Quaestio 9
Quaestio 9
Irca nonum arguitur quod vnus spirantium videlicet pater non spiret principalius quam alter puta quam filius, Primo sic. in diuinis non sunt gradus aliqui: quia repugnant aequalitati quae summa est in diuinis. sed non est comperatio sine gradu penes magis & minus: ergo secundum principalitatem in diuinis esse non potest. ergo &c.
⁋ Secundo sic. procedens a pluribus vna & eadem virtute simplici, non pro cedit principalius ab vno, quam ab altero: quia virtus agendi determinat modum actionis. actio spirandi procedit a patre & filio vna simplici virtute secundum praedicta. ergo &c.
⁋ Contra. ille principalius agit qui ex se habet quod agat: quam qui ab alio habet illud: quia hoc non est sine aliqua praerogatiua in agendo ex parte eius qui ex se habet quod agat. pater autem habet ex se quod spiret: non sic autem filius: vt patet ex praedictis. ergo &c.
⁋ Dico hic de principalitate circa actum spirandi patris respectu filii: quemadmodum dictum est supra de principalitate generationis respectu spirationis: quod non accipitur ra tione alicuius absoluti, sicut neque auctoritas aut maioritas: sed solummodo ratione respectus & ordinis in principiando vnius eorum ad alterum inter quae vel quos sit comparatio. Sicut enim generatio principalior dicitur productio: quia secundum praedicta spiratio quoquo modo habet esse & originari a generatione: sic pater dicendus est principalius spirare: quia quod filius spirat, habet filius a patre per generationem: vt patet ex praedictis. Vnde nec ratione actus eliciti, nec ratione modi eliciendi, nec ratione virtutis elicitiuae pater spirat principaliter: sed solummodo quia vim spirandi habet filius a patre: quam pater habet ex se, secundum quod procedit vltima ratio.
⁋ Ad primum in oppositum quod in diuinis non sunt gradus: quare nec comparatio quae importatur per le principalius: quia non est comparatio sine gradu: Dico quod secundum granmaticos triplex est comparatio. Quaedam voce tantum, & non significatione, vt nouusi nouiori no uissimus. Quadam significatione tantum, & non voce: vt bonus: melior optimus. Quaedam vtro quod, vt albus albior albissimus. De illa autem significatione in qua idem significant positiuum & conparatiuum siue hoc sit voce siue non, distinguendum: quia aut diuersi gradus comparationis significant eandem rem diuersificatam secundum numerum circa diuersos: aut eandem penitus: circa eundem. Comparatio primo modo importat eiusdem rei communionem secundum gradus & secundum magis & minus. Dicit enim de tali comparatione Remigius super Donatum. Sic dicitur autem comparatio quasi assimilatio: eo quod assimilando vnum alteri praefert instar pulpiti. & dicitur positiuus gradus. Comparatiuus autem eo quod plus significat positiuo, superlatiuum dicitur superexcellens. suum enim excellit comparatiuum. Et quia in deo non est aliquid vnum quod conueniat pluribus secundum plus, & secundum superexcellens in vno: ideo talis comperatio non est in deo aliquo modo: quia talis comparatio requirit quod id in quo sit comparatio, sit in aliquo vno simplici ter: & secundum plus in alio, & superexcellenter in tertio, prout de tribus hominibus dicitur iste primus est doctus, iste secundus est doctior, idest magis doctus quam primus, ille tertius est doctissimus idest excellenter doctus super secundum & super primum. Et semper in tali comparatione sicut comparatiuum dicit in vno aliquid magis illius rei in qua sit comparatio: sic positiuum dicit minus eiusdem rei in alio: vt si doctior est magis doctus, simpliciter doctus respectu cuius ille di citur doctior, est minus doctus: & si doctissimus est magis in excellentia doctus, doctus simpliciter & similiter magis doctus respectu quorum ille dicitur doctissimus, vterque illorum respectu illius est minus doctus. De tali autem comparatione verum est quod non est sine gradu, nec est inter aliqua quae sunt in diuinis: & ideo nec talis comparatio, vt dictum est, est inter personas diuinas. Nec idcirco secundum talem comparationem dicitur aliquid principalius alio in diuinis, puta nec generatio principalior emanatio quam sit spiratio: quia aliter spiratio dicenda esset non solum non principalis spiratio: sed minus principalis quam generatio: & sic eiusdem rationis esset vtraque emanatio differens solum secundum magis & minus, quod falsum est. Nec similiter dicitur pater principalius