Quaestio 7
Quaestio 7
CIrca septimum arguitur quod plures spirantes non sunt vnum principium spirand quia ipsis non attribuitur ratio principii spirandi, nisi quia ab ipsis elicitur actus spirandi, & per illum procedit ab essdem persona spirata. ab ipsis autem non elicitur actus spirandi vt sunt vnum, sed potius vt sunt plures, sicut iam dictum est. ergo &c.
⁋ Secundo sic. pater est principium spirandi non de principio, quia non habet quod spiret ab alio. filius autem est principium spirandi de principio: quia habet quod spiret ab alio, non est autem idem & vnum principium ab alio, & non ab alio: quia contradictoria non concurrunt in eodem. ergo &c.
⁋ Contra. principium & principiatum sunt relatiua: quare cum principiatum actu spirandi est vnum, scilicet spiritus sanctus: ergo & spirandi principium est vnum.
⁋ Dico quod in omni actione est considerare agentem siue eum qui agit, & rationem agendi, hoc est vim siue virtutem & potentiam qua agit. Agens autem in omni actione non est nisi suppositum: cuius est aliquid ipsa agendi ratio vt forma qua est aliquid in natura simpliciter, non qua est iste vel ille in supposito: vt declaratum est in praecedentibus. Vnde ratio suppositi qua super positum est iste vel ille etsi non sit ratio agendi & elicitiua actus, est tamen ratio agentis & elicientis actum, & secundum hoc proxima actui elicito, & proximior quam sit ratio illa quae est vis elicitiua. Quae quidem ratio agentis licet sit ratio principii, non tamen est ratio qua ipsum suppositum habet quod sit aut dicatur principium, sed potius illa quae est vis elicitiua. In qua est etiam distinguere rationem propinquam ac remotam, secundum quod distinguitur potentia in propinquam & remotam, non secundum diuersitatem rerum, sed secundum diuersitatem rationum in eadem potentia secundum rem: ita quod a vi illa secundum rationem propinquam actui habet suppositum eliciens actum rationem principii propinqui & a vi eadem secundum rationem remotam habet rationem principii primi: & ita principii simpliciter, quia secundum Philosophum, principium & primum idem sunt. Quare & ab vnitate illius rationis remotae habet rationem vnitatis simpliciter: sicut & a bifurcatione rationis illius remotae habet rationem pluralitatis spiratoris duplicis: & vlterius a ratione illarum proprietatum qua plurificantur personae, habet rationem duplicis spirantis. Quemadmodum enim a ratione spiratiua remota sumitur vnitas principii: & a ratione illa bifurcata, sumitur ratio duplicis spiratoris: sic etiam & a ratione duplicis proprietatis personalis sumitur ratio duplicis spirantis vel potius duorum spirantium: & similiter a ratione triplicis proprietatis personalis sumitur ratio triplicis creantis vel potius trium creantium, prout infra amplius declarabitur. Propter quod dico quod simpliciter pater & filius qui sunt plures spirantes & plures spiratores, sunt vnum principium spiritus sancti.
⁋ Ad primum in oppositum quod plures spiratores non sunt vnum principium spiram di &c. Dico quod ratio spirandi non attribuitur spirantibus quia ab ipsis elicitur actus spirandi: sed potius elicitur actus spirandi, quia ipsis convenit ratio spirandi. Propter quod licet ab ipsis non eliciatur actus spirandi nisi vt sunt plures quo ad propinquam & proximam rationem spirandi, procedit tamen ab ipsis vt sunt vnum quo ad primam & remotam rationem spirandi, quae bene potest esse plurium absque omni inconueniente in diuinis, immo hoc necesse est secundum praedicta.
⁋ Ad secundum quod pater est principium spirandi non de principio &c. Dico quod idem siue vnum rincipium in deo possunt fumi vel masculine, vel neutraliter. Si primo modo, dico quod nullo modo est idem siue vnum ab alio & non ab alio: sed contra tale vnum omnino repugnant, quia impossibile est vnum & idem in supposito esse ab alio, & non ab alio. Si secundo modo, dico quod illud bene est possibile sine omni repugnantia. sic enim in diuinis pater & filius sunt vnus deus: & pater est deus non de deo, nec ab alio, & filius est deus de deo & ab alio. Vel potest distingui de esse ab alio, & non esse ab alio: quia hoc potest esse proprie vel improprie. Primo enim modo non est ab alio ni si ipsa persona: & hoc modo non est idem ab alio & non ab alio, propter contradictionem circa idem proprie & per se. Secundo autem modo est ab alio ipsa diuina essentia in filio: & similiter ratio spiram di prima & remota. & hoc modo non est inconueniens quod aliquid vnum & idem sit ab alio & non ab alio, absque contradictione: quia non in eodem est ab alio, & non ab alio, quia in patre non est ab alio, licet in filio sit ab alio, & contradictio debet esse circa idem eodem modo se habens.
⁋ Argumentum in oppositum bene procedit ex parte principii de vno in natura specifica in creaturis, & in diuinis ratione materiae de natura numerali. Si enim in creaturis principiatum est vnum, necesse est quod principium sit vnum in specie simplici: quemadmodum in eadem specie est vnum principiatum ex mas culo & foemina: vel in composito: quemadmodum ex equo & asino generatur mulus. commixtum enim ex semine vtriusque est quasi mulus secundum philosophum. vii. Metaphi. eo quod coniunctae sunt illae species. In diuinis autem vbi principiatum est vnum, principium est in singulari natura deitatis & spirandi ratione vt dictum est.
On this page