Praeambulum
Praeambulum
Articu. & X. Quomodo in Theologia de deo & de diuinis locutio sit habenda: & quomodo intellecta de eis sit exponenda. Voniam vt ait Augustinus i de doctrina cristiana, res quibus vtitur omnis tractatio scripturarum sunt modus inueniendi quae intelligenda sunt: & modus proferendi quae intellecta sunt: Inuento igitur quae & qualia ex sacra scriptura intelligenda, siue cognoscenda sunt: quomodo scilicet Theologia sit scientia de deo, & de rebus diuinis: & quomodo deus & diuina in ea sunt intelligenda & cognoscenda: sequitur videre quomodo de deo & de diuinis in ista scientia locutio sit habenda: & ita quomodo intellecta de eis sunt proferenda. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primum: vtrum sermone humano de deo, & de rebus diuinis debeat vti haec scientia. Secundum: vtrum indifferenter loqui debeat de eis significando ea rebus & vocibus. Tertium: vtrum loqui debeat de eis sermone proprio & claro: an figuratiuo & obscuro. Quartum: vtrum de eis loqui debeat sermone simplici, an ornato.
On this page