Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14

1

SEcunda quaestio est. Utrum producat beatissima trinitas creaturas in esse secundum quid antequam producat eas in esse reali simpliciter.

2

¶ Et videtur quod non: quia beatus Idam. lo quens de verbo diuino dicit Ideam. primo. c. Omnia per psum facta sunt. et modum signat propheta in psal. 32. dicens: ipse dixit et facta sunt: sed quiquid dicit deus fit simpliciter. ergo nihil facit secundum quid.

3

¶ Sed contra. quia beatus Ioam. dicit. 19. ca. Clarifica me tum pater: apud temetipsum claritate quam habui prius quam mundus fieret apud te: et sic mundus fuit factus apud prem prius quam esset in se: quod non potest intelligi: nisi quo ad esse secundum quid. quaestionem est praeintelligendum quod doctor Circa istam subtilis ponit duplicem productionem creaturarum a deo. Unam que est per modum voluntatis qua producit creaturas in esse reali: et illa est ex tempore. Alia est quae producit eas per intellectum suum in quodam esse intelentu: inteleti sas ab eterno. et de illo 2o est difficultas praesens.

4

¶ Circa quam occurunt 4or puncta inquirenda. Quorum primum est. si diuinus intellectus producit quiditates creabilium per suum actum intelligendi ab eterno in esse essentie.

5

¶ Secundum est. si producit tales quiditates in esse intelligibili.

6

¶ Tertium est. si producit tales quiditates in esse intellecto.

7

¶ Quartum est si per talem actum producit eas in esse existentie. ad primum punctum. dicunt aliqui quod per diuQuantum num intellectum producuntur quiditates creabilium in esse obiectiuo: quod est esse quiditatiuum: et illud est esse essentie: quia esse obiectiuum non dicitur nisi habitudine ad actum.

8

¶ Sed contra istud dictum satis commune arguiter 4r. Primo. quia esse obiectiuum: quod habet talis quiditas per te est ad aliud: cum obiectum inquantum tale sit alicuius obiectum: omne autem esse ad aliud presupponit esse ad se. ergo cum esse essetie sit abum: prius habet quelicet quiditas esse essentie quam producatur in tali esse per diuinum intellectum: quod dicitur esse obitectiuum.

9

¶ Secundo. quia omne esse determinatum secundum aliquam determinationem non diminuentem de ratione determinati praesupponit quiditatem illius de terminati: sicut quod homo sit albus praesupponit quidita. tem humanara: sed intellectam quiditatem a deo: est quoddam esse determinatum. ergo esse intellectum praesupponit esse quiditatiuum de cuius ratione non diminuit: cum vera quiditas hominis sit a deo intllecta.

10

¶ Tertio quia intelligi a dieo non est de quiditate alicuius creabilis essentie: cum possit a nobis perfecte concipi absque eo quod concipiamus ipsam intelligi a deo: omne autem quod est in aliquo est posterius eius quiditate. ergo prius est quiditas cuiuslibet creabilis in seque a deo intelligatur secundum ordinem naturae vel naturalis intelligentie.

11

¶ Quarto. quia circumscripto per impossibile diuino intellectu quod non intelligeret creabilia: sicut posuerunt nonnulli philosophi: lapidis quiditas esset quiditas et non econverso. si enim quiditas lapiditas esset quiditas lapidis: deus non intelligeret. ergo prius secundum illum ordinem lapis est lapis quam intellectus diuinus ipsum producat in aliquo esse.

12

¶ Ideo dico quod diuinus intellectus per suum actum intelligendi non dat ee quiditatiuum creaturis: de quo hic loquimur: sed illud esse quiditatiuum abstrahit ab omni intellectione et comparatione quacumque: quia per se notum est lapidem esse lapidem: et tamen non est per se notum lapidem intelligi a deo: sed forte demonstrabi le: et ideo sicut per se nota in esse quiditatiuo praeueniunt demonstrabilia: ita illud esse hanc operationem.

13

¶ Sed contra istam determinationem instatur. 4r. Primo. quia diuinus intel lectus est mensura rerum: sicut noster mensuratur a rebus: et sicut noster intellectus verus est: quia ita est in re: ita veritas in re: quia ita est in intellectu diuino secundum beatum Aug. et propter hoc lapis non potest esse vere lapis: nisi hoc si¬ precognitum ab intellectu diuino.

