Quaestio 5
Quaestio 5
CIrca Quintum arguitur quod in diuinis non possit esse praedicatio priuatiua, Prim o sic. Secundum Philosophum in iiii. Metaph. haec est differentia inter priuationem & negationem, quod priuatio determinat sibi subiectum in quo natus est esse habitus. vnde priuatio est negatio non nisi in subiecto determinato scilicet in quo natus est esse habi uatus qui priuatur. Negatio autem non determinat sibi subiectum. Propter quod de quo libet affirmatio vel negatio: non autem de quolibet habitus vel priuatio. & ad priuationem sequitur negatio: vt est iniustus, ergo non est iustus, & non econverso non est iustus: ergo est iniustus. Sed in deo non potest cadere priuatio alicuius habitus existentis in eo aut nati existere. ergo &c.
⁋ Secundo sic. sicut se habet affirmatio ad affirmatum: sic se habet priua atio ad priuari. Sed non est in diuinis praedicatio affirmatiua aliqua nisi affirmatiua in esse sit in diuinis: quare cum priuatum in praedicationibus priuatiuis: puta cum dicitur deus infinitus aut immortalis: finitas aut mortalitas quae priuatur non est in deo: sed in creaturis. ergo &c.
⁋ In contrarium est quod l praedicatio quae non est nisi ad aliquid excludendum a subiecto, priuatiua est. talis est praedicatio de diuinis vnitatis & terminorum numeralium, vt tactum est supra, quaestione vltima articuli praecedentis in argumento secundo. ergo &c.
⁋ lterum, non plus repugnat diuinis praedicatio priuatiua quam nomi a natio priuatiua: quia nomen rei praedicabile est. sed deo non repugnat nominatio priuatiua: quia in diuinis sunt nominia priuatiua, vt habitum est supra, quaestione vltima articuli praecedentis. ergo &c.
⁋ Dico iuxta id quod tangitur in secundo argumento, quod sicut non dicitur proprie praedicatio affirmatiua siue affirmatio aliqua esse in diuinis nisi illa quae est indicatiua de deo eius quod est intra: Sic nec priuatiua praedicatio siue priuatio est, proprie in deo nisi sit eius quod est intra ipsum. Quia igitur in deo nulla potest cadere priuatio alicuius quod est in eo: dico quod in deo nulla omnino potest esse praedicatio priuatiua, vt videlicet praedicatum ab aliqua priuatione eius quod est in deo, imponatur: & per hoc praedicatione priuatiua de deo praedicetur. Sed siquod praedicatum priuatiuum de deo praedicatur: oportet quod illa priuatio sit eius quod est extra: & necesse est quod illud quod priuatur sit indignitatis circa creaturas: & hoc vel simpliciter & absolute, vt sunt finitum, corruptibile, mortale, & huiusmodi: aut respectu alicuius, vt visibile, comprehensibile: a visu scilicet & notitia creaturae: quae cum appositione priuatiuae particulae ad diuina tranfferuntur: & hoc non vt stetur in remotione eius quod imperfectionis est in creaturis: sed vt per talem priuationem & remotionem insinuetur verissimum positiuum, quod praedicatione talis priuationis insinuatur praedicari de subiecto, per illam scilicet praedicationem de priuato praedicato insinuando affirmatiuam de praedicato verissime positiuo Et hoc quemadmodum per negatiuas insinuantur affirmatiuae metaphorice, vt dictum est in secunda quaestione praecedente: licet multum diuersimode, vt patebit in quaestione sequente. Et hoc quia sic per priuatiuas sicut & per negatiuas non quod deus est: sed solummodo quid non est significatur. Dicente loanne Scoto super cap. ii. Caelest. Hierar. Dum inuisibilis & infinita & incomprehensibilis cogitatur: non quod ipsa est significat: Non enim inuisibilitas & infinitas & incomprehensibilitas essentia ipsa est: sed quod non est ostendit scilicet significando quid re vera non ignoramus, sed scimus. Et sic diuinam infinitatem inuisibilitatem, incomprehensibilitatem quo ad id quod nomen significat scimus quidem & non ignoramus: sed quid quod insinuat quo ad positiuum quod est ipsa diuina substantia, penitus ignoramus: quia non est secundum aliquid eorum quae sunt in creaturis: & ideo ex illis non potest plene sciri nec exprimi per affirmationes & positiones: quae non nisi in ratione generalis attributi significant & hoc quo ad aliquid eius: non quo ad totum, vt dictum est supra in quaestione secunda huius arti culi, ab Hugone. Et quia quid sic insinuat priuatio, nobis ignotum est: Vt enim dicit Dionysius, lgnoramus autem superessentialem, & inuisibilem, & ineffabilem infinalitatem: Scimus ergo diuinam infinalitatem, & eandem ignoramus. Scimus scilicet quo ad id quod non est quod significat. Ignoramus autem quo ad id quod est quod insinuat. Et quia non est proprie praedicatio priuatiua in aliqua natu ra nisi praedicando priuetur quod inest vel natum sit inesse subiecto: concedendum igitur quod in diuinis non est proprie praedicatio priuatiua: vt ostendunt duo prima obiecta. Est tamen in illis quoquo modo vt ostendunt duo obiecta in contrarium.
