Praeambulum
Praeambulum
SEquitur Articu. LXXV. de diuinis praedicationibus in speciali. vbi quaeruntur sex. Quorum Primum: vtrum singula quae sunt in diuinis de quolibet alio similiter existente in diuinis possint praedicari. Secundum: vtrum singula illorum possint mutuo praedicari de singu is praedicatione affirmatiua. Tertium: vtrum praedicatio vnius illorum de pluribus personis resoluenda sit in vnam singularem: an in vnam pluralem: dicendo pater est aeternus, filius est aeternus, spiritus sanctus est aeternus: & sunt vnus eternus: an & sunt tres aeterni. & sic de caeteris. uartum: vtrum econtra, praedicatio plurium personarum de vna illarum siue essentiali siue personali resoluenda sit in vnam singularem an in vnam pluralem: dicendo deus vel aeternus est pater, deus vel aeternus est filius, deus vel aeternus est spiritus sanctus & est vnus aliquis: an tres aliqui. Quintum: vtrum dictio exclusiua addita vni eorum quae sunt in diuinis ex parte subiecti aut ex parte praedicati excludat aliquid aliorum respectu subiecti aut respectu praedicati, dicendo solus aut tantum pater est immortalis: non ergo filius aut spiritus sanctus est immortalis: aut dicendo pater est tantum vel solum sapiens: non ergo est bonus. Sextum: vtrum dictio exceptiua praeter aut praeterquam aut nisi possit excipere aliquid eorum quae sunt in diuinis ab aliis respectu praedicati, aut respectu subiecti: dicendo nullus generat praeter patrem aut praeterquam seu nisi pater: pater nullum generat praeterquam seu nisi filium.
On this page