14

¶ Secundo: quia est quicquid est in deo est prius quocumque quod est formaliter in creatura: et cum actus intelligendi eius sit in deo formaliter: prius deus intelliget lapidem esse lapidem quam lapis sit in se formaliter lapis.

15

¶ Tertio. quia prius habet esse creatura relucens in diuina essentia quam in seipsa secundum beatum Ansel. in mono. sed vt relucet in diuina essentia percipitur a diuina intelligentia. ergo prius intelligitur a deo quam sit talis in seipsa.

16

¶ Quarto. quia si lapis est lapis circumscripta omni habitudine ad deum: tunc per impossibile circumscripto deo: ad huc lapis esset lapis: quod videtur absurdissimum.

17

¶ Ad primum. quod diuinus intellectus ita mensurat res notas: quia ita intelligit et vult: ideo sic sunt quantum ad esse reale et existentie: non sic autem quo ad esse quiditatiuum: vt videtur: cum illud esse abstrahat ab omni habitudine ad mensuram.

18

¶ Ad secundum. quod intellectio diuina sine dubio est prior quiditate creabili: sed non vt est intellectio huius: et secundum illam habitudinem illa quiditas est cognita: immo producitur ad oppositum: quia omnis habitudo est posterior suis extremis

19

¶ Ad tertium. quod creaturam relucere in diuina essentia: non est nisi ipsam esse representatam in ea: represen tatum autem est posterius esse simpliciter: cum sit esse relatiuum eius quod representatur Ansel. tamen intelligit de representato secundum suum esse abu.

20

¶ Ad quartum. quod non est maior connexio lapidis ad deum: sicut est inter diuinas personas: et tamen per impossile sublato patre et manente filio: adhuc produceret spiritus santus: et ita in proposito: si deus esset finitus adhuc homo esset homo: cum deum esse infinitum et hominem esse hominem: sint veritates. quarum vna ex alia non deducitur: et ita deum esse deum.

21

¶ Sed oritur difficultas quid intelligimus per illud esse quiditatiuum.

22

¶ Dicitur autem quod esse abstractum. quod non est fabricatum ab animo: nec est in rerum natura: sicut dicit quidam quod equinitas est tantum equinitas: nec vniuersalis nec particularis. punctum. videndum est: Circa secundum si diuinus intellectus pro ducit quiditates illas in esse intellctus.

23

¶ Dicunt autem aliqui quod sic. quia esse intellectus est esse intentionale et obie ctiuum: tale autem esse non potest fore nisi a potentia operatiua comparatiua.

24

¶ Sed contra illud argui. tur quadrupliciter. Primo. quia illud quod compe tit alicui per se per prius inest quam illud quod per accidens: sed quod creabilis quiditas sit intelligibilis a diuino intellectu inest enim per se cum per se cadat sub ente: et per consequens veritas est demonstrabilis de eaquod autem intelligitur quandoque accidit et a deo: sicut deum intelligit homo esse futurum cum non sit futurum nisi per accidens et deus non intelligeret ipsum fore futurum nisi foret futurum: constat autem quod per accidens est sic a deo intellectum.

25

¶ Secundo quia impossibile est aliquid esse intellectum a deo nisi sit ab eo intelligibile: vt per se patet: potest autem aliquid esse intelligibile: ita quod non esset intellectum: sicut animam antichristi non foreest deo possibile: et per consequens intelligitate: et tamen non est adeo intellectum: esset enim intellectum falsum. ergo prius habent intelligibilitatem diuinam quam intelligantur ipse quiditates. quia prius intelligitur deus habere potentiam intellectiuam quam actum intelligendi: sed pro quocumque signo deus habet potentiam intellectiuam omnium: omnia sunt intelligibilia sibi: cum omne intellectiuum sit alicuius intelligibilis: sicut motiuum mobilis: et non sunt intellecta nisi per actum. ergo prius erunt intelligibilia etiam intellecta: sicut deus ipse intelligitur intellectiuus antequam intelligens.

