Quaestio 4
Quaestio 4
Irca quartum arguitur quod similitudo non habet esse vniformiter in personis diuinis, Primo sic. pater & filius sic sunt similes inter se secundum qualitatem quae sapientia est, quod ambo sunt sapientia. Est enim filius sapientia de sapientia, secundum superius determinata, non sic autem similis est pater aut filius aut spiritus sanctus: quia spiritus sanctus non est similis illis secundum sapientiam quae est ipse: in quo est magna dif agzed formitas. ergo &c.
⁋ Secundo sic. filius & spiritus sanctus sunt aequales: puta sapientes boni & huiusmodi: & per consequens similies inter se sapientia & bonitate & huiusmodi, quam habent a patre. Hilius enim & spiritus sanctus a patre habent sapientiam bonitatem & omnem rationem aliam qualitatis. non sic autem similis filius aut spiritus sanctus patri. Pater enim nihil omnino habet ab alio: sed omnia a seipso: in quo magna est difformitas. ergo &c.
⁋ Tertio sic. pater & filius sic sunt similes spiritui sancto, quod ambo sunt a quo alius. Eilius etiam & spiritus sanctus sic similes sunt quod ambo sunt qui ab alio, non sic autem pater & spiritus sanctus. Pater enim non est ab alio: & ab ipso est alius. Spiritus sanctus vero est ab alio: & ab ipso non est alius: in quo est magna difformitas. ergo &c.
⁋ Quarto sic. non vniformiter similitudo est in illis quorum vnus habet eam a se: alii autem non nisi receptam ab illo quod habet eam a se. Receptum enim ab alio non videtur esse in recipiente in tanta plenitudine in quanta est in illo a quo recipitur: sicut lumen non in tanta plenitudine & perfectione est in aere in quanta est in sole. pater similitudinem habet a se ad filium & ad spiritum sanctum: quia a se habet qualitatem super quam fundatur. Filius autem & spiritus sanctus non sic habent similitudinem ad patrem aut inter se: quia non a se, sed a patre habent qualitatem super quam fundatur. ergo &c.
⁋ Quinto sic. in illis non habet esse vniformiter similitudo quorum vnus non solum est similis similitudine: sed etiam est ipsa similitudo: alii autem solum sunt similitudine similes: & non sunt ipsa similitudo. Eilius autem est ita similitudine similis quod est ipsa similitudo, secundum tacta superius: non sic autem pater aut spiritus sanctus: quia non sunt similitudines: sed solummodo similes similitudine. ergo &c.
⁋ Sexto sic. In illis non est vniformis similitudo quorum vnus est vis assimilatiua aliorum sibi: sed alii non sic. spi ritus sanctus amor est, qui est vis assimilatiua amantis ad amatum: & per hoc conuersiua amantis in amatum secundum Dionysium, non sic autem pater aut filius, secundum superius determinata. ergo &c.
⁋ Contra. in illis necessario est vniformis similitudo in quibus est vniformis qualitas super quam fundatur: quia ratio relationum communium sequitur rationem fundamentorum secundum praedicta. sed qualitas super quam fundatur similitudo in diuinis, necessario vniformiter habet esse in tribus personis diuinis: etiam si in seipsa esset variabilis vllo modo, quia non est nisi vnica & singularis in tribus. ergo &c.
⁋ Dico quod quaestio ista est pars quaestionis secundae praecedentis. Illa enim quaerit de singulis quae sunt in diuinis: an scilicet sit in eis plena perfecta & omnimoda similitudo. lsta autem quaerit idem de diuinis personis tantum: supponendo ex dictis in illa secunda quaestione quod in solis personis diuinis comparatis inter se nata est esse similitudo: non autem in aliis: & quod non in diuinis est perfecta plena & omnimoda similitudo: si talis similitudo sit in ipsis personis diuinis. vnde quaestio ista est declaratio suppositi in quaestione illa. Et posset consimilis quaestio fieri de aequalitate: quae tamen facta non est superius de aequalitate sicut hic facta est de similitudine: quia ex eius determinatione quo ad similitudinem, patebit eius derminatio quo ad aequalitatem. Dico igitur quod similitudo habet esse vniformiter in diuinis personis: quia plena perfecta & omnimoda similitudo habet esse in illis: & hoc dupliciter. Vno modo comparando singulas diuinas personas inter se secundum similitudines existentes in illis quae sunt extrema habitudinum. Alio modo comparando inter se ipsas similitudines quae sunt habitudines inter singulas duas personas. Tres enim personae in diuinis comparatae inter se secundum similitudinem aut aequalitatem, sunt sicut tres anguli figurae triangularis: & habitudines aequa litatis & similitudinis inter illas, sunt sicut lineae tres contentae inter puncta angulorum: quarum quaelibet habent duo extrema. Cum primo modo comparantur singulae personae inter se: puta cum quaeritur an in patre & filio similitudo quae est in patre ad filium sit vniformis similitudini quae est in filio ad patrem: & sic sit plena perfecta & omnimoda similitudo in patre & filio siue inter patrem & filium: & simiter de filio & spiritu sancto: & de patre & spiritu sancto. Et dico quod sicut secundum istam comparationem vniformiter est similitudo in singulis duabus diuinis personis comparatis inter se similitudine: sic & plena & perfecta & omnimoda similitudo quae est in vna illarum vt in vno extremo, est conformis similitudini quae est in altera vt in altero extremo. Et per hoc personae ipsae relatae talibus similitudinibus vniformiter & perfecta & plena siue omnimoda similitudine sunt similes: quemadmodum supra in quaestione secunda de aequalitate declaratum est de ipsis diuinis personis: quae sunt plene perfecte & omnimode & per hoc vniformiter aequales. Sicut enim nulla earum excedit aliam magnitudine secundum quantitatem: sic nulla earum excedit aliam sapientia aut bonitate secundum qualitatem: in quo consistit persecta similitudo in diuinis, quae est propter vnitatem singularitatis in qualitate: quae nullam omnino compatitur difformitatem: sicut in crea turis consistit persecta similitudo propter vnitatem conformitatis qualitatum: quarum vna aliam non excedit: sed ambae sunt eiusdem gradus. Diuersitas enim qualitatum secundum gradus diuersos facit quod in creaturis etsi aliquando sit similitudo aliqua, tamen est imperfecta & difformis similitudo, quae est propter vnitatem formae specisicae. Imperfecta vero & difformis propter diuersitatem graduum: puta quando est inter minus album & magis album: & hoc quia in parte aliqua virtuali albedinis magis altera excedit minus. Non est enim subiectum magis album nisi quia albedo illius in essentia sua virtualiter est in alia: vt declarauimus alias in quaestione de magis & mi nus. Sed sicut quod in diuinis nulla fit partium diuisio in deitatis vnitate: vt dicit Augustinus est manifestum sic nec in magnitudine nec in qualitatis vnitate. Et vt dicit Ambrosius, quod vnum est: dissimile non est. Inter maius autem & minus semper discretio est. Propter quod in diuinis sicut non potest esse dissimilitudo siue difformitas dissimilitudinis secundum diuersitatem formarum secundum speciem: sic nec difformitas in similitudine secundum diuersitatem graduum in eadem specie qualitatis: sicut nec difformitas aequalitatis propter diuersitatem graduum in eadem specie quantitatis: licet in creaturis sit difformitas dissimilitudinis propter diuersitatem formarum secundum speciem: & difformitas dissimilitudinis sicut & difformitas inaequalitatis propter diuersitatem graduum in eadem specie qualitatis & quantitatis: quamuis in aequalitate & in persecta similitudine in creaturis nulla cadit omnino diuersitas vel difformitas propter vnitatem speciei & gradus simul: licet comparatione aequalitatis & similitudinis quae sunt in diuinis: aequalitas & perfecta similitudo in creaturis difformitatem habeant propter diuersitatem secundum numerum eiusdem