Quaestio 10
Quaestio 10
CIrca decimum arguitur quod spirantes habent aliquam aliam proprietatem conem quam spirationem actiuam. Primo sic. Sicut se habet generatio ad solum patrem, sic se habet ipiratio coniter ad patrem & filium. Sed non solum generatio actiua est positiue proprietas propria patris, sed etiam generatio passiua negatiue est proprietas patris, quae est ingenitum esse. ergo consimiliter non solum spiratio actiua positiue est proprietas communis patris & afilii: sed etiam spiratio passiua negatiue erit communis proprietas patris & filii, quae est in Tspiratum esse.
⁋ Secundo sic. Sicut in deo intellectus est naturalis, & ideo consideratur in deo intellectus vt est natura aut vt est intellectus: & ab eo inquantum est natura simpliciter, consequitur proprietas quae est generatio actiua in patre: inquantum vero est intellectus siue natura intellectualis, consequitur proprietas quae est dicere secundum superius determinata: Sic in deo est voluntas natura lis quae consideratur vt est natura, aut vt est voluntas. ergo & ab ea inquantum est natura simpliciter, consequi debet vna proprietas: & ab ea inquantum est voluntas, debet sequi alia proprietas, quarum vna respondet ei quod est generare in patre, alia vero ei quid est dicere. Quare cum voluntas secundum supra determinata est principium productiuum in patre & filio coniter, sicut intellectus in patre: & ex parte intellectus in patre non solum est proprietas patris generare: sed etiam dicere: consimiliter in patre & filio ex parte voluntatis non solum est, proprietas ipsorum communis spirare, sed etiam aliqua alia.
⁋ In contrarium est quod tunc essent plures notiones quam quinque secundum superius determinata: quod est contra omnes doctores Theologicos.
⁋ Dico secundum quod supra expositum est in principio quaestionis tertiae circa proprietates proprias patri, quod vna proprietas potest intelligi esse alia ab altera, vel secundum rem, vel secundum rationem tantum. Secundum rem autem vna non est alia ab altera (vt ibi tactum est) nisi ex ordie ad obiectum aliud & aliud. Quare cum pater & filius non habeant conem ordinem ad obiectum, nisi ad vnicum. scilicet spiritum sanctum coniter productum ab ipsis: secundum rem igitur non est nisi vna proprietas communis patri & filio: quae cum sit spiratio actiua secundum praedeterminata, praeter spirationem ergo actiuam spirantes nullam habent aliam proprietatem realem conem. Secundum rationem autem proprietas vna est alia ab alia ex diuerso modo se habendi in ordine ad obiectum. Et hoc modo bene verum est quod spirantes habent aliam immo alias proprietates cones quam spirationem: quae tamen sunt idem secundum rem cum spiratione actiua: quemadmodum pater habet proprietates proprias alias secundum rationem a generare: quae secundum rem sunt idem cum ipso generare. Sed huiusmodi diuersitas in ordine diuerso ad idem obiectum potest accipi tripliciter. Vno modo vt ipsum obiectum iam habitum est, & simul existens cum producente, qualis proprietas in patre importatur nomine paternitatis: vt expositum est in dicta quaestione. Alio modo vt obiectum habet produci a producente, & hoc dupliciter. Vno modo accipiendo istam diuersitatem ex parte principii productiui. Alio modo accipiendo ipsam ex parte actus quo producitur. Vno enim modo quia productio quae est generatio in patre, non est in quacumque natura, & cuiuscumque producentis de quocumque, sed in natura intellectuali, productio illa qua pater producit filium, non: solum dicitur generare ratione naturae simpliciter: sed etiam dicitur dicere ratione naturae intellectualis: & sunt idem re, differentia sola ratione. secundum quod supra declaratum est de proprietatibus patris in quaestione secunda. Alio autem modo quia actus generandi tripliciter habet mediare inter generantem & genitum, differunt secundum rationem in patre generatiuum & potentia generandi & ipsum generare, vt declaratum est ibidem in quaestione tertia. Secundum primum istorum modorum est modus proprietatis innominatus: quo pater & filius respiciunt spiritum sanctum vt iam productum & simul existentem cum