Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod relationes communes non tantum habent fundari in tribus generibus scilicet substantia quantitate & qualitate: sed etiam in quolibet alio, Primo sic. in quid buscumque est reperire causas & principia aliquorum, & illa similiter: quia principia tum & causatum sequuntur causas & principia, quare cum vnum & multum quae sunt causae relationum conmunium secundum superius determinata reperiantur in quolibet praedicamento: in quolibet ergo praedicamento habent reperiri & fundari super vnum & multum relationes communes.
⁋ Secundo sic. sicut substantia praedicatur in eo quod quid: & quantitas in eo uod quantum: & qualitas in eo quod quale: sic & alia praedicamenta praedicantur in eo quod est quodam modo se habere, quaere sicut secundum substantiam aliqua dicuntur eadem aut diuersa, quia vna substantia aut plures praedicantur de illis in eo quod quid: & secundum quantitatem aliqua dicuntur aequalia aut inaequalia, quia vna quantitas aut plures praedicantur de illis in eo quod quantum: & secundum qualitatem aliqua dicuntur similia aut dissimilia: quia vna qualitas vel plures praedicantur de illis in eo quod quale: secundum quod haec patent ex praedeterminatis: ergo consiliter quia vna actio aut plures praedicantur de aliquibus: & simiter vna passio, vnum quando, vnum vbi, aut plura: & sic de caeteris praedicamentis praedicantur de aliquibus in quodam modo se habere: ergo illa debent dici seu denomina ri secundum illa praedicamenta aliqua relatione communi: & sic super alia praedicamenta debent fundari relationes cones sicut super substantiam quantitatem aut qualitatem. vt sicut est relatio communis aliquorum inter se quia vniformiter se habent ad qualitatem: & vniformiter sunt quales: puta albi: & dicuntur similes: sic debet esse relatio counis aliquorum inter se quia vniformiter se habent ad actionem: puta vt a quibus procedit sicut ab agentibus: seu ad passionem: vt in quibus recipitur sicut in passiuis. & sic duo agentia, puta duo calefacientia debent ex hoc habere aliquam relationem inter se quod vniformiter se habent ad calefactionem: sicut duo alba habent relatio nem similitudinis inter se quia vniformiter se habent ad albedinem: & simiter alia duo ad passionem: & alia ad quando & sic ad caetera praedicamenta.
⁋ Tertio sic. sicut calefaciens & calefactum diuersimode se habent ad motum calefactionis: sic duo calefacientia vniformiter se habent ad motum eundem: & similiter duo calefacta inter se, quaere cum propter hoc quod calefactum & calefaciens diuersimode se habent ad motum, ipsa relatiua sunt inter se diuersis relationibus propriis: sic ergo duo calefacientia inter se: & similiter duo calefacta inter se: quia vniformiter se habent ad motum, relatiua debent esse inter se relationibus communibus.
⁋ In oppositum est philosophus: qui. v. &. x. Me taphysiy. non posuit relationes cones fundari nisi super substantiam quantitatem & qualitatem: vt patet ex prae determinatis. & supponitur quod in hoc non est insufficienter locutus.
