Table of Contents
Metaphysica
Disputatio 1
Quaestio 1 : De quidditate entis ejusque transcendentia atque conceptu univoco
Disputatio 2
Quaestio 1 : Quid sit possibilitas entis
Disputatio 3
Disputatio 4
Quaestio 1
De quidditate entis eiusque transcendentia atque conceptu univocoParagraphus 1
Quomodo definitur ensPraenoto Ens Reale non est definibile per Genus superius se, nihil enim est Superius Ente ut Sic. neque est definibile per aliquid notius Quia est ipsum maxime notum intellectui nam in omni obiecto quod cognoscit intellectus maxime cognoscit rationem entis de pluribus enim in obiecto dubitamus. de ratione autem Entis nihil. Imo Ens primum est in notitia Quia nihil prius cognoscit Intellectus Ente reali et primo occurrit in obiecto omni Ratio Entis. Unde Ens est id quod primo concipit intellectus tanquam notissimum et in quod omnes conceptiones resolvuntur Cum ergo ratio Entis sit universalissima, prima, notissima non potest a priori definiri nisi a posteriori ad aliquem actum experimentalem. Sic album Quia est notum per se non definitur a priori sed a posteriori, respective ad actum visivum experimentalem, nam album est diciturque disgregativum visus igitur idem de Ente
Dicendum est Ens Reale est illud quod est motivum potentiae intentionalis Ita Perez et eorum Sequaces praesertim Princeps Philosophorum Pater Morawski. Probatur communi illo quod scilicet haec definitio competat omni soli et semper suo definito. Omni quia nullo est ens reale quod per se vel per speciem sui nequeat movere ad Cognitionem sui Saltem Intellectum Qui est potentia in cognoscendo illimitata. Soli Quia movere potentiam Intentionalem pertinet ad Genus causalitatis, quae Soli Enti Reali convenire potest; unde hymerae et non Entia (Si dantur distincta ab omni Ente reali) ad summum possunt esse obiectum potentiae Intentionalis pure terminativum quapropter sicut inter obiecta, quae sensu percipiuntur illa omnia et sola vocantur Entia quae ad cognitionem sui movent sensum aliquem, quae vero non movent, uti silentium, tenebrae etc: non vocantur entia realia: ita etiam inter obiecta quae attinguntur per aliquam potentiam intentionalem, illa omnia et sola dici debent entia realia, quae movent aliquam potentiam intentionalem, sicut enim se habent sensibile ad sensum, ita attingibile a potentia Intentionali ad potentiam Intentionalem.
Differt Conceptus Entis a conceptu Veri. Quia hoc est Motivum potentiae intellectivae tantum. Bonum autem est potentiae appetitivae motivum. Ens autem ex suo conceptu est indifferens ut attingatur ab hac vel illa potentia: Unde universalior est illis. Et in Conceptu veri clare apparet conceptus Entis non autem vicissim. Hinc
Infero primo Male definitur Ens quod sit illud quod opponitur non Enti. Sicut Male definiretur homo per hoc quod opponitur non homini nam etiam lapis opponitur non homini. et tamen non est homo.
Infero secundo Male definitur Ens esse illud quod est aptum existere Ratio Quia existere cum sit realiter identificatum cum Ente, vel est identificatum ut quid inferius vel ut quid superius, vel ut quid convertibile eum respectu Entis quatenus communis ad pure possibile et existens. Cum ergo definitur Ens per hoc quod sit aptum existere vel definitur ratio superior per hoc quod sit apta esse sua Species, ac si quis dicat: animal est id quod est aptum esse homo. vel e converso definitur ratio inferior per hoc, quod sit apta esse suum Genus: vel demum definitur unum ex praedicatis convertibilibus per hoc quod sit aptum esse suum convertibile ac si quis dicat homo est id, quod est aptum esse risibile et tamen omnes huiusmodi definitiones non sunt exactae. Indiget ergo maiori luce utraque definitio Entis praedicta.
Obiicitur primo Ens reale est quid absolutum ergo non bene definitur per id quod est respectivum, tale autem est Esse motivum potentiae intentionalis
Respondeo Absolutum dicitur explicari per Relativum propter duas causas: Prima Quando absolutum est maxime cognoscibile sed a sensibus remotissimum et hoc modo Deum concipimus relate ad creaturas. Vel etiam dum absolutum est minime cognoscibile, et hoc modo concipimus materiam primam non nisi relate ad formas. Secunda Dum Absolutum explicatur per respectivum dum est per se notum, tunc enim debet explicari per ordinem ad aliquem actum experimentalem ut patet in albo et nigro. propter has rationes etiam Ens explicari debet per respectivum.