⁋ Quod ergo primo arguitur, quod in deo non potest esse priuatio: quia nec negatio alicuius habitus qui est in ipso: Dico quod verum est secundum tacta: quod non est ista priuatio eius quod est p in deo, vel natum est esse in eo: sed solummodo eius quod est defectus in alio. Per cuius priuationem a contrario infinuatur positio supeminens: vt in sequenti quaestione declarabitur. Qualem positionem nec significare posset nec insinuare circa subiectum in quo est positiuum: quia illa priuatio circa illud subiectum aut est pura priuatio, & nullo modo contrarium: quia habitum contrarium non ponit: vt est caecitas in oculo, aut priuatio contraria: quia priuando vnum habitum, contrarium ponit: non contrarium simpliciter: sicut album est contrarium nigro: sed defectiuum: sicut iniustum est contrarium iusto. Et de talibus priuationibus loquitur philosophus quando dicit quod priuatio est negatio in subiecto determinato: quare nulla potest esse in deo: quare nec nomen significans eam: nec praedicatio eam de subiecto enuncians Est tamen in eo & significando & praedicando priuatio communiter dicta. scilicet priuans quod est diminutum positiuum in alio, vt dictum est. & per hoc illa priuatio in deo quodammodo est priuatio priuationis: & sic non est simpliciter priuatio.
⁋ Ad secundum quod aliquid priuatum priuatione non potest esse in diuinis: quare nec praedicatio positiua potest esse in diuinis: Dico quod verum est loquendo de priuatione dicta proprie, sicut tactum est. Vnde quod dicitur in diuinis esse nomen priuatiuum aut praedicatio priuatiua: hoc non est nisi quia nomen priuatiuum aut praedicatum priuatiuum diuinis applicatur ad insinuandum eminens positiuum, a quo deficit positiuum in creaturis quod nomine praedicati a deo priuatur: non ad significandum quod quid est aliquid existens in eo: sicut significant de creaturis priuationes: quae idcirco proprie dicuntur esse in creaturis. Loquendo tamen de priuatione communiter dicta: illa bene est in diuinis, vt dictum est.
⁋ Ad primum in oppositum quod vnum & numeralia nominia praedicantur in diuinis non nisi ad ali quid remouendum: ergo praedicationes in quibus praedicantur sunt praedicationes priuatiuae: Dico quod in nomine aliquid significante est duo considerare. scilicet ipsum significatum quo ad actum significandi ipsum per nomen: & quo ad vsum eius. Primo modo considerando vnum & nomina numeralia: dico quod sicut quod significant, positiue significant circa deum: & nequaquam priuatiue: sic praedicantur in diuinis praedicatione positiua: & ad significandum quod est vere in deo. Vnum enim in deo significat ens siue esse dei sub ratione simplicis. Et quia simplex non capimus nec intelligimus nisi sub ratione priuationis diuisionis plurium quae sunt in esse multitudinis siue multi: ideo dicimus quod vnum imponitur a ratione priuationis scilicet diuisionis: & definientes vnum dicimus quod est ens indiuisum: quae quidem priuatio non est nisi verae priuationis. Diuisio enim est vera priuatio simplicitatis: quam infinuamus cum dicimus quod vnum est ens indiuisum: & quam vnum realiter significat praecipue in deo: quia est summe vnus: in eo quod est summe simplex per carentiam omnis compositionis, quae non est nisi plurium. Numerus autem vt cadit in diuinis non significat nisi talis vnius re plicationem per defectum formae vnitatis alicuius a qua procedit numerus per illius diuisioneminde est quod de vna vnitate fiunt plures, vt contingit in numero qui est accidens & quantitas: sed per solam replicationem vnius vnitatis simplicis & indiuisibilis diuinae essentiae in pluribus relatis proprietatibus & rationibus attributalibus. Vnde est alius numerus in diuinis ab illo quod est quantitas molis in continuis: & ab illo qui est quantitas virtutis in formis substantialibus ab solutis. Secundo autem modo considerando vnum & nomina numeralia: Dico quod licet non significant nisi positione eius quod vere est positiue in deo: & illud non nisi praedicatione positiua praedicatur: vtimur tamen eis ad remouendum in praedicando. Licet enim significatio termini non sit nisi ad vnum in significando scilicet ad indicandum alteri rem quam significat: vsus tamen termini in praedicando est ad duo. Quorum vnum est indicare subiecto inesse rem quam significat praedicatum. Alterum ad discretionem aliquam circa ipsum subiectum faciendam: & hoc in remouendo suum oppositum a subiecto. Et est duplex oppositum: quia vnum opponitur multo quod ponit plurium compositionem inter se: & opponitur multis siue multitudini quae ponit plurium diuisionem abinuicem: quia ambobus scilicet multo & multis opponitur simplicitas: quam in suo significato circa ens includit vnitas. Et