Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Irca Septimum arguitur quod omnis propositio in diuinis in qua praedicatur nomen translatum a creaturis, sit multiplex secundum aequiuocationem, Primo sic. multiplicitas propositionis secundum aequiuocationem est propter multiplicitatem termini siue nominis plura significantis in illa aequiuoce. In hoc enim multiplicitas aequiuocationis differt a multiplicitate amphibologiae. quare cum secundum praedeterminata omnis terminus siue nomen in diuinis translatus a creaturis aequiuoce significat plura. scilicet & rem quae est in diuinis: & rem quae est in creaturis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. illa praedicatio est multiplex secundum aequiuocationem quae affirmatiuam & negatiuam eiusdem praedicati & subiecti singularis potest habere simul veras: quia haec maxima, & primum principium omnium scientiarum. secundum philosophum. iiii. De quolibet vno & eodem eiusdem affirmatio vel negatio vere: & non simul ambo. de deo autem qui est vnus & singularis ambo scilicet affirmatio & negatio eiusdem sunt simul verae: puta ista, deus non est bonus: Deus est bonus: quia secundum determinata ambae sunt expressiuae veritatis diuinorum, licet vna magis quam altera, vt patet ex praedeterminatis, non est autem expressiua veritatis propositio circa aliquid nisi ipsa sit vera: quia verum non cognoscitur nisi vero. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud quod dicit Boethius de rebus decem praedicamentorum quae sub eodem nomine praedicantur de deo & de creaturis. de Trini. cap. v. Haec talia sunt qualia subiecta permiserunt. Sed in diuinis subiecta non permittunt quantum in se est illa aliud significare quam subiectis diuinis congruit. illis autem non congruit id quid significant in creaturis. dicente Boethio ibidem. Nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est. Attamen cum in diuinam vertit quis praedicationem, cuncta mutantur. Nam substantia in illo non est vere substantia: sed vltra substantiam: idem qualitas &c. Nomina ergo translata a creaturis ad diuina in praedicationibus diuinis non significant nisi id quod diuinis congruit. Illud autem non est nisi vnum. dicente Boethio ibidem de deo. Neque aliud est quod est, neque aliud est quod iustus: sed idem est esse deo quod iusto, idem est esse deo quod magno. Sed non est propositio multiplex secundum aequiuocationem propter praedicatum, in qua terminus siue nomen quod praedicatur non significat nisi vnum & idem. ergo &c.

