Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit unus
CIrca primum arguitur quod deus non sit vnus Primo sic. nullus defectus vel priua ltio conuenit deo: quia est ens summe in actu. Vnum dicit ens sub priuatione. secundum Philosophum. A. &. io. metaphysicae. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quod maxime dicit ra ltionem finitatis & limitationis, minime convenit infinito, Deus autem infinitus est, vt infra paa tebit. vnum autem dicit finitationem & limitationem. ergo &c.
⁋ Tertio sic, primum accidentis quod est de essentia eius, accidens est. vnitas est principium numeri quam est species quantitatis & de eius essentia. ergo est accidens. in deo nullum cadit acci dens. ergo nec vnitas, non est ergo vnus.
⁋ Quarto sic. cui non conuenit diuisum: neque aliquod diuidentium. ens quod praedicatur de. x. praedicamentis diuiditur in vnum & multum. secundum Philosophum. xi. metaphysicae. illud autem ens non conuenit deo, vt habitum est supra: & amplius infra videbitur. ergo neque vnum, cum sit diuisiuum eius.
⁋ In contrarium est Dionysiu. cum dicit vl. ca. In de di. no. Nihil est existentium non participans vno. sed quod in entibus participatum est dignitati, cuiusmodi est vnitas, vt iam dicetur, est in deo per essentiam, vt videbitur infra. ergo deus est vnum, & essentia liter vnus.
⁋ In hac quaestione sicut & in qualibet alia: oportet primo scire quid dicitur pro nomen. Cum igitur supra visum est quid dicitur hoc nomine deus, restat hic primo videre quid dicitur hoc nomine vnus. Sciendum ergo quod secundum Philosophum & Commen. x. metaphysicae, idem est modus consecutionis entis & vnius ad praedicamenta, & aequaliter diuiduntur praedicamenta secundum ea. Sicut enim dicimus quod ens diuiditur per substantiam qualitatem quantitatem: & sic de aliis: sic & vnum. & hoc ideo: quia vt dicit. 4. eiusdem: non significat vnum re aliud ab ente. sermo enim dicentis homo vnus aut homo ens, non diuersa significat. & ideo sicut supra dictum est de ente, quod significat de re essentiam eius & naturam, non dispositionem aliquam realem aliam additam essentiae rei: sicut est dispositio in albo & nigro: similiter est de vno quod est conuertibile cum ente quod scilicet significat de re essentiam eius & naturam non dispositionem aliquam realem aliam additam essentiae rei: ita quod substantia cuiuslibet rei est vna per se essentialiter: non per rem additam ipsi, vt omnino sit eadem ratio realis rei: & vnius rei: sicut hominis & vnius hominis, vt dicitur in Elench. Vnde & Auiciecen, qui dicit in ii. Metaphysicae. quod vnum significat alid ab ente: quia non recipitur in certificatio ne quiditatis alicuius: et ideo vnitas est intentio quae est accns: dicit ibidem quod vnitas est esse quod non diuiditur sic quod esse est de essentia vnitatis: non subiectum ei. Ex quo plane patet quod Auicen. posuit cum Philosophous quod vnum non significat re aliud ab ente: & ita quod non significat accidens additum enti: sicut est dispositio in albo & nigro, vt imposuit ei Auer. sed quod significat aliam intentionem additam intentioni entis: quam secundum modum suum loquendi appellat accidens, vocando accns rei omne quod conuenit rei extra certitudinem quiditatis & intentionis eius. Et si hoc contingit in creaturis: consimiliter & in deo multo fortius contigit: quod scilicet essentia sua ex se: essentialiter est vna sicut est ens, vt semper eodem ordine currant esse rei essentiale: & vnitas quae cum ipso conuertitur. & sic omnino eadem via concedendum est quod deus sit vnus qua conceditur quod sit ens. dicit enim Boethius super Porphysicam quod omne quod est, ideo est quia vnum est. & de consol. Omne quod est tandiu manet atque consistit quandiu vnitatem retinet: & necesse est interire atque dissolui cum vnum esse desierit. & de vnitate & vno. Tandiu est quicquod est, quandiu vnitas est. Cum autem defierit esse vnum, desinit esse id quod est.
