Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Irca quartum arguitur quod nomina significantia deum & creaturam significant illos pure aequiuoce, Primo sic. Quae maiorem diuersitatem habent inter se, magis habent aequiuoce significari eodem nomine quam quae minorem: quia aequiuocatio est lecundum significatorum diuersitatem, vt patet ex definitione aequiuocorum. maiorem autem diuersitatem habent inter se deus & creatura, quam diuersa indiuidua sub eadem specie: quia illa in aliquo reali conicant: licet vniuersali: Deus autem & creatura nequaquam. sed diuersa indiuidua eiusdem speciei pure aequiuoce significantur eodem nomine: vt duo Alexandri secundum Boethium super praedicamenta Aristelonus ergo &c.

⁋ Secundo sic. Nomen signi- a ficans plura absque omni illorum vniuocatione necessario significat illa pure aequiuoce: quia aequiuoca & vniuoca ex opposito distinguuntur sub vnitate vocis. sed nomen significans deum & creaturam significat illos absque omni vniuocatione: quia dei & creaturae nulla omnino est ratio substantiae eadem: quod requirunt vniuoca secundum illorum definitionem: ergo &c.

⁋ In contrarium est quod illa quae conmunicant idem nomen non absque ordine quo nomen non convenit vni per prius & alteri per posterius, illo nomine non significantur pure aequiuoce: quia non aequaliter sunt sub voce significata. deus & creatura sunt huiusmodi: quia in nullo aequari possunt: ergo &c.

⁋ Dico quod licet omne nomen aequiuocum significet plura non sub vna ratione rei: quia nihil significat commune reale, siue singulare, siue vniuersale ad illa: quale est omne nomen vniuocum illa tamen plura non semper vniformiter se habent ad rationem secundum quam nomen rei imponitur. In impositione enim nominis rei cui imponitur consideranda est ratio rei secundum quam nomen illi imponitur: quia res eadem aliquando habet plures rationes: & licet ipsa sit vna & eadem, tamen voce bene imponitur secundum rationem vnam & secundum aliam: puta eadem res significatur nomine substantiae aut accidentis, aut nomine entis: sed secundum aliam & aliam rationem: quia sub nomine entis secundum rationem actualitatis simpliciter: sub nomine substantiae secundum rationem actualis existentis in seipso, non autem in alio: sub nomine accidentis secundum rationem actualis existentis non nisi in alio. Quae quidem ratio est alia & alia: secundum modum quo conceptus ab imponente circa rem est alius & alius. Distinguendum igitur est de rebus aequiuoce significatis sub eodem nomine. Aut enim aliquam habitudinem habent propter quam vox illis coniter imponitur, aut nullam. Si nullam, tunc est pura aequiuocatio: & est illorum quae vocantur aequiuoca casu, quibus idem nomen aeque primo & principaliter imponitur: vt duo viri sub hoc nomine Alexander. Si vero aliquam habent habitudinem propter quam vox illis coniter imponitur, tunc non est pura aequiuocatio, & est illorum quae vocantur aequiuoca habitudine, & hoc vel habitudine illorum quam habent inter se ex rationibus inaequalibus: propter quam vnum illorum mutuat nomen ab altero, vel amborum ad tertium inaequaliter: propter quam ambo ab illo nomen mutuant inaequaliter. Et continet ista aequiuocatio quae est habitudine, quatuor modos, & praecedens