Text List

Praeambulum

Praeambulum

Equitur Articu. Ll. de proprietatibus propriis spiritui sancto. De quibus decem sunt inquirenda. Primum est: vtrum spiritus sanctus sit nomen personae institutum a proprietate personali. ecundum est: vtrum spirari sit proprium spiritui sancto, Tertium: vtrum spiritui sancto sit aliqua alia proprietas quam spirari. guartum: vtrum spiritus sanctus spiretur a patre in filium & econverso. uintum: vtrum spiritus sanctus in eo quod spiratur procedat vt amor. Sextum: vtrum procedat vt amor de amore: an sit amor de notitia. Septimum: vtrum spiritus sanctus sit amor quo pater & filius diligunt se & alia. Octauum: vtrum spiritus sanctus procedat vt donum. Nonum: vtrum spiritus sanctus sit donum quo caetera donantur. Decimum: vtrum a patre detur filio, & econuerso.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum