Quaestio 5
Quaestio 5
CIrca quintum arguitur quod nomina significantia communiter deum & creaturam, per prius significant deum & quod est in eo quam creaturam, Primo sic. Quam do eodem nomine significatur dignius & minus dignum: nomen per prius conuenit digniori: vt patet in nomine entis quod significat substantiam & acci dens, & per prius substantiam propter eius dignitatem super accidens,. quare cum deus incomparabiliter dignior sit creatura, per prius ergo nomen conmune ei cum creatura: conuenit ei.
⁋ Secundo sic. Translatio siue transmutatio nominis a creaturis ad diuina vel per rerum significatarum similitudinem, vel per earum vicinitatem secundum quam idem nomen significat deum & creaturam, non est nisi propter conuenientiam in aliquo creaturae ad deum: vel in proprietatibus rerum quae significantur: vt contingit cum nomen creaturae conuenit deo per similitudinem, sicut cum dicitur leo propter fortitudinem: vel in ipsis rebus quae significantur: vt cum dicitur sapiens per vicinitatem, vt patet ex supra determinatis. Sed quando cumque nomen idem conuenit pluribus propter convenientiam in aliquo, illi per prius convenit cui principalius & prius convenit id in quo est conuenientia: quia principalitas causae necessario po nit principalitatem effectus. Deo autem illud in quo conmunicant ipse & creatura semper principalius & prius conuenit: puta fortitudo, propter quod dicitur leo, eo quod vterque fortis est, & notitia quae nominatur sapientia in deo & in creatura: ergo &c.
⁋ In contrarium est quod sicut principale sem per prius est transumpto: quia transumptum non est nisi a principali quod praesupponitur: sic nomen prius significat id quid est principale, a quo transumitur ad significandum aliud, quam id ad quod transumitur, quare cum omne nomen communiter significans deum & creaturam, siue quod communiter dicitur de vtroque (Haec enim duo pro eodem reputo) ab eo quod significat in creatura transumitur ad significandum deum vel id quod est in eo: vt patet ex dictis: ergo &c.
⁋ Dico quod tripliciter siue triplici de causa nomen aliquibus convenit secundum prius & posterius scilicet impositione, famositate, & dignitate. Impositione quidem nomen semper prius conuenit illi cui primo impositum est, secundum quod nomen causae primo significat materiam. Quia enim prima visa est & cognita a sapientibus inuestigantibus causas eorum quae fiunt in rebus naturalibus nomen causae propterea: primo ei impositum fuit. dicente Philosopho in primo Metaph. Plures primorum philosophantium in materiae specie solum omnium principium opinati sunt. Vbi declarato quomodo diuersimode hoc posuerunt, subdit dicens. Ex his ergo solum causam in materiae spe cie dictum esse intelligit. Et secundum hunc modum nomina translata a creaturis per prius significant creaturas aut aliquid in ipsis quam deum aut aliquid in ipso, cuiusmodi sunt nomina pertinentia ad diui nas operationes & proprietates. Et econverso nominia translata ad creaturas a deo cui primo sunt imposita (siqua sunt) per prius significant deum aut aliquod in ipso, quam creaturam aut aliquod in ipsa. cuiusmodi est hoc nomen deus pertinens ad diuinam essentiam, a quo per quandam translationem homines dicuntur dii. Eamo sitate autem nomen semper per prius convenit illi rei ad quam significandam magis vsitatum est. Dignitate vero nomen semper per prius convenit illi rei cui perfectius convenit ratio secundum quam nomen ad significandum imponitur secundum quod nomen causae famositate primo & per prius significat efficientem causam, & secundario omnes alias quia efficiens realiter mouet materiam, & inducit per motum formam, & per hoc consequitur finem, & per hoc est causa causarum efficiens. Tanmen quia non mouet realiter nisi prius motus metaphorice a fine, secundum hoc primo & per prius significat causam finalem vt causam aliarum causarum. Et ideo quia omnia nomina translata a creaturis ad deum aut econverso vsitatius dant intelligere