⁋ Postquam ergo concessum est supra deum esse, secundum eundem modum concedendum est ipsum esse vnum. vnde ex declaratione qua supra declaratum est deum esse, patet declaratio quom ponendum est deum esse vnum. Vt tamen sciamus diuersitatem inter quaestionem de ente & de vno circa deum, sciendum quod licet idem significant vnum & ens: quia essentiam rei non dispositiones aliquas additas essentiae: ipsam tamen vt dicit Com men. super. 4. metaphysicae, significant secundum diuersos modos: ita quod modus significationis entis a quo imponitur ad significandum rei essentiam, simplicior est quam modus significationis vnius: quia ens in ponitur ab actu essendi absoluto & positiuo. vnum autem in significato suo includit significatum entis cum determinatione: non dico addente super ens rem aliquam aliam ab illa quae significatur nomine entis: sed solum addit vnum in suo significato super significatum entis, modum significandi. Aliter enim esse vnum nullo modo deo conueniret: quia in ipso super suum esse non cadit determinatio neque compositio, vt infra patebit. Et ille modus significandi quem addit non est positiuus: sed priuatiuus solum non priuando aliquid positiue dictum: aliter enim adhuc deo nullo modo conueniret esse vnum: quia esse eius omni defectum & priuatione caret: sed modus ille significandi quem addit vnum super ens, est modus priuatiuus priuando solum aliquid negatiue dictum: cuius priuatio verissime deo conuenit: & sic vnum significat ens carens priuatione illa quae significatur rea liter nomine multitudinis, licet modo positiuo. Adeo autem quia est purissimus & perfectissimus actus vt infra patebit, verissime omnis ratio defectus & priuationis remouetur: vt ideo verissime poterit dici vnus sicut & ens.
⁋ Ad cuius intellectum & ad dissolutionem primi argumenti sciendum, quod secundum Philosophum. viii. metaphysicae, nullus potest imponere nomen nisi qui nouit rem. Et ideo secundum modum quo res cognoscimus nomina eis imponimus. Nunc autem aliquando contingit quod nobis in multis notius est id quid secundum veritatem priuatio est, quam habitus sibi contrarius. In compositis enim ex materia & forma vnio partium secundum rei veritatem habitus quidam est a forma rei partes continente: & significatur nomine vnius. Diuisio autem eorum secundum rei veritatem est priuatio illius habitus: & significatur nomine multitudinis. Vnde multum est ens in se aliquo modo diuisum. Vnum vero est ens in se indiuisum. & ideo dicit Boethius de vnitate & vno. Cum forma materiae vnitur, necessario ex coniunctione vtriusque aliquid vnum constituitur. in qua constitutione illud non permanet nisi quandiu vnitas formam cum materia tenet. ergo de structio rei non erit aliud quam separatio formae a materia, quae est vnitioni contraria. & propter hoc nihil eorum quae sunt: appetit esse multa. Quia tamen notior est nobis rerum diuisio & separatio secundum partes, quam earum vnitio: secundum quod nobis notius est compositum quam simplex: prout dicir Philosophus in principio physi. Sunt autem nobis primum manifesta & certa mixta & composita proprie. vbi dicit Commentator. Causata sunt cognita apud nos. causae autem sunt notiores apud naturam: quia natura facit composita ex causis. Nunc autem ita est quod notiora nobis potius vt habitus comprehendimus quam minus nota. Propter quod frequenter id quod minus positiuum est: sed magis defectiuam rem dicit: significamus nomine habitus: & econuerso quod rem magis positiuam dicit: significamus nomine priuationis, vt patet in diuisione substantiae per corpoream & incorpoream: licet enim incorporeum magis ens positiuum sit quam corporeum: quia tamen notius nobis est corporale quam incorporeum spirituale, hoc nomine habitus concipimus & exprimimus, illud econtra nomine priuationis. Et secundum eundem modum nomen separationis significamus positiue hoc nomine quod est diuisio. Nomen autem vnitionis significamus priuatiue hoc no mine indiuisio: licet ex parte rei sit econuerso: quod significatum reale diuisionis sit priuatiuum: & significatum reale indiuisionis sit positiuum. Diuisio enim siue multitudo nobis magis nota est & sensibilis