Urgetur Ipsa potentia Intentionalis explicari debet per ordinem ad Ens reale tanquam ad Suum obiectum a quo specificatur ergo circulus Vitiosus erit.
Respondeo possunt absque circulo vitioso explicari duo termini per se ipsos mutuo, quando sunt per se ipsos immediate noti, Quia tunc unus terminus explicatur per alium aliunde scilicet per se ipsum notum, Sic autem contingit in Explicatione Entis imo etiam in correlativis; filius enim explicatur per patrem aliunde scilicet notum et pater vicissim.
Urgetur Quia Color ut sic explicatur per ordinem ad actuum ut sic potentiae visivae dicendo color est obiectum visus; ideo talis color verbi gratia album debet explicari per ordinem ad talem actum potentiae visivae dicendo, album est disgreagativum visus ergo Similiter Si Ens reale ut sic explicatur per ordinem ad actum ut Sic potentiae Intentionalis. etiam tale Ens verbi gratia Leo deberet explicari per ordinem ad tale actum potentiae Intentionalis dicendo Leo est id quod tali modo attingitur a potentia Intentionali. Sequela autem est inconveniens ergo et id ex quo deducitur.
Respondeo tam color ut sic quam album sunt termini immediate per se noti et ideo uterque hic terminus tam Genericus quam Specificus definiuntur relate ad actum nostrum experimentalem. At Ens ut sic licet sit terminus per se notus non tamen similiter omnia inferiora eius verbi gratia homo, Leo etc. (Substantiae enim nobis innotescunt per sua accidentia) et ideo haec non definiuntur relate ad actus nostros experimentales sicut definitur ipsum Ens ut sic.
Paragraphus 2
An dabilis est conceptus entis communis enti creato et increato, substantiae et accidentisDicendum est Potest dari unus conceptus Entis Communis Enti Creato et Increato Substantiae et Accidenti.
Probatur Quia posse movere potentiam intentionalem est commune omni Enti reali tam Creato quam Increato Substantiae et accidenti. Et in hoc Conceptu non apparent Clare Entium differentiae, Sicut dum concipitur animal ut sic, non apparent clare differentiae animalium ergo potest dari unus conceptus Entis.
Firmatur Dantur Similia connotata propria Substantiae et accidenti, qualia sunt potentia Intentionalis quae respicit et accidens et Substantia Item oppositio cum hymera. item Extractio a puro nihilo, Item independentia in Suo esse ab Intellectu fingente. Item capacitas esse in loco Egro omnia Entia possunt Cognosci per connotata Similia ergo possunt cognosci per modum unius. Sicut homo ut sic, animal ut sic.
Obiicitur primo Quod Essentialiter dicit differentias, ergo non potest dari unus conceptus, sed ens essentialiter dicit differentias ergo Entis non potest esse unus conceptus. Probatur minor Quia a Differentiis non potest praescindi Ens, alias etiam Differentiae possunt praescindi ab Ente.
Respondeo nego minorem et eius probationem, non enim sequitur quod Ens potest praescidi a Differentiis etiam differentiae debent praescindi ab Ente, Sicut unio non potest cognosci. nisi cognoscantur unibilia non tamen vicissim. non possunt autem praescindi Differentiae ab Ente ideo, Quia differentiae quomodocunque spectentur opponuntur nihilo et sunt motivum potentiae intentionalis proinde semper involvunt rationem Entis. e contra vere Ens ita potest depurari, ut non appareatur in eius conceptu clare differentia.
Urgetur Quomodocunque concipiatur Ens ab huc manebit in differentiis, ergo non potest praescindi a Differentiis consequenter non potest unisari.
Respondeo Distinguo antecedens Quomodocunque concipiatur Ens manebit indifferentiis ex parte obiecti Concedo antecedens ex parte actus nego antecedens sic distincto consequente nego consequentiam.