26

¶ 4o. quia in illo signo quo intellectus diuinus praeuenit eius intellectionem: sicut actus primus secundum: aut quiditas est intelligibi lis pro 2o signo: aut non: si sic: hetur propositum quod prius est intellectus quam intellecta: si non est intelligibilis pro 2o signo actualis intellectionis: tunc non poterit intelligi: cum omne impossibile pro aliquo signo sit pro illo ens prohibitum.

27

¶ Ideo dico quod ante concipimus quiditates esse a deo intelligibiles quam actualiter intelligantur: quia illud quod conuenit alicui per se et ex sua ratione formali conuenit ei antequam illa que insunt alextrinseco.

28

¶ Intelligibilitas autem sicut et veritas est passio demonstrabilis ex ratione formali subiecti: et quod sit intellecta inest ei ab extrinseco scilicet a diuino intellectu actualiter inteligentie.

29

¶ Sed oritur difficultas quid dicit illud esse intelligibile in obiecto.

30

¶ Dicatur autem quod est respectus fundamentalis consequens quiditatem obiecti in habitudine ad diuinum intellectum: sicut mobilitas consequitur quidi tatem mobilis in habitudine ad mouens. punctum inqurendum est: si diuiCirca tertium nus intellctus producit illas quidi tates in esse intellecto.

31

¶ Dicunt vero quidam quod non quia talis productio est fictitia: cum quaelibet quiditas possit intelligi et de nouo sine aliqua variatione circa ipsam facta: quia actiones immanentes nihil faciunt in suo obiecto: alioquin transirent in ex teriorem maim.

32

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo. quia quicquid conuenit alicui per accidens inest ei ab aliquo agente: cum illa que insunt per accidens non insint ex ratione formali intrinseca: esse autem intellectum conuenit nonnullis per accidens: vt patuit ergo tale esse habent ab aliquo agente.

33

¶ Secundo quia omne esse quod conuenit alicui ab extrinseco inest per aliquod agens: cum solum agens et finis sint causa extrinseca: et finis ad propositum non faciat: sed esse intellectum conclusioe cuilibet quiditati ab extrinseco. cum ex se non intelligatur. vt per se patet. ergo hoc habent ab aliquo efficiente.

34

¶ Tertio. quia vbicumque est hoc ab hoc: ibi est origo que partinet ab agens: sed hoc ee ex habet partinet ad materiam: vel hoc esse propter hoc partinet ad finem. sed quod quaelibet quiditas sit intelecta hoc habet ab intellectione aliqua. ergo in tali esse est ab intellectione producta.

35

¶ 4o. quia omne ens rationis est ab aliqua ratione: cum ideo dicatur rationis: quia a ratione fabricatum: sed esse inteitum est esse rationis et non reale: cum illud conueniat entibus quae non sunt in rerum natura. ergo illud esse est a ratione aliqua productum.

36

¶ Ideo dico quod quiditates creabilium producuntur in esse cognito a diuino intellectu ab eterno: sicut diuinus intellectus ab eterno tales quiditates cognouit: quia omne quod accipit esse aliquod: post non esse: videtur esse productum in illo esse: sed quiditates ta les: cum sint intellecte postquam sunt intellectus: accipiunt tale esse in 2o signo post non esse in primo: ergo in tali esse videntur esse producte.

37

¶ Sed contra istam conclusione instatur 4r. Primo. quia prima productio ad extra videtur esse creatio cuiuslibet rei: cum ipsa sit productio de ni hilo.

38

¶ Secundo. quia dieus ad extra nihil producit ab eterno: vt docent scti et scriptura diuia.

39

¶ Tertio. quia illa productioforet necessaria: cum deus necessario intelligat omnia: et tamen deum nihil necessario respicit nisi ad intra.

40

¶ Quarto. quia eadem ratione produceretur quiditas in esse intelligibili: qua et in esse intellecto cum prius habeat esse simpliciter quiditatiuum: vt patuit quae esse intelligibile: et sic accipiat esse tale post non esse.

41

¶ Ad oimum. quod prima productio simpliciter ad extra est creatio: sicut testatur diuina scriptura: tamen illa productio de qua nunc arguitur: non est productio simpliciter: sed secundum quid: sicut esse intellectum est esse secundum quid.