⁋ Dico quod non est multiplex in oratione nisi propter ambiguum impediens iudicium veritatis, quod in ea est ad plures sensus quos per indifferentiam continet. & hoc siue ipsum multiplex sit in oratione per se: vt multiplex amphibologicum, siue per partem eius, vt multiplex aequi uocum. Ex indifferentia enim orationis ad duos sensus causatur in ea ambiguum: & ex ambiguo multiplex. Vnde ista interrogatio, est ne verum canem panem comedere an non: est multiplex secundum amphibologiam: quia ex ordine illorum duorum accusatiuorem scilicet canem & panem ante illud verbum comedere ambigua est oratio dicta: & per indifferentiam se habet ad duos sensus: quorum vnus est sub tali ordine verborum, canem comedere panem: & est verus: alter autem sub tali ordine verborum: Panem comedere canem, & est falsus. Vnde respondendum est ad illam interrogationem quia multiplex est pluribus responsionibus, distinguendo & dicendo quod verum est secundum primum sensum, & falsum secundum secundum. Si enim vnica responsione & fine distinctione responderetur secundum primum sensum dicendo quod esset verum: argueretur ex secundo sic: Verum est canem panem comedere: turtellus est panis: ero verum est turtellum comedere canem, quid tamen aperte falsum est: falsum est ergo & concessum. Si etiam vnica responsione responderetur secundum secundum sensum: dicendo quod non esset verum: argueretur ex primo sensu sic: Non est verum canem panem comedere: latrabile est canis: ergo non est verum latrabile comedere panem: quod tamen falsum est: falsum est ergo & concessum. Et sic vtroque modo respondens apparenter saltem esset redargutus. Similiter ista interrogatio, est ne verum omnem canem esse animal an non: est multiplex secundum aequiuocationem: quia ex aequiuocatione huius nominis canis quod plura significat: ambigua est oratio dicta: & per indifferentiam se habet ad duos sensus: quorum vnus est, quadrupes quoddam esse animal, & est verus: alter autem, signum caeleste esse animal: & est falsus. Vnde ad illam orationem quia multiplex est, respondendum est pluribus responsionibus, distinguendo & dicendo quod verum est secundum primum sensum: & falsum secundum secundum. Si enim simpliciter vnica responsione & fine distinctione responderetur secundum primum sensum, dicendo quod esset verum: argueretur ex secundo sic. Omnis canis est animal: Sydus caeleste est canis: ergo sydus caeleste est animal: quod tamen aperte falsum est: falsum est ergo & concessum. Similiter si vnica responsione responderetur secundum secundum sensum, dicendo quod non est verum: argueretur ex sensu primo sic: Nullus canis est animal latrabile: quadrupes est canis: ergo non est animal: quod tamen falsum est: falsum est ergo & concessum. Et sic etiam vtroque modo respondens esset apparenter redargutus. Vnde si oratio talis qualis est aliqua dictarum interrogationum determinationem aliquam haberet per quam non ad vtrumque sensum per indifferentiam se haberet, sed determinate, quod ambiguum tolleret, nec impediret iudicium veritatis: nequaquam esset multiplex iudicanda: & vnica responsione secure posset ad ipsam responderi: vt si quaereretur sub tali ordine verborum: est ne verum canem comedere panem: dicendo quod sic: & si sub tali ordine verborum quaereretur: est ne verum panem comedere canen:s dicendo quod non: Et si argueretur contra vtramque responsionem vt prius, respondendum esset vt ape pareat responsiones esse bonas & absque redargutione, distinguendo maiorem vt prius: quia sicut multiplex fuit interrogatio, multiplex est & propositio. Et hoc contingit vniuersaliter in ambiguo & multiplici secundum amphibologiam: & non sic in ambiguo & multiplici secundum aequi uocationem: quia etsi interrogatio sit multiplex, & aequiuoca est & ambigua atque indeterminata ad duos sensus: non ideo propositio formata ex interrogatione fit multiplex & ambigua atque indeterminata ad duos sensus secundum se considerata. Non enim licet ista interrogatio sit indeterminata atque ambigua: et ideo multiplex: est ne omnis canis animal an nullus: quia est sub distinctione: ideo oportet quod ista propositio omnis canis est animal, secundum se considerata sit indeterminata siue ambigua & multiplex: quia praedicatum licet non restringat subiectum: bene tamen determinat subiectum ad supponendum determinate reddendo locutionem veram modo pro forma: vt cum dicitur homo est species: modo pro supposito, vt cum dicitur homo currit: modo pro significato deteriato scilicet pro latrabili tantum, vt cum dicitur Canis est animal: modo pro praesentibus: vt cum dicitur homo currit: modo pro praeteritis: vt cum dicitur homo cucurrit: modo pro futuris, vt cum dicitur homo curret. Nihilominus tamen talis propositio posita in sylso in quo medius terminus est ille qui de se est aequiuocus, in ordine ad alteram multiplex est & distinguenda: & vice versa propositio altera similiter: vt si absque vlla interrogatione praefacta arguatur sic. Omnis canis est animal: sydus est canis: ergo sydus est animal. Quamquam enim illa maior, omnis canis est animal, ex determinatione subiecti a praedi cato nec ambigua esset, nec multiplex, nec distinguenda: propter tamen aequiuocationem termini medii verificantis vnam propositionem pro vno significato, & aliam pro alio: singula illarum in ordine ad alteram distinguenda esset vt multiplex. Sicut autem in propositione seu enunciatione accepta secundum se praedicatum determinat subiectum ad supponendum pro forma vel pro supposito: vel pro aliquo significato, vel pro suppositis alicuius determinati temporis: sic etiam subiectum determinat praedicatum ad supponendum pro aliquo significato determinato: licet aliis modis non determinet istud: prout de praedicatis dicit Boethius: & tactum est in vltimo argumento: Talia sunt praedicata qua lia permiserunt subiecta. Quia igitur in diuinis in omni propositione in qua praedicatur nomen translatum a creaturis ad vnum significatum determinatur praedicatum a subiecto: dico quod nulla illarum secundum se accepta vt est enunciatio, multiplex est aut distinguenda: sed determinate aut vera est aut falsa. Si tamen accipiatur vt propositio in syllogismo in ordine ad alteram: & nomen illud translatum sit me dium in vtraque ex ordine mutuo inter se: propter acceptionem medii termini in alia significatione in vna illarum & in altera: bene vtraque illarum multiplex est & distinguenda: vt in tali paralogismo: omne iustum iustificari potest adhuc: deus est iustus: ergo iustificari potest adhuc. Falsa enim est conclusio: & vtraque propositionum distinguenda est: & contrariis sensibus maior & minor sunt verae. Si enim iustum significat iustum per essentiam quid est superiustum, maior est falsa & minor vera. Si autem significat iustum per participationem, maior est vera & minor falsa: quae tamen propter determinationem praedicati a subiecto, secundum se simpliciter vera est nec multiplex nec ambigua nec distinguenda. Secundum hoc ergo concedenda est vltima ratio.

⁋ Quod arguitur primo in oppositum, quod immo multiplex est secundum aequiuocationem: quia in ipsa est terminus aequiuocus: Dico quod verum esset propositione accepta secundum se in orma enunciationis nisi aequiuocatio esset in praedicato determinata per subiectum: non dico restricta: sicut cum dicitur canis latrabilis, restricta est aequiuocatio illius termini canis. Non autem quia determinata est per subiectum, propterea amittit multiplicationem: si accipiat scilicet forma propositionis in syllogismo in ordine ad alteram propositionem, in qua terminus aequiuocus est medium: sicut dictum est.

⁋ Ad secundum uod in diuinis praedicatio affirmatiua & negatiua de eodem praedicato & subiecto singulari non sunt simul verae: ergo est multiplex vtraque: Dico quod secundum iam dicta verum est vnam considerando in comparatione alterius: quia secundum praedicta affirmatiua supponit aut pro eo quod est dignitatis in creaturis: & vt in creaturis est: aut supponit in quadam generalitate attributi pro eo quid dignitatis in diuinis & vt in diuinis est: quod facit affirmatiuam incompactam & mendacem: vt dictum est supra: & negatiuam quoquo modo veram. Negatiua enim aut negatio illud quod affirmat contraria affirmatiua supponit in affirmatiua metaphorica in particulari, id quod simpliciter dignitatis est in deo: vt patet ex praedeterminatis. Considerando autem vtramque secundum se: neutra illarum multiplex est: & affirmatiua est vera proprie: & praedicatur praedicatum de deo per proprietatem: negatiua autem est vera metaphorice: secundum praedicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7