Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur: quod deus non potest dici summe bonus, quoniam summum dicit gradum determinatum eminentiae in eo cui additur. sed deo non conuenit esse bonum secundum aliquem gradum boni determinatum: quia est bonus secundum rationem omnis gradus bonitatis: quia (vt dictum est iam) ipse est omnis boni bonum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. bonum quod habet recipere additionem vt fiat melius, non est summum bonum simplici ter. bonum autem diuinum est huiusmodi: quia addito ei bono creaturae melius est vtrumque simul quam per se alterum tantum. ergo &c.

⁋ Tertio sic. bonum illud gloriosius & laudabilius habetur quod habetur voluntatis libertate quam naturae necessitate. dicente Hieronysius. in Homil. super Mis sus est angelus. Angelicam gloriam quaerere maius est quam habere: dum hoc homo viribus habere nititur quod habet angelus ex natura. & loquitur de castitate virginali. Et Philosophous dicit. ii. Ethicorum quod eis quae insunt nobis a natura, neque laudamur neque vituperamur, sicut eis quae nobis insunt voluntate. Deo autem inest bonum naturae necessitate, non voluntatis libertate: quia non est bonus quia libere vult bonum, sed econuerso quia est bonus, ideo libere vult bonum. Deus ergo non habet bonum quemadmodum gloriosius & laudabilius haberi potest. sed tale non est summum bonum. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud Augustinus primo de trinitate. ca. ii. Suscipiemus quantum possumus reddere rationem quod trinitas sit vnus solus & verus deus. & infra. Et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur

⁋ Dicendum ad hoc, quod summum secundum aliquam speciem aut formam dicitur ali quid vel aliquis dupliciter: aut comperatiue: aut simpliciter & absolute. Et comparatiue dupliciter: aut comparatione, propria, aut impropria. Primo modo deus non potest dici summe bonus: quia bonitas non est vniuoce & secundum eandem rationem in deo & in creaturis, sicut neque sapientia aut aliquod aliorum, vt infra videbitur loquendo de diuinis praedicationibus: & habitum est supra. Comperatio autem proprie dicta non est ni si in vere vniuocis, vt vult Philosophus. vii. phyii. Secundo autem modo comparationis deus dicitur summe bonus: quia excedit omnem creaturam in analogica bonitate: quemadmodum quodammodo substantia dicitur summe ens respectu accidentium. In analogo enim sit aliquo modo comparatio, licet non in aequiuoco. Nullo enim modo recipitur comparatio qua dicitur quod vox est albior colore: quia pure aequoce dicitur album in voce & album in colo re. secundum Philosophum in Top. Sed ex tali comparatione non intelligitur immensitas suae bonitatis propter quam dicitur summe bonus: quia etsi esset bonum in determinato gradu finitum, adhuc esset summe bonus in compera tione. Vnde inquirendum est quom dicendus sit summe bonus simpliciter & absolute. Loquendo igitur de sum. mo simpliciter & absolute, dicimus quod deus propriissime dicitur summe bonus dupliciter, & quantitatiue, & qualitatiue. Quantitatiue, tum ex parte ipsius bonitatis, tum ex parte habentis eam. Ex parte ipsius bonitatis: quia in se habet omne bonum & omnem rationem & gradum perfectionis in bono, vt videbitur infra. Ex parte habentis bonitatem: quia infinitas quasi capacitatis suae omni bono repleta est. & sic quantitatiue dicitur summe bonus: quemadmodum vas diceretur summe plenum liquore aliquo, quod tantum esset repletum quod non restaret neque ex parte capientis quod posset plus capere: neque ex parte recepti quod recipi posset. Dicitur etiam deus summe bonus quali tatiue: & hoc dupliciter: tum ex parte ipsius bonitatis habitae: tum ex parte modi habendi. Ex parte boni tatis habitae: quia alterius rationis & in infinitum eminentioris est bonitas illa quae est in deo: quam sit illa quae est in creaturis. Similiter quaelitatiue deus dicendus est esse summe bonus ex parte modi habendi: & hoc tam ex parte modi habendi bonitatem naturalem quae consistit in essentia rei creatae qua perficitur in esse, quam bonitatem quasi superadditam qua perficitur quasi in bene esse. Prima enim bonitas etsi consistat in natura & es sentia rei tam creatae quam increatae: quia omne quod est, inquantum est per suam essentiam siue essentialiter, bonum est, vt probat Boethius libro de hebd. nihilominus tamen vt determinat in eodem, quia creaturae esse suum & bonitatem habent ab alio: ideo creaturae participatione bonae sunt, Deus autem quia ex seipso habet esse bonus: quemadmodum ex seipso habet esse. secundum modum supra determinatum: ideo solus essentialiter bonus est: & ideo lumme. Secunda vero bonitas etsi in creaturis re differat a prima, in deo sola ratione differt: & ideo in deo essentialis est, & ex necessitate naturae: non ex aliqua sua actione aut dono alterius acquisita aut quasi ac qusita. In creaturis autem habet esse acquisita ex dono & gratia alterius, & merito, propriae actionis. Nunc autem in infinitum magis est & nobilius habere bonitatem suam naturaliter & absque vlla opeatione, quam opeatione quantuncumque modica, quod enim eget operatione aliqua ad bonum suae perfectionis acquirendum: hoc venit ex defectu rei & imperfectione. dicente Philosopho in ii. cae. & mundo. Res bona est completa existens absque operatione qua acquirit bonitatem: & res propinqua illi recipit eam opeatione vna parua: & res loginqua est res quae recipit eam operationibus multis. Et dat exemplum de sanitate in hominibus, quod quiddam sunt sani absque omni operatione exercitii diaetae aut minutionis: quidam vero acquirunt sibi sans tatem modico exercitio: quidam non nisi multis horum. Vnde homo propter imperfectionem naturae in genere intelligentium, perfectam bonitatem qua supernaturaliter perficitur, & appropinquat summo bono, non habet nisi per multam operationem. Angelus vero quia superioris & perfectioris naturae est, habet eam vnica ope ratione: quia in primo actu suae conversionis ad deum. Deus autem quia est supremae & perfectissimae naturae integram hambens bonitatem, ideo habet eam absque omni opeatione qua sibi eam acquirat. Et ideo vere est summe bonus naturae suae necessitate propter eius omnimodam perfectionem, vt perfectio naturae suae sit ratio quae est bonus perfecta bonitate, non aliqua operatione voluntati in ipso, econtrario ei quod contingit in creaturis.