formae secundum speciem quantitatis & qualitatis in creaturis diuersis relatis. Et est in creaturis ad uertendum quod licet propter magis & minus in aequalitate difformitas est in similitudine inter magis album & minus album: ideo scilicet quod similitudo existens in vno illorum non est omnino conformis similitudini existenti in alio: non tamen propter hoc vnum illorum est magis simile alteri quam econuerso: vt similitudo existens in illis recipiat magis & minus: sicut nec inaequalitas inter maius & minus recipit magis & minus vt vnum eorum dicatur magis inaequale alteri quam econtrario. Qenia enim relata inter se relatione communi inaequalitatis & aequalitatis similitudinis & dissimilitudinis absque omni difformitate in inaequalitate & aequalitate, dissimilitudine aut similitudine referuntur adinuicem. Non enim vnum inaequalium relatorum inter se est magis inaequale: & alterum minus: sicut neque duorum aequalium vnum est aut magis aut minus aequale quam alterum: neque vnum dissimilium inter se relatorum est magis dissimile & alterum minus: nec etiam vnum similium est magis simile & alterum minus Quod contingit in aequalitate & perfecta similitudine propter vnitatem gradus: in inaequalitate autem & dissimilitudine & similitudine imperfecta propter vniformitatem secundum excessum & defectum in diuersis gradibus: quanto enim magis aut minus excedit ipsum minus: tanto ipsum minus deficit ab eo quod est magis aut maius. Ob hoc enim duorum inaequalium vnum aequaliter est inaequale alteri: & similiter duorum dissimilium vnum aequaliter est dissimile alteri: & etiam duorum similium imperfecta similitudine vnum alteri aequaliter simile est. Cum secundo autem modo comparationis praedictae comparantur singulae habitudines inter duas personas inter se: puta cum habitudo similitudinis quae est inter patrem & spiritum sanctum & quae est inter filium & spiritum sanctum: est quaestio ais scilicet similitudo quae est inter patrem & filium sit vniformis similitudini quae est inter patrem & spiritum sanctum: aut inter filium & spiritum sanctum & econuerso: & sic sit plena & perfecta & omnimoda similitudo in diuinis personis inter ipsas similitudines non re sed ratione tantum differentes. Et dico quod secundum istam comparationem vniformiter habet esse similitudo in diuinis personis, scilicet comparatis similibus quae sunt in illis inter se. Sic quod plene perfecte & omnimode similitudo quae est inter patrem & filium, est vniformis similitudini quae est inter patrem & spiritum sanctum: & quae est inter filium & spiritum sanctum, & econuerso. Sicut etiam plene perfecte & omnimode aequalitas quae est inter patrem & filium, vniformis siue conformis est aequalitati quae est inter patrem & spiritum sanctum: & inter filium & spiritum sanctum, & econverso. Et hoc quia scilicet dictae tres habitudines quae sunt tres secundum rationem, sunt vna secundum rem: sicut aequalitas & quantitas in qua vel supra quam fundatur, est vna singularis secundum rem: a cuius vnitate in diuinis procedit vniformitas similitudinis in diuinis personis & etiam aequalitatis: prout procedit obiectio vltima: quae vniformiter habet locum in similitudine & aequalitate quae sunt in diuinis personis: sicut & vniformiter in vtrisque locum possunt habere quaedam argumenta adducta in oppositum: quia consimilis quaestio propositae hic de similitudine in diuinis personis, posset quaeri de aequa litate existente in illis. Et eadem responsio adhibenda est in diuinis: licet in creaturis contingat quo ad illa diuersitas inter similitudinem & aequalitatem: vt iam declaratum est secundum primam conparationem praedictam: & patet etiam secundum istam comparationem secundam. Diuersae enim habitudines aequalitatis & similitudinis vniformiter sunt in creaturis: in hoc quod neutra est maior alia. Aequaliter enim binarius est aequalis binario: & ternarius ternario. Diuersae autem habitudines imperfectae similitudinis bene difformiter sunt in creaturis: & differunt secundum magis & minus, siue secundum maius & minus: & similiter diuersae habitudines dissimilitudinis & inaequalitatis. Aliqua enim duo alba possunt esse magis similia quam alia duo alba: aut aliqua duo nigra: & maior est similitudo inter illa quam inter ista: prout illa magis accedunt ad gradum dissimilitudinis perfectae: & similiter aliqua duo inaequalia aut dissimilia possunt esse magis inaequalia aut magis dissimilia quam alia duo: & maior esse inaequalitas & dissimilitudo inter illa quam inter ista: prout illa magis recedunt a gradu aequalitatis alicuius similitudinis perfectae.