⁋ Dico secundum praedicta quod in relatione licet respectus dicat modum, proprium essend scilicet ad aliud, diuersum a modo essendi secundum se: nullam tamen realitatem omnino propriam habet aut sibi determinat: sed solummodo realitatem habet ex hoc quod fundatur super rem cuius proprius est hic modus essendi secundum se: ita quod respectus ipse nihil esset omnino praeterquam secundum animam, nisi super illam rem fundaretur siue a ratione siue a natura rei. Propter quod respectus vnus quicquam realitatis naturae habens siue originaliter & completiue: siue originaliter tantum: super alium respectum ex eo quod ipse purus respectus est: nullo modo fundari potest: sed si respectus huiusmodi super respectum fundetur: hoc non est nisi inquantum ille fundatur in re absoluta: & sic ratione rei absolutae fundatur in illo: & sic potius fundatur in illa re absoluta originaliter, quam in ipso respectu fundato immediatae in illa. Propter quod cum ab vna & eadem re absoluta non trahatur nisi vna realitas: quia ab vno & eodem inquantum huiusmodi non procedit nisi vnum & idem: respectus igitur fundatus super respectum non potest esse alius re aliter ab illo ratione fundamenti: nec etiam ratione obiecti siue oppositi ad quod est: quia respectus fundatus super respectum: necessario est ad idem cum illo super quem fundatur. Quare cum relatio non distinguatur a relatione nisi in ordine ad fundamentum vel obiectum: oportet igitur quod sit vna relatio vtraque & vnus respectus secundum rem: & si sit alius & alius: oportet quod alius sit sola ratione vnius ab altero: & idem secundum modum seu secundum genus relationis. Vt si supra paternitatem quae est piris ad filium, quae est, propria relatio pris, fundetur oppositio patris ad filium: illa oppositio vt est in patre, est eadem relatio secundum rem cum paternitate, differens sola ratione ab illa. & est realis in ordine ad filiationem: & relatio propria: sicut est etiam ipsa paternitas. Licet enim communi nomine dicatur oppositio vt est in patre & vt est in filio, non propter hoc est relatio communis vt habitum est supra. Et per eundem modum dico quod super nullum praedicamentum respectus potest fundari relatio communis: quia respectus cuiuslibet praedicamenti respectiui proprius est illi: & ex propria causa in illo cui inest: puta quando in existente in tempore: & vbi in existente in loco: & sic de caeteris. Propter quod in illis non solum non potest fundari relatio siue respectus alius re vel genere ab illis: sed nec in illis potest fundari omnino aliquis respectus qui pertinet ad relationem communem: quia illa necessario requirit causam communem in relatis: vt patet ex praedeterminatis. Et sic dico absolute quod relatio communis non potest fundari nisi super illa tria praedicamenta absoluta. Et concedenda est super hoc auctoritas philosophi tacta in vltima ratione.
⁋ Ad primum in oppositum quod vnum & multum quae sunt principia siue causae relationum communium reperiuntur in quolibet aliorum praedicamentorum sicut in illis tribus: Dico quod cum fundamenta relationum conmunium distinguantur secundum tria praedicamenta absoluta, quae sunt substantia, quantitas & qualitas: ibi quantitas & qualitas quae sunt praedicamenta accidentium aliter considerantur quam considerentur quando in libro praedicamentorum distinguuntur contra substantiam & contra. vii. respectiua praedicamenta. Ibi enim considerantur secundum se & secundum id quod suntur aliquid secundum rem & essentiam suam abstracta a subiectis in quibus sunt: & secundum quod praedicantur superiora de inferioribus secundum quid. Hic vero considerantur secundum quod ordinem habent ad subiecta in quibus sunt & secundum quod concreta sunt illis & ipsa denominant, & dicuntur ab eis qualia aut quanta: & praedicantur de illis in eo quod quale aut quantum. Et quia praedicatio in eo quod quid est, est, propria substantiae: quia in solo praedicamento substantiae est quid proprie: idcirco quantitas & qualitas primo modo considerata: & similiter quodlibet eorum praedicamentorum quae rationem substantiae habent: & extenso nomine substantiae omnia praedicamenta: substantiae dicuntur. Et sic dico quod cum fundamenta relationum communium distinguuntur in substantiam quantitatem aut qualitatem: ibi sumitur substantia large pro quolibet genere praedicamenti vt secundum se & absolute consideratur. Et illo modo considerandi solummodo consequitur praedicamenta illorum distinctio secundum genus & speciem & indiuiduum: & similiter vnum & multum genere & specie & nunero: a quibus in quantum huiusmodi non causantur nisi idem & diuersum in quocumque praedicamento reperiantur. Et sic super quidlibet genus praedicamenti secundum se consideratum fundatur relatio ommunis: & causatur ab vno & multo, sed hoc non nisi vt quodlibet praedicamentum pertinet ad substantiam siue ad praedicamentum substantiae large acceptae. Sed super quantitatem & qualitatem si fundentur proprie relationes counes aliae ab illa quae fundatur super substantiam, hoc non est considerando illa praedicamenta isto modo: sed solummodo considerando illa secundo modo, scilicet in ordine ad sua subiecta vt ipsam substantiam determinant: & propria subiecta relata, quae sunt materialis causa illarum relationum. Non sunt enim similia aut dissimilia nisi aequalia: neque aequalia aut ina:qualia nisi quanta. Sed secundum istam considerationem super. vii. praedicamenta respectuum nullae relationes communes fundari possunt propter causam iam dictam in corpore solutionis.