Paragraphus 3
An ens formaliter transcendit differentiasPraenoto Ens transcendere formaliter Differentias est ita in illis includi et imbibi ut differentiae etiam abstractissime acceptae involvant rationem Entis. Hinc animal hominis non transcendit formaliter rationale. Quia ita potest depurari conceptus animalis ut in illo non involvatur Saltem ex parte actus conceptus rationalis. Hinc
Dicendum primo In uno individuo omnia praediata sive inferiora sive superiora se mutuo transcendunt realiter seu ex parte obiecti. Ratio Quia transcendere realiter ex parte obiecti est esse identificatum realiter, sed omnia praedicata unius individui sunt invicem identificata realiter, ut ratio Entis, Substantiae, Corporis, viventis, animalis, hominis, patreitatis etc: ergo etc:
Dicendum secundo Genus superius transcendit formaliter Species Inferiores sibi immediate subiectas. verbi gratia vivens speciem animalis. Ratio Quia transcendere formaliter Genus Speciem est ita Genus includi in Specie, ut non possit concipi species quin concipiatur Genus. Sed ita se res habet in specie subiecta immediate Generi, ut patet Inductione ergo etc.
Dicendum tertio Ens transcendit formaliter omnes differentias suorum Inferiorum et differentiarum omnium.
Probatur Quia rationale verbi gratia Ex parte actus apprehenditur ut distinctum a hymera et a puro nihilo, ergo apprehenditur ex parte actus ut Ens ergo ex parte actus non praescinditur ab Ente repugnat enim aliquid apprehendi ut Ens, et tamen praescindi ab Ente.
Firmatur primo Quid est formaliter motivum potentiae Intentionalis est formaliter Ens, sed Quaelibet Differentia est talis, ergo quaelibet Differentia est formaliter Ens, consequenter Ens formaliter transcendit Differentias maior certa est ex data a nobis Definitione Entis Supra, minor est vera nam quaelibet Differentia formaliter sumpta cognoscitur secundum suam essentiam ergo est motivum potentiae Intentionalis.
Firmatur secundo Rationale ut est principium discurrendi cognoscitur per connotata Entis, Quia cognoscitur per discursus ab illo producibiles, ergo cognoscitur per connotatum aptissimum ad cognoscendam Existentiam Causae: Quid etiam aptius est ad Cognoscendam Existentiam Causae quam Existentia effectus.
Firmatur tertio In hac propositione rationale est principium ratiocinationum in Copula est involvitur ratio Entis, quod enim est principium ratiocinationum, utique est seu est capax esse ergo etc:
Obiicitur primo si Differentiae habent imbibitam rationem Entis, conveniunt in ratione Entis, sed non possunt convenire in ratione Entis ergo etc: minor probatur Quia per quod ultimo differunt species oppositae, non potest in ratione Entis illud convenire. Sed per Differentias ultimo differunt Species oppositae ergo Differentiae non possunt convenire ratione Entis.
Respondeo Distinguo maiorem differentiae confuse cognitae conveniunt in ratione Entis concedo clare et expresse cognitae nego Respondeo secundo Etiam Differentiae Spectatae ad connotata communia Entis conveniunt in ratione Entis Secus Spectatate secundum praedicata differentialia.
Obiicitur secundo In omni Compositione una pars debet distingui ab alia comparte sed substantia est Compositum Metaphysicum componitur enim ex Genere scilicet Ente et differentia scilicet perseitate. Substantia enim est Ens per se stans, ergo illius compars scilicet perseitas debet distingui ab alia comparte scilicet Ente, consequenter non debet includere Ens ergo Ens non transcendit differentias
Respondeo distinguo maiorem in composito physico compars a comparte debet distingui concedo in metaphysico nego.
Urgetur si perseitas dicit rationem Entis, ergo Substantia nihil plus dicit ultra perseitatem. sed debet dicere plus. Quia Substantia debet componitur ex Genere et Differentia quae est perseitas ergo praeter perseitatem debet dicere plus. probatur illatum Quia substantia dicit Ens et perseitatem sed perseitas dicit hoc totum, ergo perseitas sola dicet hoc totum, quod dicet substantiam.
Respondeo Easdem formalitates dicit perseitas et substantia, sed tamen illae formalitates diversimode concipiuntur in perseitate solitarie sumpta, et diversimode in Substantia Nam in perseitate solitarie sumpta concipitur tanquam in ratione formali contrahendi rationem communem et universalem Entis ad speciem inferiorem Ente scilicet Substantia in Substantia autem concipitur tanquam in Specie ad quam contrahitur ratio Entis. Potest etiam dici plus dicere substantiam quam perseitatem solitarie sumptam, Quia substantia resolvitur in conceptum clarum Entis et conceptum clarum perseitatis, in qua obscurius Ens imbibitur, iam autem perseitas solum resolvitur in conceptum perseitatis, in quo obscurius imbibit Ens, ultra quem Substantiam addit clarum conceptum Entis. Distinctio ergo non nisi rationis ratiocinantis inter Ens et perseitatem. Quia ens diversus modus tendendi in illa, dum nunc clarius nunc obscurius cognoscuntur.