⁋ Et prima tria argumenta procedunt de similitudine penes secundam comparationem. Alia vero procedunt de similitudine penes primam comparationem.
⁋ Primum enim probat quod maior est similitudo inter patrem & filium quam inter i ambos & spiritum sanctum.
⁋ Secundum probat quod maior est similitudo inter filium & spiritum sanctum, quam inter ambos & patrem.
⁋ Tertium probat quod maior est similitudo inter patrem & spiritum sanctum, quam inter patrem & filium ac spiritum sanctum.
⁋ Quartum vero probat quod maior est similitudo inter patrem ad filium & spiritum sanctum quam econverio: aut quam filii ad spiritum sanctum & econ uerso.
⁋ Quintum probat quod maior est similitudo in filio ad patrem & spiritum sanctum quam econ- a uerso: aut qui patris ad spiritum sanctum & econuerso.
⁋ Sextum vero probat quod maior est similitudo spiritus sancti ad patrem & filium quam econuerso: aut quam filii ad patrem & econuerso.
⁋ Qui ergo arguitur primo quod maior est similitudo inter patrem & filium quam inter ambos & spiritum sanctum: quia pater & filius sunt similes sapientia quae ipsi sunt: non sic autem pater & filius & spiritus sanctus: quia non est similis illis sapientia quae ipse est: Dico quod quantum est de ratione eius de singularitate rei commune est personis constitutis in esse per propria in diuinis quod vna & eadem sapientia singulari similes sunt omnes personae diuinae: & ideo vniformiter: vt dictum est: nec quo ad hoc pater potius est sapientia aut filius quam spiritus sanctus: vt secundum eam potius dicantur similes inter se pater & filius: quam spiritus sanctus ad vtrunque illorum. Sed quod pater & filius dicuntur similes sapientia quae ipsi sunt: non sic autem spiritus sanctus alicui illorum: hoc non dicitur nisi per quandam appropriationem eius quod commune est, propter conuenientiam communis cum proprio eius cui appropriatur: vt declarabitur in proximo articulo sequenti: & sic non nisi per quandam contractionem communis ad proprium. De eis autem quae pertinent ad propria: nihil ad relationem communem: vt dictum est supra in fine quaestionis vltimae de aequalitate.
⁋ Ad secundum quod maior est similitudo inter filium & spiritum sanctum quam inter ambos & patrem: quia ambo sunt similes secundum id quod habent aliquid ab alio: non sic autem filius aut spiritus sanctus ad patrem: quia pater non habet aliquid ab alio: Dico secundum superius dicta ibidem: quis de quo aliquid habet vel non habet, originis quaestio est: de quo nihil ad quaestionem de relatione communi plus quam quod vnum & idem sit quod habetur ad quod sequitur communis relatio. Et ideo propter diuersitatem in modo habendi illud in illa, diuersitas aut difformitas oritur in ipsa relatione communi fundata super illud.
⁋ Ad tertium quod minor est similitudo inter patrem & spantum sctantm, quam inter patrem & filium ac spntum sctantum: quia ptr & filius sunt a quo alius: filius autem & spiritus sctuns sunt qui ab alio: Pltr autem est qui non ab alio: & a quo alius: spiritus sanctus est a quo non alius: & qui est ab alio: Dico vt prius, quod quaestio quis a quo, ad originem pertinet: non autem ad relationem communem: & sic nihil ad propositum de hoc.