quam indiuisio seu vnitas, vt dicit Philosophus in 4. meta. Quod verum est secundum primum conceptum imaginati uum. secundum autem verum conceptum intellectiuum est econverso. secundum quod dicit Auicen. x meta. suae. Videtur quod multitudo notior sit secundum nostram imaginationem quam vnitas: & videtur quod vnitas sit de iis quae prius formamus. Prius enim imaginamur multitudinem: sed prius intelligimus vnitatem. Vnde quia vnum imponitur ad significandum indiuisionem: & multum imponitur ad significandum diuisionem: & diuisio est priuatio secundum rem: indiuisio vero negatio diuisionis non est nisi negatio priuationis: & ita vera positio: vnum igitur secundum rem significat positionem. secundum modum autem positionis significat negationem. Multum vero econuerso, secundum rem significat priuationem. secundum vero modum nois, positione. Significat enim vnum positionem modo negationis: quia significat negationem negationis. multum vero significat negationem positionis modo: quia significat affirmationem negationis. Hinc euenit quod multitudo definitur per vnitatem: & vnitas per multitudinem. secundum quod dicit Auicen. in iii. metaphysicae suae. Vnum est principium multitudinis: & multitudo est illud quod numeratur per vnum. vnitas enim in intellectu discernitur & concipitur vt habitus, cuius priuatio est multitudo. Apstd autem imaginatiuam quae est principium intellectus contingit econverso. Et ideo dicit Auicen. ibidem Facimus cognosci multitudinem per vnitatem cognitione intelligibili. & hic accipimus vnitatem for matam in seipsa & a principiis imaginationis. Facimus autem eam cognosci per multitudinem inueniendo in hoc in tentionem imaginatiuam ad hoc vt inducat nos ad hoc quod tunc poterat nobis esse per se notum, sed non formabatur praesens in intellectu. Et ad istam intentionem vnius inquantum respicit informationem apud imaginatiuam, sit impositio vnius. iuxta quod ipsum definit Philosophus cum dicit. iii. me taphy. Vnum est diuisibile aliquod ens per se solitarium. & in x. Essentia vnius est vt non diuidatur & Commetor dicit super. iiii. Hoc nomen vnum significat negationem: & est priuatio diuisibilitatis.
⁋ Ad primum igitur patet per iam dicta: licet enim secundum modum nominis vnum significat priuationem: quia tamen illa non est nisi negationis, secundum rem nominis significat vera positionem: propter quod bene convenit deo. De eo autem quod dicit priuationem habitus vel alicuius positiui intelligitur quod nulla priuatio cadit in deo.
⁋ Ad secundum quod vnum dicit rationem finitationis & limitationis: Dicendum quod sicut duplex est infinitum: vnum multitudine vel extensione: alterum essentia & vige re: Sic duplex est finitatio & limitatio. vna quae opponitur infinito & illimitato multitudine vel ex tensione. altera quae opponitur infinito & illimitato essentia & vigore. Finitatio & limitatio secundo modo minime conveniunt deo: quia ipse est infinitus essentia & vigore, vt infra patebit. Finitatio autem & limitatio primo modo maxime deo conueniunt: quia infinitas & illimitatio sunt ei oppositae secundum partium multiplicationem: quae maxime deo repugnat. In hoc enim diuina natura est summe finita & limitata quod est summe vna, summe simplex: & idipsum sine omni diuersitate. secundum quod dixit Dauid in Psal. Tu autem idem ipse es. Econtra infinitas numerorum per appositionem: & magnitudinis siue per appositionem siue per diuisionem, summe illimitata & infinita est propter summam partium multitudinem & diuersitatem & carentiam vnitatis atque simplicitatis. Vnum autem finitationem & limitationem non dicit nisi oppositam tali infinitati & illimitationi per appositionem vel diuisionem partium: non illi quae est per essentiam & vigorem: immo causat illam: quia omnis virtus vnita plus est infinita quam separata, vt dicitur in libro de causis: & causatur ab vnitate simplicitatis: & ita a carentia diuersitatis: quae causat dictam infinitatem & illimitationem, quae deo non conuenit. secundum quod dicit Boethius de trinitate. In deo nulla est diuersitas. Non est autem pluralitas fine diuersitate: quare nec numerus est in deo: sed vnitas tantum.
