Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod nihil potest proprie praedicari in diuinis, Primo sic. Quod non significat aliquid proprie, non potest de aliquo proprie praedicari: quia dicatum non praedicat de subiecto nisi id quod significat. sed in diuinis nullum st praedicabile quod aliquid proprie significat: quia in deo nihil est praedicabile nisi ranslatum a creaturis translatione rei & nominis: vt in illis quae principaliter exprimunt quae sunt dignitatis simpliciter: vt in talibus nominibus bonus, & sapiens: vel translatione rei tantum: vt in hoc nomine deus: vt habitum est supra quaestione. ix. articuli praecedentis in corpore solutionis in fine, ergo &c.
⁋ Secundo sic. Augus. dicit contra Adiman. indigna esse diuinae maiestati, quae homines cum aliqua dignitate putant dicere: vt habitum est supra quaestione. viii. articuli praecedentis in quarto argumento. sed si ista non sunt digna diuinae maiestati, multo fortius ergo nec aliqua alia. sed quae non sunt digna diuinae maiestati, in diuinis proprie praedicari non possunt: ergo &c.
⁋ In contrarium est quod illa quae se habent sicut forma ad subiectum, proprie praedicari possunt de illo. In diuinis plura sunt quae habent aliquid existens in deo se habens ad aliud sicut forma ad subiectum: vt bonitas & sapientia quae sunt sicut qualitas, magnitudo, & aeternitas, quae sunt sicut quantitates respectu diuinae es sentiae & personarum: in quibus sicut formae etiam sunt paternitas & filiatio, quae sunt relationes: ergo &c.
⁋ Dico quod quaestio de proprie vel improprie praedicari non habet locum in diuinis nec in aliis de praedicationibus quae fiunt per identitatem, in quibus idem praedicatur de se ipso: vt deus est deus, deitas est deitas: quia talis praedicatio non potest esse nisi propria: sed solum in illis in quibus praedicatur distinctum de distincto: vt attributum de attributo: vel de natura, vel de persona, vel econuerso quodcumque illorum de alio: quam per informationem. In qua praedicatione dico quod proprie aut improprie praedicari prouenit ex parte illius quod praedicatur. & hoc dupliciterVno modo ex parte nominis significantis. Alio modo ex parte ipsius rei significatae. Primo modo prouenit ex modo significandi nominis: quia vbi est informatio aliqua vel propositio improprie, subiectum eo quod se habet in ratione materiae debet significare per modum subsistentis, & praedicatum eo quod se habet in ratione formae debet significare per modum informantis, vel formaliter ad modum quo partes definitionis sunt formae & definiti: vt animal & rationale hominis, vel ad modum quo accidens est forma subiecti: vt albedo hominis. Idcirco dico quod ad hoc quod ali quid in diuinis proprie praedicetur de alio vt distinctum de distincto, siue secundum rem, siue secundum rationem, debet significari per modum formae existentis in supposito aut in subiecto & econverso: sed quod proprie debet subiici, debet significari per modum subsistentis. Et hoc modo proprietatis nihil potest proprie praedicari neque in diuinis: neque in aliis, nisi modo concreto: licet subiectum vtroque modo bene subiiciatur: vt dicitur, deus est bonus, vel deitas est bona. Abstracta autem omnia praedicantur improprie, siue de abstracto, siue de concreto, dicendo deus vel deitas est bonitas, & secundum hoc illud, trinitas, compositum ex duplici nomine, vno concreto, alio abstracto, partim proprie, partim improprie praedicatur. Secundo modo, scilicet ex parte rei significatae proprie aut improprie praedicari prouenit duobus modis secundum duplicem comparationem rei significatae in praedicato: quia comparatur ad vocem siue ad nomen significans ipsam, & comparatur ad subiectum de quo in nomine enunciatur. Primo modo prouenit proprie praedicari in propositione ex hoc quod nomen significat rem proprie, & econtra improprietas ex hoc quod nomen significat rem translatiue, & hoc siue translatione rei & nominis simul: vt vniuersaliter contingit quando eodem nomine significatur quod est in diuinis, & quod est in creatu ris, siue translatione solius rei: vt contingit in hoc nomine deus: cuius significatum est summa illorum de deo per supereminentiam quae de creaturis significant aliquid dignitatis simpliciter: cui nomen deus primo & principaliter est impositum, non translatum: quia nonn erat prius alicui in creaturis impositum: sicut erant nomina