Text List

Praeambulum

Praeambulum

Articu. LXVIll. De relationibus communibus vt habent esse specialiter in deo: idque in generali quo ad tria genera relationum. lso de relationibus communibus in generali prout habent es se communiter tam in deo quam in creaturis: sequitur de eisdem prout specialiter habent esse in deo. Et primo communiter siue in generali quo ad tria genera relationum communium, quae sunt identitas, aequalitas, & similitudo. Secundo singulariter siue in speciali quo ad vnumquodque illorum Circa primum istorum quaeruntur quinque. Quorum Primum est: vtrum illa tria genera relationum communium vniformitatem habeant inter se vt sunt in deo. Secundum est: vtrum vniformiter se habeant ad tres personas diuinas. Tertium: vtrum sint distinctiuae diuinarum personarum. Quartum: vtrum dicantur in deo siue in personis diuinis secundum substantiam, an secundum relationem: guintum: vtrum distinctio & differentia illorum in deo consideretur ex comparatione ad illa eadem vt habent esse in creaturis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum