Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Irca Sextum arguitur quod praedicatio positiua magis congruit diuinis explicandis quam priuatiua, Primo sic. verius explicantur diuina per illa quae sunt in diuinis quam per illa quae sunt in creaturis: quia vnumquodque magis natum est cognosci ex propriis quam ex alienis. Ex propriis enim cognoscitur quoquo modo quid sit: ex alienis autem non nisi quid non sit. & maior est notitia de re quid est quam quid non est. Sed positiua praedicatione explicantur per propria quae sunt in deo: cuiusmodi sunt sapientia, bonitas, potentia, & huiusmodi. Priuatiua autem praedicatione explicantur per aliena: quia non nisi ex alieno priuantur in praedicando: dicendo, Deus est infinitus, incognoscibilis, & huiusmodi. Illa autem quibus verius explicantur: magis congruunt ipsis explicandis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. negatiua praedicatio non magis congruit diuinis explicandis quam affirmatiua: nisi quod remouet a deo quod absurdum est ei non inesse, dicendo non est iustus: non est bonus, vt supra habitum est in tertia quaestione huius articuli. Sed non ob aliud priuatiuae praedicationes praeferuntur affirmatiuis nisi quia conueniunt cum negatiuis. Vnde loannes Scotus super capitulum secundum Caele. Hierar. reducit priuatiuas ad negatiuas dicens. Dum summam deitatem inuisibilem, & infinitam, & incomprehensibilem di uina vocat scriptura: non quid ipsa est significat: non enim inuisibilitas & infinitas & incompre hensibilitas essentia ipsius est: sed quid non est ostendit: non enim est visibilis neque finita neque comprehensibilis. & dicit ibidem loannes Saracenus. Maiorem vim habet negatio quae dicit, deus non moritur vel deus est immortalis, quam affirmatio quae dicit, deus est vita. Sed priuatio non priuat quod absurdum est deo non inesse: sed potius quod absurdum est deo inesse: puta visibilitatem, finis an tatem, & comprehensibilitatem, quare cum deficiente causa deficit effectus. ergo &c.

⁋ Tertio sic. si praedicationes negatiuae magis congruunt diuinis quia absurdum est deo non inesse quod negant, dicendo Deus non est bonus: deus non est sapiens: sicut econtra dissimiles formae magis congruunt diuinis quia quod absurdum est asserunt de ipso, vt habitum est supra quaestione. ii. &. iii. huius articuli, vt ideo priuationes magis congruant diuinis cum dicitur: Deus est infinitus, inuisibilis, incomprehensibilis: quam affirmationes cum dicitur, est bonus, sapiens, iustus, quia conueniunt in hoc cum negationibus. quare cum istae priuationes, iniustus, iniquus, infelix, magis conueniant cum illis absurdis negationibus de deo: dicendo, Deus non est felix: non est iustus: non est aequus: quam illae, inuisibilis, infinitus, incomprehensibilis: quia si illae priuatiuae praedicationes: Deus est inuisibilis, incomprehensibilis, infinitus, sunt magis expressiuae diuinorum quam illae affirmationes: Deus est bonus, sapiens, d magis istae priuatiuae praedicationes: Deus est infelix, iniustus, iniquus: magis sunt expressiuae diui norum quam illae affirmatiuae. consequens falsum est, quia istae non recipiuntur omnino. ergo to sic. si illae priuatiuae: Deus est inuisibilis, aut incomprehensibilis, magis congruunt diuinis quam dictae affirmatiuae: & hoc non est nisi ratione defectus quam priuant: videlicet ratione visibilitatis a creaturis: aut comprehensibilitatis: quia hoc solum indignitatis importatur illis nominibus hensibile, vt dictum est supra: quare cum iustum, sapiens, & caetera huiusmodi quae ex se sunt dignitatis simpliciter, etiam rationem indignitatis & defectus important, vt sunt in creatu cta & limitata sunt, quem quidem defectum & imperfectionem aut indignitatem possunt aequaliter priuare illa nomina insipiens, iniustum, & caetera huiusmodi: sicut illa infinitus, incomprehensibil iusmodi: quare vt prius istae priuatiuae praedicationes: Deus est iniustus, non bonus, iniquus, & caeterae huiusmodi, magis congruunt deo quam istae positiones, Deus est bonus, iustus, & aequu sum est. ergo &c.