⁋ Ad primum in oppositum: quod summum dicit gradum determinatum: Dicendum quod gradus potest dici determinatus ex parte modi comparationis, vel ex parte rei comparatae. Primo modo summum dicit semper gradum determinatuum scilicet superlatiuum. Secundo modo dicit gradum determinatum in solis creaturis, in quibus comprabilia non habent esse nisi finitum: in deo autem nequaquam: quia eius bonitas infinita est, vt infra patebit.

⁋ Ad secundum quod bonum creaturae additum bono creatoris facit bonum melius: Dicendum quod non est verum: quia quod duo bona coniuncta faciant melius vtroque sepato: hoc non contingit nisi in pure vniuocis bonis, quae sunt nata facere vnum vel vniri in aliquo vno bono: quemadmodum melius est denarius argenteus cum denario cupreo quam alter per se: quia bonum praecii vtriusque natum est vniri in precio denarii aurei: non autem in aequiuocis vel analogis: quae sic se habent quod ratio vnius perfecte includitur in ratione alterius: qualia sunt bona creatoris & creaturae, ex quibus non est natum fieri vnum: quia non habent rationem vnam boni, neque nata sunt vniri in vna ratione boni: quem admodum neque album in voce, & album in colore: & ideo non est albius vtrumque simul quam seorsum. Bonum etiam creaturae perfecte includitur in bono creatoris: & ideo non resultat aliquod melius ex ambobus quam est solum bonum creatoris. Sicut econuerso bonum substantiae & accidentis, licet sint analoga, simul constituunt aliquod melius quam sit aliud per se: & hoc ideo: quia ratio bonitatis accidentis non includitur omnino in ratione bonitatis substantiae.