eis: qualis importatur in patre respectu filii nomine paternitatis. Vnde sicut pater dicitur pater quia est ei filius, & non est pater nisi per filium vt expositum est in dicta quaestione tertia: & similiter non est pater nisi quia habet filium: vt tactum est iam in quaestione precedente: sic prim & filio non convenit iste modus relationis innominatus ad spiritum sanctum nisi quia est eis spiritus, & per spiritum sanctum, & quia habent spiritum sanctum iam productum ab eis. Et quia iste modus innominatus est, ideo Augustinus in sermone praedicto de tri nii. cum dixit: Pater eo est quod habet filium: filius eo quod habet patrem, non subiuxit simile quid de spiritu sancto dicendo, Spiritus sanctus eo est quod habet talem vel talem a quo habet esse: sed dixit, &ptins sanctus eo est quod sic ex patre & filio procedit. Spiritus sanctus tantum non circumloquitur relationem talem qualis imen portatur nomine paternitatis aut filiationis: sed potius qualis importatur nomine geniti, vt infra patebit. Penes secundum dictorum modorum quo ista productio quae est spiratio actiua in patre & filio, non est a quacumque voluntate: sed a voluntate summe liberali: productio ista qua pater & filius producunt spintum sanctum, non solum dicenda est spirare ratione voluntatis simpliciter: sed etiam alio quodam modo, quid se habet ad spirare sicut se habet dicere ad generare: quae possumus vocare flagrare.
⁋ Ad cuius ampliorem intellectum aduertendum ex supra determinatis praecipue in quaestione de intelligere dei: quod sicut supposita infor matione intellectus vt simpliciter est notitia simplici essentiali: ipse intellectus sic informatus consideratur vno modo vt est natura simpliciter: & principium actiuum naturale in seipsum vt est conuersus & nudus secundum modum superius expositum: Consideratur etiam alio modo vt est intellectus & principium actiuum intellectuale: Et vt primo modo consideratur, est principium actus generandi: vt vero consideratur secundo modo, est principium actus dicendi: Differunt enim sola ratione actus generandi & dicendi, quemadmodum sola ratione differt intellectus vt consideratur primo modo & secundo: Sic supposita informatione voluntatis vt simpliciter est amore simplici essentiali, ipsa voluntas conversa consideratur vno modo vt est voluntas simpliciter nuda & principium actiuum voluntarium in seipsam vt est informata amore simplici essentiali. Consideratur etiam alio modo vt est liberalis & principium actiuum liberale. Et vt primo modo consideratur, est principium actus spirandi: vt vero secundo modo, est principium actus innominati, quem vocamus actum flagrandi: quemadmodum sola ratione differt voluntas vt consideratur primo & secundo modo. Et actus spirandi ex parte voluntatis respondet actui generandi ex parte intellectus. Actus vero flagrandi respondet ex parte intellectus actui dicendi: & addit ipsum flagrare super spirare, & super actum amandi essentialem: quem ipsum dice re addit super generare, & super actum intelligendi essentialem: prout supra est expositum de generare, & di cere, & intelligere. Et per correspondentiam hic consimilia debent intelligi de spirare & fiagrare & ama re. Secundum eundem tamen modum quo sunt idem secundum rem generare & dicere ex parte intellectus: & differunt sola ratione: vt expositum est supra in quaestione secunda praedicta de generare & dicere: consimiliter sunt idem secundum rem spirare & flagrare ex parte voluntatis: & differunt sola ratione. Vnde & fere eisdem modis quibus sacra scriptura & sancti vtuntur hoc verbo dicere, secundum quod determinatum est supra de dicere in praedicta quaestione secunda: consiliter possent vti hoc verbo flagrare. Sicut enim secundum ibi determinata, dicere aliquando tenetur notionaliter: aliquando vero essentialiter: & tunc super ponit intelligere: & includit in suo significato actum manifestandi, siue manifestum faciendi cum relatione ad illa quae nata sunt manifestari cuicumque intellectui eo quod notionaliter dicitur: cuiusmodi est verbum siue declaratiua notitia, quod est idem re quod filius, secundum superius determinata: Consimiliter & flagrare ali quando teneri potest notionaliter: aliquando vero essentialiter: & tunc supponit amare: & includit in suo significato actum placendi siue placitum faciendi cum relatione ad illa quae nata sunt placita fieri cuicumque voluntati eo quod notionaliter flagratur: cuismodi est quoddam correspondens verbo apud emanationem voluntatis, quod possumus vocare zelum siue inflammatum amorem, quid est idem re quod spiritus sctuns: quemadmodum verbum est idem re quod filius. & flagrare est idem re quid spirare: quemadmodum dicere est idem re quod generare: prout inferius declarabitur. Vnde qualia supius determinata sunt de dicere ex parte intellectualis operationis: consimilia per quandam correspondentiam intelligi debent hic de flagrare ex parte voluntariae operationis. Penes tertium autem dictorum modorum differunt secundum rationem in prse & filio spiratiuum, potentia spirandi, & spirare: sicut in pre generatiuum, potentia generandi, & generare, vt habitum est supra. Sic ergo non est secundum rem alia proprietas conmunis pri & filio quam spirare: licet aliae sint quae differunt ab hac secundum rationem: sed sunt eaedem secundum rem, secundum quod procedit vltima ratio.
⁋ Ad primam in oppositum: quod patris non solum est proprietas generare sed etiam ingenitum esse: ergo & pris & filii coniter proprietas est non solum spirare: sed etiam inspiratum esse: Dico quod secundum superius determinata ingenitum non est, proprietas siue notio pris ratione eius quod per se & principaliter significat. Cum enim dignitatis sit genitum ratione principalis significati: nullo modo ratione eiusdem inquam tum praecise. priuatur in nomine ingeniti, ingenitum esse potest esse dignitatis, non tamen est indignitatis: sed potius conditionis alterius dignitatis. Quia autem ingenitum est notio, hoc est ratione eius quod consequitur siue intelligitur in ingenito ratione eius quod principaliter significatur nomine geniti. Quia enim generare est prima productio, & genitum est primum productum,: ipsum generare est ratio omnis vlterioris productionis, & ipse genitus est ratio producendi omnem vlterius productum: vt licet aliquis sit immediate productus alia produ ctione, productus tamen est quoquo modo mediante generatione alterius. & ideo ipse non omnino ita proprie & perfecte potest dici ingenitus sicut non genitus: sicut ille in quo habet esse primo alius per generationem. Propter quod quia generatio est prima productio, ingenitum sic acceptum circa generantem: non solum negat genitum siue per generationem esse immediate, sed etiam mediate: & sic negat omne esse ab alio: & hoc est quod intelligitur nomine ingeniti, & consequitur principale significatum: ratione cuius habet rationem dignitatis simpliciter, & est notio: vt superius est expositum. Nunc autem in proposito non est simile de non spirato: quia non spiratum, proprietas siue notio non est ratione eius quid per se & principaliter significat: cum neget id quoid dignitatis est & notio, ratione sui principalis significati: similiter ne quod ratione alicuius quod consequitur siue intelligitur in non spirato ratione eius quod principaliter significatur in ipso. Quia enim spirare non est prima productio, & spiratum non est primum productum, neque ipsum spirare est ratio omnis vlterioris productionis, neque ipse spiratus est ratio producendi omnis producti in diuinis: immo nullius: quia in diuinis non est vlterior productio, vt habitum est supra: vt propterea ipse genitus in diuinis ita perfecte possit dici non spiratus siue inspiratus: sicut ipse generans dicitur in penitus. Et communiter conveniens gignenti & genito, non negat esse ab alio: & ideo quando solummodo (vt dictum est) ingenitum habet rationem dignitatis & notionis, hoc habet eo quod includit in suo intellectu non esse omnino ab alio. Nullo igitur modo inspiratum proprietas poterit dici aut notio patris & filii communis: quia nullo modo in suo intellectu includit esse omnino ab alio. & sic inspiratum nullo modo potest esse proprietas communis patris & filii: licet ingenitum sit proprietas & notio solius patris.