⁋ In contrarium videlicet quod priuatiuae praedicationes magis congruunt diuinis quam positiuae seu affirmatiuae: est Dionysius & sui Commentatores praedicti: qui omnes in hoc concordam dissimiles species & viles magis diuinis congruunt quam similes & nobiles: sic & negatiuae ac priuati uae praedicationes: quamuis in hoc nequaquam discrepent priuatiuae a negatiuis. Vnde priuatiuas praedicatio.- nes comparans vilibus speciebus Dionysius loquens de diuina natura dicit sic. Aliquando dissimilibus manifestationibus ab ipsis eloquiis supermundane laudatur eam inuisibilem, & infinitam, & incomprehesam vocantibus. Ex quibus non quod est, sed quid non est significant. Hoc enim (vt aestimo) potentius est in ipsa, quod exponunt loannes Scotus, & lonenes Sarracenus, vt iam supra in secunda quaestione. Comparans autem Dionysius vilibus speciebus praedicationes negatiuas: dicit sic. Si igitur negationes in diuinis &c. quaestione tertia huius articuli in fine.

⁋ Dico quod re vera tam negatiuae quam priuatiuae praedicationes communiter praeferendae sunt affirmatiuis in expressione diuinorum: sicut & viles species formosis & verius & magis proprie atque perfectius sunt expressiuae illorum: & partim ex eadem causa seu consimili: partim vero ex causa diuersa & dissimili. Communis quidem & eadem causa est in illis quod non significando sed insinuam do illud faciunt & negatiuae & priuatiuae praedicationes atque viles species, secundum modum expositum de negatiuis in tertia quaestione praecedente. Nullum enim eorum significat de deo quid est: sed solummodo quid non est. Est autem diuersa causa in negatiuis praedicationibus & vilibus speciebus respectu priuatiuarum praedicationum. In hoc scilicet quod negatiuae praedicationes & viles species illud faciunt per nimiam distantiam & repugnantiam siue quasi contrarietatem ad diuina. Praedicationes vero priuatiuae per priuationem imperfectionis & defectus quos importabant simplicia positiua in creaturis. Propter nimiam enim distantiam & contrarietatem dictarum negationum & vilium specierum ad deum: mens rationalis illas horrescit de deo: & propterea refugit assentire dictis negationibus: & per hoc convertit se ad sentiendum & asserendum de deo eminentius quiddam quam sit illud negatiuum de deo. Et hoc tam in significatione illa qua illud conuenit creaturis, puta sapientia, bonitas, & huiusmodi, quam in illa significatione qua translato nomine & translata significatione convenit soli deo. lta quod cum dicitur: Deus essentia non est, bonitas non est: plus intelligo de deo quam cum dicitur, essentia est, bonitas est. Licet etiam in talibus praedicationibus talia sunt praedicata qualia permiserunt subiecta: & praedicantur de subiectis mutata significatione illa quam habebant in creaturis cum praedicarentur de illis. secundum Boethium. Et contingit illud: quoniam deus supersubstantialis & plusquam bonus est: & intelligitur in metaphora per negatiuam de deo quod plus est essentia & plus est boni tas cum dicitur de deo quod non est essentia, non est bonitas, quam intelligebatur per affirmatiuam dicendo, Deus est essentia, deus est bonitas: quia illa negatiua insinuat quod sit supressentia, & superbonitas. Et est illa affirmatiua intellecta metaphorice compacta respectu affirmatiuae purae quae est incompacta: & plus veritatis de deo enunciat illa quam ista. Similiter & de vilibus speciebus attributis deo respectu nobilium. Quia tamen mens rationalis illas horrescit, vt supra, quaestione. vii. in principio. Et propterea refugit illas sentire inesse deo: propter hoc diuertit se ad sentiendum illi inesse supereminentius quid quam sit quodcumque per translationem nobilium specierum quod ei possit attribui. Et hoc prout viles spe cies ei intelliguntur attribui atque tranfferri ad ipsum ratione suae vilitatis: & quasi per contrarium ducunt in diuinorum nobilium cognitionem. Nobiles vero species prout intelliguntur deo attribui, atque ad ipsum ransferri ratione similitudinis in aliqua proprietate: puta species leonis ratione fortitudinis: & species aquilae ratione acuminis visus: tranfferuntur ad deum non ratione vilitatis: sed ratione nobilitatis: & non ratione contrarietatis, sed ratione similitudinis. Et hoc modo scilicet ratione similitudinis, & in significando species nobiles quae per proprietatem deo attribuuntur, magis conveniunt expressioni diuinorum quam viles quae attribuuntur deo ratione contrarietatis & in insinuando. prout superius tactum est, declarando quod viles species per maiorem improprietatem transfferuntur ad diuina quam nobiles.