rem a qua translata sunt quam aliam: idcirco dico quod per prius significant creaturas & per posterius deum, & econverso nomina translata a deo ad creaturas per prius significant deum quam creaturas: licet dignitate nomen semper per prius significat illud cui dignius & perfectius convenit ratio secundum quam nomen ad significandum imponitur, secundum quod ens per prius significat substantiam, & per posterius accidens, quia ratio actualitatis secundum quam ens imponitur substantiae & accidenti: dignius conuenit substantiae quam accidenti: quia substantiae ex seipso convenit: accidenti autem per substantiam: quia. scilicet est aliquid substantiae. Vnde & secundum Philosophum accidens non proprie dicitur ens sed entis. Et propterea isto modo contrarie nomen conuenit secundum prius & posterius deo & creaturis in nominibus translatis a creaturis ad deum per similitudinem & per proprietaC tem. Quae enim transferuntur ad deum a creaturis per similitudinem rerum quae sunt deus & creatura in aliqua proprietate existente in vtroque secundum modum illorum: puta cum deus dicitur leo per similitudinem in fortitudine, dignitate per prius dicuntur de creaturis a quibus transferuntur, quam de deo ad quem transferuntur, & hoc quia ratio similitudinis secundum quam transferuntur, & secundum quam nomen vnum communiter vtrumque significat, dignius & verius habet esse in creaturis quam in deo: quia creatura per talem proprietatem potius dicitur similis deo in fortitudine quam econverso. Licet enim fortitudo dignius conuenit deo quam creaturae: similitudo tamen considerata in illa inter deum & creaturam, dignius convenit creaturae quam deo. Creatura enim simpliciter & per se est similis deo, Deus autem non est similis creaturae nisi per accidens. quia creatura est similis illi. Quae tamen dignitas creaturae in similitudine, nullam ponit in deo indignitate, eo quod talis similitudo pertinet ad relationem mensurae, & est solum in re mensurata. secundum quam dicitur creatu ra similis deo & non econverso: vt patet ex supra determinatis de similitudine in diuinis personis. Vnde & aequiuocatio nominum translatorum a creaturis ad deum per similitudinem, pertinet ad secundum genus aequiuocorum, quid est proportione, quae dignius est in vno significatorum quam in alio, secundum quod dignior est proportio inter vnitatem & punctum vt convenit vnitati in principiando nunerum, quam vt convenit puncto in principiando linea: vt iam dictum est Quae vero tranfferuntur a creaturis ad deum per vicinitatem & per necessitatem secundum praedicta. econtra per prius dicuntur dignitate de deo ad quem transferuntur quam de creaturis a quibus transseruntur. & hoc quia ratio habitudinis quae deus & creatura vicinantur, & secundum quam nominia ab vno illorum ad alterum tralferuntur, & secundum quam nomen vnum quod coniter vtrumque significat, dignius convenit deo quam creaturis quia habitudo qua vicinantur deus & creatura, & per quam nomen creaturae vt est sapientia, bonitas. substantia & essentia, & caetera huiusmodi quae aliquid dignitatis important simpliciter, a creaturis tranlfertur ad diuina: est habitudo inter effectum & causam: & transfertur nomen effectus ad causam. Sapientia enim creaturae est quaedam emanatio a diuina sapientia: & similiter de bonitate & caeteris huiusmodi. Et aequiuoce significantur sapientia creata & increata sub vno nomine sapientiae penes quartum & quintum modum aequiuocationis praetactos: quia quo ad quartum qui est similitudine. secundum genus formae: quo ad quintum qui est descensu. secundum genus causae efficientis. Quod patet de primo sic. Licet enim quaelibet crea tura aliquo modo sit ad similitudinem dei, eo quod omnes rationes perfectionales omnium creaturarum vsque ad insimas & vsque ad minima quae sunt in illis, sunt in deo: vt habitum est supra: & amplius debet exponi loquendo de deo in comparatione ad creaturas, non tamen id quod perfectionis est in creatura quacumque ratione