⁋ Ad secundum quod in deo consideratur natura vt est natura, & vt intellectus est: ergo & voluntas &c. Dico quod verum est conclusum: sed illa diuersitas quae procedit a voluntate vt est natura & vt est voluntas, est secundum rationem tantum, & ambo sunt vna proprietas secundum rem, sicut superius est ex positum de dicere & generare. Circa tamen ipsum medium inductum est aduertendum quod defecit in similitudine: licet enim intelligere & voluntas in deo considerantur vt natura & vt intellectus siue voluntas: & natura communiter in eis accipitur pro principio intrinseco notionaliter siue modo naturae: hoc tamen fit diuersimode: quia motum modo naturae, mouet quodam modo principaliori: quodam vero non principaliori. Est enim duplex modus mouendi modo naturae scilicet & impetu & necessitate: quorum primus est principalior: & excludit modum mouendi ex libera voluntate: secundus vero est non principalior, nec excludit modum mouendi ex libertate voluntatis: sed solum ex voluntatis libero arbitrio. Primo modo in generatione filii & verbi distinguitur productum & vt est natura, & vt est intellectus: quia non solum necessitate incommutabili, sed impetu quodam pater producit filium siue verbum. Secundo modo in spiratione spiritus sancti distinguitur productum vt est natura: & vt est voluntas: quia sola necessitate incommutabilitatis absque omni impetu pater & filius producunt spnium sanctum. Propter quod dictum est superius quod vtraque productio est modo naturae: sed principaliori modo naturae producitur filius. Est etiam processio filii principaliori modo naturae ex parte modi pro cedendi incommutabili necessitate: quia etsi voluntas sub diuersis rationibus consideratur: & vt est natura: & vt est voluntas: sicut & intellectus: tamen alius & alius est ordo harum rationum: quia ex parte intellectus ratio intellectus vt est natura, prima est respectu eiusdem vt est intellectus. Econverso autem est ex parte voluntatis: nam ratio vcluntatis vt est voluntas, prima est respectu eiusdem vt est natura. Libertas ex parte voluntatis est: principalitas autem ex parte intellectus: vt in deo voluntas dicatur esse naturalis respectu productionis spiritus sancti: natura vero intellectualis respectu productionis filii. Nunc autem prima ratio principiandi principalis est respectu secundae: propter quod ex parte intellectus principalior est modus naturae, quia secundum primam rationem est, quam ex parte voluntatis, quia secunda est. Propter ergo istum duplicem modum principaliorem naturae in procedendo, filius simpliciter dicitur procedere modo naturae: & spiritus sanctus modo voluntatis. Nec tamen modus voluntatis remouendus est a processione filii: pater enim dicitur generare filium voluntate consequente siue concomitante: & omnino non impertinente ad rationem generatiuam: vt habitum est supra, & amplius declarabitur in vi. quaest. articuli sequentis. Pater autem & filius nequaquam dicuntur spirare spcanitum sanctum na tura consequente siue concomitante, modo quo voluntas sequitur generationem filii: & hoc ideo quia modus naturae ex impetu nullo modo cadit in processione spiritus sancti: quia (vt dictum est modo) iste modus naturae libertatem siue liberalitatem excludit: modus autem naturae ex necessitate incommutabili non concomitatur rationem voluntatis qua primo & principaliter spiratur spiritus sanctus: sicut modus voluntatis liberae concomitatur rationem naturae qua primo & principaliter generatur filius: quia modus ille naturae licet sit concomitans, pertinet ad rationem spirandi cum ratione voluntatis: non sic autem modus iste concomitans pertinet ad rationem generandi cum ratione naturae: vt propterea sit diuersus modus concomitandi hic & ibi.
On this page