⁋ Ad tertium quod vnitas accidens est: & simul ad quartum quod vnum est diuisiuum entis quod commune est ad decem praedicamenta: Dicendum quod triplex est vnum quoddam quod conuertitur cum ente: non solum cum illo quod est analogum ad decem praedicamentas sed etiam cum illo quod est analogum creatori & creaturae: & tali vnitate quaelibet res est vna, sicut & ens per suam substantiam non per aliquid additum ei. Si enim res esset vna per aliquid additum ei tum illud additum quod facit aliud esse vnum, oportet quod sit in se vnum: & ita per aliquid aliud addi tum ei: si non sit vnum per suam substantiam: & ita erit abire in infinitum: aut standum in aliquo quid est vnum per suam essentiam: & eadem ratione standum est in primo. sicut arguit Commen. super. 4. metaphysi. Aliud vero est vnum quod est principium numeri quantitatis discretae. tali vnitate quaelibet res in qua est vnitas est vna per aliquid aliud additum substantiae suae, quod est accidens ei. Per quod (vt dicit Commen. super. 4. metaphysiy.) fuit Auicen. deceptus. credens enim quod tale esset vnum quod convertitur cum ente, dixit quod vnum illud dicit dispositionem additam essentiae rei: sicut dispoen est in albo & nigro. Econuerso autem Pythagorici credentes quod vnum principium numeri esset tale vnum quale est illud quod conuertitur cum ente, dixerunt quod vnum principium numeri non significat nisi substantiam rei: & quia numerus componitur ex vnitatibus, crediderunt quod numeri sunt substantiae rerum: & quod principia numeri essent principia rerum. Tertium vero est vnum quod diuidit ens contra multum: & est pars illius vnius quod convertitur cum ente. Vnde & multum diuisum contra hoc vnum, etiam est pars vnius quod convertitur cum ente. Est enim vnum eo modo quo est ens. Non enim est inconveniens quod il lud quod est indiuisum vno modo atque vnum, sit diuisum atque multum alio modo: sicut totum integrum quod est vnum & indiuisum secundum formam totius, est multum & diuisum secundum partes. multum enim nullo modo esset ens nisi aliquo modo esset vnum, vt dicit Auicen. iii. meta. suae. & hoc modo omnis numerus est vnum secundum aliquam speciem numeri: & multum secundum partes, & quod amplius omne compositum ex partibus. Propter quod dicit Dionysius. vlt. de di. no. quod non est multitudo nisi participans vno. Vnde & solummodo illud est vere vnum in quo nullus est numerus, nullumque aliud praeterquam id quod est, vt dicit Boethius de triniitate. & hoc solum deus est, vt infra dicetur.
⁋ Ad tertium ergo dicendum, quod vnum quod convertitur cum ente non est tale quaele est illud quod est principium numeri: licet hoc credidit Auicen. secundum quod imponit ei Auer. & ideo licet deus non sit vnus vnitate illa quae est principium numeri, quae est quantitas discreta: bene tamen potest esse vnum vnitate quae convertitur cum ente, vt dictum est.
⁋ Ad quartum vero dicendum: quod vnum diuidens ens contra multum: si intelligamus ens diuisum solum illud quod consequitur praedicamenta, illud non convenit deo: sed vnum quod convenit deo est aliud vnum, quod scilicet analogatur cum ente generaliori: quod scilicet est commune analogum creatori: & illi enti quod consequitur. x. praedicamenta. Si autem intelligamus illud ens generalius dictum diuidi per vnum & multum, illud vnum diui sum contra multum soli deo convenit: cum nulla sit creatura quae non sit multa ex aliqua compositio ne in ipsa, vt infra exponendum est. Et est ista vnitas deo essentialis: sicut sua entitas. Sed est intelligendum quod ista vnitas potest considerari vt attribuitur deo ratione suae essentiae, vt est simpliciter essentia ratione sui esse: & hoc modo de ipsa est sermo in ista quaestione. Vel potest considerari vt attribuitur deo ratione actus subsistendi in suppositis: & sic de ipsa est sermo in duabus quaestionibus sequentibus. lsta enim quaestio de eius vnitate terminatur ex eius entitate. Secunda vero sequens & similiter tertia terminabitur ex eius subsistentia in suppositis. Quaestio vero de eius vnitate exclusione omnis multitudinis, terminabitur loquendo de eius simplicitate inferius.
On this page