qua absolute est essentia & natura aliqua, plus vicinatur secundum naturam ad id quod sibi vt ratio efectionalis respondet in deo, quam accedat homo pictus ad veritatem hominis viui. Est enim quicquid perfectionis est in creatura quo aliquo modo deo assimilatur respectu perfectionis sibi respondentis in deo, sicut pictura respectu eius cui assimilatur in homine viuo: vt respectu esse dei esse creaturae verius sit non esse, siue defectus ab illius esse quam verum esse, quasi solus deus possit quodammodo dici esse. Et similiter de sapientia creaturae respectu sapientiae dei, & bonitate respectu bonitatis, & sic de caeteris. Vt propter hoc Christus intelligatur dixisse. Luc. xviii. Nemo bonus nisi solus deus. Glol. Qualibet sanctum hominem comparatione dei dicit non esse bonum. Idcirco ergo quicquid a creatura perfectiori deo attribuitur, aequiuoce dicitur de eo & de creatura: sicut homo de viuo homine, & de eius pictura. Refert tamen quo ad hoc: quod id quod perfectionis in creatura est, non solum est vt pictura eius quod est in deo respiciendo ipsum in genere causae formalis, secundum quam est quo ad suam essentiam, quin etiam ipsum respiciat sicut effectus suam causam efficientem a qua est: & hoc non lolum procedendo ab eo vt pictura secundum siguram artis: sed vt genitura secundum similitudinem veritatis naturae: saltem per imitationem: quia non potest creatura esse productum adaequatum vir tuti agentis & perfectioni eius: sed necesse est eam ab illa deficere, & recipere perfectionem in gradu naturae inferiori. Et quo ad hoc non solum illa quae communiter dicuntur de deo & de creatura aequiuocantur sub eisdem per similitudinem secundum quartum modum aequiuocationis: sed etiam secundum quintum, qui est per descensum. Quia ergo huiusmodi nomina transferuntur a creatura ad deum per vicinitatem & habitudinem effectus ad causam: & quicquid est per corresponden tiam se habens in causa maxime aequiuoce agente & in suo effectu: semper perfectius & dignius habet esse in causa quam in effectu: Idcirco dico quod loquendo de attributione nominis significatis suis secundum prius & posterius: omnia huiusmodi nomina per prius significant deum & quod in ipso est: & dicuntur de ipso: quam creaturam aut quoid in ipsa est: aut dicantur de illa. Hinc dicit Boethius de deo. c. ii. de triniatate. Sed vere forma est non imago quae esse ipsum est & qua esse est. vbi dicit Commen. Multa sunt quae vocantur formae vt corporum sigurae. Alia quae in subsistentibus creatione aut concreatione sunt. Sed haec omnia secundum se habent sua ex quibus ducuntur: ideoque mutuata ab alio nuncupatione potius uam rationis veritate formae nominantur. Essentia vero quae principium est, omnia creata praecedit, illis omnibus vt esse dicantur impartiens, & a nullo alio vt ipsa sit sumens, ideoque nomine forma non imago est, & tamen de ea quis loquens dicit, essentia est ipsum ese. id est quae non ab alio mutuat hanc dictionem ex qua est esse. id est quae caeteris omnibus eandem quasi extrinseca participatione communicat: & denique ad omnia quae de ipsis vere dicuntur, quoniam ex ea tanquam ex principio sunt, dictio ista transmutatur: vt de vnaquaque diuinae formae participatione recte dicatur est. Et sicut est de his dictionibus siue nominibus forma, esse, essentia, sic est de omnibus aliis quae ad dignitatem pertinent. Omnia enim licet quo ad impositionem aut famositatem nominis translata sunt a creaturis ad diuina: tamen quo ad dignitatem naturae omnia econtra debent intelligi secundum veritatem & secundum naturam rei esse translata a diuinis ad creaturas. Et secundum hoc bene processit prima obiectio de illis quae deum & creaturam aut aliqua in eis significant per proprietatem, siue sint a creaturis translata ad diuina: vt sunt praecipue nomina sumpta ab operibus, & quae respiciunt opus, siue sint a diuinis translata ad creaturam: vt hoc nomen deus, & siqua essent alia essentiam absolutam significantia.
