Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur: quod deus non sit volens seipsum, Primo sic. voluntas est appetitus quidam. de ratione autem appetitus est quod sit respectu non habiti, possibilis tamen haberi. deo ergo cum a seipso non potest esse non habitus, non convenit appetere seipsum, quare neque velle.

⁋ Secundo sic. voluntas nihil vult nisi finem voluntatis, aut illud quod est ad finem: quia pluribus modis non habet aliquid rationem boni, & non est voluntas nisi boni. deus autem non vult se sicut finem, quia nihil est finis sibiipsi: neque sicut quod est ad finem, quia vltra ipsum nullus est finis. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam voluntas bona vult quod simpliciter & secundum omnem respectum est bonum. aliter enim non esset bona: quia ex hoc voluntas est bona, quod velit bonum. vnde & si aliquod bonum non vult, hoc est quia secundum aliquem respectum & ordinem habet rationem non boni, vt infra patebit loquendo de voluntate dei respectu creaturarum. dei voluntas semper est bona. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod id quod est principium inclinans aliquod ad actum mouendi se in aliud cum i clistat ab eo, cum est ei cmoniunctum est principium tenens illud in actu figendi & quietandi se in illo sicut patet in grauibus & leuibus. per id enim in locis propriis quiescunt, per quod inclinantur per motum ad illa. Quare cum (vt patet ex praedeterminatis) amor est principium inclinans voluntatem per actum volendi in bonum, cum ab aliquo non habetur: amor ergo consimiliter est principium tenendi rem in actu figendi & quietandi se in bono cum ipsum habet. Cum ergo bonum quod deus est, semper habitum est ab ipsa dei voluntate: quia praesens per actum intelligendi seipsum: amor ergo ad bonum quod deus est, sicut voluntatem non habentem illud inclinat mouendo ipsam in illud, licet libere & nulla necessitate praeueniente, vt declarari debet loquendo de voluntate creata: sic amor ad bonum quod deus est, voluntatem habentem illud ita tenet in illud vt voluntas talis velit illud figendo & quietando se in illo. Quare cum voluntas dei summe talis sit: deus igitur non solum vult seipsum: sed summe vult: inquantum volitum intimum est voluntati, & est coniunctissimum per summam identitatem: quemadmodum summe seipsum intelligit, inquantum intellectum similiter est intimum & coniunctissi mun per summam identitatem, de quo habitum est supra. Ex hoc enim contigit quod deus summo amore seipsum diligit, quanto voluntas diuina amando suo bono se summe vnit. Amor autem virtus vnitiua est: quare & summe vniens amor summus est. Ex quo etiam sequitur quod semper & vniformiter vult seipsum: & quod erfecte vult seipsum, distincteae scilicet & simul volendo quaecumque sunt essentialiter volibilia in ipso, vt sunt rerum quiditates & essentiae. & hoc vnico simplici actu se & alia a se volendo, secundum quod partractatio istorum trium patet ex partractatione consimilium circa actum intelligendi dei in tribus quaestionibus supra positis de intelligere dei: vt non sit opus hic super hoc, proprias quaestiones mouere: quemadmodum etiam non est opus hic quaerere: vtrum velle in deo sit tantum essentiale, an etiam sit in ipso velle notionale. hoc enim patet ex consimili quaestione ibi determinata circa intelligere dei, secundum quod debet partractari loquendo de pro ductione spiritus sancti opere voluntatis.

⁋ Quod igitur arguitur primo: quod deus non vult seipsum, quia appetitus est respectu non habiti: Dicendum secundum quod iam dictum est, quod per eandem vim res se figit in termino & quiescit in ipso cum habetur ab ipsa, per quam transfert se in terminum cum est extra ipsum & expectatur haberi. Et talis vis est voluntatis in intellectualibus & spiritualiter quiescentibus in termino, & spiritualiter motis in ipsum: cuius actus non est nisi velle siue quiescendo in termino siue se transferendo ad terminum: licet alius actu volendi sit iste ab illo. & tamen vtrumque indifferenter significatur actu volendi: quod tamen non contigit in genere voluntatis quod est appetitus. Licet enim actus eius est & respectu iam habiti & respectu habendi, ratio tamen vocabuli secundum conmunem vsum magis respicit habendum vt procedit obiectio: quod non contigit in vocabulo voluntatis. Et ideo non sequitur quod licet actus appetendi non est nisi respectu non habiti, quod si militer neque actus volendi: quia licet secundum rationem rei indifferenter respiciant habitum & habendum ambo: tamen secundum rationem vsus nominis, appetitus respicit habendum tantum: voluntas vero communiter vtrumque.

⁋ Ad secundum dicendum: quod deus vult se sicut finem. licet enim in re idem sint in deo voluntas & volitum secundum rationem tamen differunt: & secundum hoc deus vt bonum & volitum, est sicut finis & perfectio diuinae voluntatis: quemadmodum ipse inquantum verum, est perfectio sui intellectus. Quod ergo assumitur, quod nihil est finis suiipsius dicendum quod verum est secundum rem eandem & secundum eandem rationem. Secundum rem tamen eandem & diuersam rationem bene potest idem esse finis suiipsius, quoniam idem inquantum voluntas habet rationem perfectibilis, indistantis tamen re & duratione a sua perfectione: bonum vero habet rationem perfectionis illius. Et sic voluntas dei inquantum seipsum vult vt finem, est aliquod ordinabile ad finem: sed aliter quam alia. Quoniam ad finem ordinatur aliquid dupliciter. vno modo vt illud cuius perfectio habet esse finis. alio modo sicut illud cuius adminiculo illud cuius perfectio est finis, habet attingere finem. Primo modo voluntas ipsa ordinatur in finem. Secundo modo illa quae sunt eius instrumenta attingendi finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3