⁋ Ad dissolutionem tertiae rationis sciendum, quod est duplex bonum in creaturis, vt dictum est supra. Vnum quod consistit in natura & essentia rei: & pertinet ad rei perfectionem in suo esse primo substantiali. Alid quod est supadditum naturae & essentiae: & pertinet ad perfectio nem in suo secundo accidentali, siue in suo bene esse. Propter quod, bonum primum est esse rei simpliciter & bonum secundum quid. Bonum vero secundum, est bonum rei simpliciter & esse secundum quid. Bonum primo modo inest cuilibet rei tam creatae quam increatae necessitate naturae: sed creatori ex se & per essentiam & creaturae participatione, & ab alio: & ideo perfectius conuenit deo quam creaturae, vt dictum est. Bonum secundo modo in deo incidit in idipsum cum bono primo modo, quo ad modum habendi: & differt ab illo sola ratione nostri intellectus: & habetur in deo sola necessitate naturae: & est in ipso quasi habitus naturalis voluntatis diuinae, inclinans ipsum ad volendum omne bonum, vt determinabitur infra: vt actus diuinae voluntatis non sit aliquo modo etiam secundum rationem nostri intellectus, ratio qua deus sit bonus: sed econuerso quod est bonus: est ratio suae voluntatis. Quia id cuius voluntas est ratio, est quasi acquisitum bonum per voluntatis operationem. Nunc autem perfectius est bonum habere absque operatione qua acquirat illud sibi. hoc enim est de imperfectione: quod sibi desit aliquid de sua perfectione in bene esse, vt dictum est secundum Philosophum. Et sic gloriosius & laudabilius habet deus quod sit bonus ex necessitate naturae suae etiam de bono quod pertinet quasi ad bene esse naturae, quam habeat creatura illud quacunque voluntatis operatione. Et de tali bono quod pertinet in creaturis ad bene esse: & in deo quasi ad bene esse, procedit obiectio.

⁋ Ad quam dicendum quod aliquid potest haberi libertate voluntatis vel propriae vel alienae. Si alienae: sic omnino perfectius & nobilius gloriosius & laudabilius habet id quod habet necessitate naturae propriae, quemadmodum habetur bonum vtriusque modi a deo: quam id quod habetur libertate voluntatis alienae: quemadmodum habetur bonum vtriusque modi a creaturis, quia a libera voluntate dei, vt infra videbitur. Si propriae & hoc quemadmodum in hominibus & angelis habetur gloria merito voluntatis propriae cum gratia secundum fidem catholicam: vel quemadmodum secundum Philosophum, sola operatione propria illa quae sunt post bonum primum perfectum acqurunt sibi bonum suum perfectum: tunc distinguendum: quia aut bonum vtrunque (scilicet quod in vno habetur necessitate naturae, in alio vero voluntatis libertate) pertinet ad bene esse vel quasi: vel vnum in vno ad esse: aliud vero in alio ad bene esse. Si primo modo: sic adhuc gloriosius habetur cum habetur necessitate naturae: & est deus gloriosus iu stus pius & huiusmodi, necessitate naturae: quam creatura, quacumque operatione voluntatis. Et si sola voluntate propria sibi bonum perfectum acquireret, sic etiam creatura angelica bonum pertinens ad suum bene esse, quod habet a deo ex necessitate suae naturae, vt est habitus cognitiuus cognitione naturali, perfectius habet illud & gloriosius quam habet homo ex acquisitione. Vnde & si angelus habitum gloriae haberet necessitate naturae suae: sicut habet habitus scientiae naturalis: quem quidem habitum gloriae modo habet ex gratia & ex merito voluntatis propriae: multo gloriosius eum haberet quam habet modo: quia tunc es set impeccabilis natura: quae multo dignior esset quam sit modo cum possit peccare: sed non esset eiusdem naturae cum illa natura angelica quae modo est. Et forte natura creaturae non est capax talis perfectionis secundum fidem catholicam, vt declarandum est loquendo de bonitate creaturae. Si vero bonum in vno quid est ei necessitate naturae, pertineat ad esse: quod vero est in alio opeatione, propriae voluntatis, pertineat ad bene esse: hoc modo gloriosius habetur in hominibus bonum virtutis & gloriae quam in angelis bonum naturae: & hoc non propter modum habendi, sed propter rem habitam: quia bonum quod perficit in bene esse, habet rationem boni simpliciter: quod vero perficit in esse, habet rationem boni secundum quid. De tali autem bono quod habetur necessitate naturae in angelo comparato ad bonum habitum libertate voluntatis in homine, loquum tur Hieronys. & Philosophus. Bonum enim castitatis virginalis in angelo pertinet ad bonum naturae: nec est virtus in ipso: nec habet rationem virtutis: quia angelica natura vel voluntas nullo modo ordinatur ad vitium contrarium illi in se suscipiendum, cuiusmodi est luxuria: quia dependet a corpore cui naturali ter vnitur anima: & est pure aequiuoca castitas illa in angelo & in homine. Similiter bona naturalia in homine omnino habentur ab alio: bonum autem virtutis aliquo modo ab opeatione propria. Propter quod laus est homini a bono virtutis: nequaquam autem a bono naturae. Si vero bonum quod natum est acquiri a duobus operatione voluntatis: vni daretur a deo cum operatione voluntatis: alteri autem sine opeatione gloriosius haberetur ab eo qui haberet illud cum operatione voluntatis suae, quam qui sine. lrca tertium arguitur: quod in deo sit ponere aliquod malum, Primo sic. nullus facit alteri malum nisi insit ei malum: quia non est malum nisi a malo. Deus facit alteri ma um, quia dicitur Amos. iii. Non est malum in ciuitate quod non faciat domins. ergo &c.