Paragraphus 4
An conceptus entis sit univocum en analogusPraenoto Non est Dubium quod Ratio Entis Si comparetur ad Inferiora sit Analoga. Quia est partim eadem praecisa a Differentiis partim diversa, Si comparetur ad Inferiora, quod enim identificatur diversis formaliter est diversum formaliter, sed Ratio Entis sic se habet comparata ad Inferiora ergo etc: Sed Quaeritur hic an Ratio Entis praecisa a Comparatione sit adhuc analoga?
Aliqui Dixerunt Ens esse Analogum propter dependentiam, Quia Inquirunt Ratio Entis prius contrahitur ad Deum quam ad Creaturas, Item ad Substantiam quam ad accidens, ergo prius participatur a Deo quam a Creatura, a Substantia quam accidente ergo Ratio Entis Superior est inaequalis ac proinde analoga. antecedens probant: Creatura dependent a Deo; accidens dependet a substantia non e converso ergo Ratio Entis prius contrahitur ad Deum quam ad Creaturas, Substantiam quam accidens contra Quos.
Dicendum primo Ratio Entis non est Analoga propter dependentiam. Ratio Quia Dependentia Entis non obest univocationi, nam actus vitalis essentialiter dependenter a potentia vitali, et tamen Ratio vitalis univoce dicitur de potentia et actu, Item volitio dependet a cognitione, et tamen Ratio actus vitalis univoce dicitur de volitione et Cognitione.
Ad Rationem Adversariorum dico: eo ipso quod concipitur Ratio Entis esse prior in Deo quam in Creaturis involvitur actus comparativus de quo hic non est Quaestio. Deinde falsum est, quod Ratio Entis prius contrahatur ad Deum quam creaturas contrahi enim Genus ad Speciem nihil aliud est, nisi cognosci clare specie et in Specie Genus. sed Ratio Entis prius cognoscitur clare in Creaturis quam in Deo et in accidente quam Substantia Quia et Deus cognoscitur per Creaturas et substantia per accidentia. ergo etc: Solum ergo dicta dependentia est in esse non in cognosci
Alii Dicunt Rationem Entis esse analogam propter transcendentiam quae transcedentia etiam differentias permeat, ut dixi supra, adeoque est diversa formaliter, quod enim identificatur diversis formaliter est diversum formaliter, Sed Ratio Entis identificatur diversis formaliter scilicet differentiis ergo etc:
Haec sententia est extra Quaestionem quando enim rationem Entis prout comparatur et contrahitur ad inferiora esse diversum. sed Quaero: An Ens praecisa comparatione ad Inferiora involvat aliquam diversitatem? seu conceptus Entis confusus formatus solum ad connotata communia Entis estne dabilis?
Dices: Ens sic spectatum non involvere ullam diversitatem actualem nisi aptitudinalem Ratio Quia conceptus Entis est Universalis. Cum vero Universale quodlibet sit unum aptum inesse multis hinc conceptus universalis debet competere conceptum Entis ac proinde debet esse unus aptus inesse multis et Quia Ens, ita aptum est in esse multis ut transcendat formaliter etiam differentias ultimas. hinc ratione huius aptitudinalis differentiae conceptus Entis erit analogus. Aliter contingit in conceptu animalis, animal enim ita est aptum inesse multis, ut possit ab illius conceptu depurari differentia, conceptus enim formalis rationalis non involvit conceptum formalem animalis. Quia diversa sunt ista principia per rationem.
Ad hoc Respondeo: Praenoto in ratione Entis confuse concepti duplex potest cogitari aptitudo ad praedicari de multis, proxima et remota: proxima quae habetur ab actu comparativo Entis ad Inferiora ut dixi in Logica. Et haec aptitudo proxima infert diversitatem ut dixi. Remota quae habetur ab ipso conceptu Entis confuso praecisa comparatione. De hac itaque aptitudine.