⁋ Ad secundum, quod si idem nomen conuenit deo & creaturae, hoc est propter convenientiam aliquam: illud autem in quo est convenientia, prius & principalius conuenit deo: puta fortitudo in deo & leone: propter quam per similitudinem rerum hoc nomen leo transfertur ad deum, & similiter ratio quae est sapientia: propter quam per proprietatem nomen sapientiae transfertur a creatura ad deum: Dico quod re vera omnis translatio nominum est propter convenientiam illorum quorum sunt nomina, nisi sit translatio a contrario: quae vt pure est a contrario, non habet locum in proposito: sed solummodo prout est mixta: vt dictum est supra. Et tunc etiam principalius est translatio propter convenientiam quam propter contrarium: secundum quod hoc nomen zelus transfertur a creatura ad deum, non propter contrarietatem quam zelus dicit in creatura. scilicet turbationem, & in deo scilicet tramquillitatem: sed potius propter immensum actum amoris vtrobique. Et est aduertendum quod propter conuenientiam fit translatio dupliciter. Vno modo propter conuenientiam aliquorum in tertio: puta dei & leonis in fortitudine. Alio modo propter conuenientiam aliquorum inter se: puta fortitudinis dei & fortitudinis leonis. Et est convenientia primo modo vera similitudo, eo quod est alicuius per id quid est sui aliquid. Secundo autem modo convenientia non proprie est similitudo: quia est rei ad rem ratione suae totalitatis, secundum quod haec patent ex determinatis circa relationes communes. Et propterea prima translatio proprie potest dici propter siue per similitudinem, non autem secunda: sed si volumus specificare convenientiam: dicenda est proprie propter convenientiam in vicinitate: & cum vicinitas est secundum plures modos, ipsa in proposito est solum secundum perfectionem in natura, qua per quandam imitationem effectus ad causam vt fortitudo vel sapientia & quicquid pertinens ad dignitatem simpliciter est in creatura, trans fertur ad deum. Propter quod sicut in translatione nominis per similitudinem illud cui magis convenit ratio similitudinis & verius: & ideo verius & potius convenit ei id in quo est convenientia vt est causans similitudinem, est creatura, cuius nomen debet transferri ad deum: vt habitum est supra: Sic in translatione nominis per vicinitatem illud cui magis convenit perfectio qua vicinatur ei, & verius convenit id in quo est conuenientia vt est causans vicinitatem, est deus, ad quem debet nomen transferri a creatura.
⁋ Quod autem assumitur in argumento, quod verius convenit deo id in quo est convenientia cum nomen leonis transfertur ad deum. scilicet fortitudo &c. Dico quod fortitudo dupliciter consideratur. Vno modo vt est ratio perfectionis in quocumque est. Alio modo vt ad ipsam seu ab ipsa consequitur ratio similitudinis in eo in quo est ad aliud. Et primo modo fortitudo magis convenit deo quam leoni: quia ratio perfectionis in illa magis convenit deo quam leoni, licet aequiuoce: quia incomparabiliter perfectior est fortitudo dei quam leonis. Sed secundum istam considerationem non sit translatio nominis illius cuius est fortitudo ad aliud: puta leonis ad deum: sed potius transfertur ad nomen. impositum fortitudini vnius ad significandum fortitudinem alterius: puta nomen fortitudinis impositum rei sub aliquo gradu perfectionis in leone, ad significandum rem immensam correspondentem in deo a quo vlterius denominat deum fortem. per quem modum sunt translata a creaturis cuncta quae in illis significant aliquid perfectionis simpliciter. Secundo autem modo fortitudo magis convenit leoni: quia ratio similitudinis ex illa re convenit leoni & non deo, quia propter convenientiam fortitudinis leo dicitur similis deo, nequaquam autem deus similis leoni: vt patet ex supra determinatis. Et secundum istam considerationem fit translatio nominis illius cuius aliquid est fortitudo a qua denominatur simile ad aliud, puta leonis ad deum. per quem modum sunt translata a creaturis ad deum nomina quae non significant aliquid perfectionis & dignitatis simpliciter: sed potius aliquid determinatum & limitatum in gradu: vt sunt nomina propria spe cierum: vt leo, bos, ouis, & huiusmodi: aut aliquid pertinens ad indignitatem: vt sunt nomina passionum, ira, furor, xelus, & huiusmodi. Et sic patet quod bene procedit argumentum de nominibus translatis ad deum per proprietatem: non autem de translatis ad illum per similitudinem-
On this page