Praeambulum
Praeambulum
⁋ Art. LXIl. De Relationibus communibus absolute. Xpedito hucusque a. liii. articulo de pertinentibus in diuinis ad relationes proprias & notionales: quibus personae distinguuntur, aut etiam constituuntur: sequitur de illis quae pertinent in eisdem ad relationes cones quae consequuntur diuinas personas distinctas, & in esse constitutas: cuiusmodi sunt dentitas, aequalitas, & similitudo. Quarum contraria sunt diuersitas, inaequalitas, & dissimilitudo, quae nequaquam in diuinis repiuntur. Et quia plerumque contrarium iuxta contrarium clarius illucescit: & vt dicit Ricari. i. de trinitate. ca. x. in natura creata legimus quod de natura increata pesare vel aestimare debemus: Ideo paulo altius proposito ordiendo materiam de relationibus communibus quae sunt identitas & diuersitas, aequalitas & inaequalitas, similitudo & dissimilitudo: in quibuscumque inueniantur: intentum nostrum prosequmur: principaliter tamen quo ad identitatem, aequalitatem, & similitudinem vt habent esse in diuinis: & ad ampliorem intellectum illorum vt habent esse in diuinis specialiter, generaliter vt etiam habent esse in creaturis. Et primo in generali prout habent esse communiter in deo & in creaturis: deinde specialiter prout habent esse in deo. Et circa primum, Primo de ipsis generibus relationum conmunium secundum se & absolute. Secundo de eisdem in comparatione. Et circa primum istorum, quatuor. Primum est vtrum sint aliquae relationes communes. Secundum: vtrum sint plures secundum genera. Tertium: vtrum sint tantum tres. Quartum: vtrum omnes sint relationes secundum rem: an secundum rationem.
On this page