primo modo discrete dicitur deus vnus: quia non est multus per aliquam cempositionem ex pluribus in sua essentia: & etiam quia non sunt dii multi per deitatis in plures deos diuisionem: sicut posuerunt Semiarriani. Et econuerso in deo est vsus termini numeralis ad excludendum suum contrarium. Pluralitati enim quam significat opponitur solitudo. Et ideo ad illam excludendam a subiecto est vsus eius in praedicando cum dicitur quod tres sunt personae: ad excludendum. scilicet quod non sit vnica tantum & solitaria. Et considerantur illa duo scilicet significatio & vsus circa illud nomen vnus quodammodo sicut & circa hoc pro nomen ego: quod respondetur ad significandum rem quam demonstrat: cum quaesito quis currit, respondetur, ego. Exprimitur autem ad discretionem faciendam circa id quid demonstrat: remouendo scilicet actum vel modum actus ab aliis a demonstrato: dicendo ego curro: insinuando quod nullus alius currit: vel nullus alius ita bene. Non enim esset necessitas exprimendi tale pronomen cum verbo primae personae: nisi esset necessitas faciendi talem discretionem. Secundum quem modum potius tacendum esset quam exprimendum multa quae dicimus & praedicamus de deo: nisi necessitatis cogeret: vt supra, quaestione prima articuli praecedentis in fine quaestionis. Secundum quem etiam modum multa exprimunt in praedicationibus circa deum non ad significandum aliquid: sed solummodo ad vsum excludendi aliquid quod haeretici inconvenienter aestimabant de deo. Sic enim ad excludendum deorum pluralitatem dictum est, vnus deus: & ad excludendum diuinae personae solitudinem: dictum est, personae plures: vt secundum hoc sit vsus horum terminorum priuatiuus siue exclusiuus: non autem significatio eorum. Quod multi non discernentes, vsum credentes fuisse significationem: dixerunt & male vnitatem & terminos numerales in diuinis nihil significare positiue: sed tantum priuatiue. Secundum quod idem dixerunt de aequalitate in diuinis: cuius vsus est ad excludendum a diuinis personis maius siue magis & minus: licet hoc non sit significatio illius, vt supra declarauimus, loquendo de relationibus conmunibus. Et ideo dico quod dicta Ambrosii assumpta in argumento explicant vsum vnitatis & numeralium terminorum: non autem significationem. Vnde Magister Sententiarum litrcid est dist. xxiiii. postquam quaesiuit in cap.o i. cum in trinitate non sit diuersitas vel singularitas: nec multiplicitas, nec solitudo, quid significetur istis nominibus: vnus vna: duo vel duae: consequenter respondet in cap. ii. dicens. Si diligenter praemissis auctoritatum verbis intendamus: vt dictorum intelligentiam capiamus. quibus scilicet ostenditur quod sancti necessitate coacti multa dixerunt de diuinis: alias celanda. vt. xxiii. dist. ca. Qua necessitate. & cap lam sufficienter. magis videtur horum verborum vsus introductus ratione re mouendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua. Et verum dixit: Tamen multi male eum intelligentes imponunt ei ibi vnum errorem, quod videlicet intendat ponere quod dicta nomina nihil in diuinis positiue significent: cum tamen hoc non dicat: sed solummodo quod vsus illorum a sanctis contra haereticos est remouendi & excludendi gratia: non autem ponendi aliuid. Et hunc vsum probat per dicta Ambrosii in argumento dicto & aliorum in sequentibus capitulis Vnde male secuti sunt talem regulam Magistri non attendentes verbis auctoritatum sanctorum & dicti sui, vt ex eis caperent dictorum intelligentiam.
⁋ Ad vltimum quod deo non repugnat nominatio priuatiua: quare nec praedicatio: Dico quod verum est vtrobique loquendo de priuatione secundum quid: quae aut est priuatio priuationis, qualis priuatio significatur hoc nomine vnus secundum praedicta: aut est priuatio eius quod est positiuum alicuius in alio habens rationem diminuti & defectiui & per hoc priuatiui, ratione cuius priuatio eius recipitur in deo: qualis significatur his nominibus, immortalis, inuisibilis, infinitus. secundum praedicta. Et sic priuatio in deo siue nominationis, siue praedicationis per haec nominia non est nisi priuatio priuationis: per quam intenditur & circumloquitur verissima positio excedens conceptus intellectus creati. Loquendo autem vtrobique de priuatione vera & simpliciter, quae circa subiectum non priuat nisi id quod est vere positiuum in ipso, non est verum. Immo omnis talis priuatio siue in nomine siue in praedicatione repugnat deo, vt dictum est iam in hac quaestione de praedicatione priuatoria: & dictum est supra quaestione vltima articuli praecedentis de nominatione priuatoria, quae est causa praedicationis priuatoriae: vt vna & eadem difficultas sit in vtraque quaestione.
On this page