Probatur Quia in Conceptu Entis, seclusa comparatione ad inferiora non apparet diversitas aptitudinalis formalis transcendentiae, nam diversitas actualis Entis non habetur a ratione Entis quatenus significata nomine Entis sed Quatenus significata nomine Differentiarum ergo diversitas aptitudinalis. sed in illo conceptu entis confuso nullum est nomen differentiarum Ergo in illo conceptu non apparet etiam aptitudo formalis diversitatis. Brevius sic: Univoca sunt quorum nomen est commune, ratio significata per nomine omnino eadem. Sed ita se habet Ratio Entis ergo etc: minor probatur Quia aptitudinalis diversitas transcendentiae non est ex ratione Entis, Significata nomine Entis, sed ex ratione significata nomine Differentiae ergo ratio Entis nomine Entis Significata est omnino eadem.
Firmatur primo aptitudo in conceptu animalis ad transcendentiam formaliter species non obest univocationem in conceptus conceptu animalis secundum omnes ergo etiam aptitudo ad transcendendas formaliter differentias non obest univocationi conceptus Entis.
Firmatur secundo Conceptus Entis debet esse diversus per hoc quod est ipsi essentiale: omne enim est diversum ab alio per suam essentiam sed differentiae non sunt essentiale Enti, potest enim Ens praescindi ab ilis per rationem ergo etc:
Obiicitur primo Quod est aptum in esse formaliter diversis est diversum adeoque non est univocum Sed ratio Entis est apta inesse formaliter diversis scilicet Differentiis, ergo est diversu non univoca
Respondeo nego maiorem vel distinguo quod est aptum inesse formaliter diversis est diversum in casu comparationis concedo est diversum pro statu praecisionis pure ab inferioribus nego. Explicatio patet.
Obiicitur secundo nihil potest dici univoce de Deo et Creaturis, Quia nihil potest esse Deo commune et Creaturis ergo Ens non potest esse univocum respectu Dei et Creaturae Substantiae et accidentis
Respondeo nego antecedens probationem distinguo nihil potest esse Deo communem et Creaturis a parte rei concedo Quia ubi invenitur asseitas, infinitudo etc: quod non convenit creaturae. nihil potest esse commune Deo et creaturis per rationem nego Quia esse oppositum nihilo, habere esse independenter ab Intellectu fingente, esse motivum potentiae Intentionalis, utique est commune per rationem tam Deo quam Creaturis Hinc
Paragraphus 5
An solum ens reale potest cognosciPraenoto Quoniam Supra definivimus Ens per hoc quod sit motivum potentiae Intentionalis debemus iam consequenter dicere. quod quidquid movet potentiam Intentionalem seu quidquid cognoscitur est Ens. Hic itaque solemniter inquiritur an Solum Ens Reale potest Cognosci ita ut quidquid sit distinctum ab omni Ente reali nequaquam cognosci possit adeoque quidquid sit impossibile sit etiam incognoscibile. pro utraque Sententia magna Authorum Classicorum multitudo nobis tamen
Dicendum est primo Omne Ens Reale potest Cognosci Ratio Quia omne verum potest Cognosci verum enim est obiectum Intellectus sed omne Ens Reale est verum. Quia veritas est passio metaphysica Entis identificata realiter eidem ergo etc:
Notandum enim hic. Quia non definio a quo nam Intellectu potest cognosci Ens Reale plura enim Entia quae non Cognoscuntur a Creaturis nec possunt cognosci, nisi a Deo, aut Ab Angelis.
Dicendum secundo. Omne Cognoscibile est possibile, nec datur ullum obiectum Intellectus distinctum ab omni Ente reali Ita Pater Ioannes Morawski Professor mei Professoris et alii quos ipse citat. Arubal, Erize, eminentissimus Sfortia, Antonius Perez, qui in posthumo de Deo opere ob Singulare acumen ingenii merito Theologi mirabilis nomen obtinuit Item Martinus Esparza Professor Patris Morawski. Stephanus Spinula, Miller, Hainano, Bartolus, Sanignamus, M. Mayron, Valazius, Linceus, Zoarius, Hurtadus etc.
