Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

1

rq quaestio. Utrum sit dare entia rationis parti nentia ad scientiam theologie: et quidem ad istius quaestionis declarationem est praeintelligendum quod quatuor modis accipitur ratio in sacrascriptura.

2

¶ Primo modo accipitur ratio pro quiditate et diffinitione que dicitur esse ratio for¬ malis vniuscuiusque: et ita videtur loqui sapiens Ecclesiastes O. ca. intellexi quod omnium operum dei nullam possit homo inuenire rationem: quia scilicet rerum differentiae sunt nobis ignote vel occulte et ideo dicit. quod quanto plus laborauit homo ad inuestigandum tanto minus innueniat: quod non est nisi ex occultatione differentiarum quiditatiuarum: que demonstrant propter quid.

3

¶ Secundo acci pitur ratio pro noticia declaratiua talis quiditatis quae quandoque dicitur diffinitio: et sic loquitur deus. Iob. 39. ca. nunquio nosti ordinem celi et positiones rationem eius in terra.

4

¶ Ter tio accipitur ratio pro noticia comperatiua vnius ad alterum de qua videtur loqui sapiens Ecclesiastes. o. ca. nec opus: nec ratio: nec scientia: nec sapia apud inferos quo tu properas.

5

¶ 4o accipitur ratio pro causa eo modo quo dicitur rationem reddere: qui dat causam. et sic videtur loqui scriptura Iob ps. ca. quis enarrabit celorum rationem: et per istum modum vocabat beatus Augu. vdeas rationes eternas inlib. s. quaestionum. et ponit rationes originales in 3o de trinitate.

6

¶ Nunc ad propositum non intenditur hoc ratio pro quiditate aut pro causa. quia constat quod in rebus entia talium rationum semper est inuenire: nec forte pro noticia declaratiua: quia ad illam pertinet exprimere quiditatem: et non aliquid fingere fictum per actum intellectus comparatiuum per quem nultipliciter circa intelligibilia negociantur.

7

¶ Intelligendum tamen est. quod comparando ad istam rationem aliquid dici tur esse rationis quatuor modis: aut: quia tali ratione causatum: quemadmodum aliquid dicitur alicuius: quia ab ipsoeffectum: et sic possunt dici omnes intellectuales virtutes entia rationis: quia sunt ex talibus actibus aggenerate aut quia a tali ratione regnante: sicut dicitur recte rationis illud quod ratio dictat: et isto modo dicitur medium virtutum moralium medium rationis: aut quia ab illa ratione de relictum sicut esse cognitum. sequitur ex actu cognoscendi: et isto modo obsteantia vt in esse cognito producta possunt dici entia rationis: aut quia a tali ratione confictum. quemadmodum intellectus negocians circa sua obstantia. dicitur confingere entia diminuta: et isto modo sumuntur hoc entia rationis quia isto modo solutum entia rationis distingui videntur contra ens reale.

8

¶ Sed attendendum est. quod licet de istis entibus rationis philosophi parum fuerint locuti: tamen sancti nostri: aut nunquam: aut vix inueniuntur fecisse mentionem de eis: et quanuis antiqui theologi quandoque fugerent ad ista entia: moder num tamen vulgus theologie omnia fere saluare conantur per entia rationis: et ista multiplicatio entium rationis ponitur ex quadruplici causa. Prima est violentia argumentorum: quando nimis cogunt in entibus realibus: fugitur ad entia ratio nis: vt in attributis diuinis: quando vnum demonstratur de alio.

9

¶ 2a causa est insufficientia solutionum: vt si non possit quis oluere fugit ad entia ista: sicut propter rationem de communicabili et incommunicabili: fugiunt ad distinctionem rationis inter essentiam et proprietatem.

10

¶ 3a causa est latentia difficultatum: sicut quando non possent aliqui intelligerne de aliqua veritate quomodo sit in re ponunt eam confestim in ratione: vt patet de tempore et motu.

11

¶ 4a causa est. excellentia intelligibilium: sicut quando circa diuina non possunt aliqui saluare quod dicunt secundum rem: confugiunt ad rationem: quemadmodum ille doctor qui praesentibus multis do ctoribus dicebat quod diuina essentia in ratione causat actum intelligendi in intellectu diuino ipsum mouens ad intel igendum: et cum a ceteris doctoribus argueretur. dixit quod talem motionem et causationem non intendebat: nisi secundum rationem.

12

¶ Et istis adiungitur auaritia mira quorundam¬ qui nullum ens reale volunt positionem nisi cogantur: et dicunt quod non possunt cogi: nisi ad substantiam et qualitatem omnibus aliis prtentis positis tantum secundum rationem: et adhuc de qualitate dubitant per illam regulam perypatheticam: in paucioribus via nagis: que multas interimit veritates cum non omnia vera sint demonstrabilia.

13

¶ Istis autem praemissis arguitur ad partem affirmatiuam quaestionis 4r. quia inter principia prime philosophie est quod ens diuiditur in ens in anima et extra animmam: ita quae ens in anima dicitur ens rationis: sicut ens extra animam dicitur esse ens reale: et sic prima philosophia ponit entia rationis

14

¶ Secundo. quia in naturalibus dextrum et sinistrum non sunt realiter nisi in animali: sed ista ponuntur esse in columna per comperationem rationis nostre ad animal. ergo habent ibi esse secundum rationem: et per consequens sunt entia rationis.

15

¶ Tertio quia in logius omnia relatiua dicuntur ad conuerter quod ad inuicem referantur: constat autem quod non semper referantur ad innuicem secundum rem: sicut patet in scibili et scientia. erdare secundum rationem.

16

¶ 4o. in disciplinitatem. quia sicut docet naturalis philosophia secantur scientie quemadmodum et scibilia: et ideo cum scientiae distinguantur in reales et rationales: oportet vt scibilia distinguantur in realia et rationalia.

17

¶ Sed contra. quia regula est beati Aug. 79. de trini. quod omne quod relatiue dicitur est aliquid excepta relatione: et ideo cum ens rationis relati ue dicatur ad rationem: sicut originatum ad suum originans est aliquid praeter respectum ad rationem: et illud rationis esse non potest: et sic reale.

18

¶ Secundo. quia regula eiusdem est quod illud quod nulla res est omnino nihil est: entia rationis nulla res stu: et ideo nihil stut omnino: et illud omnino nihil. non est a ratione nihil.

19

¶ 3o quia alia regula eiusdem est quod ille intellectus est falsus qui in telligit rem aliter quam sit: ille autem qui fingit illa que non sunt in re: intelligit rem aliter quam sit: et ideo est falsus intellectus: talis autem falsitas est rationis.

20

¶ Quarto. quia alia regula ipsius est. quod in omni effcum creature deus concurrat: cum tetera agentia agant non independenter: et sic concur rit ad istum rationis effectum actione preueniente actionem nostre rationis: quae non est rationis: immo realis.

21

¶ Et confirmatur. quia quicquid potest deus causare medim causa secunda effecti ue potest immediate: et per se. et sic potest facere effectum rationis per se. sine ratione. quaestionem sunt plures articuli declaEt ad istam randi. quorum primus est. quid est ens rationis.

22

¶ Dicitur autem communiter quod ens rationis est illud quod est ab anima nostra fabricatum. quia dicitur ens rationis in habitudine ad rationem. Et ista habitudo non potest esse nisi originis: pet per se patet.

23

¶ Sed contra hanc diffinitionem instatur 4r. Primo. quia habitus intellectuales originantur a ratione et tamen non ponuntur entia rationis.

24

¶ Secundo. quia actus in telligendi fabricantur a ratione: et tamen ponuntur entia realia.

25

¶ Tertio. quia dispositiones ad virtutes intellectuales sunt entia realia: et tamen sunt ab ipsa ratione originata.

26

¶ 4o. quia species intelligibiles in nostro intellectu possibili fabri cantur ab intellectu agente: et tamen non sunt entia rationis

27

¶ Ideo dicitur magis proprie. quod entia rationis sunt illa que sunt fcam a ratione obiectiue negociante per modum cuiusdam sigmenti.