spirare quam filius: quia aliter filius dicendus est non solum non principaliter spirare: sed minus principaliter quam pater: & esset illa ratio qua ambo spirant, differens secundum magis & minus, vt vnus & alter spirant secundum eam: quod totum falsum est. Similiter quia in diuinis spiratio nullo modo dicitur principalis emanatio siue productio: nec etiam minus principalis quam sit generatio: sed solummodo dicitur non principalis productio: consimiliter filius nullo modo dicitur principaliter spirare: nec etiam minus principaliter spirare quam spiraret pater: sed solummodo dicitur non principaliter spirare. Et sic in proposito gradus comparationis inter principaliter & principalius in diuinis non significant eandem rem diuersificatam circa diuersos secundum dictum modum, sed eandem penitus, & vt circa generationem & spirationem quando generatio dicitur esse principalior emanatio respectu spi rationis: vel circa spirationem quando pater dicitur principalius spirare quam filius. Vnde principalis & principalior productio in diuinis non dicitur nisi generatio: similiter principalis & principalior spirator siue principaliter & principalius spirare non dicitur nisi pater. Quare gradus istius com parationis, scilicet positiuus & comparatiuus, idem secundum rem significant, non diuersificatum tamen secundum magis & minus, sed penitus idem: vt sit diuersificatio secundum vocem tantum. Et secundum hoc est comparatio secundum vocem tantum: sed aliter quam grammatici appellant comparationem secundum vocem tantum, in qua non est aliqua eadem significatio secundum rem in diuersis gradibus comparationis: sed tantum eadem vox secundum finem variata. Hic vero appellatur comparatio secundum vocem tantum, in qua est penitus eadem significatio secundum rem, non variata secundum magis & minus in diuersis gradibus: sed solummodo vox diuersificatur ex parte finis. propter quod licet sit res eadem, non tamen est comparatio secundum rem, sed secundum vocem tam tum. Et est aduertendum, quod principalitas tam in diuinis quam in creaturis nihil aliud dicit quam praerogatiuam quandam in aliquo. sed illa praerogatiua vel potest fundari in aliquo absoluto, vel in aliquo relatiuo. Praerogatiua quidem in absoluto habet in creaturis comparationem secundum rem eandem penes magis & minus variata: vt patet cum dicitur doctus doctior: & ideo talis praerogatiua non inuenitur in diuinis: quia in diuinis non suscipit res eadem magis aut minus, sed tantummodo illa quae fundata est in relatiuo: quae simpliciter significatur in positiuo, & sub modo excessus secundum vocem in comparatiuo. Et consistit ista praerogatiua in hoc, quod hoc siue ille cui convenit praerogatiua, habet rationem originandi respectu illius super quid siue super quem est praerogatiua: quemadmodum habet generatio su per spirationem secundum praedicta. Propter quod dicitur generatio processio principalis respectu spirationis & similiter processio principalior quam sit spiratio. Et quemadmodum habet praerogatiuam pater in spirando super filium: quia quod filius spirat, hoc habet a patre secundum praedicta, propter quod pater dicitur spirare principaliter respectu filii, & simliter principalius quam filius. Nec tamen filius ex hoc dicendus est spirare minus principaliter, aut spiratio esse processio minus principalis quam generatio: quia spiratio nequaquam dicitur processio principalis, nec filius vllo modo dicendus est spirare minus principaliter. Et hoc ideo, quia filio aut ipsi spirationi nullo modo convenit illa ratio siue relatio super quam fundatur illa principalitas quae est ex parte patris quod a se habet alius quod spiret, & ex parte generationis quod ipsa quodammodo est ratio spirationis secundum dicta. Et contingit hoc in proposito: quemadmodum secundum Hila. pater dicitur maior filio, & tamen filius nullo modo dicitur esse minor patre: vt patebit inferius, disputando de per sonarum aequalitate. Vnde quod pater dicitur spirare principaliter & principalius filio: non est comparatio, propria: sed abusiua, quemadmodum est comparatio abusiua cum Angelus bonus dicitur esse melior diabolo: quia diabolus nec simpliciter est bonus, nec minus bonus quam Angelus. dico bonitate gratiae: quia illam in nullo communicat diabolus. Et similiter etiam est comparatio abusiua qua dicitur quod generatio est principalis processio, & principalior spiratione.