vnum. Boethius enim in commento libri praedicamentorum Aristoteles super capitulum de aequiuocis distinguit quinque modos aequiuocationis de rebus quae significantur aequiuoce sub eadem voce. Sunt enim vt dicit aequiuoca casu: vt duo Alexandri. Proportione, vt principium dicuntur vnitas & punctus. Relatione, vt salutaris dicitur vectio & esca. Similitudine: vt homo verus & pictus. Descensu: vt animal dicitur sanum & vrina. Casu sub hoc nomine Alexander duo viri nuncupantur: quia absque causa & ratione ad hoc inducente ex natura rerum significatarum, eo quod nullam habitudinem habent neque inter se neque ad tertium propter quam vnum nomen habeant. Proportione autem aequiuocantur sub hoc nomine principium vnitas & punctus: quia licet vnitas & punctus inter se habeant habitudinem in hoc convenientiae & modo similitudinis: quia vnitas est a qua numerus procedit: & punctus a quo linea: & secundum hanc habitudinem communem fit eis impositio huius nominis principium: tamen ista proportione se habet vnitas ad numerum in principiando ipsum, & punctus ad li neam: quia vnitas principiat numerum vt pars suum totum: punctus autem non sic lineam: sed solummodo vt terminus terminatum: & sic perfectius rem principiando convenit vnitati quam puncto. propter quod etiam convenit primo nomen principii vnitati: secundo autem puncto per transumptionem ab vnitate. Relatione autem ad idem scilicet ad sanitatem animalis cuius sunt causatiua aut conseruatiua, dicitur salutaris id est sanatiua vectio, & similiter esca: sed esca primo & principaliter, & vectio secundo, & hoc quia vectio non est sanati ua nisi quia confert ad digestionem escae quae est per se sanatiua. & sic perfectius ratio sanandi convenit escae quam vectioni. Propter quod etiam prius convenit escae nomen sanitatis: secundario autem convenit vectioni. Similie tudine autem ad verum hominem dicitur pictura vel imago hominis homo, & sic perfectius est ratio hominis in homine vero quam in eius pictura. Propter quod nomen convenit primo homini, & secundario picturae. Descensu vero quo effectus & quod est in eo descendit in sua causa: quia. scilicet impressiones quae sunt signa sani tatis quae est in animali, vrina recipit a sanitate animalis. & sic perfectius est ratio sanitatis in animali quam in vrina. Propter quod animali primo & per se convenit nomen sanitatis, & vrinae secundo, & hoc per quamdam transumptionem nominis a causa ad causatum. Et vocatur talis aequiuocatio quae est in istis quatuor modis, proprie anologia: quia nomen per prius & posterius dicitur de pluribus, & per prius & posterius significat illa. Et per talem habitudinem quodammodo ista aequiuocatio declinat a pura aequiuocatione ad vniuocationem, secundum quam aequiuocationem secundum aliquem dictorum quatuor modorum aequiuoce dicuntur de deo & creatura nomina quae significant vtrumque: & tali aequiuocatio ne aequiuoce significant illa. Semper enim nomen tale prius conuenit vni illorum quam alii, & nunquam aeque primo & principaliter, sicut convenit vbi est pura aequiuocatio. Et secundum hoc concedenda est vltima obiectio. Cui autem illorum, deo scilicet an creaturae conueniat prius & principalius nomen conmune eis, & cui non, videbitur in sequenti quaestione.