28

¶ Sed occurrit difficultas quia dicunt ali qui quod ista entia rationis non producuntur: licet aliquo modo ipsam rationem subsequantur.

29

¶ Istud tamen stare non potest: quia non capitur ratio quod aliquid transeat de non esse ad esse quin producatur in esse.

30

¶ Et interum omne quod attingit esse: aut est a se: quod est impossibile: aut ab alio: et istud est producens.

31

¶ Secunda difficul. quia dicunt aliqui quod ista entia rationis proprie non dependent ab aliquo: licet ipsam rationem concomitentur.

32

¶ Istuod autem stare non potest: quia ab illo dependetur aliquid quo subiecntato illud aufertur nisi sint idem: sublato autem actu rationis non manent talia entia: et ideo non sunt idependentia ab eo: et interum independentia est conditio perfectissimi entis. articulus est. si prima entis diuiSecundus sio est in ens reale et rationis.

33

¶ Dicitur autem ommuniter quod sic. quia postquam diuisum est ens in reale et rationis ens reale diuiditur in. x. praesenta que est diuisio prope pria¬

34

¶ Sed contra istud arguiter quadrupliciter. Primo. quia qualis est ordo diuidentium talis est ordo divisionum inter aliqua: cum diuisio sequatur ipsa diuidentia: sed cum ens diuindatur in substantiam et accidens: ista diuidentia praecedunt illa cum ens rationis sit posterius actu rationis: qui est de genere qualitatis et ens prius diuiditur in substantiam et accidens quam de scendat in aliquam qualitatis speciem. ergo diuisio illa est po sterior.

35

¶ Secundo. quia omnis diuisio praesupponit extrema inlius diuisionis: cum sit habitudo inter illa: et omnis habitudo est posterior suis extremis: sed in diuisione illa ens rationis est vnum extremum. ergo ens rationis est prius ea: sed istud ens est posterius actu intelligendi: qui est species qualitatis. ergo cum ante istius speciei constitutionem ens multiplico ter sit diuisum: ista diuisio non est prima.

36

¶ Tertio. quia prieus est esse: quam diuidi: per se notum eni videtur quod diuidi praesuppo nit esse: et ideo diuisio in ens rationis praesupponit ens rationis.

37

¶ Istud autem: vt patuit: est posterius genere noticie. ergo diuisio eius est posterior diuisione cuiusque su perioris ad istud genus.

38

¶ 4o. quia diuisio entis in ens reale et rationis non potest esse realis cum eius extrenma non sint realia. diuisio autem entis in substantiam et accidens est realis: propter extremorum realitatem. et ideo cum entia rationis sint posteriora entibus realibus: maxime necessariis: si cut sunt ista: diuisio ista est posterior.

39

¶ Ideo ponum h quatuor conclusiones. Quarum prima est. quod prior est diuisio entis in substantiam et accidens: quam in reale et rationis. quia ens rationis est posterius illo quod est sub accidente. et tamen inferius est posterius.

40

¶ 2a conclusio quod prior est diuisio entis in abium et respectiuum quam in ens reale et rationis. quia ens rationis est posterius ratione contenta sub abo.

41

¶ Tertia conclusio quod prior est diuisio entis realis in. o. praeseta quam entis simpliciter in ens reale et rationis: quia ens rationis est posterius: vt pati: it: predicamento qualitatis: cuius species est actualis consideratio.

42

¶ Quarta conclusio quod prior est diuisio qualitatis in corpoream et in incorpoream ad modum substantie: quia illa que dicta est. quia sub ista diuisione sequitur illa per quam genus considerationis constituitur: a quo ens rationis dependet

43

¶ Sed oritur difficultas quia subdiuisio semper videtur esse poste rior diuisione: et sic diuisio entis realis posterior quam illu in qua ipsum est diuidens. Dicitur quod verum est vbi vtraque diuisio quiditatiua: non tamen si prima quiditatiua non est: sicut inproposito: et vlterius hoc est ordo tantum accidentalis. articulus est. si ista diuisio entis in realeTertius et rationis est recta.

44

¶ Dicitur autem communiter quod sic quia ista ponitur in prima philosophia.

45

¶ Sed istud non videtur stare posse quadruplici ratione. Primo. quia omne diuisum abstrahit a suis diuidentibus: cum sit superius: et sic istuod diuisum non esset reale: nec rationis. quod non videtur possibile.

46

¶ Secundo quia omne diuisum est prius diuidentibus suis cum sit communius directe: et tamen nihil potest esse prius ente realia: a quo omnia procedunt.

47

¶ Tertio. quia omne diuisum videtur imperfectius suis diuidentibus: cum sit potentialius illis: et constituta per diuidentia se habeant. vt per additionem ad diuisum: et sic esset aliquod ens magis diminutum quam ens rationis.

48

¶ 4 quia omne diuisum includiter in constinties per sua diuidentia quae adueniunt ei: et sic in quolibet ente rationis includeretur aliquid quod non est fabricatum ab anima: et sic non erit rationis serndse totum.

49

¶ Ideo dico. quod si ens diuidatur in reale: et ratio nis: istud diuisum oportet vt ponatur vno quatuor istorum modorum: aut quod illud commune ponatur ens reale: aut rationis auterit neutrum: aut vtrumque: non ens reale. quia tunc ens reale esset commune ad ens rationis: et de illo diceretur in quid: nec rationis: quia tunc ens rationis diceretur de ente reali in quid. nec vtrumque quia tunc vtrumque conueniret alteri: nec neutrum: quia fabrica tum ab anima et non fabricatum sunt extrema contradictionis et omne non fabricatum ab anima ponitur ens reale: sicut fabricatum ab anima ens rationis secundum dicta: quia ideo talis diuisio videtur tantum esse secundum vocem: sicut cum eus diuiditur in prohibitum et non prohibitum: nec per consequens partinet ad primam philosophiam.

50

¶ Sed oritur difficultas quia idem conceptus non potest esse certus et dubius. aliquis autem intellectus est certus de ratione quod est ens dubitat autem vtrum sit ens reale aut rationis: et ideo oportet vt ens in lud commune habeat alium conceptum a reali et ratione: et non solum nomen commune.

51

¶ Secunda difficultas. quia aliquis est certus de motuet tempore: quod sunt entia: et dubitat vtrum in anima vel extra animmam: et sic alius est conceptus entis ab eo qui est inanima et extra animam.

52

¶ Dicitur autem vtrique quod talis nullam habet certitudininem: nisi de nomine: sicut ille qui dubitat vtrum contradictionis veritas sit ens prohibitum: aut non prohibitum: non noui enim de ipso conceptum: cum ille non comincidat cum ente prohibito. articulus a quo entia rationis sunt pro Quartus ducta.

53

¶ Dicitur autemcommuniter a ponentibusilla quod ipsa producta sunt per actum rationis nostre negociatis: aut comparantis vnum obiectum ad aliud.

54

¶ Sed ista productio videtur esse impossibilis quadruplici ratione.

55

¶ primo. quia omnis causa realis habet effectum realem: alioquin in re esset causa sine est fectu: actus rationis nostre est semper realis causa cum vere sit in rerum natura. ergo non poterit habere effectum rationis.

56

¶ 2o quia sidicatur quod actus rationis nostre: licet sit realis: non tamen causa realis in proposito: tunc sic arguitur. causa vt causa praecedit suum effectum secundum ordinem cum sit illi hoc ab hoc. et ideo ratio nostra: vt causa entis rationis praeuenit ipsum vt ipsum priuenit: nihil habet secundum rationem. ergo est causa secundum rem.

57

¶ 3o. quia pro ductio qua producit ratio nostra ens rationis. aut est realis: aut rationis: si realis omnis actio et productio realis habet terminum realem. si rationis: tunc ante omne ens rationis erit productiorationis: quod est inconueniens.

58

¶ 4o. quia accipio primum ens rationis: et istud non potest produci vt accipiat esse per productionem realem: tunc enim esset res.

59

¶ Ideo dico. quod non video per quem modum ista entia rationis accipiant esse a causis realibus: quin ipsa sint realia.

