et hoc secundum modum quo illud aliud dictum eius. xi. de Trinitate cap. xv. Deus quidem piter natiuitatis est. debet exponi, idest illius quid natus est. Sed contra videtur esse dictum sequens. Ipse enim piter eius quem genuit auctor ostenditur. Dicendum quod in diuinis duplex est ratio siue modus auctoritatis: vnus prim cipalis, alter non principalis: secundum quod in eis est duplex productio, vna principalis, & alia non principalis secundum supra determinata. Auctoritas principalis est illa quae prima est, & illius qui non habet respectum ad auctoritatem alterius: & ista propria est patri, & ei soli convenit. Non principalis est illa quae est communis patri & filio respectu spiritus sancti: quae est secunda respectu illius quae est propria patri. Est ergo intelligendum quod auctoritas principalis ab alio habet quod sit auctoritas: ab alio quod sit principalis. Quia sit auctoritas habet ab hoc quod alius habet esse a persona cuius est. & hoc modo pater esset auctor filii etsi non esset innascibilis: sed natus ab alio. & sic sola paternitate est: auctor. Quia autem sit principalis, habet ab hoc quod est prima. Cuius duplex ratio est. Vna positiua per quam habet esse, scilicet deitatis natura, cuius est primo pullulare modo naturae. Alia negatiua per quam ostenditur esse: scilicet quia habens eam non respicit auctoritatem respectu sui in aliquo alio. & quo ad hoc scilicet pater est auctor innascibilitate. id est quod sit auctor principalis: vt principalitas respiciat dignitatem quam habet ex natura deitatis, & ostenditur eam habere ex hoc quod non est ab alio: & absoluta auctoritas respiciat dignitatem qua alius est ab ipso. Vnde quia ista principalitas non est proprie aliquid auctoritatis: sed potius conditio quaedam ipsius: per quam ostenditur eius differentia ad omnem aliam auctoritatem: quia etiam non habet esse propter negationem innascibilitatis: sed ostendi tantum: ideo Hila. proprie loquens non dicit, lpse pater eius quem genuit auctor est: sed ostenditur auctor. Secundum tamen aliquos libros litera illa non est in Hila. sed ista. Ipso quo pater dicitur eius quem genuit auctor ostenditur. & clarum est quod illud est paternitas, non autem innascibilitas.
⁋ Ad tertium quod pater eo quo est haec persona, est innascibilis: Dicendum quod bene verum est quod ille qui est haec persona est innascibilis: quia sese de necessitate concomitantur in eodem paternitas & innascibilitas. Primum enim producens necessario est non ab alio productum. Paternitas autem importat primam ratio nem producendi: & innascibilitas importat rationem non ab alio producti. Alia tamen est ratio huius & illius: propter quod vna harum proprietatum potest esse qua pater est haec persona vt paternitas: quia ipsa est constitutiua personae: vt infra videbitur: cum tamen non sit ratio alterius proprietatis sine qua persona illa habet denominari a proprietate illa. propter quod illa non est vera, pater quo est haec persona est innascibilis: sed illa est vera, qui est haec persona, est innascibilis.
⁋ Per idem respondendum est ad quartum. Augustinus enim non dicit: Non est dicendum spiritum sanctum ingenitum, ne duos esse patres confiteri compellamur: quia pater eo quod est ingenitum sit pater, secundum quod processit obiectio: sed quia necessario sese concomitantur in eadem persona paternitas & ingenitum. propter quid si essent plures ingeniti secundum modum quo est proprietas patris, necessario essent plures patres.
On this page