⁋ Ad secundum quod secundum praedicationem in eo quod quid & quod quantum & quod quale fundantur relationes cones in substantia quantitate & qualitate: ergo secundum praedicationem in eo quod est aliquo modo se habere: similiter debent fundari relationes cones super. vii. praedicamenta respectuum: Dico quod respectus quia nihil rei addit super suum fundamentum, ideo vt compatur ad fundamentum aut ad subiectum in quo est ipsum fundamentum: incidit in fundamentum: & nihil ponit praeter fundamentum: propter quod super respectum vt consideratur in ordine ad suum fundamentum, aut ad subiectum illius, nullus alius respectus fundari potest: quia in hoc ordine nihil praeter fundamentum est: & super nihilo non habet aliquid fundari. Sed quod respectus est aliquid puta modus quidam praeter ipsum fundamentum, hoc non est nisi in ordine ad obiectum: & sic si respectus ali quis fundari debeat super illum: hoc est vt consideratur in ordine ad obiectum. In ordine autem ad obiectum non potest fundari respectus alius ab illo super quem fundatur nisi secundum rationem tantum: vt iam dictum est: qualis non potest esse respectus relationis communis respectu respectuum, propriorum existentium in singulis praedicamentis: quia secundum rem distinguitur genus relationum cmounium a relationibus propriis quae sunt in actionibus & mensurationibus: sicut supra dictum est. & ex hoc etiam scilicet: quia si ita esset: eadem ratione super relationem communem fundaretur relatio alia communis: & esset processus in infinitum. Cum enim duo alba sint similia: & similiter duo nigra: haec duo alba illis duobus nigris conformia sunt in similitudine: & sic inter illa esset alia relatio communis: & sic deinceps in infinitum Quamquam ergo secundum aliquod aliorum. vii. praedicamentorum praedicetur aliquid coniter de aliquibus, secundum id tamen nulla procedit relatio communis in illis: quia non est nata procedere secundum illud, quemadmodum duo patres aut duo filii in creaturis nullam omnino communem relationem habent inter se: sed duo filii Subo: ad duos patres: aut duo patres ad duos filios solummodo relationes proprias sibi paternitatis aut filiationis: quia super illas nulla omnino potest fundari relatio.
⁋ Ad tertium quod sicut calefaciens & calefactum quia difformiter se habent ad motum, habent inter se relationibus propriis correlationem, sic duo calefacientia aut duo calefacta quia conformiter se habent ad motum: debent habere inter se correlationem relatione aliqua communi: Dicon quod re vera calefaciens & calefactum correlationem habent inter se propriis relationibus: sed hoc non tam quia difformiter se habent ad motum eundem: quam quia alterutrum eorum quod se: habet suo modo ad motum, hoc non est nisi in ordine ad aliud se habens ad motum secundum alium modum se habendi ad illum. Sed quod duo calefacientia vel duo calefacta conformiter se habent ad motum: hoc est absque omni ordine alterutrius ad alterum: quia duo calefacientia vniformiter nullum ordinem habent inter se, similiter nec duo calefacta. Propter quod licet illa difformitas se habendi ad motum inter calefaciens & calefactum non sit sine relationibus propriiis: ista tamen conformitas se habendi ad motum duorum calefacientium vel duorum calefactorum est sine omni relatione communi inter calefacientia aut inter calefacta: quia ex conformitate inter duo non est nata sequi relatio communis: nisi sit illa conformitas in aliquo absoluto. Cum vero est in relatiuo, qualis est conformitas inter duo calefacientia: in eo scilicet quod vniformiter se habent ad calefacta, aut econuerso: secundum illam nulla omnino nata est sequi relatio communis: quia non est nata fundari super relationem. vt dictum est.
On this page