60

¶ Sed oritur difficultas quia dicunt aliqui. quod licet ista entia rationis accipiant esse a causis realibus: cum ipsa dependeant a ratione nostra: non tamen proprie causntur ab eo. quia entium diminutorum non est proprie causa

61

¶ Istud tamen dictum no euadit difficultatem: quia sicut argutum est de causalitate: ita potest argui de dependentia: si est realiaut rationis.

62

¶ 2a difficultas quia dicunt alii quod ista entia proprie non producuntur: sed resultant: et tunc potest formari ratio sicut priuquia ista resultatio est realis aut rationis.

63

¶ 3a difficultas quia dicunt aliqui quod talis processus ad esse ipsorum entium rationis est per modum cuiusdam sequele: et istud magis confirmat propositum: quia sequela inquantum sequela ostendit posteritatem ad id quod sequitur: et tunc aliud est prius realiter: et sic aurealiter posterius aut prius ratione: et tunc ens rationis et non ens rationis.

64

¶ 4a difficultas quia dicunt alii quod talia entia seipsis producuntur et seipsis causantur: sicut quaidam cationes. istuod tamen non euaditdifficlstatem: quia cum per causationem et productionem aliquid accipiat esse: secundum dicta communia nihil accipit esse per seipsum. articulus est. in quo rationis entia reQuintus cipiuntur. Dicit autem vulgus theologo rum. quod ipsa sunt in rebus: tamen non realiter: sed per attributionem nostri intellectus.

65

¶ Sed contra istud arguiter 4r.

66

¶ primo quia cum ens diuidatur secundum istos in ens in anima et extra animamens in anima dicunt ens rationis: et sic istud ens non est in rerum natura: sed solum in anima.

67

¶ 2o. quia si dicatur quod talia entia dicuntur est in anima: quia ibi sunt obiectiue tantum: sed in rebus quibus attribuuntur sunt subiectiue.

68

¶ Istud non valet. quia entia realia eodem modo sunt in anima scilicet obiectiue: tamen sunt subiectiue in rebus extra.

69

¶ Tertio. quia sit talia / entia essent in rebus extra: tunc quotiens entia rationis circa talia fabricarentur in seipsis mutarentur: cum transirent in se formaliter de priuatione ad formam: et aliter se haberent nunc et prius.

70

¶ 4o. quia intellectus noster est potentia operatiua ad actiones immanentes: et ideo non videtur quod intellectus sic impri¬ mat rebus tales entitates.

71

¶ Ideo dico. quod entia rationis non sunt in rebus: quia quicquid est in re est reale: sicut quicquid est in singulari est singulare: cum realitas fit prior singula re quemadmodum quicquid est in existente est existens. et confirmatur. Tum quia si essem in redependerem a re per modum recipientis: tunc illa receptio non esset realis. quia talis haberet receptum reale necessario. nec rationis. quia per suum inesse non reciperet rationem. Tum quia recipiens inquatu recipiens praeuenit recptum secundum originem aut naturam: et receptio ipsum recipiens inquam tum tale. sicut causa formalis suum effectum. et tunc in illo prio ri: ante primum rationis actum erit realis receptio.

72

¶ Ideo dicunt aliquin solertiores. quod licet entia rationis causentur a rebus mouentibus intellectum effectiue: tamen non sunt in rebus sub iectiue.

73

¶ Et istud non videtur valere quia non est magis intima dependentia ad subiectum quam ad efficiens: cum nullus effectus possit esse sine causa efficiente: bene tamen fine materiali: et ideo si ex hoc quod aliquid est in re ostenditur esse reale per suum inesse: multo magis ex habet quod aliquid est a re: ostenditur esse reale: et sic ista entia non erunt in rebus: nec a rebus: sicut entia prohibita

74

¶ Sed oritur difficultas quia cum ratio nostra sit quedam res: ita ostenditquod nec sunt in ratione nostra: nec a ratione.

75

¶ Dicitur quod vniformi currunt rationes: et ideo ista viderentur entia prohibita.

76

¶ 2a difficultas quia dicunt aliqui quod non est intellectuium quod sint ab actu reali nostre rationis effectiue: aut in eo subiectiue. si obiectiue in eo et ab eo.

77

¶ Istud tamen non valet. quia eodem modo arguitur de isto modo essendi et inessendi: sicut supra. quia tale inesse et es ab aliquo: aut est reale: aut rationis. articulus est. si entia rationis prehabent es Sexxus in potentia subiectiua.

78

¶ Dicunt autem quod si illi quin ponunt entia rationis in rebus: quia omne subiectum habet potentiam receptiuam eius quod est natum in eo recipi: et talis potentia est subiectiua.

79

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo quia potentia ista subiectiua praeueniens omnem actionem rationis in qualibet re: est realis necessario: omnis autem potentia rea lis videtur quod necessario recipiat realem actum: cum sit propter ipsum sicut propter finem: et omnis effectus realis habet causam realem.

80

¶ Se cundo. quia potentia ex sua ratione quiditatiua videtur dicere ordinem ad actum. cum sit pro re alicuius ponibilis: sed ordo realis non potest esse ad ens rationis: sicut nec relaus: cum ordo sit quidam reus. ergo ad entia rationis non est potentia suliectiua.

81

¶ Tertio. quia omnis potentia que non potest reduci ad actum in rerum natura: est frustra: sicut potentia generatiua chimere esset frustra in animalibus: nisi chimera posset ergo gni in natura: et ideo potentia ista realis esset frustra: si non posset realiter ad actum reduci. Et si dicatur quod sufficit quod possit reduci ad actum per intellectum: istud non valet. quia entia prohibita isto modo reducuntur ad actum: sine vlla reali potentia.

82

¶ Quarto. quia entia prohibita cum intelligerentur a nobis fundarent entia rationis nostre negociantis circa ipsa et comparantis: sicut comparantur entia realia: et tamen ibi nulla realis est potentia receptiua: cum ibi nullasit realitas possibilis: et sic entia rationis non requirent vbi sunt potentiam subiectiuam.

83

¶ Ideo dico quod entia rationis non praehabent esse in potentia subiectiua. et per consequens sunt impossibilia esse in subiecto: cum omne possibile inesse sit natum ibi recipri.

84

¶ Sed oritur difficultas quia dicunt quod licet non prehabeant esse in potentia subiectiua realiter: tamen bene secundum suum modum essendi diminutum.

85

¶ Et istud non valet. quia ostensum est quod ante suum esse actuale per rationem non est aliquod esse nisi reale

86

¶ Secunda difficultas quia dicunt. quod licet istud esse subiectiuum sit reale in se: tamen non in ordine ad talem actum. Et istud non valet. quia ille ordo preuenit istum actum: et ante illum actum nullum ens est rationis articulus est si entia rationis praehaSeptimus beant esse in potentia effectiua.

87

¶ Et dicunt communiter quod sic. quia nisi ratio nostra haberet virtutem productiuam talium effectuum numquam fabricaret eos: sicut nec sensus.

88

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo. quia talis potentia productiua entium realium cum praeueniat omne ens rationis est realis: et omnis potentia productiua realis videtur esse respectu productionis realis que semper realem terminum habet. et probatur assumptum. quia sicut productiuum est quod potest producere: ita productiuum realiter quod potest esse producens realiter.

89

¶ Secundo. quia potentia productiua dicit secundum se ordinem ad produie: et ideo potentia realis ad talem ordinem realem: sed realis ordo non est ad entia rationis. ergo non praehabent esse in potentia productiua.

90

¶ 3m quia omne productiuum ad aliud est productiuum: aut ergo ad aliud secundum rem: et sic habetur intentum: aut ad aliud secundum rationem: et sic oportet quod sit productiuum secundum rationem: quod non potest esse ante primum rationis actum.

91

¶ Quarta. quia posito vno relatiuorum in re: sicut concedunt: necessarium est ponere aliud in re: cum relatiua posita se ponant: et perempta se perimant: et ideo si est dare productiuum in re necessarium est dare produtitat in re et econverso.

