Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca primum arguitur quod deus non sit dicendus esse bonus, quoniam bonum addit super ens respectum ad finem, quia per Boethium, cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Deo autem non convenit respectus aliquis ad finem: quia non est ad finem aliquem ordinatus: quia ipse est vl imus finis omnium. ergo &c.
⁋ Secundo sic. deo cum sit purum esse: nihil est oppositum nisi purum non ens. Sed bono est aliquid oppositum praeter purum non ens scilicet malum, quid supponit aliquod ens. ergo &c.
⁋ Quia ante determinationem cuiuslibet quaestionis de re quacumque significata per nomen, oportet scire quid significatur per nomen: & quis sit intellectus eius: idcirco hic sciendum est in principio: quod cum in rebus creatis a quibus manuducimur ad diuina, videmus duplex bonum: quoddam quod consistit in natura & es sentia rei: quoddam vero quoid consistit in accnte: & aliquo essentiae rei supaddito. Bonum primo modo, appellat Boethicorum in fine de hebd. generale bonum: quia consequitur omne ens secundum quod ens est. Secundum bonum appellat speciale bonum: & tale bonum vt dicit est iustu esse: accipiendo iustum a generali iustitia: quae secundum Philosophum. v. Ethicorum conprehendit omnes virtutes: & bonum iustitiae omne bonum virtutis & superadueniens essentiae rei, per quod ordiatur ad opera ri: quia virtus est quae habentem perficit: & opus eius bonum reddit. Vnde distinguendo primum bonum contra secundum, dicit Boetsicoaem quod bonum esse ad essentiam, iustum vero esse ad actum respicit. Et dicit Augustinus viii. de triniita. cap. 4. "Cum audio (verbi gratia) quod dicitur animus bonus: sicut duo verba sunt, ita ex eis verbisduo quaedam intelligo: aliud quo animus est: aliud quo bonus. Et quidem vt animus esset, non egit ipse aliquid: non enim iam erat qui ageret vt esset: vt autem sit bonus animus, video agendum esse voluntate: non quia idipsum quo animus est: non est aliquid boni: sed nondum dicitur animus bonus: quia restat ei actio voluntatis qua sit praestantior". Haec autem duo genera bonorum quamuis in creaturis differant, in deo tamen idipsum sunt: & in vna ratione boni transferuntur a nobis in deum. Et cum bonum diuiditur primo aequaliter in decem praedicamenta, sicut ens, vt vult Philosophus in principio Ethicorum necessarium est quod ipsum differat ab esse siue a natura & essentia rei in qua fundatur secundum rationem tantum: quia neque aliud re addit essentiae, sicut album addit super corpus: nec aliud intentione sicut sensibile addit super vegetabile: quia tunc bonum contraheret ens: sed solum super esse & essentiam rei cuius est, addit aliquid secundum rationem: hoc est aliam rationem quam sit ratio esse vel entis, quae est de terminatus modus ipsius entis, ne bonum sit omnino synonymum cum esse vel ente. Determinatus autem modus quid est rationis tantum, positiuus & absolutus esse non potest: quia nihil est tale quid, nisi ponat rem aut intentionem aliquam aliam super id cuius est. Oportet igitur quod sit negatiuus aut positiuus respectiuus, secundum quod de hoc satis habitum est supra. Negatiuum autem modum nihil potest ad dere super ens, nisi negando a seipso diuersitatem: quia ens quodcumque ex natura sua ad seipsum idem titatem ponit ex eo quod est. Et ille modus significatur nomine vnius: & format primum conceptum additum rationi entis. Oportet igitur quod bonum super ens & vnum addat respectum rationis tantum. ld autem quod est rationis tantum, oportet fundari in eo quod est rei, ne sit ratio vana. In re autem qualibet tam creata quam increata est considerare & speciem & ipsum subsistens in forma & specie. Species autem duo habet agere: & secundum hoc duo habet respicere. Secundum considerationem intellectus nostri est species primo rei manifestatiua & declaratiua. scilicet quia est id quod est. Secundo est rei in suo esse perfectiua & completiua. Vnde cum res nata est denominari a sua forma & specie secundum ea quae forma agit circa eam: potest ergo considerari