⁋ Secundo sic. non praecipit mala nisi in quo est malum. quia a bono non procedunt praecepta nisi bona. deus praecipit mala, quia dicitur Exe. xx. Dedit eis praecepta non bona. ergo &c.

⁋ Contra est. Deuter. xxxii, Deus fidelis & absque vlla iniquitate. ergo non est in eo ali quod malum culpae. Item nec malum poenae: quia immortalis & impassibilis est.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum non sit malum nisi culpae aut pecenae: & vtrunque est ex defectu boni, cuius priuatio est ipsum malum, & hoc in aliobono permanente in ipsa: quia non habet esse malum nisi in bono, vt debet declarari loquendo de malo in creaturis: quia malum quod est priuatio omnis boni, non est in rerum natura: sed illud est purum non esse: deus autem quia est summum bonum, & summe bonus, vt iam ostensum est, non habet in se alicuius boni priuationem aut defectum: sed magis omnis boni perfectionem: Idcirco dicendum quod in deo nullum omnino est malum: nec solum non habet: sed nec etiam habere potest: quia vt ostensum est: ipse est de necessitate bonus & summe bonus, vt nihil suae bonitatis & perfectionis suae possit amittere: & hoc quia non est in potentia ad hoc. Nullum autem esse secundum perfectionem suam vltimam in quo non est aliquod in potentia: sequitur malum. Non enim sequitur malum nisi hoc in cuius natura est aliquid in potentia, vt dicit Auicen. ix. metaphysicae suae cap. lii. Et ideo (vt dicit ibidem) quia res non est in potentia nisi propter materiam, malum sequitur materiam. Et quia materiam non posuit nisi in istis inferioribus: ideo dicit ibidem quod causae mali non inueniuntur nisi in iis quae sunt sub circulo lunae. In quo non consentit ei fides: quia deus in angelis suis reperit prauitatem, vt dicitur lob. iiii.

⁋ Ad primum in oppositum dicendum: quod exponendo illud dictum Amos prophetae de malo culpae, illud dicitur facere permissiue non effectiue: quia fieri non posset nisi ipse permitteret. sed quod permittit, iuste permittit: quod autem iuste fit, bene fit. Et ideo non est malus ille a quom isto modo sit malum culpae: sed solum ille a quo sit effectiue: quemadmodum habet causam efficientem, scilicet in suo effectu deficientem, secundum quod haec omnia alias debent declarari suo loco.

⁋ Exponendo vero illud de malo poenae: Dicendum quod in malo poenae est aliquid positiuum: scilicet applicatio instrumentorum poenalium, & ordinatio culpae per poenam secundum viam iustitiae: & aliquid priuatiuum, scilicet priuatio delectationis & pacis. Quo ad primum, pcena est a deo: sed in hoc nullam habet rationem mali: sed boni tantum: & hoc intendit in poenis quas infligit tanquam bonum. Quod vero est priuationis, non est ab ipso: quia non intendit eam, licet incidat in eo quod agit & intendit. Nec imputari debet ei quod incidat: quia quod agit & intendit, non nisi iuste agit & in tendit secundum omnes boni circunstantias. Nunc autem peccans licet non intendat ad malum aut defectum, malum tamen incidit in opus quod agit & intendit non vbi, quando, & quomodo, aut secundum alias circunstantias boni secundum quas debet agere: propter quod malum incidens sibi imputatur. Quomodo autem defectus qui contingit in malo poenae, deo non debeat imputari, expositum est in quadam quaestione de quolibet.

⁋ Per idem patet responsio ad secundum, quoniam praecepta domini inquantum erant ex domini ferentis vel praecipientis intentione, bona erant: & illi populo congruentia exigente ustitia. sed malitia eorum factum est vt eis essent non bona propter transgressionem: secundum quod latius expositum est supra. Nunc autem non est malus nisi qui praecipit mala: vel ex genere operis: vel ex mala & peruersa intentione praecipientis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2