⁋ Propter priuationem autem defectuum & imperfectionum eorum quae praedicantur de deo praedicatione priuatiua, mens refugit ad contrarium eminens positiuum quod dictis priuationibus significari intelligitur: & ad quid significandum principaliter imponuntur nomina sub voce priuatiua: & etiam exprimuntur per priuatiuam propositionem indicantem quid non est deus, quia tales priuatiuae habent vim negatiuarum, vt dictum est in opponendo: & habent eandem vim negatiuae in quas resoluuntur priuatiuae, quam ipsae priuatiuae. Propter quod dicit loannes Sarracenus, & habitum est supra, argumento. ii. Maiorem vim habet negatio quae dicit Deus non moritur, vel deus est immortalis, quam affirmatio quae dicit, Deus vita est. Et sequitur continue. Et validior negatio est qua deus dicit, Non mutor: affirmatione qua testatur, Poenitet me fecisse hominem. Quod verum est de poenitere inquantum tranffertur ad diuina per similitudinem: Sed si consideretur vt tranffertur ad diuina sicut viles species dicto modo scilicet per contrarium: aequalem vim habent ista affirmatiua & ista negatiua. Et sic alio & alio modo illa negatiua Deus non est vita: validior est ista affirmatiua: Deus est vita: & alio modoista negatiua Deus non est mortalis: validior est ista affirmatiua Deus est vita. Et sic aequaliter validae sunt illae duae negatiuae Deus non est vita: Deus non moritur: licet alio & alio modo, vt dictum est. Secundum dicta ergo concedenda est vltima ratio.

⁋ Ad primum in contrarium, quod diuina verius explicantur per illa quae sunt in eis quam per illa quae sunt in creaturis: Dico quod verum est significando & stando in illis quae sunt in creaturis. Diuertendo tamen mentem ab illis ad alia perfectiora: bene possunt verius diuina per ea quae sunt in creaturis significata nominibus & praedicationibus priuatiuis aut negatiuis explicari, quam per ea quae sunt in diuinis significata nominibus & praedicationibus positiuis & affirmatiuis. & hoc non significando: quia non significant de deo nisi quid non est: sed infinuando: quia metaphoricae positiones aut affirmationes quaes insinuant significant de deo verius quod est quam dictae positiuae & affirmatiuae locutiones verae, vt patet ex dictis.

⁋ Ad secundum, quod non ob aliud conveniunt priuatiuae praedicationes plus diuinis: nisi quia magis conveniunt cum negatiuis: Dico quod verum est quo ad hoc quod ambo non significant nisi quid non est deus. Et ideo non significando sed insinuando secundum expositum modum magis congruunt diuinorum expressioni quam positiuae aut affirmatiuae. Specialiter tamen diuersis modis insinuandi differunt inter se: vt similiter expositum est. Et ideo licet priuatiua praedicatio non valet plus quam positiua in explicandis diuinis, insinuando scilicet per absurditatem asserendi de deo illud quod in ipsa priuatur: sicut plus valet negatiua quam affirmatiua. scilicet per absurditatem eius quod in negatiua ab illo remouetur: valet tamen plus alio modo insinuandi, vt dictum est.