res vt per formam suam & speciem ipsa res nata est manifestari esse id quod est. Sic consideratur in ipsa respectus rationis quem habet per suam speciem ad intellectum cognoscentem: & denominatur hoc nomine verum: vt patet ex supra determinatis. Potest etiam alio modo considerari res, vt per suam formam, & speciem habet perfici & compleri secundum se in suo esse. Sic consideratur in ipsa respectus rationis ad ipsam formam & speciem suam: & denominatur hoc nomine bonum. Vnde quia verum nominat respectum quem habet res per speciem ad intellectum, in quo perficitur actus manifestandi: Bonum vero nominat respectum ad ipsam speciem quae rem perficit: Ideo dicit Philosophus vi. meta. quod verum & falsum sunt in consideratione, bonum vero & malum sunt in rebus. Et nunquam definitur verum nisi per actum manifestandi: neque bonum nisi per actum perficiendi. Et quia verum nominat respectum quem habet res per peciem ad cognitionem in manifestando: quod facit species ratione qua est species simpliciter: bonum vero nominat respectum quem habet res ad ipsam speciem in perficiendo: quod non facit species nisi quia in se perfecte continet ea quae nata sunt perficere esse & essentiam rei: non quia est species simpliciter: & sic ratio speciei inquantum perficit, se habet per additionem ad rationem speciei simpliciter: Ideo post rationem entis & vnius est tertio ratio veri: & quaerto ratio boni. Sic ergo bonum significat suo nomine principaliter ens perfectionem suam attigens: sicut verum significat ens seipsum intellectui manifestans. Perfectionem autem suam res siue ens potest attigere dupliciter. Vno modo quia perfecte perfectionem suam habet in se & ex se omnino. Alio modo quia illam recipit ab alio & extra se: & hoc vel imperfecte, quoniam illam imperfecte attingit propter aliquam distantiam a suo fine: vel perfecte, quoniam illam perfecte attingit ex perfecta coniunctione cum fine. Primo modo cadit ratio boni in solo deo. Secundo modo cadit in creaturis. Propter quod dicit Boethius de hebd. Primum bonum in eo quod est bonum est. Secundum vero bonum est, quoniam ex eo fluxit cuius esse bonum est. Propter quod primum bonum est bonum per essentiam: Secundum vero per participationem solum. Et quia omne participatum est ab illo quod est per essentiam: & omne hamiens aut recipiens bonum suum ab alio tendit in illud vt suum bonum in illo bono perficiatur: ideo deus bonus dicitur vt finis: alia vero omnia sicut ea quae sunt ad finem. Et sicut alia dicuntur bona quae tendunt in primum bonum sicut in finem vt ipsum attingant: sic deus dicitur bonum quia finis est omnis boni: & in se & ex se habet perfectionem & complementum omnis boni: vt non sit bonum hoc aut illud sicut sunt caetera bona: sed simpliciter bonum: & bonum omnis boni. dicente Augustinus viii. de trinitate. ca. iiii. "Bona est terra". & caetera plurima quae enumerat tam in rebus corporalibus quam spiritualibus. vbi subdit. "Quid plura: bonum hoc, bonum illud & vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis non alio bono bonum, sed omnis boni bonum". Non bonus animus aut bonus angelus, aut bonum caelum: sed bonum bonum. Sic enim fortasse facilius aduertitur quid velim dice re. & infra. Cum itaque audis bonum hoc & bonum illud, quae possunt alias dici & non bona, si poteris sine illis quae participatione bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt. Simul enim & ipsum intelligis cum audis hoc aut illud bonum. Si ergo potueris illis detractis per seipsum perspicere bonum, perspexeris deum. Secundum hunc ergo modum praeexpositum ponendum est quod deus dicendus est esse bonus. Ad primum in oppositum: quod bonum dicit respectum ad finem: quod non conuenit deo: Dicendum quod hoc non habet veritatem nisi de bono in creaturis. In deo autem dicit respectum formae diuinae essentiae vt forma est ad ipsam vt res quae deus est: habens in se omnem rationem perfectionis, quae deitati congruit: & vterque respectus significatur nomine boni in diuersis, vt dictum est.
On this page