92

¶ Ideo dico quod sicut entia rationis non praehabent esse in potentia subie ctiua in rebus: ita nec in potentia effectiua: apparet quomodo posit esse prius quam sint in actu: sicut entia prohibita quae in nullapotentia habent esse.

93

¶ Sed oritur difficultas quia dicunt aliqui quod cum dicitur aliquid productiuum realiter: istud realiter potest esse determinatio principii: aut termini. primo modo entia rationis habent realiter principium productiuum: et non secundo.

94

¶ Istud tamen non valet. quia ex ordine reali principii productiui ad terminum secundum premissa declarata est termini realitas. articulus. si entia rationis praehabent esse in Octauus potentia obiectiua.

95

¶ Et dicunt comuntur quod sic quia omne productum de nouo ante erat producibile alioquin produci non potusset. omne autem producibile. vt sic est in potentia obiectiua.

96

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo. quia omne produtiae est producibile ab aliquo productiuo: en tia autem rationis: vt patet. nullum habent productiuum.

97

¶ 2o. quia omne producibile non subsistens habet principium susceptiuum. et tamen fuit ostensum quod isto carent entia rationis.

98

¶ Ter tio. quia ista producibilitas: aut esset fabricata ab anima aut non si sic: tunc ante ens rationis esset ens rationis: quia fabricatum ab anima. si non: tunc prestantius esset ens rationis ante suan productionem: quod patet. quia ante non fabricatum: et postea fabricatum ab anima.

99

¶ 4o. quia ex ente extra animam non potest fieri ens anime: aut econverso. et si ponantur primo distincta: tunc autper productionem entis rationis fieret ex producibili extraens in anima. et per eius cessationem ens rationis fieret ens rea le.

100

¶ Ideo dico. quod sicut entia rationis non prehabent esse in potentia subiectiua vel effectiua secundum premissa: ita non videntur esse in potentia obiectiua. quia aut essent produc bilia realiter: aut secundum rationem. si primo modo possent esse realiter producta. si secundo modo iam essent actu entia rationis

101

¶ Sed oritur difficultas. quia illa que non sunt producibilia in potentia obiectiua: sunt entia prohibita qualia non sunt entia rationis.

102

¶ Dicitur autem quod omnia que dcam sunt videntur inferre hanc conclusionem. quia omnia impossibilia sunt entia prohibita: et illa sunt impossibilia que non sunt in aliqua potentia.

103

¶ Secunda difficultas quia si entia rationis sunt entia prohibita saltem eo modo quo est dare entia prohibita est dare entia rationis et sic cum entia prohibita rationis sunt talia praeter intelectum est dare entia rationis praeter intelectum.

104

¶ Dicitur autem quod esse entium prohibito rum est non esse: et eorum positio est abla inesse prohibitorum. et sic dico quod entia rationis realiter sunt ablata nec sunt entia rationis. articulus est si entia rationis attingun Nonus tur ab operatione intellectusm et dicitur vniversalier quod sic quia eorum esse consistit in intellecti: et in intellecto esse: et confirmatur: quia nisi entia rationis intelligeremus de illis disputare nul latenus valeremus.

105

¶ Sed contra istud arguiter quadrupliciter.

106

¶ Primo. quia illud quod intelligitur intellectione reali intelligitur realiter. et ipsum est realiter intelligibile: nullum autem ens rationis potest esse intelligibile realiter. quia tunc esset realiter: cum esse intelligibile sit quoddam esse.

107

¶ Et si dicatur quod id realiter denominat extrinie intelligibile a realitate intellectionis

108

¶ Istud non potest esse nisi: quia intelect est realiter quid eius: et istud non est possibile: vt aliquid sit realiter eius quod nihil est realiter.

109

¶ 2o quia omnis qui realiter intelligit aliquod obiectum habet in tellectionem realiter terminatam ad illud cum intelligere aliquid non sit nisi terminare intellectionem: et terminare sit intelligi. sed nullum ens rationis potest realiter terminare aliquam operationem. terminus enim operationis realis non videtur ens non reale. ergo nullum ens rationis potest realiter intelligi.

110

¶ 3o. quia rea liter terminare aliquam operationem ad obiectum est ad ipsum realiter referri: cum respectu realis sit scientiae ad scibile: et sicut intellectio nis ad intelligibile: sed respectu realis non potest esse ad ens rationis. tunc enim ens reale dependeret sic a ratione. cum omnis respectu a suis extremis dependeat. ergo ens rationis realiter intellectu nequiu¬

111

¶ 4o. quia esse alicuius est ad ipsum referri secundum relatiui diffinitionem. secundum enim quod sunt aliorum dicuntur relatiua diffinitiue: et ideo esse intellectionem alicuius realiter est ad ipsum realiter referri. et sic si entia rationis realiter intelligunter: oportet vt ad impr sa entia realia realiter referantur.

112

¶ Ideo dico quod non faciliter vi deri potest quomodo entia rationis attingantur obiectiue ab operatione intelectus.

113

¶ Sed oriter: di. quomodo possumus disputare de ipsis realiter nisi ipsa realiter intelligaus.

114

¶ Dicitur quod eo modo quo disputamus de nihilo: aut de entibus prohibitis intellectionibus terminatis ad positiua entia: et illa sunt talia realiter: et similiter entia rationis sunt realiter prohibita.

115

¶ 2a di. quia dicunt quod intelligitur realiter quantum ad abium intellectionis: non tamen quantum ad respectum quem habet intellectio ad obiectum et istud non valet. quia nullum obiectum intelligitur intellectione nisi vt est eius vt obiecti. omne autem alicuius inquantum tale est respectiuum.

116

¶ 3 fficultas. quia dicunt quod respectus realis potest terminari ad ens rationis sicut illa que non sunt actu actualiter intelliguntur cum sint in pura poa. Istuod tamen stare non potest: quia tunc posset esse respectu sine omni termino rei et rationis. cum sublato ente rationis maneret reus realis. Et si dicatur quod tunc cessaret reus realis: tunc habetur quod ens reale dependeret ab ente rationis: et esset posterius articulus est si ista entia diminuta sunt Secimus ad rationem relatiuam. Dicunt autem quidam quod non quia sunt ipse rationes referendi. Istuod tamen dictum includit manifestam contradictionem. quod sint entia rationis et non referantur ad psam eo modo quo sunt entia rationis: et istud demonstratur 4r via. Primo. quia secundum diffinitionem datam a philosophis: relatiua sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur. et ideo quod entia sint rationis: et non dicantur: vt sic referri ad rationem. videtur contradictio patens.

117

¶ 2o. quia secundum diffinitionem relatiuorum datam a scienis relatiua sunt ad aliud: vt patet ex. vii. de trinitate: et ideo cum entia ratio nis non sint ad se: immo ad aliud scilicet ad rationem: patet quod referunt ad ipsam inquantum talia.

118

¶ 3o: quia omne productiuum refertur ad producens: et omnis originatus ad originans relatione secundi modi: ista autem entia originata sunt a ratione et producta: et assuptum patet in prima philosophia.

119

¶ 2o. quia omne dependens ab aliquo refertur ad aliud ad quod dependet cum dpendentia sit respectus. sed constat quod entia rationis dependent a ratione. ergo vt dependentia referuntur ad eam¬

120

¶ Ideo dico quod nullus ponens entia rationis potest negare quin ipsa referantur ad rationem et tunc accipiuntur due regule: quarum primam exprimit. et secundam inuit beatus Aug. vii. de tri. Prima est quod omne quod relatiue dicitur. est aliquid excepta ipsa relatione et ideo si entia rationis inquantum talia referantur ad rationem sunt aliquid aliad praeter esse rationis: quod est ratio ipsa.

121

¶ 2a regula est quod omne quod est ad aliquid prius est aliquid ad se: et ideo si ens rationis est ad rationem prius erit in eo aliquid ad se: et istud erit reale cum priueniat habitudinem ad rationem. Et confirmantur ista tum quia ens rationis fundatur in ente quod dicitur rationis: cum habitudo fundetur in eo quod denominat: et ista habitudo denominat istud ens. Tum quia siista habitudo scilicet quo dicitur quid rationis fundaretur in alio ente: ipsum denominaret: et sic foret ens rationis.