quae in creaturis significant aliquid dignitatis vel pertinens ad dignitatem simpliciter scilicet particulariter: vt haec nomina, sapientia, bonitas, aut translata ad diuina significant non esse sed simile supereminenter. Cum dicitur deus est bonus, non est quod dicitur rationis aut generis proprietate: sed tantummodo rationis proportione seu proportionali transumptione, scilicet rei supereminentis in deo: quae simpliciter est in creatura, & hoc transumptione rei. cui sic transumpto, si nihil aliud imponeretur quam impositum sit in creaturis, esset transumptio solius rei absque transumptione nominis, sicut contingit in hoc nonmine deus. Et propter talem transumptionem rei dicit Boethius quod cuncta quae praedicari possunt cum quis ea in diuinam vertit praedicationem, cuncta mutantur, & sunt talia qualia fore permiserunt subiecta. Puta si subiectum sit deus, significant aliquid supereminens translatum per intellectum. Si vero subiectum sit creatura, significant aliquid simpliciter, prout expositum est supra quaestione. ii. articuli praecedentis. Quia igitur quicquid significatum est per nomen quodcunque ab homine viatore aut intellectum de diuinis, sic translatiue de deo significamus & cognoscimus secundum Dionysium enim de deo nihil nisi in participibus cognoscimus: dico quod isto modo primo secundi modi principalis proprietatis, nihil omnino proprie praedicari potest in diuinis, neque negatiue sicut neque affirmatiue. Secundo modo huius secundi modi principalis scilicet ex parte rei significatae in praedicato vt ipsa comparatur ad subiectum, proprie & improprie praedicari prouenit ex eo quod praedicatum rem explicat quam significat nomen tanta perfectione & tanta integritate quanta est in deo quantum ad seipsum: vel minore. Si enim nomen quod praedicatur explicat rem significatam in tanta perfectione & integritate quanta est in deo secundum se: tunc praedicatur proprie. Sin autem, tunc dicitur praedicari improprie. Sed explicare nomine quod est in diuinis, contingit dupliciter, vel significando, vel infinuando, sicut in praecedeti quaestione expositum est. Quia igitur nullum nomen in creatura est quod de deo in tanta perfectio ne & integritate aliquid quod est in ipso exprimit significando, in quanta est in eo: quia non explicat rem significando per nomen nisi prout intellectus creatus eam intelligit: & adhuc minus, vt in penultima quaestione articuli praecedentis expositum est: Idcirco dico quod vt prius adhuc nihil omnino proprie praedicari potest in diuinis significando, neque in affirmatiua neque in negatiua propositione: quia termini idem significant in propositione negatiua quod in affirmatiua. Potest tamen aliquid proprie praedicari in diuinis insinuando affirmationem non veram: sed metaphoricam, & hoc multo melius per propositiones negatiuas quam per affirmatiuas. Eo quod tales propositiones negatiuae nihil explicant significando de deo, nec ab ipso remouendo quod clare absurdum est ei non inesse: vt quando remouent a deo illa quae ex se sunt aliquid dignitatis simpliciter: vt cum dicitur: deus non est sapiens, deus non est bonus, aut remouendo ab ipso, quod clare absurdum est ei inesse secundum aliquem modum: vt quando remouent ab eo illa quae ex se sunt aliquid indignitatis simpliciter: vt cum dicitur Deus non est mortalis, deus non est finitus: vel aliquid quod est indignitatis secundum aliquem ordinem: vt cum dicitur: deus non est visibilis, deus non est comprehensibilis. Licet enim esse visibile & comprehensibile sit digni tatis simpliciter in se & absolute: aliter enim esse visibile aut comprehensibile nullo modo attribueretur deo: esse tamen visibile vel comprehensibile a creatura, non est dignitatis simpliciter. & hoc modo vere remouetur & clare a deo. Propositiones vero affirmatiuae nihil explicant significando de deo nisi tribuendo ei quod clarum est ei in esse: vt quando tribuunt deo illa quae sunt alicuius dignitatis simpliciter, quales affirmatiuae sunt illae quibus Dionysius praefert negatiuas sibi contra tias, & non aliae. Propter quod audiendo dictas propositiones negatiuas bene percipit intellectus quod nullus sanae mentis proferret illas intendendo significare id quod propositiones praetendunt. Percipit etiam audiendo affirmatiuas quod quilibet sanae mentis intendit significare id quod propositiones praetendunt. Et idcirco auditis