⁋ Ad tertium, quod si priuatiuae praedicationes plus explicant diuina quia plus conueniunt cum negatiuis & speciebus absurdis: tunc istae praedicationes, Deus est iniustus: deus est iniquus: deus est infelix: plus explicarent diuina quam illae, Deus est immortalis, infinitus, impassibilis quia magis absurdum est priuare de deo esse iustum, aequum, felicem: sicut absurdum est negare hoc de ipso: quam priuare de ipso esse finitum, visibilem, & caetera huiusmodi: in istis enim priuatiuis nulla est absurditas omnino: Dico quod vera sunt haec conclusa si eodem modo omnino dictae negatiuae & istae priuati uae ac negatiuae quae ex illis priuatiuis sequuntur explicarent magis diuina quam dictae affirmatiuae & positiuae. sed non est ita vt visum est. Vnde illa negatiua Deus non est iustus: non plus explicat diuinam veritatem, quam illa affirmatiua: Deus est iustus, inquantum sequitur ex illa priuatiua Deus est iniustus: sequitur enim, si aliquid est iniustum: ergo non est iustum: sed solummodo vt est negatiua absoluta. Et habet duas causas veritatis. Aliquod enim non est iustum aut quia est neque iustum neque iniustum vt lapis: quia neutrum natus est esse: aut quia est iniustum vt homo vel angelus: quia natus est esse iustus. Vnde quia illa negatiua, Deus non est iustus absurda est pro vtroque sensu: Absurdum enim est dicere, Deus est & neque iustus neque iniustus: sic vt non sit aptus esse iustus aut iniustus: Absura dum est etiam dicere: Deus est iniustus: Idcirco dico quod ista priuatiua Deus est iniustus, aut iniquus, aut infelix, plus est expressiua diuinorum, quam ista positiua Deus est iustus: deus est aequus: deus est felix. Et hoc secundum modum quo purae negatiuae sunt plus expressiuae quam purae affirmatiuae, per absurditatem. scilicet Et sic sunt accipiendae per metaphoram quae dicitur antiphrasis, illae: Deus est iniustus, iniquus, infelix. secundum illum modum quo illae negatiuae absolutae, Deus non est iustus, non est aequus, non est felix: licet non secundum modum praedictum quo priuatiuae praedictae Deus est infinitus, immortalis, inuisibilis. Illae enim priuant quae absurdum est priuare a deo: istae autem priuant illa quae iustum est priuare a deo. Eo quod illae de se ex sua ratione priuant quod est dignitatis simpliciter: & quod in vno quoque est melius esse quam non estier. Istae vero de se ex sua ratione priuant quod est indignitatis simpli citer, & quod in vnoquoque est melius non esse quam esse dignitatis simpliciter: & in vnoquoque eam melius esset non esse quam esse.