⁋ Ad quartum, quod maior est similitudo in patre ad filium quam econuerso: aut quam eiusdem ad spiritum sanctum aut econuerso: quia pater a se habet id quo est similis: non autem filius aut spiritus sanctus: & receptum verius est in eo a quo recipitur, quam in recipiente: Dico ad hoc vltimum quod receptum tam vere habet esse semper in eo quod recipit, quam in eo a quo recipitur, nisi sit defectus ex parte agentis & diffundentis receptum in recipiente: quia scilicet non habet perfectam virtutem tranffundem di illud: puta color secundum actum lucidi non sufficit se transfundere in medium sub tanta perfectione quanta est in corpore colorato: aut ex parte recipientis: quia scilicet non sufficit recipere illud in tanta perfectione in quanta est in sole transfundente illud: vel si sol sufficeret illud in tanta perfectione transfundere. Quare cum in diuinis non sit defectus talis diffusionis ex parte diffundentis: quia diffundens est infinitus vigore in agendo: nec ex parte recipientis: quia ipsum est infinitum vigore in patiendo: idcirco in diuinis illud nequaquam habet veritatem, multo fortius quam non habet veritatem in naturalibus in quibus est generatio vnica: puta cum homo generatur ab homine: aut ignis ab igne: secundum quod haec omnia patent ex dictis in solutione quarti & quinti argumenti quaestionis secundae praecedentis de aequalitate.
⁋ Ad quintum, quod maior est similitudo in filio ad patrem & spiritum sanctum quam econuerso: aut patris ad spiritum sanctum quam econuerso: quia filius non solum est similis patri & spiritui sancto: sed est similitudo: pater autem & spiritus sanctus nullius sunt similitudo: Dico quod argumentum hoc aliquem vigorem habere posset si filius esset similitudo eadem similitudine qua est similis patri aut spiritui sancto, quae scilicet pertinet ad relationem communem: & pater atque spiritus sanctus solum essent similes tali similitudine: non autem essent ipsa similitudo. Nunc autem non est ita: quia quod filius dicitur similitudo: hoc non est illa relatione qua dicitur similis relatione pertinente ad relationem communem quam continet tertium genus relationis: sed dicitut similitudo similitudine pertinente ad secundum genus relationis: qua non ad spcantum sanctum: sed solummodo ad patrem dicitur relatiue: secundum quod hoc expositum est supra de aequalitate: quae simi liter aequiuoce dicitur vt est propria filio & pertinet ad secundum genus relationis: & vt est relatio communis pertinens ad tertium genus relationis.
⁋ Ad sextum, quod maior est similitudo in spiritu sancto ad patrem & filium quam econuerso: aut quam in patre ad filium & econuerso: quia spiritus sanctus est vis assimilatiua: non sic autem pater aut filius: Dico quod reuera spiritus sanctus eo quod amor, est vis assimilatiua assimilans amantem amato: quod tamen non prouenit nisi ex aliqua similitudine prae cedente inter amantem & amatum. dicente Boethio in ix. regula de hebdo. Quod appetit aliud tale: ipsum esse naturaliter ostenditur quale hoc ipsum quod appetit. Et Ecclesia. xiii. dicitur. Omne animal diligit simile sibi.
