Quaestio 8
Quaestio 8
CIrca octauum arguitur quod neuter spirantium habet rationem spiratiuam ab alio. quod clarum est de patre. Quia etiam ita sit de filio, patet primo sic. si filius haberet rationem siue vim spiratiuam a patre, tunc pater ex seipso vim spiratiuam haberet, & posset spirare etiam si filius non haberet vim spiratiuam a patre nec spiraret: quia nullus potest alteri dare quod ipse non habet ex se. consequens falsum est, quia aliter non esset voluntas concors, quae requiritur ad vim spiratiuamsecundum praedeterminata. ergo &c.
⁋ Secundo sic. si filius haberet vim spiratiuam a patre: cum a vi spiratiua habeat quod sit spirator: sicut a generatione passiua quam habet a patre genitus est: sicut ergo filius habet a patre quod sit genitus: & ex hoc relationem realem habet ad patrem, & econuerso relationem habet pater ad filium, sic filius haberet a patre quod sit spirator: & ex hoc haberet relationem realem ad patrem: & econuerso pater ad ipsum. illa autem non est relatio in filio, quae est filiatio & generatio passiua: quia spiratio in filio est proprietas actiua: quare nec illa respondens eidem in patre, vt paternitas siue generatio actiua: sed aliqua alia. hoc autem falsum est: quia tunc in patre essent duae relationes reales & differentes positiuae respectu filii & econuerso: cuius contrarium tenet ecclesia & fides catholica. ergo &c.
⁋ Contra, qui ab alio habet esse suum & id quod est, habet ab eodem omne quod habet, quia esse est prima ratio in diuinis, sicut habitum est supra. & a quo habet aliquis primum quod est in ipso: & quodcunque aliud in quo includitur & suprponitur illud. Quare cum filius habeat esse a patre & quod filius est: vis spiratiua autem supponit & includit esse in filio: ergo &c.
⁋ Dico iuxta processum vltimae rationis, quod filius vim spiratiuam habet a patre: intelligendo tamen quod filius potest intelligi dupliciter habere aliquid a patre. Vno modo tanquam genitum a patre. Alio modo tanquam existens in filio per generationem a patre. Primo modo habet filius a patre quod sit genitus siue filius, siue persona aliqua in diuinis, & nihil aliud. Secundo modo habet filius a patre quicquid est in persona eius. Sed hoc potest esse dupliciter. Vno modo vt quid conmunicatum filio a patre per actum generationis. Alio modo vt quasi derelictum in filio per actum generationis actiuae patris. Isto autem secundo modo filius habet a patre relationem in se existentem in ordine ad patrem, scilicet filiationem. Primo autem istorum modorum, quo scilicet filius habet aliquid communicatum sibi a patre per generationem, potest esse dupliciter. Vno modo tam quam pertinens ad constitutionem personae suae: & sic habet deitatem & quod sit deus a patre. Alio autem modo tanquam proprium ipsius personae constitutae: & hoc modo habet vim spiratiuam a patre. sic enim est circa diuinas productiones, quod quicquid est producentis per productionem sit ipsius producti excepto eo quo producens distinguitur a producto. Distinguendum tamen est circa vim spiratiuam: quia licet sit semper vna & eadem re, potest tamen considerari vt est principium spirandi pri- mum & remotum, similiter vt est principium spirandi proximum & propinquum, modo quo tactum est iam supra. Si primo modo, sic simpliciter sciendum est quod vis spiratiua filio communicata est a patre, scilicet voluntas vt est voluntas simpliciter: quam habet pater essentialiter ex se, & filius a patre. & secundum hoc principaliter processit ratio vltima. Si secundo modo, sic non est sentiendum quod vis spiratiua sit communicata filio a patre: quia talis vis non est voluntas vt est voluntas simpliciter: sed vt est voluntas concors patris & filii. Sed solummodo sentiendum est quod vis spiratiua est quid derelictum in filio per actum generationis, vt proprium eius cum patre, & quod filius habet principium spirandi per patrem. Licet enim filius habeat principium spirandi: quod est voluntas, a patre: non tamen ex hoc habet quod habeat concordem voluntatem a patre: quia non est concors nisi per hoc quod eadem voluntas est, & manet in patre. Sic etiam sentiendum est quod pater habet principium spirandi per filium: quia nisi filius haberet a patre voluntatem illam quam habet pater, nec esset voluntas patris concors, nec principium spirandi secundum dicta. & hoc quemadmodum secundum diu superius exposita, pater non habet quod sit pater nisi per filium, & hoc vtrobique vt per causam sine qua non. Et secundum hoc simpliciter concedenda est vltima ratio.
⁋ Ad primum in oppositum quod si filius haberet rationem spirandi a patre: tunc pater haberet eam ex se vt spiraret: etiansi filius non spiraret: Dico quod vim spirandi primam & remotam quam filius habet proprie a patre: pater habet ex se, non autem propinquam sic habet ex se quin eam habeat per filium: quam filius non habet proprie a patre: licet per patrem: sicut dictum est
⁋ Quod autem additur, quod si pater ex se haberet vim spiratiuam: ex se posset spirare sine filio spirante: Dico quod hoc verum est, si ex se haberet vim spiratiuam propinquam: non autem verum est de remota. Vim autem spiratiuam propinquam non habet pater nisi modo supra exposito: eo quod secundum praedicta voluntas non est concors ad spirandum nisi ex hoc quod est concors.
⁋ Ad secundum: Si filius haberet vim spiratiuam a patre, haberet a patre quod esset spirator: sicut & quod est genitus: Dico quod re veram filius a patre habet quod est spirationis principium: quia vere & proprie primam & remotam rationem spirandi, a qua secundum praedicta sumitur nomen principii, habet a patre. Quia autem a propinqui ratione spirandi sumitur (vt dictum est) nomen spiratoris: & illam non proprie habet a patre, sed solummodo per patrem, secundum iam dictum modum: idcirco licet filius vim spiratiuam primam & remotam habeat a patre: non tamen proprie dicendus est habere ab eo quod sit spirator, sed potius quod est spirator per eum. Esto etiam quod a patre haberet quod esset spirator, non tamen esset simile de eo quod est spirator, & de eo quod est genitus: quia filius in eo quod genitus, habet esse a patre per generationem, vt per se terminus generationis, non sic autem in eo quod spirator: quia quod est spirator ratione primi principii spirandi, habet a patre vt communicatum per actum generationis: & quod est spirator ratione propinqui principii spirandi, non habet a patre: sed solummodo per patrem, secundum iam expositum modum. Propter istam aduersitatem non sequitur vlterius conclusum in argumento, videlicet quod filius sicut in eo quod genitus, habet relationem realem ad patrem & econuerso: consimiliter in eo quod est spirator, quia in eo quod est per patrem vel a patre spirator, nullam relationem realem habet ad patrem, nec econuerso: quia re latio nem realem non habent personae diuinae inter se quia per generationem vel actum alicuius personae aliquid sit communicatum alteri vel derelictum in illa: sed solummodo quia vna simpliciter habet esse ab altera vt per se terminus actus illius.
On this page