Probatur prima Illud solum potest cognosci quod habet rationem veri sed quod est distinctum ab omni Ente reali non habet rationem veri ergo quid est distinctum ab omni Ente reali non potest cognosci maior patet Quia verum est adaequatum obiectum Intellectus sicut potentiae visivae lux et color auditivae sonus, gustativae Sapor. Volitivae bonum, etc. Minor probatur quod constat ex terminis repugnantibus et mutuo se falsificantibus illud non habet rationem veri sed omne Distinctum ab Ente reali constat ex terminis repugnantibus et se mutuo falsificantibus ergo non habet rationem veri Maior probatur quia si termini et praedicata se mutuo falsificent tunc non potest esse ratio veri, Quia verum debet fundare Conformitatem actus Intellectus ad obiectum ita ut actus Intellectus verus enunciet hoc quod est in obiecto. Si autem termini se falsificent hoc non potest contingere v.g. de hoc Ente quod est Hircocervus scilicet supponitur esse distinctum ab omni Ente reali ac constare terminis se mutuo falsificantibus non est verum dicere quod sit hircus Quia hoc praedicatum destruitur per praedicationem cervi quod enim est cervus non est hircus, nec etiam est verum dicere quod sit cervus tamen non est hircus quod autem est hircus non est cervus. Et sic unum praedicatum destruitur per aliud neutrum igitur est verum ergo hoc quod constat terminis se mutuo falsificantibus non habet rationem veri Minor etiam illius argumenti probatur Quia Sicut Ens reale est aptum existere ita hoc quod est distinctum ab omni Ente reali non est aptum existere, hoc autem quod non est aptum existere non potest existere, illud autem quod non potest Existere est impossibile adeoque involvit praedicata contradictoria.
Respondebis obiectum Intellectus est verum aut fictum non secus ac bonum est obiectum voluntatis aut apparens.
Contra est Quia veritas ficta est nulla veritas, siquidem veritas ficta consistit in verificatione duorum contradictoriorum ubi nulla est veritas ut dixi in Exemplo hircocervi concedo quidem verum fictum cognosci posse sicut quando amatur apparens bonum sed hoc ipso argumento Probatur Verum fictum esse Ens reale false cognitum ut verum sicut etiam bonum apparens est Ens reale falso cognitum ut bonum.
Probatur secunda conclusio Illud Obiectum Implicatorium et non reale cum non sit ante Cognitionem alias esset Ens reale, tunc quaero vel resultat quasi effective ex Cognitione fingente vel constituitur per ipsum cognitionem fingentem seu per formam Extrinsecam. Non primum Quia esse obiectum seu Cognitum esse, est determinatio Extrinseca a Cognitionem absque ullo Ente resultante ex cognitione ut dixi in prooemialibus Logicae ubi reiecimus ab obiecto rationis Si enim Cognitio confusa aut conditionata aut disiunctiva nihil efficit vel quasi efficit ex parte sui Subiecti sed solum se ipsum addendo obiecto extrinseco denominat confusum aut conditionatum aut disiunctivum cur etiam eodem modo cognitio fingens suum obiectum non denominabit fictum. Unde enim dicitur tribui maior activitas cognitioni fingenti quam confusae vel disiunctivae Non secundum Quia Obiectum Implicatorum non solum dicitur fictum praecise sed etiam tale fictum dicitur v.g. identitas hirci et cerni, ficta alteritas Dei etc: sed per cognitionem fingentem obiectum non constituitur tale scilicet non constituitur identitas hirci et cerni alteritas Dei licet cognoscatur ut tale, Cognitio enim non facit tale sed solum terminum tali se ipsum superadit ergo illud obiectum fictum praeter cognitionem fingentem a qua dicitur fictum importat aliquid contra distinctum ab omni Ente Intentionali a quo denominatur tale, puta identitas hirci et cerni alteritas Dei etc: ergo importat aliquid reale omne enim oppositum intentionali est reale, si vero obiectum cognitionis fingentis nec habet esse actuale nec habere potest praeter illud, quod recipit formaliter a Cognitione fingente iam denominatio ficti solum dicet formam extrinsecam et nullum subiectum denominationis quod habeat actum vel potentia aliquid esse propter id quod recipit a forma Extrinseca et sic forma Extrinseca nihil denominabit nisi sei ipsam sibique erit Extrinseca.
Probatur tertio Propositiones contradictoriae debent esse de eodem obiecto terminativo sed hae propositiones mus est Leo mus non est Leo sunt contradictoriae ergo debent esse de eodem obiecto obiecto terminativo subsumo sed haec propositio propositio mus non est Leo. est de obiecto terminativo reali ergo et haec propositio mus est Leo est de obiecto reali terminativo ergo ulterius Cognitio fingens non athingit quidquam impossibile ex parte obiecti terminativi consequenter cognitio fingens a non fingente non differt ex parte obiecti terminativi sed ex modo tendendi quatenus una propositio modo compositivo denotata est per particulam est praecedit, altera vero circa idem obiectum terminatum procedit modo Divisivo denotato per particulam non est.
Respondebis Idem est obiectum terminativum propositionumcontradictoriarum ex parte Subiecti et praedicati, non tamen est idem ex parte Copulae.
Contra est Quia Copula propositionis non importata quod obiectum distinctum a subiectum et praedicatum, sed solum copula est Unio Intentionalis Subiecti cum praedicato. Ratio huius est Quia cum Omnis propositio nihil aliud faciat nisi aut componat aut dividat Intentionaliter se ipsa obiectum Significatum ex parte Subiecti. et praedicati praeter haec duo obiecta nequit dari in propositione aliud tertium obiectum, unde copula debet esse solum nexus Solum praedicati et subiecti Intentionalis nam in omnis composito debent esse haec quae componunt et ratio componens, cum ergo in propositione affirmativa componatur praedicatum cum subiecto restat ut copula sit compositio seu ratio componendi intentionalitr, adeoque non involivit aliud obiectum terminativum. Firmatur Si haec propositio homo non est Leo attingit obiectivam negationem identitatis, tunc Quaero vel illam affirmat vel negat, Si affirmat ergo praedicta propositio erit affirmativa et conter non erit contradictoria huic homo est Leo, si negat ergo de ita propositio erit falsa negabit enim negationem identitatis inter hominem et leonem consequenter contradidictoria illi haec homo est Leo erit vera quod est manifeste falsum. Ex Dictis
Infero primo Ens Rationis, seu fictum hymerivum, seu Impossibile duo dicit: unum pro materiali alterum pro formali: Ens rationis materialiter sumptum sunt Entia realia quatenus Substantia cognitioni essentialiter falsae, seu quatenus affecta extrinsece cognitione essentialiter falsa et inverificabili componenti divisa ut homo est Leo, vel dividenti identificata, ut bonitas Dei dum concipitur distingui a Deo. Verbo: Ens rationis pro materiali et in recto dicit Entia realia. Iam vero pro formali et in obliquo Ens rationis dicit Cognitionem necessaria falsam tanquam formam extrinsecam a qua hoc quod secundum se Intrinsece ac obiective est reale et posibile. ut Substans illi cognitioni denominatur Extrinsece non reale. Quia scilicet tali modo quali enunciatur pro illam cognitionem falsam neque datur a parte rei neque potest dari illius virtute agentis nis solum in intellectu datur Unde etiam dicitur Ens rationis.
Infero secundo Non ideo aliqua propositio est falsa Quia eius obiectum non datur a parte rei, nec ideo vera Quia datur eius obiectum omnium enim propositionum obiectum datur a parte rei secundum se actu vel possibiliter, sed potius ideo aliqua propositio est falsa quia eius obiectum non datur tali modo a parte rei quali modo enunciatur per ipsam, seu Quia tendit modo indebilo in suum obiectum secicis propositio vera.
Infero tertio Ens rationis fit per actum intellectus indebito modo tendentem in obiect realia. Hinc Deus non potest facere Ens rationis, Quia non habet nec potest habere modum indebitum tendendi in obiecta. Cognoscit tamen Ens rationis, Quia Cognoscit Entia realia ut Substantia cognitionibus falsis creatis.
Infero quarto Ens rationis debet fieri per secundam operationem Intellectus Quia debet esse per actu intellectus essentialiter falsum, falsitas autem consistit in enunciatione aliter diverite obiectum quam sit in se, Hinc neque per sensus externos fieri potest Ens rationis.
Obiicitur primo Non potest Explicari quodnam Ens reale concipitur, dum concipiuntur hi termini alter Deus, verbum est Creatura, negatio Dei, Impossibile. Ergo Intellectus non Soa Entia realia cognoscit.
Respondeo Dixi omnes terminos hymericos esse secundo-intentionaliter, et in re esse Entia realia prout Substantia cognitioni essentialiter falsae, unde identitas hirci cum cervo est aliqua vage identitas realis, quae secundum se obiective et Intrinsece spectata non unit hircum cum cervo, unit vero Solum Extrinsece ratione indebitae applicationis mentalis, ratione cuius etiam dicitur identitas hirci et cervi. Ly vero Impossibile est aliquid commune ad omnes terminos hymericos et significat omne illud obiectum reale quod substat cognitioni essentialiter falsae, non potens a parte rei exitere tali modo, quali per ipsam enunciatur.
Urgetur Qui dicendo non datur alter Deus negat alteritatem Creatam et Divinitatem Creatam existere, tali modo quali repraesentatur per iudicium falsum compositum horum terminorum debet ad hui cognoscere illud modum existendi quem negat, hic autem modus est hincericus ergo Cognoscit ad huc aliquid hymericum.