⁋ Est igitur sciendum quod amor est vis similitiua: non de omnino dissimili faciendo simile: sed perficiendo in amante similitudinem, quam quasi incompletam habet in se amans ad amatum: quod facit amatum tranfformando in se amantem prout possibile est: aut saltem amantem sibi connectendo seu coniungendo intimando. Vt enim dicit Comment. super dicto verbo, fugit vnum quodque quicquid in genere suo dissimile est, & a se diuersum: accedit vero ad id quid qualicumque similitudine sibi conforme est. iuxta illud Ecclesi. xiii. Omnis caro ad sibi simile coniungetur: & omnis homo sibi simili sociabitur. Et ibidem. xvii. Volatilia ad sibi similia coniunguntur. Assimilat autem coniungendo amantem amato amor, non tali similitudine qualem supponit in amato ad amantem. Illa enim similitudo praecedens & excitatiua amoris in amante: vt transferat amantem in amatum: consistit in dispositionibus naturalibus amantis & amati. Sed quod amor assimilat amantem amato: hoc est similitudine appetitus: quam amor sicut forma appetitus in amante operatur ad instar formae amati. Qua similitudine amans dicitur simile amato per se: sed non econuerso amatum dicitur simile amanti, nisi per accidens: quod scilicet amans est simile illi: & hoc iuxta modum quo superius diximus creaturam esse similem deo, licet non econuerso. Et pertinet ista similitudo ad secundum genus telationis. Amor enim similitudine quadam quae consistit in affectione quadam seu dispositione appetitus erga amatum: amantem mensurat amari: vt sic per huiusmodi assimilationem amans fit quasi ipsum amatum. Propter quod dicit Augustinus super loannem. Qualia amas, talis es: deum amas, ergo deus es: terram amas, terra es. Vnde propter huiusmodi assimilationem ex amore procedentem dicitur Prouerb. xiii. Amicus stultorum efficietur similis. Amicus autem ab amore. Vnde Philosophus. viii. Ethico. modos amicitiae distinguit secundum modos amoris siue amationis: & etiam dicit quod amicus amico est alter ipse. Amicus ergo stultorum efficitur similis: quia amando stultos qusque stultus efficitur: & econtra amando sapientes sapiens efficitur. Vnde verbo praedicto immediate praemitti- tur. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Graditur dico non passibus pedum: sed passibus voluntatum. Hinc etiam dicit Augustinus de libero arbitrio: quod amans bonum statim bonus est. Et viii. de triniitate. dicit quod amans iustitiam iustus est: saltem quadam assimilatione affectus. Quia si amans iustitiam adhuc iniustus est secundum habitum: hoc contingit secundum Aug. ibidem, quia non tantum amat iustitiam vt mereatur fieri iustus scilicet secundum habitum. Et similiter si amans bonum aut sapientiam aut quemcunque alium habitum virtutis adhuc est in contrario habitu: hoc non contingit nisi quia non tantum amat huiusmodi habitum vt mereatur fieri in actum secundum illum: quia sci licet non tantum amat illum vt studeat se exercere in actibus quibus acquiritur, si sit habitus existens in voluntate acquirendus per se actibus voluntatis: vel vt studeat imperare intellectui quod se exerceat in actibus quibus acquiritur, si sit habitus existens in intellectu acquirendus actibus intellectus. Et sic amor siue voluntas est vis assimilatiua per se & immediate secundum affectum saltem quod cunque fuerit amatum: vel secundum habitum mediante exercitio actuum, si amatum fuerit bonus habitus virtutis aut rei cuiusque, ratione talis habitus. Et per hunc modum quo scilicet amor assimilat secundum affectum, spiritus sanctus est amor & vis assimilatiua in patre & filio mutuo sese amantibus: & per hoc nexus est amborum secundum modum superius expositum. Vis dico assimilatiua non formaliter: quia non est ipsa similitudo qua amans similatur amato: sed effectiue tantum. Simile autem formaliter aliquibus ex hoc quod est effectiuum similitudinis etiam istius secundum quam sunt similes: non oportet quod sit magis simile: aut quod habeat in se maiorem similitudinem ad illos quam econ uerso: quod necessario oporteret si ipsum simile formaliter aliquibus esset vis assimilatiua forma liter: quia tunc non solum esset simile illis: sed etiam ipsa similitudo qua sunt similes, quod nequaquam verum est de amore qui est spiritus sanctus: aut de quocunque alio amore. Breuiter ergo dico ad formam argumenti. Cum dicitur, in illis non est vniformiter similitudo quorum vnum est vis assimilatiua aliorum: sed non econuerso: Dico quod verum esset si esset vis assimilatiua formaliter: sic quod non solum esset simile: sed ipsa similitudo qua similes sunt similes. Non autem verum est cum est vis assimilatiua effectiue tantum. Et quod assumitur: spiritus sanctus amor est & vis assimilatiua: Dico quod verum est effectiue, non formaliter: & ideo cum modo contrario maior & minor sunt verae & falsae: nequaquam sequitur conclusio.
On this page