⁋ Ad quartum: quod videtur esse contra iam dicta: quod inuisibile priuatiue dictum non est plus expressiuum diuinorum quam illae affirmatiuae Deus est bonitas: deus est vita: hoc non est nisi quia esse visibile defectum importat respectu creaturae: cuius est videre: quia esse visibile a creatura defectus est: quare cum esse iustum iustitia quae competit creaturae similiter defectiuum est: iniustum ergo quod est priuatiue dictum, dicendo Deus est iniustus, plus est expressi uum diuinorum quam dictae affirmatiuae, quod falsum est: Dico quod visibile & sibi similia in hoc differunt. a iusto & sibi similibus: & per consequens iniustum & inuisibile & eis consimilia consimiliter differunt in ter se: quia iustum & sibi similia non significant nisi rationem dispositionis in ordine ad subiectum cui inest: sicut id quod in illo est aliquod dignitatis simpliciter: secundum modum quo solent appellari dignitatis simpliciter illa quorum melius vnumquodque esse quam non esse. Propter quod iniustum praedicatum de aliquo subiecto non riuat nisi iustum quod natum est inesse illi subiecto de quo praedicatur iniustum. lustum autem quod natum est deo inesse, nullo modo ab ipso priuari potest. Idcirco igitur ista: Deus est iniustus, aut aliqua consimilis in diuinis nullo modo recipienda est tamquam expressiua veritatis diuinorum. Inuisibile autem & ei similia non solum significant rationem dispositionis in ordine ad subiectum cui inest, vt recipienti illam: sed etiam significant rationem obiecti in ordine ad motum ad quod est vt ad videntem illud. Propter quod inuisibile praedicatum de aliquo subiecto aliquando priuat de subiecto id quod inest vel natum est inesse subiecto: puta rationem visibilis qua aliquid natum est videri simpliciter. Aliquando autem priuat id quod nec inest, nec natum est inesse moto ab ipso subiecto: puta rationem visibilis qua aliquod natum est videri ab aliquo determinato. Inuisibili igitur accepto primo modo: ista, deus est inuisibilis, aut aliqua ei consimilis, non est recipienda in diuinis tamquam expressiua veritatis diuinorum: & hoc eadem de causa qua nec illa, deus est iniustus. Dispositio enim qua deus simpliciter visibilis est & videri potest simpli citer, nullo modo vere ab ipso priuari potest: sicut nec dispositio qua est iustus: quia vtraque est aliquod dignitatis simpliciter in deo: qualem rationem visibilis priuat inuisibile dictum de tenebra: quia non est nata videri omnino seu mouere visum aliquem corporalem: quod est indignitatis simpliciter nuisibili autem accepto secundo modo scilicet ab aliquo vidente determinato, deus licet in se sit summe visibilis visione intellectuali tamquam clarissimus & notissimus in natura sua: est tamen vere inuisibilis quia. scilicet ab aliquo determinato, puta a creatura, aut non est natus videri omnino, aut imperfecte videri: sed hoc non propter aliquem defectum visibilitatis in ipso qua caret: & cuius defectus vel priuatio per se significatur nomine inuisibilis: sed solummodo propter defectum visibilitatis in alio qua illud caret: & significatur per accidens nomine inuisibilis praedicati de deo. Deus enim dicitur inuisibilis: quia a nulla creatura potest videri naturaliter: neque etiam a creatura intellectu ali: quia ab illa solum est visibilis per gratiam: a qua etiam per gratiam consummatam in gloria non est perfecte visibilis sed a seipso solo. & hoc non quia ipse quantum de se est primo & per se non sit aptus videri intellectualiter a creatura intellectuali: sed potius quia illa non est nata eum videre naturaliter siue ex puris naturalibus: neque etiam perfecte per gratiam: & hoc ex naturali defectu illius. Et sic quia deus istis modis dicitur inuisibilis: hoc non ponit aliquem defectum in eo aut priuationem alicuius digni ab ipso: sed solummodo ponit defectum in creatura & carentiam perfectionis, quae tamen non est nata ei inesse. Propter quem defectum visibilitatis modo actiuo significatae: qua. scilicet aliquod natum est videre, deus dicitur inuisibilis per accidens: & inuisibile significat defectum visibilitatis significatae modo passiuo: qua. scilicet aliquod natum est videri: quae est circa deum per accidens: sicut relatio mensurae ad creaturam per accidens est circa ipsum: quia. scilicet relatione mensurati creatura per se refertur ad illum. Et sic deus di citur inuisibilis naturaliter