Respondeo Quod talis Cognoscit confuse aliquem modum existendi realem conformem alicui affirmationi verae, illumque negat de alteritate creata reali et Divinitate vera utpote opposito modo Existentibus, qui proinde modus Existendi est hymericus, non secundum se et obiective sed quatenus per affirmationem falsam applicatur alteri tali Creatae et Divinitati reali.
Obicitur secundo Dum Dicit Arrianus Verbum est Creatura, non solum concipit verbum et creaturam sed etiam aliquod obiectum significatum per ly est, quod obiectum est utique identitas hymerica, ergo concipit aliquod Impossibile ex parte obiecti, antecedens probatur Tum Quia alioquin dicta propositio Arriana non differret a propositione Catholica: Divente: Verbum non est Creatura; Quia in utraque esset idem obiectum; Tum quia in omni propositione affirmativa dicit concipi motivum ad affirmadndum hoc autem, nihil aliud est quam identitas per copulam sive recta sive ficta.
Respondeo non omnis Dixi enim quod Ly est non importet ullum obiectum distinctum a Subiecto et praedicato, sed tantum quod sit nexus Intentionalis Subiecti et praedicati. Ad probationem Dico propositiones Contradictoriae non debent differre obiecto terminativo sed modo tendendi in obiectum Quia scilicet propositio affirmativa tendit modo copulativo, propositio vero negativa tendit modo disiunctivo, disiungendo scilicet subiectum a praedicato. Falsum vero est determinativum ad assensum in propositionibus affirmativis esse identitatem extremorum appraehensam, Quia post appraehensum identitatem Saepe sequitur dissensus. Identitas autem ficta quae nec esse potest nec est, non potest exercere vim motivam, vis enim coactiva soli Enti reali convenit, potius ergo motivum ad assensum vel sunt ipsi termini propositionis apprehensi si assensus sit immediatus et per se notus vel est aliquid medium ex quo Infertur propositio, si assensus sit mediatus et deductus.
Obiicitur tertio Achilles Qui negat aliquid debet cognoscere id quod negat ergo pariter negans cognosci ex parte obiecti impossible seu Ens rationis debet illud eo ipso cognoscere ex parte obiecti, et sic falsificat seram propositionem.
Respondeo primo retorqueo: Dum dicit quis: Incognoscibile omnibus non potest cognosci Cognoscitne id quod negat Cognosci vel non? Si Cognoscit ergo incognoscibile est Cognoscibile, ergo propositio se ipsa falsificat, si non Cognoscit, ergo sicut potest dici incognoscibile etiamsi non cognoscatur ita potest dici impossibile non cognosci quim cognoscatur. Respondeo secundo Directe Distin Qui negat aliquid illud cognoscit vel directe vel reflexe concedo Qui negat aliquid illud cognoscit directe Semper non Itaque dum Quis negat posse ex parte obiecti Cognosci Ens rationis reflectit Se Supra propositione adversariorum separantem intentionaliter ab obiecto cognoscibili possibilitatem et realitatem, negatque reflexe cognoscibile et possibile tali modo Se habere quali modo repraesentatur per propositionem adversariorum quae dividit Intentionaliter istos terminos in divisos in re; cum omne Cognoscibile sit possibile et reale ut probatum est. Porro talis reflexa cognitio Entis rationis, Solum attingit obiectum reale, et Sufficienter negat Ens rationis posse Cognosci ex parte obiecti Quia contradicit Sententiae adversariorum ut patet.
Obiicitur quarto Si Ens rationis est ipsum obiectum realiter prout cognitum cognitione essentialiter falsa sequitur Ens rationis dari a parte rei quod est falsa. Sequela probatur Cuius constitutiva dantur a parte rei illud ipsum datur a parte rei sed Entis Rationis Constitutiva dantur a parte rei Quia datur hircus et cervus a parte rei item datur Cognitio falsa a parte rei
Respondeo Ens rationis materialiter et obiective sumptum secundum se datur actu vel potentia Extra Intellectum a parte rei. Ceterum formaliter sumptum seu ut denominatum a Cognitione falsa dari non potest tali modo quali enunciatur per cognitionem essentialiter falsam ideoque ita sumptum denominatur extrinsece non reale, quatenus reale opponitur ficto et falso, licet possit dici reale, quatenus reale abstrahit ab esse Intentionali qualicunque etiam inverificabili.