122

¶ Dicunt tamen aliqui quod ista habitudo qua dicitur rationis: non intelligeretur fundata esse in ente rationis: tunc enim illud praecederet ipsam rationis oritonm: sed ipsamet habitudo ad rationem est totum ens rationis.

123

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia cum in entibus rationis ponitur idem et diuersum secundum rationem: tunc habitudo identitatis esset ad rationem. et sic tunc ens rationis inquantum tale esset omnino idem cum ratione.

124

¶ 2 quia cum prius et posterius ponantur in entibus rationis accius istud prius si esset omnino habitudo ad rationem: tunc in ratione esset poto sterioritas ei opposita: et sic ratio posterior ente rationis

125

¶ Tertio. quia cum superius et inferius in entibus rationis sint rationis entia accitos superioritatem se tota esset ad rationem. tunc ratio esset inferior tali ente.

126

¶ 4o quia cum causa et effectus in entibus rationis sint rationis entia: tunc causalitas rationis esset totaliter in habitudine ad rationem. et sic ratio esset effectus ipsius.

127

¶ Ideo dico quod si ponantur entia rationis. vtputa dextrum et sinistrum in columna: alia est habitudo eorum adinuincem. vt dexter ad sinistrum. et alia haduitudo eorum ad rationem. vnde dextrum respicit rationem sicut causam: et finistrum sicut oppositiumm non causam. et sic cum quiditas dextri sit ad sinistrum non poterit quiditatiue: secundum illam habitudinem esse rationis: sed denominatiue: et sic cum quod ditatiuum in quolibet precedat denominatiuum: prius erit ens non rationis quam rationis.

128

¶ Sed oritur difficultas quia dicunt communiter quod sicut tota entitas creature est in ordine ad deum. ita tota entitas rationis in ordine ad rationem. Et istud confirmas propositum: quia sicut abium creature quod est sua realis enti tas non est habens ordinem ad deum quiditatiue. sed denominatiue. pro eo quod repeus non potest esse de quiditate abu: ita in proposito.

129

¶ Et confirmatur. quia dextrum inquantum dextrum non est nisi ad finistrum: et inquantum est nota quiditatiue prescitionis: tum quia sinistrum inquantum finistrum non est rationis: alioquin ratio esset ad dextrum eius: quod est absurdum. articulus est: si entia rationis sunt Undecimus entia simpliciter. Dicunt autem communiter ponentes talia entia quod sic: quia ens simpliciter diuiditur in ens rationis et reale in prima philosophia. et diuisum commune inuenitur simpliciter in suins inferioribus.

130

¶ Sed contra istud arguiter quarupliciter. Primo. quia quibuscum que conuenit subiectum simpliciter eis conuenit passio illius subiecti simpliciter: et ideo si entia rationis sunt entia simpliciter idem et diuersum secundum rationem erunt idem et diuersum simpliciter: et ita cum attributa ponantur in deo distincta secundum rationem: erunt distincta simpliciter: quod est falsum: alio quin ista concederetur simpliciter. diuina essentia non est sua voluntas aut bonitas: et eius opposita negaretur simpliciter.

131

¶ Secundo. quia cum deus et creatura conueniant in ente secundum rationem: vt istorum solertiores concedunt: est ibi vnitas rationis. et tamen non dicunt vnum simpliciter: et si de deo et creatura negarent. non possent effugere generis vnitatem secundum rationem: et tamen vnum genere non ponunt simpliciter vnum.

132

¶ Tertio. quia quandocumque aliqua propositio est vera simpliciter opposita eius non vi detur posse verificari nisi forte secundum quid. et ideo si propter distinctionem rationis: quam isti ponunt inter essentiam et proprietatem ista est simpliciter vera. essentia non est proprietas: ista non poterit verificari nisi secundum quid. essentia est proprietas: et sic ista erunt plus distincta quam sint idem.

133

¶ 4o quia vbicunque innuenitur aliquid simpliciter ibi inueniuntur differentiae ipsum concomitantes sed simplex et compositum sunt differentiae concomitantes sic ens. et ideo si ens rationis est ens simpliciter: compositio rationis est compositio simpliciter: et cum ipsi ponant compositionem in diuina persona ex essentia et relatione secundum rationem: ponerent eam componi simpliciter: quod absit.

134

¶ Ideo dico quod entia rationis non sunt entia simpliciter quia omne tale secundum determinationem diminuentem: est secundum quid et non simpliciter tale. ens autem rationis dicitur ens diminutum: et ideo simpliciter non est ens. sicut nec homo mortuus homo.

135

¶ Sed oritur difficultas quia superius inuenitur in suins inferioribus simpliciter. Dicitur autem quod illud superius quod ponitur commune ad ens rationis non est ens simpliciter. nec superius nisi secundum nomen. sicut si ens diuidatur in prohibitum et non prohitum. articulus est si entia rationis me Duodecimus diant inter ens simpliciter. et nihil et dicunt quod inter ens reale simpliciter ens et nihil reale est dare entia rationis. quia nec sunt entia simpliciter. nec sunt nihil oppositum eis.

136

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo. quia inter contradictoria nullum est medium assignare: ens autem reale. et nihil: sunt contradictoria: et ideo nullum est dare medium inter ipsa: minor probatur: quia creatio et annihilatio ponuntur inter terminos contradictorios. et ita ponuntur inter ens rea le: et nihil sibi oppositum.

137

¶ 2o quia ens et nihil: quae sunt termini creationis et annihilationis: aut sunt contraria: aut contradictoria: aut priuatiua. aut relatiue opposita: et patet quod nullum aliud oppositorum ninsi contradictoria per inductionem: et sic omnino videntur immediata.

138

¶ Tertio. quia inter ens et nihil est ma xima oppositio cum in nullo conueniant: et se totis oppo nantur maxima autem oppositio est contradictio et accipiuntur ens et nihil secundum rem. que nihil positiuum commune habent.

139

¶ 4o. quia ens simpliciter contradicit non enti simpliciter: cum contradictio fit secundum idem. et ideo cum non ens realiter sit non ens simpliciter: si cut ens reale est ens simpliciter. Sequitur quod ens reale et nihil sibi oppositum reale contradicunt. et sic ens rationis non mediat inter ipsa.

140

¶ Ideo dico quod entia rationis non mediant in ter ens simpliciter. quod est reale: et illud nihil quod directe sibi opponitur. quia non est dare quod non sit ens: aut nihil realiter cum de quolibet esse vel non esse simpliciter: sicut accipit pri mum principium complexum.

141

¶ Sed oritur difficultas. quia dicunt isti quod licet in re ista quae dicta sunt contradicunt. et non fit dare medium in re. tamen bene in ratione: istud tamen non valet. quia illa que contradicunt in re non possunt fieri nisi contradictoria per actum actionis nostre. et ideo nec mediata: cum ante rationem sint omnino immediata.

142

¶ Secunda difficultas quia dicunt alii quod non est dare entia rationis sicut media inter ens realiter et nihil. quia sicut ipsa non sunt entia realiter: ita sunt nihil realiter. et tunc habetur intentum. quia cum nihil realiter sit tale cui circumscripto omni opere intellectus. tunc entia rationis erunt talia isto modo.

143

¶ Sed remanet dubium. quia dicunt quod licet entia ista rationis sint nihil realiter: tamen sunt entia a ratione: et istud videtur esse impossibile: quod illud quod realiter habet esse positiuum vel priuatiuum: per actum rationis fiat ens tantum rationis articulus est: si per actum Tertiusdecimus rationis nostre formantis ista entia rationis: secundum ponentes ea: possunt verificari illa que non sunt in rebus ita simpliciter.

144

¶ Dicunt autem quod sic. quia licet homo et humanitas sint idem in re. tamen propter distinctionem quam facit intellectus noster inter abstractum et concretum verificatur ista propositio. homo non est humanitas.

