Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca primum arguitur quod dicta tria genera relationum conmunium non se habent vniformiter inter se in diuinis, Primo sic. Sic se habent inter se fundamenta relationum incut & ipsae relationes: quia secundum fundamenta habent relationes communes esse & realitatem & pluralitatem & distinctionem, vt patet ex supra determinatis. Fundamenta autem illorum, quae sunt substantia, quantitas, & qualitas, non se habent vniformiter in diuinis: quia in diuinis quantitas & qualitas incidunt in substantiam: & non econuerso substantia in illa, vt supra declaratum est loquendo de attributis in deo. ergo &c.

⁋ Secundo sic. plurificabile & non plurificabile non se habent vniformiter inter se. sed in diuinis identitas plurificatur secundum duos modos: quorum vnus est quo aliquid dicitur idem sibi: alius quo aliquid dicitur idem alteri, non sic autem plurificatur aequalitas & similitudo: quia nihil est aequale sibi: sed solummodo alterum alteri, vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

⁋ In contrarium est. quod illa tria genera relationum communium in diuinis sequuntur vnum, patet ex prae determinatis. vbi est ergo summa vnitatis vniformitas, & illorum generum summa vniformitas est. sed in personis diuinis summa vnitatis vniformitas est: quia in illis est vnitas in qua nulla cadit diuersitas neque multitudo. dicente Boethio de trinitate. ca. 4. Nulla est in deo diuersitas: nulla ex diuersitate pluralitas, quare nec numerus sed vnitas tantum. Propter quod etiam in diuinis nulla cadit relatio com munis consequens mulum scilicet neque diuersitas neque inaequalitas neque dissimilitudo, vt patet ex praedeter minatis. Non est autem difformitas nisi ex diuersitate & pluralitate. ergo &c.

⁋ Dico iuxta iam dicta in fine praecedentis quaestionis, quod in relatione qualibet duo o est considerare: vnum quod habet ex ratione sui generis scilicet modum quid est ad aliud se habere: & alterum quod habet ex suo fundamento scilicet esse suum & quiditatem. Et quo ad primum non solum relationes communes in deo sed etiam quaecumque relationes etiam in creaturis vniformitatem habent inter se, quia. scilicet omnis relatio in eo quod est ad aliud simpliciter, vniformiter est ad aliud, sicut patet ex determinatis. Quo ad secundum autem est considerare relationes dictas in ordine ad duplex fundamentum. scilicet proximum, quod est vnum: quod in praemissis proprie loquendo appellauimus principium causatiuum relationum conmunium: & primum, quid est substantia, quantitas, & qualitas: quod proprie loquendo appellauimus principium fundamentale, sicut patet ex praedeterminatis & est primum formale respectu secundi. Et quantum est ex parte primi fundamenti omnino vniformitatem habent inter se dicta tria genera relationum communium in diuinis, quia omnia sequuntur vnum dictum ab vnitate singularitatis, vt patet ex praedeterminatis. Et consistit vniformitas inter illa tria genera in tribus: quae sunt consequentia, conversio, & aequalitas: quia quantum est ex parte vnitatis, si est aliquid in diuinis idem alicui, est aequale & simile eidem, & econverso si est alicui aequale aut simile, est idem illi, & si est aequale est simile & econuerso: & quantum est idem, tantum est aequale & simile, & econuerso: & quantum est aequale, tantum est simile & econverso. & sic procedit bene vltimum argumentum. Vnde si in aliquo deficiat vniformitas in deo quo ad dicta tria genera relationum conmunium: hoc solum contingit ex parte fundamenti primi quod est substantia, quantitas, aut qualitas: ex parte quorum etiam sumitur distinctio generum relationum conmunium, vt habitum est supra. Dico ergo quod ex diuersitate fundamentorum in deo contingit quod non sit omnino vniformitas dictorum generum inter se in deo. Primo quo ad hoc quod in deo incidunt aequalitas & similitudo in identitatem & non econ uerso, & similitudo in aequalitatem & non econverso. & hoc ad modum incidentiae in diuinis quantitatis & qualitatis in substantiam, & non econuerso, & qualitatis in quantitatem & non econuerso, secundum quod procedit primum argumentum. Secundo quo ad hoc quod propter duplicem modum considerandi substantiam & vnum modum considerandi quantitatem & qualitatem: duplex est in diuinis sicut & in creaturis modus idem titatis: cum tamen non sit nisi vnicus aequalitatis & similitudinis, prout superius est expositum, sicut procedit secundum argumentum. In diuinis autem quantitas & qualitas incidunt in substantiam, quia ipsa natura siue essentia diuina ex se habet rationem substantiae & non ex consideratione intellectus. Cuius conside ratio nisi in ipsa diuina substantia attendat rationem quantitatis & qualitatis: quantitas & qualitas omnino sunt ipsa res quae est substantia, & nullatenus differunt ab illa: intantum quod nec etiam ratione ab illa differunt. Quare differentia quantitatis & qualitatis inter se & amborum a substantia, non existit nisi in consideratione intellectus, vt supra expositum est loquendo de differentia attributorum: & in quinta quaestione sequente amplius exponetur. Vnde quod dicit Augustinus de Trini. Deus est sine quantitate magnus. sine qualitate bonus: hoc non dicit quia quantitas & qualitas secundum quasdam suas species habeant transferri ad diuina: non autem secundum rationes suorum generum: quod superius loquendo de attributis improbauimus: sed quia quantitas & qualitas translata ad diuina, proprias rationes suorum generum non habent extra considerationem intellectus, vt dictum est ibidem. Et per hunc modum quantitas & qualitas incidunt in substantiam, & vnitas quantitatis & qualitatis in vnitatem substantiae, & per consequens aequalitas & similitudo in identitatem. Propter quod similitudo in diuinis non solum excludit dissimilitudinem sibi oppositam sed etiam diuersitatem oppositam identitati. dicente Hil. iii. de Trini. Non aliunde est quod in omnibus simi le est, neque diuersitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. In diuinis etiam qua litas incidit in quantitatem, eo quod sicut qualitas materialis inest substantiae materiali mediante quantitate molis: sic & qualitas quae est in diuinis inest substantiae spirituali mediante quantitate virtutis siue perfectionis. Bonitas enim & sapientia quae in deo sunt qualitates, & caeterae rationes attributorum quae aliquid dignitatis important simpliciter in creaturis, sub ratione qualitatis in substantia diuina non concipiuntur intellectu nisi in ratione immensitatis & magnitudinis dei perfectionalis aut virtualis in illa. Ex eo enim quod deus est immensus, quaecumque sunt dignitatis simpliciter, secundum quantitatem ei attribuuntur, & sicut qualitas incidit in quantitatem sic & vnitas qualitatis in vnitatem quantitatis, & per consequens similitudo in aequalitatem.

⁋ Argumenta vtriusque partis patent ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1