42

¶ Ad 2m. quod verum assumit in esse reali: sed in esse intelligibili: et secundum quid verum non dicit: immo ab eterno omnia nouit antequam fiant: sicut habetur in Daniels.

43

¶ Ad 3m. quod eomodo quo deus intelligit creaturas producit eas in esse intellecto. et ideo sicut necessario intelligit: ita necessario in tali esse producit.

44

¶ Ad 4m. quod quiditas non accipit esse intellect ab aliquoised habet illud ex sua ratione formali: et non ab extrinseco: sicut homo risibilitatem: et ideo non est producta: sicut homo non fit risibilis eo quod risibilitas pullulat a sua ratione formali.

45

¶ Sed oritur difficultas quid intelligitur per illud esse cognitum.

46

¶ Dicitur autem quod esse intellectum a diuino intellectudicit in quiditate cognita respectum rationis ad eius actum intelligendi derelictum ab ipso actu: sicut esse productum realiter dicit respectum realem punctum videndum est si diuiCirca quartum nus intelectus per suum actum intelligendi producit quiditates in esse actualis existentie: ita quod producat ipsas existentias eternaliter in esse cognito: sicut essentias ipsas.

47

¶ Dicunt autem aliqui quod existentie rerum sunt ita producte quantum ad omnem modum existentie sicut essentie: in esse intellecto ab eterno: quia ita bene intellexit ab eterno divinus intellectus rerum existentias: sicut earum essentias: et inccirco omnes in tali esse produxit: quia ipsas intellexit: vt patuit.

48

¶ Sed contra illud arguitur 4r. Primo. quia si deus produceret esse existentie in tali esse intellecto: tunc creatura in tali esse actualiter existent: cum omne illud actu existat: in quo est formaliter actualis existentia.

49

¶ Secundo. quia si dicatur quod creatura existiin tali esse secundum quid: tunc accipio actualem existentiam cum suo simpliciter esse: et quero si illud eius esse simpliciter producitur in esse cognito: aut non: si sic. tunc cum omne productum in aliquo esse sit in illo: tunc creatura in tali esse habebit suum existem simpliciter: si non: tunc existentia vere sumpta cum suo simpliciter modo ipsam concomitante non est producta in tali esse.

50

¶ Tertio. quia creatura in esse simpliciter distinguitur a creatura in esse secundum quid: aliquo modo: alioquin quandocumque est secundum quid foret simpliciter: sed non distinguitur per aliquod esse essentie: cum eadem sit penitus diffinitio quiditatis in esse intellecto et in esse simpliciter. ergo distinctio est per solam existentiam: et sic existentia non conueniet ei secundum vtrumque esse.

51

¶ Quarto. quia si dicatur quod illa distinctio non est per existentiam: sed per aliquem modum existentie quem habet in esse simpliciter et non habet in esse secundum quid: tunc dite illo fit idem aritum quod ipse non est productus in esse secundum quid: et valet tantum sicut de existentia: cum non sit processus in infinitum dando modum modi.

52

¶ Ideo dico quod esse actualis existentie non fuit productum ab eterno in tse secundum quid tali: quia per hoc quod creatura habet existentiam habet esse simpliciter et nulla creatura in esse tantum intellecto ab eternohabuit esse simpliciter.

53

¶ Sed remanet difficultas grauissima. qualiter deus praeintellexit ab eterno existentias futuras creaturarum: et non produxit eas in esse intellecto: cum fuerunt ab eterno intellecte.

54

¶ Dicitur aute quod deus non precognouit existentias secundum proprium mo dum tamquam per se obiecta sicut quiditates: sed sicut per se obiectorum conditiones: et non oportet produci in esse tali omne intellectum: sicut obiecti conditio.

55

¶ Istud tamen non sufficit: quia si ideo producitur in tali esse: quia cognoscitur eo modo quo intelligitur in tali este producitur: cum sit illo modo intellectum.

56

¶ Ideo dicitur quod deus non precognoscit quiditates: vt iam ex uo stentes: sed vt futuras: existentia autem vt futura non est existentia simpliciter: tunc enim simpliciter existeret futurum: qualiter autem illa precognitio fiat: hapet declarari in primo.

57

¶ Ad aritum factum in principioq. dicitur quod ille auctoritates intelliguntur de factione in esse reali: et non in esse intentionali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14