145

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo: quia vbicumque non est entitas simpliciter ibi non est simpliciter veritas que est passio entis. entia autem rationis: vt patuit non sunt entia simpliciter. ergo in eis veritas simpliciter esse non potest.

146

¶ Secundo. quia compositio rationis est compositio tantum secundum quid vt fuit ostensum. Sed veritas consistit in compositione. ergo veritas secundum rationem non est simpliciter veritas.

147

¶ Tertio quia omnis negatio rationis verificatur secundum distinctionem rationis. et constat quod talis distinctio est secundum quid vt patuit supra.

148

¶ Quarto. quia omnis affirmatio rationis verifica tur secundum identitatem rationis. ista autem identitas est secundum quid: et non simpliciter: vt patuit de identitate generis. et ideo ista non potest simpliciter esse vera: homo est asinus per identitatem rationis. nec ista. deus non est diuinitas: propter rationis solam distinctionem: secundum viam istorum.

149

¶ Ideo dico quod nulla verificatio que fit per entia tantum rationis est verificatio simpliciter. quia ille intellectus secundum beatum Augustinum. qui intelligit rem simpliciter aliter quam sit: est falsus. sic autem intelligit rem: et non secundum quod in se est realiter.

150

¶ Sed oritur di. Si illa que verificantur tantum secundum rationem sunt simpliciter falsa.

151

¶ Uidetur autem quod sic. quia talia que a ratione sola verificantur. non sunt vera ea circumscripta. et sic in re sunt fal sa. et ideo quia talia realiter sunt simpliciter talia: sunt falsa simpliciter. Et confirmatur. quia omne tale secundum quid est oppositum immediatum simpliciter. sicut homo secundum quid simpliciter est non homo: Secunda difficultas. si illa que falsificantur secundum rationem tantum: sunt simpliciter vera. et dicitur eisdem rationibus quod sic. quia falsum secundum quid est verum simpliciter. et falsum secundum rationem tantum est verum secundum rem.

152

¶ Sed remanet dubium. quia ista verificantur simpliciter. homo non est humanitas per solam rationis distinctionem: et ita falsificatur. homo est humanitas per eiusdem rationis identitatem sublatam.

153

¶ Dicitur quod illi quin hoc dicunt semetipsos illudunt cum veritas que est in re non possit auferri per rationem. et realis falsitas non possit tolli per nostram considerationem. vnde si nostra consideratio verificaret falsa realiter. nullus homo posset errare: cum talia sint obiectiue in ratione cuiuslibet: qualia intelligit proprie. vnde in ratione Arii. persone diuine erant essentialiter distincte: et et in ratione Sabellii. vna tantum persona diuina: quia sic in esse intellecto ipsorum. articulus est: si ista enQuartusdecimus tia rationis verificant scientiam theologie.

154

¶ Dicunt autem quod non: quia minima scire de maxi minis est perfectissimum: sicut dicitur in prima philosophia de substantis separatis: et ideo licet fere omnia faciant in theologia secundum rationis ordinem. tamen non putant hanc scientiam ignobilitare.

155

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia veritates particulares ad entia rationis sunt diminute sicut entitates ille. et ideo qui possunt secundum rationem verificare conclusiones theologicas faciunt ipsas diminutas

156

¶ Secundo. quia omnia vera secundum rationem: vt patuit: sunt vera tantum secundum quid: vt fuit ostensum. et omne tale secundum quid est imperfectum tale.

157

¶ Tertio. quia omne verum secundum quid est simpliciter falsum. sicut falsum secundum quid est simpliciter verum: et ideo facientes veritates theo logicas veras tantum secundum rationem faciunt illas simpliciter falsas.

158

¶ 4o. quia omne ens reale est perfectius quocunque ente rationis: ex illa entis famosa diuisione. sicut omnis substan tia perfectior est accidente quocumque. quia sub perfectiori entis differentia contenta. Et in deo si conclusiones theologice verificantur secundum rationem: et physice secundum rem: nobiliores erunt iste conclusiones: et per consequens scientia.

159

¶ Ideo dico quod illi qui veritates theologicas intelligunt secundum rationes tantum verificari multum faciunt theologiam diminute per fectionis. sicut ille veritates multum sunt diminute: sicut cum quaeritur. Utrum essentialia in diuinis praecedant personalia: sicut determinat beatus Diony. in capitulo. de vnica et discreta theologia. illi qui istam veritatem exponunt secundum nostram rationem. vilificant eam: plusquam illam quae demonstratur in geometria quod triangulus habet tres angulos equales duobus rectis. cum isto sit verum in re. et ideo istud est melius scire quam quod essentialia praeueniant personalia in ratione nostra.

160

¶ Sed oritur difficultas. quia licet tales veritates quae sunt de ordine diuinorum ponantur ab istis secundum rationem: tamen praencipales sunt de esse: vt quod deus est eternus trinus et vnus: aut intelligunt idem in re. quod deus est deus. et instuod intelligit ita bene philosophus. aut non idem in re. et tunc habetur propositum: aut distinctum tantum ratione. et sic illud quod nouit theologus. supra. philosophum est rationis tantum.

161

¶ 2a difficultas quia cum in theologia per vnum attributum demonstratur aliud: vt per causalitatem infinitas per infinitatem incomprehensibilitas: aut adiscitur aliquid quod ignorabatur in revel in ratione. Si in re habetur intentum. Sed non acquiritur noticia nisi in ratione: quid est curandum de tali non cia.

162

¶ 3a di. quomodo veritates possunt esse necessarie cum depen deant a ratione.

163

¶ Dicitur autem quod cum nullum necessarium possidependere a contingente: nullatenus apparet quomodo de entibus rationis possit esse scientia que nullatenus possit esse de contingentibus.

164

¶ 4a di. quia dicunt aliqui quod ista necessitas scientia que assumiter quo ad entia rationis non sumitur ex hoc quod sic actu concipiuntur. sed ex hoc quod sic nata sunt concipi: et istud est necessarium.

165

¶ Dicitur autem quod istud non valet: quia talis aptitudo ad sic concipi non est a ratione: sed in re. et istud partinet ad realia entia articulus est si passio Quintusdecimus nes entis rationi possunt inueniri in rebus: sicut idem. et diuersum: aut prius et poterius ponuntur passiones entis disiuncte: et ponutur hoc quatuor conclusiones.

166

¶ Prima est quod identitas rationis non potest innueniri in entibus realibus: vt sint idem realiter: quia nulla passio excedit suum subiectum cum conuertatur cum ipso. iden titas autem rationis est prima passio entis rationis. et ideo non potest conuenire nisi enti rationis.

167

¶ Secunda conclusio quod distinctio rationis in entibus realibus esse non potest: quia sicut distinctio realis est adequata enti reali. ita rationis distinctio enti rationis.

168

¶ Et ideo sicut distinctio realis repugnat enti rationis: ita videtur repugnare distinctio rationis enti reali eadem ratione.

169

¶ Tertia conclusio quod prioritas ratio nis non potest esse in realibus entibus. quia sicut prius esse presupponit esse: ita prius esse tale presupponit esse tale. quemadmodum prius esse secundum naturam esse secundum naturam. et prius esse duratione: esse secundum durationem: et ideo prius esse secundum rationem esse secundum rationem.

170

¶ 4a conclusio. quod posterio ritas rationis non potest esse in entibus realibus: quia omnis ordo in aliquo praesupponit esse in illo: et ideo ordo in ratione esse rationis in ordinatis: entia autem realia esse non possunt non realia.

171

¶ Dicunt tamen aliqui quod idem aut diuersum aut prius et posterius non sunt passiones entis rationis cum sumiter secundum rationem. immo sunt ipsa entia rationis.

172

¶ Istud tamen dictum non est apparens. Tum. quia licet idem et diuersum inre sint entia realia propter hoc non negatur quin sint passiones entis rationis: cum sumantur secundum rationem. immo ipsa sunt entia rationis. et ita licet idem et diuersum in ratione sint entia rationis: non dicitet tamen negari quin sint entis rationis passiones. Tum quia sicut de entibus realibus demonstrantur propter quid idem et diuersum: ita de entibus rationis idem et diuersum secundum rationem et demonstratur propter quid sicut propria pas sio.

173

¶ Sed oritur di. quia dicunt aliqui quod quando aliquid est passio alicuius adequata: potest conuenire alicui alteri subiecto sid in eo sit suum subiectum: sicut passio accidentis non solum est in acci dente: sed est in substantia cui in est accidens.

174

¶ Istud tamen non valet: quia licet in esse quod est passio accidentis sit in substantia tamen repugnat substantie quod insit. et ita licet distinctio rationis esset in ente reali: tamen repugnaret sibi distingui per ipsam.

175

¶ Et si dicatur quod disgregatiuum est passio coloris: et tamen corpus disgregat: quod est coloris subiectum. et ita in proposito. Istud non facit ad propositum sicut corporis passio. omnis autem passio distinguit inquantum est passio distinctorum. vt patet. sicut vnitas dat esse vnum inquantum est passio eorum que sunt vnum.

176

¶ 2a di. quia dicunt aliqui quod distinctio rationis non est ita adequata passio entis rationis. sicut distinctio realis entis realis: et ideo licet illa conueniat soli enti reali ista conuenit tam enti reali quam rationis. vt sit passio adequata enti reali: quod diuiditur in reale et rationis.

177

¶ Dicitur autem quod istud dictum dupliciter peccat. Primo. quia sicut ens diuiditur in rationis et reale: ita et distinctio per distinctionem realem et rationis. et ideo communior est distinctio diuisa quam distinctio rationis. et tunc probatur demonstratiue quod distinctio in communi se habeat in plusquam ens in communi: quia cuius cumque inferius est praeassio adequata eius superius non potest esse adequatum. immo in plus: sed distinctio rationis: vt ponunt: est adequata enti in communi. ergo distinctio in communi in plus se habet.

178

¶ Secundo peccat: quia ponit distinctionem rationis esse passionem entis realis: cum ei conueniat per accidens et contingenter: si conuenit cum accidat intelligi ei. articulus est: si entia raSextusdecimus tionis sunt in aliqu raesto. Di cunt autem quod sic. et istud ponunt in quadruplici genere. Primo. quidem in genere quantitatis discrete. quia numerum ponunt in anima tantum.

179

¶ Secundo in genere quantitatis continue: quia tmpus quantum ad suum formale ponunt in anima tantum et quantum ad suum formale. vna queque quiditas ponitur in praesento.

180

¶ Tertio in genere relatio nis: quia omnia relatiua secundum dici ponuntur a non nullis secundum rationem. vt relatio scibilis ad scientiam.

181

¶ Quarto in genere quando: quia cum quando sit reus ad tempus. et tempus sit formaliter in anima reus ad ipsum non potest esse in rerum natura.

182

¶ Sed contra istud arguiter quadrupliciter. Primo. quia secundum istos ens prima sui diuisione diuiditur in ens in anima: et extra animam: et ens extra animam diuiditur in. x. predicamenta. et sic. x. primo dicamenta cadunt sub ente reali. Sed quicquid cadit quiditatiue sub inferiori cadit quiditatiue sub superiori per illam regulam: quando alterum de altero. ergo omnia genera et species sub. x. predicamentis contenta sunt realia.

183

¶ Secundo. quia predicamentum quantitatis secundum suam rationem: aut est ens rationis: aut reale.

184

¶ Si rationis: nulla eius species erit realis: aut indiuiduum. cum ens rationis non sit de quiditate entis realis. Si est reale ratio eius communis erit realis. et sic nullum indiuiduum sub ipso contentum erit rationis: cum ens reale non sit de quiditate entis rationis.

185

¶ Tertio. quia si predicamentum relationis est reale: nullum sub eo quiditatiue contentum erit rationis. aut si ipsum praedicamentum est rationis: nullum subien ipso contentum erit reale. sicut sup¬

186

¶ Quarto. quia si quando esset in anima tantum ens rationis tunc non esset accidens cum ens reale diuidatur in substantiam et accidens. sicut in. x. predicamenta.

187

¶ Ideo dico. quod illi quod ponunt entia rationis. non debent ipsa ponere in aliquo genere: cum omnia genera sub ente extra animansint contenta. nec per consequens esse substantiam: aut accidens. et ideo videntur esse vt entia prohibita: quorum nulla diffinitio potest dari.

188

¶ Sed oritur di. quia respectibus rationis conuenit tota diffinitio relationis: que est esse ad aliud cum sint ad aliud diffinitiue. et sic st in illo praedicaio.

189

¶ Dicitur autem quod non conuenit eis illa diffinitio nisi secundum quid: sicut: homo mortuus vti est. homo est animal rationale: secundum quid.

190

¶ 2a difficultas quia secundum premissa: oportet tenere quod omnia vniversalia quae sunt genera aut species sunt realia: cum cadant sub ente reali secundum quod ommunia sunt.

191

¶ Dicitur autem quod istud sequitur ex premissis: et per consequens quod vnitas omnium talium est realis sicut entitas. articulus est: si de enDecimusseptimus tibus rationis potest esse scientia: et ponuntur hoc quatuor praeambula.

192

¶ Primum est quod nulla propositio affirmatiua secundum rationem potest esse vera. quia nulla affirtio verificatur nisi per identitatem subiecti et praedicati. Cum dicitur. hoc est hoc Sed in omni complexione affirmatiua subiectum et praedicatum ditinguuntur secundum rationem: inquantum hoc est subiectum: et illud praedicatum. ergo vt sic propositio vera esse non potest affirmatiua. quia prout aliqua distinguuntur secundum rationem vnum non est aliud secundum ratio nem. termini autem prout ponuntur in complexione distinguunt secundum rationem.

193

¶ Secundum patabulum quod nulla necessaria propositio secundum rationem potest esse falsa: quia sicut affirmatio verificatur per identitatem: ita negatio per distinctionem. Sed non possunt inueniri terminqui non distinguuntur secundum rationem inquantum sunt cuiuslibet complexionis: cum alia sit distinctio subiecti: et alia praedicati: vt talia sunt. ergo nulla talis complexio potest esse falsa.

194

¶ Ter tium praeambulum quod ex falsis propositinibus affirmatiuis non potest seui conclusio cientia quae deducitur per demonstrationem: quia demonstratio est ex veris.

195

¶ 4m praeambulum quod ex veris negatiuis non potest. sequi conclusio cientiua. quia ex puris negatiuis nihil sequitur in aliqua figura.

196

¶ Istis autem praemissis praeambulis manifestum est quod de entibus rationis non potest esse scientia. Et confirmatur istud quatat via. Primo. quia veritas scienest veritas simpliciter: cum sit euidens: et euidens falsum esse non possit simpliciter.

197

¶ Illud vero quod est verum secundum quid: oportet vt sit falsum simpliciter: et veritas rationis non potest esse simpliciter veritas: sicut nec entitas eius.

198

¶ 2o. quia vbi non possunt esse per se nota: ibi non potest esse vera scientia cum demonstratio scientifica procedat ex per se notis. nulla autem veritas rationis potest esse per se nota: cum notitiam suam et eui dentiam accipiat a ratione: et ideo ab alio nota.

199

¶ 3o. quia nullum necessarium potest dependere a contingente. actus autem nostre rationis est contingens: et omnis veritas scientifica est necessaria.

200

¶ Et confirmatur. quia omnia entia rationis sum per accidens: cum possint non inesse amota ratione: ex talibus autem nunquam fit scientia: que est ex per se.

201

¶ 4o. quia ista scientia quo ponitur de entibus rationis est realis scientia: et per ipsam realiter sciuntur talia entia: et non possunt realiter sciri nisi prout scientia refertur ad scibile. ergo si realiter sciuntur realiter refertur ad ipsa scientia: et tamen relatio realis non potest esse ad entia rationis.

202

¶ Sed oritur difficultas. quia frustra disputamus de entibus rationis si non possumus deuenire ad eorum scientiam et frustra de ipsis tractamus.

