Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca quartum arguitur quod actus volendi dei in volendo seipsum principaliter terminatur in personam, quia cum dicitur, deus vult seipsum, constructio est reciproca. In constructione autem reciproca idem agit in seipsum. cum ergo velle non est principaliter nisi personarum: quoniam non unt actus diuini nisi personarum, vt habitum est supra. ergo nec ipsum volitum est aliquid liud quam persona.
⁋ Secundo sic. voluntas vt habitum est, est boni per se. ergo magis & principalius est eius quod magis habet rationem boni. hoc autem est persona: quia persona habet rationem perfecti & in se subsistentis, essentia autem non habet nisi rationem alicuius existentis & subsistentis in persona, vt infra videbitur. & bonitas rei in ratione suae perfectionis consistit, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam bonitas in deo non est nisi essentialis non personalis, sicut neque veritas, vt dictum est supra: & determinauimus in quaedam quaestione de quolibet: ita quod nec veritas convenit personae nec bonitas nisi ratione essentiae existentis in persona. principalius ergo bonitas habet esse in essentia quam in persona. Cum ergo voluntas non est nisi boni: cum deus vult se, actus volendi verius & principalius terminatur ad essentiam, quam ad personam. Consimilis quaestio potuit supra fuisse mota circa actum quo deus intelligit sepsum: & eodem modo habet terminari vt ista. Vnde dicendum ad vtranque quaestionem secundum eandem viam simul: quod cum (vt dictum est) intellectus non est nisi veri, & voluntas non est nisi boni, Sciendum quod verum & bonum dupliciter habent esse alicuius. Vno modo vt cuius est, sicut subiecti quod per se habet denominari a veritate verum & a bonitate bonum. Alio modo vt quod est ratio secundum quam habent esse bonum & verum in alio vt in subiecto, & a quo habet de nominari ab illis. Verbi gratia, in creaturis compositis ex materia & forma ratio secundum quam vetum & bonum habent esse in composito, forma est, secundum modum supra determinatum. Sunt tamen vt subiecti principaliter denominati ab eis, compositi ex materia & forma: quemadmodum esse licet sit a forma, tamen est principaliter ipsius compositi, & similiter omnes operationes quarum ratio est forma. vnde & perfectio rei licet sit a forma, tamen ratio perfectionis est principaliter compositi: & forma vt habet esse sicut aliquid in composito, non habet nisi rationem imperfecti. Et cum isto dupli ci modo dicantur verum & bonum esse alicuius, actum tamen intelligendi & volendi non terminant principaliter nisi secundum quod habent esse alicuius vt subiecti perfecti denominati per ipsa: non vt quod est ratio qua habent esse in alio & denominare ipsum. Vnde cum aliquis dicitur intelligere verum in composito aut velle bonum, hoc non dicitur quia intelligat vel velit iformam compositi principaliter: sed potius ipsum compositum. Vnde hunc modum sequendo in deo, cum essentia habet esse in deo vt aliquid in supposito & sumpto vt per se perfectum subsistens, videretur alicui quod verum & bonum subiectiue principaliter essent suppositi, & denominarent ipsum non essentiam: sed quod eius essent solummodo vt eius quod est ratio qua habent esse in supposito & denominare ipsum: & quod idcirco cum deus dicitur intelligere aut velle seipsum, actus intelligendi & volendi principaliter terminentur ad suppositum non autem ad essentiam, nisi secundum quod habet esse in supposito. Sed non est ita. Contrario enim modo quo ad hoc contingit in deo & in creaturis: quia enim esse verum bonum & huiusmodi sunt de essentialibus & omnino absolutis, non conueniunt nisi singulariter tribus per ionis, & non per se & primo nisi essentiae: non solum vt ei quod est ratio esse veri & boni in supposito: ed eius quod quasi subiectiue habet esse & esse verum & esse bonum & denominari ab eis, & non super positum nisi per hoc quod essentia habet esse in ipso. & hoc ideo, quia in creaturis suppositum subsistit vt aliquid absolutum, cuius aliquid est ipsum formale, & aliquid ipsum materiale. ita quod ab vtroque habet esse & esse bonum & esse verum & esse perfectum: licet principaliter ratione formae. Aliquid enim realitatis dat materia siue materiale praeter id quod dat forma siue formale: ita quod id quod est vnius eorum, non est alterius: sed quod est amborum, est totius compositi. Propter quod principaliter perfectio in entitate veritate & bonitate est compositi, & nullius componentium. In deo vero suppositum sub sistit vt aliquid respectiuum, in quo respectus quasi formalis est respectu essentiae: nihil tamen realitatis habet nisi a suo fundamento quod est ipsa diuina essentia: & ideo neque aliquid veritatis aut bonitatis: sed principaliter esse & esse verum & esse bonum sunt essentiae non suppositi, nisi quia essentia est in ipso: secundum quod haec omnia patent ex supra determinatis. Quare cum ad id principaliter habent terminari actus intelligendi & volendi quod principaliter habet rationem veri & boni: dico quod cum deus inteligit & vult seipsum, actus intelligendi & volendi principaliter terminatur ad essentiam & non ad per onam nisi per essentiam, inquantum essentia esse habet in persona, & econtrario ei quod contingit in creaturis.
⁋ Ad primum in oppositum: quod vbi est reciproca constructio, actio terminatur in ipsum agens, cuius non est principaliter nisi suppositum: Dicendum quod verum est vel ratione sui vel ratione alicuius quod est in ipso. Vt cum dicitur, Sortes sanat seipsum, si se sanet secundum oculum tantum, vera est: non tamen terminatur ad totum nisi per accidens: ad partem autem per se. Vnde in proposito terminatur actus in agentem non ratione suppositi & secundum eam rationem qua est agens, sed ratione eius quod habet esse in supposito, cuius est alia ratio quam sit ratio suppositi.
⁋ Ad secundum quod persona in deo magis habet rationem boni quam essentia: quia magis habet rationem perfecti: dicendum quod est quaedam ratio perfecti in essendo: quaedam vero in supponendo. In crcaturis ratio perfecti vtroque modo magis est suppositi quam alicuius existentis in supposito: propter quod similiter & ratio boni & ratio veri, vt dictum est. In deo vero licet in subsistendo perfectior est ratio suppositi quam essentia: quia ipsa ex se non subsistit: sed ipsa est aliquid in subsistente: ratio tamen essendi perfectior est in essentia quam in supposito: eo quod essentia habet esse ex se, suppositum autem non nisi quia in se habet essentiam. Cum ergo assumitur quod bonum sequitur rei perfectionem: dicendum quod verum est perfectionem in essendo non in subsistendo. Vnde cum illud quod est perfectius in subsistendo est perfectius in ratione boni, vt contigit in subsistentibus absolute: ratio boni non est principalius in ipso propter perfectionem in subsistendo sed propter perfectionem in essendo. Licet ergo in personis diuinis perfectior sit ratio subsistendi quam in essentia: quia tamen in eis non est perfectior ratio essendi, non terminat principalius actum volendi persona quam essentia: sed potius econverso. Vnde cum omnis actio diuina manens intra reducitur ad actionem volendi vel intelligendi, omnis actio diuina essentialis manens intra principalit terminatur ad essentiam & non ad personam: nisi quia in ipsa habetur essentia: & econtrario actio notionalis ad personam & non ad essentiam, nisi quia per ipsam conicata est in persona.
On this page