creaturae, quemadmodum sol dicitur esse inuisibilis lapidi: & etiam creaturae intellectuali per gratiam aut gloriam, quemadmodum sol dicitur inuisibilis oculo vespertilionis. Propter quod dicit philosophus. ii. Metaphysicae. quod intellectus noster se habet ad manifestissima naturae sicut oculus vesprtilionis ad lucem solis. & hoc quia secundum Comm. illa sunt difficilis cognitionis non propter se: sed propter nos. Econtra illi quod contingit in materialibus: quae sunt difficilis cognitionis non propter nos sed propter se. Vnde esse defectum visibilem a creatura naturaliter aut perfecte, magnum defectum poneret in deo: quemadmodum ponere solem esse perfecte visibilem a vespertilione, magnum defectum luminis poneret in illo: quia nihil sufficit perfecte videre & sine visus sui laesione nisi quod est luminis diminuti. Et si deus sic esset visibilis a creatura. scilicet perfecte: tunc esset comprehensibilis ab illa: licet magna differentia est inter visibile & comprehensibile, & per consequens inter illorum opposita: quae sunt inuisibile & incomprehensibile. Quia esse visibile est simpliciter dignitatis & respectu subiecti & respectu videntis: nec ponit esse inuisibile creaturae aliquid indignitatis circa deum, vt dictum est. Esse autem comprehensibile ponit aliquod indignitatis in subiecto creato comprehensibili: & si militer in quolibet comprehensibili ab intellectu creato: quia vtrobique includit rationem finiti siue finis consumentis & sic diminuti: quod priuatur in deo nomine incomprehensibilis tamquam defectu qui non est natus esse in illo. Esse autem incomprehensibile habet rationem dignitatis & respectu subiecti infiniti increati: & respectu talis apprehendentis: respectu quorum esse comprehensibile esset magnae indignitatis circa deum.

⁋ Quod ergo assumitur in argumento: quod si illae priuationes, deus est inuisibilis, deus est incomprehensibilis, magis essent expressiuae veritatis in diuinis quam oppositae positiuae, deus est vi sibilis: deus est comprehensibilis: ratione defectus quem important visibile & comprehensibile a creatu ris, quem priuant inuisibile & incomprehensibile: tunc illa, deus est iniustus, magis esset expressiua veritatis quam illa, deus est iustus: quia iustum in creaturis defectum importat: quem priuare potest iniustum praedicatum de deo: Dico quod non sequitur: quia secundum iam dicta non est simile de iniusto & de inuisibili quia enim iustum non dicit nisi dispositionem absolutam non habentem ordinem nisi ad subiectum in quo est: ideo priuatio ei adueniens non priuat circa subiectum nisi iustitiam quae nata est illi inesse: quae a deo priuari non potest. Propter quod praedicatio iniusti de deo non potest esse expressiua veritatis. Sed visibile quia non solum dicit dispositionem ad subiectum sed etiam ad videntem: licet non possit vere priuari a deo sicut nec iustum vt solum habet ordinem ad subiectum: nec sic praedicatio inuisibilis de deo potest esse expressiua veritatis: tamen vt habet ordinem ad videntem potest priuari a deo: & hoc per accidens secundum modum iam expositum. Et sic est expressiua veritatis illa, deus est inuisibilis, magis quam illa, deus est visibilis: sicut & negatiua deus non est visibilis, quam affirmatiua deus est visibilis. Ambae enim scilicet & negatiua & priuatiua insinuant affirmatiuam qua dicitur quod deus est supuisibilis id est super visibilitatem qua aliquod est visibile a creatura: aut quae est non creatura: sed aliter & aliter. Quia primo modo insinuatur illa affirmatiua per priuatiuam: & similiter per negatiuam inquantum sequitur ad priuatiuam: & hoc per priuationem defectus visibilitatis in illo quod a creatura videtur: aut inquantum visibile est quod est visibile ab illa. qui quidem defectus non est in deo: sed in creatura tantum, secundum expositum mododum. Secundo autem modo insinuatur per puram negatiuam, & non per priuatiuam quae priuat quod est per se in subiecto: sicut est iustitia in iusto: et ponit in subiecto per se defectum illi contrarium: sed solum per priuatiuam quae priuat quod est per se in alio: sicut est defectus visibilitatis praedicatae de deo cum dicitur inuisibilis. Ex quo patet quod aliqua priuatiua est expressiua, & aliqua non: & qualiter diuersimode est expressiua veritatis priuatiua & pure negatiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6