203

¶ Dicitur autem quod sicut contingit tractare de entibus prohibitis. aut de nullo. aut de homine irrationali. cum tamen de istis nulla potest esse scientia: ita forte de entibus rationis in habitudine ad realia: nisi forte dicatur quod talis tractatus est frustra.

204

¶ 2a di. quia licet veri tates entium rationis de facto sint a ratione: tamen ante rationem sunt in potentia. et secundum hoc esse incommutabiliter: habent esse necessario.

205

¶ Istud tamen non facit ad propositum. quia si tale esse habent in potentia: illud ab anima non est fabricatum: et sic est reale.

206

¶ 3a difficultas quia secundum istum modum videntur esse euacuate scientiae rationales: prout distinguuntur contra reales.

207

¶ Dicitur quod ille dicuntur rationales que de actibus rationis realibus: non de sigmentis: sicut in logica articulus est: si ista en Secimusoctauus tia rationis producuntur a voluntate diuina.

208

¶ Et dicunt aliqui quod sic. quia ipsaconcurrit ad actionem cuiuscunque causare efficientis secunde. et ideo ratio nostra non potest causare effectiue ista entia nisi comcurrente voluntate diuina. Et confirmatur istud dictum tum quia nullum ens creatum potest agere independenter ad primum: sicut nec esse. et istud concludit quo ad entia ratio nis. sicut ad realia. tum quia quicquid continetur virtualiter in creatura continetur in deo virtualiter in quo virtualiter continetur omnis potentialis creatura.

209

¶ 2o dicunt alii quod talia entia non possunt causari a divina voluntate: quia one causatum a diuina voluntate est creatum: et talia entia non sum creata. Et confirmatur. tum quia quicquid deus facit cum causa secunda facit preueniendo ipsam: cum causalitas diuina sit prior. sicut vniuersalior. et sic eius creatio preueniens nostram rationem esset realis: et per consequens terminus realis. Tum quia quicquid potest deus facere medim causa secunda effectiue potest immmediate sine ea: et sic faceret entia rationis nostre sine ipsa ratione.

210

¶ Ideo dico quod si entia rationis ponantur pro duci a diuina voluntate concurrente cum qualibet causa secunda non videtur quare non sint realia. et a deo creata. Si vero ponantur produci a sola ratione nullo alio concur rente: tunc oportet dicere quod aliqua vnitas realis in anima est quaotest aliquo modo agere sine voluntate diuina. immo non potest agere concurrente ipsa. immo necessario aget ipsuam a se. quae videntur omnia inconuenientia. et ideo videntur entia rationis esse prohibita. quia a deo non producibilia: cuius sunt extra actiones realissime.

211

¶ Sed oritur difficultas. quia dicunt aliqui. quod licet deus concurrat omni actioni reali creature: aut possit quantumcumque effectum realem per se tamen hoc non est necessarium in entibus rationis: quia sunt entia diminu ta et imperfecta.

212

¶ Istud tamen non valet. quia producere imperfecta nullam dicit producentis perfectionem. et ideo deus ponitur causa efficiens in quibuscunque perfectior. et iterum. si potentia productiua entium rationis non est subordinata diuine. sicut productiua entium realium: est magis independens et plus perfecta. nec etiam poterit impediri a voluntate diuina: que videntur inconuenientia. articulus est si ad diuinum Secimusnonus intellectum patinet sabrica re entia rationis. sicut ad nostrum: et dicunt aliqui quod sic. quia non est minus efficax intellectus diuinus ad negocian dum circa suum subiectum quam intellectus noster qui ex tali negociatione format entia rationis.

213

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia ista negociatio intellectus nostri non fit nisi. quia intellectus humanus non potest capere rem omnino sicut est in se. Intellectus autem diuinus non habet istum defectum. et ideo frustra fingeret entia talia

214

¶ Secundo. quia ille intellectus qui intelligit obiectum perfectissime. vt est in se. tantum non fingit circa suum obiectum entia rationis: cum illa non conueniant obiecto. vt est in se. Sed intelectus diuinus intelligit perfectissime obiectum suum. vt est in se. cum iste sit modus verissimus intelligendi. ergo non facit talia figmenta.

215

¶ 3o. quia quicquid deus cognoscit verissime cognoscit. sed veritas rationis non est simpliciter veritas: vt fuit ostensum. ergo non cognoscit aliqua cum veritatibus rationis.

216

¶ Quarto. quia notitia intuitiua non est fictiua entium rationis: cum sit existentis. vt existens est. sed sola abstractiua. notitia autem diuina que vnica est non est abstractiua. sed intuitiua: vt communiter conceditur. et ideo non est talium entium fictiua.

217

¶ Ideo dicuut communiter doctores moderni quod diuinus intellectus non format entia rationis: quia deus vna simplici et eterna visione cuncta complectitur secundum beatum Augustinum. 27. de tri. et noticia visiua non est fictiua talium entium.

218

¶ Sed oritur difficultas quia intellectus diuinus intelligit entia prohibita quae non videntur entia nisi secundum rationem. Dicitur autem quod entia prohibita non sunt prohibita secundum rationem. alioquin in re non essent prohibita. et sic producibilia.

219

¶ Secunda difficultas quia diuinus intellectus videtur intelligere entia rationis: cum intelligat omnia a nobis intelligibilia. Dicitur autem quod diuinus intellectus. Dicitur omnia intuitiue cognoscere que cognoscit. et ideo si entia rationis non sunt intuibilia. vt nonnulli putant: videntur ignota deo: et talia non sunt ponenda. articulus est: si entia rationis sunt Uigesimus formaliter in deo.

220

¶ Et dicit vugu theologorum quod sic: quia multa verificantur de deo quae non possunt saluari nisi secundum entia rationis: sicut cum dicitur: creator: aut dinseuens: que sibi ex tempore conueniunt: cum tamen ex tempore ni hil deo realiter possit conuenire.

221

¶ Sed contra istud arguitur 4r. Primo. quia quicquid est in deo formaliter est formaliter deus cum simplex sit quicquid habet. vt habetur ni. de ciuitate dei: entia autem rationis non sunt deus: ergo non sunt in deo formaliter. alioquin per ipsa deus est formaliter imperfectus.

222

¶ Secundo ens rationis cum sit ens diminutum includens formaliter imperfectionem: cum sit ens imperfectissimum. ergo non potest esse in deo formaliter.

223

¶ Tertio. quia quicquid est in deo est summe necessarium esse. alioquin contingeret ipsum variari. si aliquid in eo esset contingens entia autem rationis sunt summe contingentia: sicut summe dependentia. ergo non possunt inueniri in deo.

224

¶ Quarto. si entia rationis in deo formaliter reciperentur. tunc deus per eorum receptio nem formaliter mutaretur: eo quod se haberet formaliter aliter nunc et prius. et sic deus esset mutabilis.

225

¶ Ideo dico. quod entia rationis non sunt formaliter in deo. quia tunc deus esset in potentia receptiua respectu ipsorum: cum esset aptus natus ea recipere. et ista naturalis aptitudo sibi inesset realiter: et sic non esset purus actus.

226

¶ Sed oritur difficultas quia dicunt alio quod entia ista rationis non sunt in deo formaliter nequam secundum rem. Sed secundum nostri intellectus attributionem. Et istud non valet. quia sicut imperfectius est esse secundum rationem quam secundum rem: ita imperfectior modus essendi est per attributionem intellectus nostri quam formaliter secundum rem.

227

¶ Secunda difficultas quia dicunt aliquin quod ista entia rationis non sunt in deo: vt habent esse in se. sed vt habent obiectiue esse in nostra mente.

228

¶ Istud tamen non valet. quia deus vt habet esse obiectiue in nostra mente: aut est aliquid creatum: aut increatum. si creatum non facit ad istud aritum. si increatum habetur intentum.

229

¶ Dico autem ad questionem quod quia entia rationis ponantur communiter ab omnibus doctoribus non sunt neganda. nisi forte gratia disputationis. vt ex praecedentibus articulis exercitium habea tur. Et tunc ad excrcitandum intellectum dimittende sunt rationes vtriusque partis facte in principio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6