⁋ Ad secundum quod actio procedens a pluribus vna simplici virtute non procedit principalius ab vno, quam ab altero, Dico secundum iam dicta quod verum est de principalitate fundata in aliquo absoluto, puta quando duo delegati vna & eadem virtute dele gantis sibi commissa exequuntur mandatum delegantis, neuter illorum dicitur principalius mandatum illud exequi quam alter, nec etiam vnus illorum dicitur principaliter exequi respectu alterius, eo quod ambo habent illam potestatem aequaliter ab eodem: & neuter ab altero: quemadmodum si spiritus sanctus procederet a solo patre, ambo aequaliter haberent potestatem creandi a patre: & neuter ab altero: & ideo neuter illorum principalis diceretur aut principalius creare respectu alterius. Quemadmodum modo filius dicitur principaliter creare respectu spiritus sancti, eo quod potestatem creandi hys spiritus sanctus a filio. De principalitate autem fundata in relatiuo illud non est verum secundum quod procedit ratio in oppositum, & bene: quia enim a patre habet filius quod sit, & quod sit deus: ideo pater dicitur esse principale nomen deitatis. dicente Augustino in secundo de triniitae. Credimus sanctam trinitatem & vnum deum esse patrem & filium & spiritum sanctum. Pater eo est quod habet filium, filius eo quod habet patrem, spiritus sanctus eo quod sit ex patre & filio procedens. Pater ergo principium principale nomen est deitatis. Sicut autem pitr eo quod est principium & filii & spiritus sancti, est principale nomen deitatis simpliciter: propter quod dicit Aug. lib. de trinitatei iii. ca. iiii. quod pater est principium totius diuinitatis: sic filius eo quod est principium spiritus sancti. Et secundum eundem modum pater potest dici principaliter deus, & similiter principalius deus quam filius aut spiritus sanctus, & consimiliter filius potest dici principaliter deus respectu spiritus sancti, & etiam principalius deus quam spiritus sanctus. Et consimiliter si filius dicitur principalius deus respectu spiritus sancti: quia quod spiritus sanctus est deus hoc habet a filio: pater etiam potest dici principalissime, quia & filius & spiritus sanctus habent a patre quod sunt deus. vt secundum hoc pater dicatur principalissime in superlatiuo: & hoc respectu filii & spiritus sancti, & filius principalius respectu spiritus sancti. Non tamen iuxta praedicta spiritus sanctus vllo modo dicendus est esse principaliter deus: neque minus principaliter quam pater aut filius: quia nullo modo conuenit ei relatio secundum quam dicitur aliquis principaliter deus. ita quod si in diuinis recipiatur comparatio secundum tres gradus quod scilicet in diuinis sit deus principaliter, principalius, & principalissime: positiuus conuenit cocomuniter patri & filio: comparatiuus filio respectu spiritus sancti, & patri respectu vtriusque: superlatiuus autem convenit soli patri. Et cum dicitur filius esse deus principaliter respectu spiritus sancti, & similiter principalius: & similiter pater deus esse deus principaliter, & similiter principalissime respectu filii & spiritus sancti, eadem est penitus significatio in positiuo quae est in comparatiuo & in suplatiuo: sed cum dicitur filius esse deus principalius respectu spiritus sancti: & pater principalissime respectu vtriusque: penitus est alia & alia significatio in comperatiuo & superlatiuo: eo quod principalitas superlatiua in patre & comperatiua in filio fundantur super relationem aliam & aliam. Filius enim non dicitur deus principalius quam spiritus spiritus, nisi quia ab ipso est spiritus sanctus. Pater etiam non dicitur esse deus principalissime nisi quia ab ipso habet esse filius, & ab ipso habet filius quod a filio habet esse spiritus sanctus. Ex hoc enim quod praecise a patre habet esse spiritus sanctus: solummodo dicitur esse principalius deus quam spiritus sanctus: sicut & filius ex hoc quod similiter ab ipso habet esse spiritus sanctus. Et sic pater solummodo dicitur esse deus principalius respectu filii inquantum praecise ab ipso habet esse filius. Et sic cum in diuinis dicitur esse deus principaliter principalius & principalissime, est comparatio voce tantum inter comperatiuum & superlatiuum secundum modum grammaticum, quo aliud significatur omnino in vno gradu & in altero. Alia enim relatione omnino dicitur pater principalis siue deus, alia vero dicitur filius principalius deus quam spiritus sanctus. propter quod non minus principaliter dicitur deus filius quam ptur: nec spiritus sanctus quam pater aut filius. Est autem comperatio voce tantum inter comperatiuum & positiuum, secundum modum quo secundum pdicta in diuinis penitus idem significant comparatiuum & positiuum. Eadem enim relatione omnino dicitur filius aut pater principa liter aut principalissime deus: quia singulus eorum dicitur principaliter deus.
On this page