propositionibus negatiuis, cogitur audiens sanae mentis ad alium intellectum se diuertere: & aduertere quod aliud proferens intendit quam verba praetendant: & quod affirmatiue & per antiphrasim loquatur, proferendo scilicet oppositum eius quod intendit. & hoc quemadmodum sacra scriptura cum literaliter praetendit sensum absurdum: cogit quaerere sensum spiritualem. Nequaquam autem sic cogitur ad alium intellectum se diuertere aut aduertere auditis propositionibus affirmatiuis, quod scilicet proferens aliud intendat quam verba praetendunt: sed potius suadetur stare in sensu verborum. & hoc quemadmodum sacra scriptura cum literaliter praetendit sensum verum, non cogit alium quaerere: sed suadet illum seruare & tenere. Et propterea negatiuae aptiores sunt ad insinuandum oppositum eius quod verba praetendunt, quam affirmatiuae. Et quia sic per negatiuas insinuatur tanta perfectio in deo quamta in ipso est: non sic autem per affirmatiuas: sed solummodo significatur persectio quae in ipso est sed non tanta: idcirco secundum quod expositum est in quaestione praecedente, negatiuae tales sunt propriae, & affirmatiuae impropriae. Sunt etiam negatiuae verae simpliciter: quia perfecte infinuant id quod in re est, & sicut est in re. & per hoc sunt compactae in infinuando, & similia similibus iungunt: licet in significando non solum non sunt compactae sed dissutae: & ideo falsae. Affirmatiuae vero licet sint verae: quia non significant de deo nisi quod ipse est, non tamen sunt simpliciter verae: quia non significant de eo totum quod ipse est, hoc est sub ratione tantae perfectionis quanta in se est: vt iam dictum est in praecedente quaestione secundum Hugonem. Et per hoc affirmatiuae sunt incompactae & mentientes, & hoc (quia vt dicit Hugo ibidem loquens de deitate) nulla rerum creatarum species ita in eius similitudinem approximat: vt id quid vere in ipsa est, expresse, & sic proprietatem ostendat. Et loannes Saracenus. Nobis in hac vita positis nequaquam se diuinitas sicut est insinuar: sed parum de se aliquid sensibus nostris aperit, ldeoque etiam dicit Dionysius, & lgnoramus superessentialem & inuisibilem infinabilitatem. Et sunt dicto modo negatiuae aptiores ad explicandum diuina quam affirmatiuae: quemadmodum dissimiles & viles species aptiores sunt quam similes & dignae. Propter idem Dionysius ex vno concludit alterum dicens. Si igitur negationes in diuinis verae sunt: affirmationes vero incompactae: obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. Quod exponens loannes Scotus dicit. Si vera est negatio in diuinis rebus, non autem vera sed metaphorica affirmatio: Vere enim dicitur deus inuisibilis, non autem visibilis vere & proprie dicitur: similiter infinitus & incomprehensibilis vere de eo praedicatur: finitus vero & comprehensibilis non proprie: quid mirum si naturalibus simplicibusque formis longe dissimiles mixtaeque confusae deformesque plus ad diuina & ineffabilia valeant significanda, dum in sanctis visionibus sanctorum prophetarum lego humanam effigiem &c. vt supra quaestione praecedenti proxima in fine. & sequitur. Sicut itaque negatio affirmationi praeponitur in significationibus, ita inconvenientes & deformes species formosis conuenientibusque praeponuntur.
⁋ Quod ergo arguitur primo, quod nihil significat proprie non potest de aliquo proprie predicari: Dico quod verum est comparando rem praedicatam ad nomen ipsam significans: aut ad ipsum subiectum significando aliquid de ipso affirmatiue. Bene tamen potest proprie praedicari aspiciendo ad modum significandi nominis, & similiter comparando rem praedicatam ad ipsum subiectum, infinuando aliquid de ipso negatiue: sicunt patet ex iam expositis.
⁋ Ad secundum, quod illa sunt indigna deo quae homines cum aliqua dignitate putant dicere: Dico quod verum est significando aliquid de ipso affirmatiue: quia nihil significant nisi diminute. Quod autem ex illo concluditur: ergo nec alia sunt digna deo: & ideo nec proprie dicuntur de ipso: Dico quod verum est quando accipiuntur affirmatiue aliquid significando de deo. quando tamen accipiuntur negatiue aliquid insinuando de ipso: magis sunt digna deo propter affirmatiuam metaphoricam insinuatam per oppositum, in qua id quod est dignum deo insinuatur remoto omni modo quo ex creaturis cognoscitur, aut etiam potest cognosci a creaturis: vt dictum est.
On this page