Quaestio 6
Quaestio 6
CIrca sextum arguitur quod spiratio actiua sit proprietas siue actio vnius spiratoris, Primo sic. sicut in denominando passio se habet ad passum, sic actio ad agentem. sed spiratione quasi passiua non dicitur spiratus nisi vnus: ergo & spiratione actiua non dicitur spirator nisi vnus.
⁋ Secundo sic. sicut se habet creatio actiua ad creantem, sic spiratio actiua ad spirantem. sed quamquam plures sint creantes, tamen non dicitur nisi vnus creator. ergo quamquam plures sint spirantes non tamen dicetur esse nisi vnus spirator.
⁋ Dico quod differt quaerere, An spiratio sit actio vnius personae, & an sit actio vnius spirantis. De primo expeditum est supra: vbi determinando de diuinis proprietatibus in generali, determinatum est quod non solus pater spirat, sed etiam filius: ita quod in diuinis nulla potest esse actio vnius personae tantum praeter generationem, nec potest procedere a sola prima persona nisi secunda sola. Quia si tertia sit persona in diuinis, oportet quod illa procedat a prima & secunda simul: & si quarta, oporteret quod procederet a tribus primis, & sic deinceps. & hoc quia sic est circa diuinas productiones, quod vires productiuae sunt ordinatae: queadmodum secundum praedicta ordinatae sunt vires productiuae modo intellectus & voluntatis: & semper producto per primam vim, a producente communicatur omnis alia vis productiua. De secundo dicetur inferius disputando de modo loquendi de deo, assignando rationem quare verba & participia in diuinis pluraliter praedicantur de pluribus agentibus, non sic autem semper verbalia nomina. Dicimus enim quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes, non sic dicimus quod sunt tres creatores. De tertio enim secus est. Dicimus enim quod pater & filius sunt spiratores. Et sic ad pro positam quaestionem dico quod spiratio actiua non est actio vnius spiratoris, sed plurium. Et hoc ideo, quia ratio spirandi ad hoc quod ea quis spiret, ex conditione & natura sua requirit pluralitatem spirantium: ita quod si per impossibile poneretur quod productione generationis non communicaretur voluntas paterna, impossibile esset ponere quod solus pater spiraret, quia (vt dictum est supra) non est voluntas ratio spirandi nisi sit concors plurium, nec aliter esset ad spirandum foecunda.
⁋ Per hoc patet ad primum in oppositum dicendo quod non est simile de spiratione actiua & passiua: quoniam spirationis passiuae ratio nullam pluralitatem requirit spiratorum passiue: sed est per spirationem passiuam constitutiua personae iam spiratae, vt iam dictum est supra. & ideo sicut ipsa est vnica, & similiter spiratio passiua: sic necessario persona spirata est vnica. Spirationis autem actiuae ratio non est constitutiua personae: sed secundum praedictum modum requirit quod sit plurium personarum: eo quod licet sit vnica in radice voluntatis & vt est ratio spirandi quasi remo ta, est tamen quasi bifurcata per hoc quod debet esse concors ad hoc quod sit ratio spirandi quasi propinqua. Sic autem non est quasi bifurcata nisi per hoc quod non est foecunda nisi vt est duorum.
⁋ Ad secundum dico quod non est simile de creatione actiua, quoniam ratio creandi qua plures creant: sic vnica est quod sub omnimoda ratione vnitatis omnimodae est ratio creandi plurium. Propter quod etsi plures creant: creant tamen vt vnum, & ideo non sunt nisi vnus creator. Ratio autem spirandi qua plures spirant, licet vnica sit, non tamen sub omnimoda ratione vnitatis, siue sub ratione omnimodae vnitatis est ratio spirandi plurium, sed (vt dictum est) sub ratione quodammodo bifurcata sci licet vt est plurium concors. Propter quod plures spirant: & ideo non sunt vnus spirator sed plures spiratores. Vnde quod plures creant vt sunt vnus, spirant tamen vt sunt plures, patet ex hoc: quod si per impossibile ponatur esse vnica persona in diuinis absoluta, & nulla persona relatiua, illa posset creare ratione diuinae substantiae quae in illa esset. Si autem per impossibile amoueatur vis spiratiua a si lio: vt per generationem non communicetur ei voluntas paterna: pater spirare non posset ratione voluntatis suae: quia non esset plurium nec concors, & ideo nec foecunda. Quia si esset: & solus pater posset spirare: nulla apparet ratio quare plures spirantes dicantur plures spiratores, non sic autem plures creantes dicantur plures creatores. Vnde non credo quod graeci si per impossibile secundum ipsos poneretur filius spirare cum patre, dicerent patrem & filium esse plures spiratores: sicut nec dicunt ipsos esse plures creatores: quia spirarent per voluntatem vt: voluntas est simpliciter, non vt concors duorum: sicut creant per essentiam simpliciter, non vt est duorum vel trium. Vtrobique autem vniformiter dicuntur plures creantes, & plures spirantes, quia hoc convenit ratione modi significandi dictionum vt patebit inferius, qui est vniformis in illis principiis creans & spirans.
On this page