⁋ Ad primum in oppositum quod maiorem diuersitatem habent inter se deus & creatura quam diuersa indiuidua eiusdem speciei specialissimae, quae non continentur ab eodem nomine nisi aequiuoce: quare nec deus & creatura: Dico quod verum esset si propter diuersitatem rerum quae aequiuocantur diceretur pura aequiuocatio. Nunc autem ex diuersitate rerum diuersarum definitionum significatarum sub eodem nomine contingit aequiuocatio simpliciter secundum eius definitionem: sed quod sit pura & mera aequiuocatio non declinans in aliquo ad vniuocationem, hoc solummodo ideo contingit, quod illa scilicet diuersa non habent aliquam habitudinem inter se vel ad tertium: propter quam vox illa conmuniter eis conuenit, qualem habent deus & creatura quandocumque sub eodem nomine aequiuocantur: vt patebit in sequenti quaestione. Propter istam enim habitudinem ex eodem sonte nomen deriuatur pluribus: ex diuersis autem cum defuit talis habitudo. secundum quod Augustinus distinguens aequiuocationem in Dialectica sua. c. x. dicit sic. Duas habet formas. Nam sunt ex eadem origine aut ex diuersis. Et exponendo seipsum continue subdit. Ex eadem origine appello quae quamuis vno nomine at non sub vna definitione teneantur, vnotamen quasi fonte manant: vt est illud quod Tullius & homo, & statua, & codex, & cadauer intelligi potest. Non possunt quidem ista vna definitione concludi, sed tamen habent vnum sontem verum scilicet hominem, cuius & illa statua, & ille liber, & illud cadauer est. Ex diuersa origine: cum nepos longe ex diuersa filium filii & luxuriosum significet. Et sic ex diuerso fonte procedere intel git aequiuoca casu secundum primum modum aequiuocationis. Ex eodem vero fonte procedere intelligit aequiuoca secundum alios quatuor modos, & hoc diuersimode, videlicet aut quia vnum illorum scilicet cui nomen primo conuenit, est sons alterius cui nomen secundo conuenit: vt contingit in aequiuocis proportione & similitudine & descensu: sed diuersimode. Punctus enim est princiium per vnitatem: inquantum vnitas descendit in punctum, & numerus in magnitudinem: & ictura est homo per hoc quod homini vero assimilatur, & vrina est sana quia descendit a sanitate animalis, secundum quod patet ex praedictis. Aut quia plurium quibus nomen convenit secundo, est sons vnus cui nomen conuenit primo: vt contingit in aequiuocis relatione. Sed hoc dupliciter ex par te illorum quibus convenit nomen secundo: quia aut gradatim descendunt a fonte primo: vt contingit in exemplo Boethii de vectione & esca respectu sanitatis animalis. Propter quod non solum primo convenit nomen sanitati animalis quae est sons, quam escae aut vectioni: sed etiam primo conuenit escae, & per illam vectioni vt dictum est. Aut descendunt immediate a fonte primo, sicut contingit in exemplo Philhsophi. v. Meta. de nomine natura, quod primo dicitur de forma, & secundo de aliis: sed non convenit vni per alterum. secundum enim quod dicit Commen. ibidem, Natura primo dicitur de forma, & secundo de aliis vt de materia: quia recipit in se istam naturam quae est forma. Nec dicitur nomen naturae de motu: nisi quia est via ad illam naturam. Et sub isto modo aequiuocationis continentur omnia nomina quae Philosophus distinguit in v. Metaphysiy, quia illorum distinctio est in plura sub eodem nomine per attributionem & habitudinem aliorum ad vnum cui nomen dignius & verius convenit. Propter quod illis convenit primo, & aliis secundario. sicut etiam contingit in exemplo Augustini de hoc nomine Tullius, quod Tullius dicitur homo rhetor, & sta tua illius, & liber quem composuit, & eius cadauer: sed hoc vbique per translationem a vicinitate: prout secundum Augustinus vbi supra, Tullius, & ille in quo magna eloquentia fuit & statua eius, dicitur ex similitudine. Ex toto vero pars nominatur: vt cum cadauer illud Tullius dici possit. Ex parte autem totum: vt cum tectum dicitur tota domus: aut a genere species: aut a specie genus: aut ab efficiente effectum: vt Cicero est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens: vt terror qui terrorem facit: aut a continente quod continetur, vt domus & qui in domo sunt dicuntur, aut conuersa vice, vt castanea & arbor dicitur in qua non est, vel si quid aliud inueniri potest quod ex eodem ordine quasi transferendo cognominetur. Vnde dicit ibidem cap. vi. Vicinitas late patet: & per multas partes secatur: aut per efficientiam: aut per effectum: vt puteus quod eius effectus potatio est: aut per id quod continet: vt vrbem ab vrbo appellari volunt: aut per id quod continetur: vt si quis horreum mutata dlitterae dicat ab hordeo nominatum: vel a par te totum: vt cum Mucronis nomine quae summa pars gladii est, totum gladium vocant: vel a toto pars vt capillus quasi capitis pilus. In quibus vt subdit ca. vii. quot modis origo verbi corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi & nimis longum.

⁋ Nota quod Augustinus hic & iam supra: vt habitum est in quaestione prima, originem verbi aequiuocat. Hic enim vbi appellat sontem: originem vocat rem cui primo conuenit nomen a quo transfertur ad aliud. Vbi autem oni ginem vocat, modos originandi vocum impositiones: vt patet inspicienti dicta hic & ibi. Et similiter aequiuocatur similitudo quando primum modum originis dicit esse per similitudinem rerum & vocum, & quando secundum dicit per similitudinem rerum, & quando dicit hic statuam hominis per similitudinem dici hominem, cum tamen pertineat ad modum originandi secundum vicinitatem, secundum quod haec patent ex praedictis.

⁋ Ad secundum, quod dei & creaturae nulla est ratio substantiae eadem, ergo pura aequiuocatio eorum sub eodem nomine: Dico secundum iam dicta quod medium illud non probat nisi quod sit aequiuocatio simpliciter: non quod pura sit aequocatio: quia huius est altera causa vt dictum est, quae non concurrit cum eodem nomine significantur deus & creatura, vt patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4