Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca quartum arguitur quod in diuinis verius & magis proprie praedicantur abstracta quam concreta, Primo sic. Quae vere & magis significant diuina, verius & magis proprie praedicantur in diuinis. Abstracta verius & magis proprie significant diuina quam concreta: quia magis congruunt deo, vt supra quaestio. vii. arti. praecedentis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. llla verius & magis proprie praedicantur in diuinis, quorum praedicatio est magis propria diuinis, & minus communis cum creaturis: quia magis proprium magis proprie praedicatur de subiecto, sicut magis commune magis coniter praedicatur de illo. sed abstracta praedicatio magis propria est diuinis, & minus communis illis cum creaturis: quia in praedicationibus concretorum conmunicant dicendo deus est bonus, homo est bonus, non autem in praedicatione abstractorumNon enim dicitur homo est bonitas, sicut dicitur deus est bonitas: ergo &c.

⁋ In contrarium est quod illa praedicatio est magis propria quae est ratione formae quam quae est ratione materiae. praedicatio concretorum est ratione formae & modi praedicandi: quia vera est in omni materia, diuina. scilicet & creata. praedicatio abstractorum non est nisi ratione materiae, eo quod non est nisi in diuinis: vt dictum est: ergo &c.

⁋ Dico quod de secundo modo principali praedicandi proprie aut improprie, qui in duos subdiuiditur (vt visum est in praecedenti quaestione) nihil ad propositam quaestionem quo ad secundum modum subdiuisionis illis scilicet de proprie aut improprie praedicari ex parte rei significatae in comparatione ad subiectum: quia aeque perfecte explicant rem significatam de subiecto concretum & abstractum. Sed si in hoc inter concretum & abstractum aliqua contingat differentia, hoc non est nisi penes differentiam affirmationis & negationis, & hoc non tantum in significando sed etiam in insinuando. Tunc enim quod praedicatur in negatiua, magis proprie praedicatur quam quod praedicatur in affirmatiua, siue fuerit abstractiua praedicatio in affirmatiua, & concretiua in negatiua, siue econverso. Sed ad istam quaestionem solum pertinet de modo primo principali, & de primo modo subdiuisionis secundi membri principalis. Quia comparando rem significatam ad vocem significantem eam simpliciter, non magis proprie significatur per abstractum quam per concretum: sed aeque improprie. Conparando autem rem significatam ad vocem significantem illam in materia diuina: sic solummodo magis proprie significatur & praedicatur in abstracto quam in concreto: quia abstracta magis proprie significant diuina & congruunt illis quam concreta, vt procedit prima ratio. Quia tamen modus concretionis magis congruit cum ratione praedicati quam modus abstractionis, eo quod praedicatum habet rationem qua si informantis subiectum: vt dictum est in primo modo principali dicto in quaestione praecedenti, quo ad hoc magis proprie praedicatur concretum quam abstractum in omni materia. Et quia modus iste principalis est praedicationis: & omnem materiam circuit: & sic ratione formae convenit praedicato & non ratione materiae: & talis modus est absolute principalis: idcirco dico quod remota omni distinctione verius & magis proprie praedicantur in diuinis concreta quam abstracta. Si tamen abstracta aliquo modo possunt dici proprie praedicari. Et secundum hoc processit Tertium argumentum in oppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4