Table of Contents
Collectiones catholicae et canonicae scripturae
Tabula de signis (Depreciated; to be deleted)
Epilogus
Distinctio 5
INCIPIT QVINTA DISTINCTIO IN QVA DOCETUR PER QVOS, ET QVALITER DEBEANT praedicta pericula repelli ab Ecclesia; Et qualiter punientur, qui in repellendo negligentes extiterint, vel remißi.
QVINTO, videlicet per quos, & qualiter sint dicta pericula repellenda, & quae sit poena negligentium in hac parte; sciendum est, quod Praelati Ecclesiae, qui eius Speculatores sunt & dicuntur, iuxta illud Ezechiel. 3. "Fili hominis Speculatorem dedi te domui Israel"; & ideo in extremo Iudicio, quando ab eis de gregibus sibi commissis ratio exigetur, Domino dicente Ierem. 13. "Vbi est grex, qui datus est tibi, pecus incyltum tuum?" necesse habebunt reddere rationem de periculis & damnis gregum suorum, ad instar Iacob dicentis ad Laban, cuius gregem pascebat Genes. 35. "Ego omne damnum reddebam tibi, quidquid furto perierat, a me exigebas;" quibus etiam praecipue dicitur Prouerb. 24. "Erue eos, qui ducuntur id mortem", &c. propter quae fideliter ac diligenter implenda debent super gregibus suis assidue speculari; iuxta illud Isa. 21. "Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, & super custodiam meam ego sum stans totis noctibus," Ipsi in quam, Praelati & Speculatores Ecclesiae speculari debent semper, vtrum talia pericula(qualia supra descripta sunt) vel etiam alia immineant Ecclesiae Dei, prope vel longe futura, & de illis subiectos suos sollicite praemonere; nam, sicut dicit Glossa Interlinearis super illud Ezechiel. 3. "Speculatorem dedi te," &c. "SPECVLATOR est, qui semper in alto stat; vt quidquid venturum est, longe ante prospiciat," & subiectos praemoneat, vt dictum est supra in Prologo, "§.Nec expectandum est." Nec enim multum curandum est scire post quantum tempus, siue longe, siue prope futura sint dicta pericula, ex quo certum est procul dubio, quod sint futura; sed hoc solummodo, curandum est scire, scilicet quomodo sint futura, vt vigilemus parati, sicut ostensum est supra in Prologo, "§. Nec opus est scire"
§. Debent autem Praelati, siue Speculatores iam dicti, praemonere Subditos suos de illis periculis antequam veniant, ne ipsos inueniant imparatos, vt ostensum est supra in Prologo, "§. Nec expectandum est"; sicut Dominus quaedam pericula Ecclesiae suae in nouissimis diebus futura praedixit, Matth. 24. vt Fideles Christi praemoniti vigilarent. Vnde ibidem super illud, "Ecce praedixi vobis", dicit Glossa. "Vt praescii vigiletis," "praemoniti estis," Sic etiam fecit Apostolus I. Thimoth. 4. qum dixit "in nouissimis temporibus discedent quidam a Fide." & cum dixit 2. Timoth. 3. "Hoc autem scito, quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa", vt ostensum est supra in Prologo "§. Ideoque"
§. Maxime autem speculari debent Speculatores praedicti, vtrum tales periculosi homines (quales supra descripti sunt) iam multiplicentur, & plures appareant, quam; apparere soleant in Ecclesia Dei, vt ex hoc coniciant appropinquare tempora periculosa; nam, sicut dicit Glossa super illud 2. Timoth 3. "Ex his sunt, qui penetrant domos." "IAM horum praenuntii quidam sunt, sed plures in sine futuri sunt" vt dictum est supra dist. I "§. Apostolus autem." Quos si multiplicari perspexerint, debent eos arcere & repellere hoc modo. Si enim aliqui Praedicatores appareant in Ecclesia Dei, de quorum canonica missione, seu recta vocatione non constet; praecipue, qui mores habeant Pseudo-Praedicatorum & Penetrantium domos, secundum Signa cognoscendi eos praedicta in quarta dist. vel etiam alia; debent ipsi Praelati Ecclesiae & Rectores, inhibere illis omnes actus, per quos possint penetrare domos (Id est, proprietates cuiusque rimari) vtpote actum audiendi confessiones Fidelium, & poenitentias iniungendi; item actum praedicandi, docendi, & generaliter umnia colloquia; quibus Fideles Christi seducere possunt, de quibus dictum est supra dist. I. Vnde super illud I. Corinth. 15. "Nolite seduci;" dicit Glossa. "Per Pseudo." Et subiungit Apostolus. "Corrumpunt enim bonos inores colloquia mala." Glossa. "Assiduitas praui colloquii vitiat mentem; & ideo ab illis cauendum est," id est a Pseudo; Ipsi enim ha¬ bent colloquia mala, videlicet adulationis & ostentationis sanctitatis, quibus seducunt (id est ad se ducunt) corda Innocentium, vt ostensum est supra dist. I. & 3. Consequenter ve¬ ro habent colloquia peiora; nam in fine, sicut Iamnes & Mambres Magi Pharaonis restiterunt Moysi, ita & hi resistunt veritati, & proficiunt in peius errantes, & in errorem mittentes, vt ostensum est supra dist. "§. Deinde vero postquam," & §. Postea autem.
§. Si autem velint Praelati Ecclesiarum Pseudo- Praedicatores breui quadam manu repellere; cauere debent, ne ipsi de Euangelio viuant, sicut nec debent, vt ostensum est supra dist. 4. in 42. Signo. Si enim de Euangelio non viuerent ( recipiendo scilicet sumptus ab Auditoribus suis) non diu praedicarent, vt dicit Glossa super illud 2. Corinth. 11. "Vt amputemus occasiosionem", &c. vbi dicitur. "Occasionem sumendi sumptus auferebat Apostolus" "Pseudo - Apostolis," "sciens quod si non reciperent non diu praedicarent." Et certe experimentum istud infallibile Apostoli deberet trahi ad consequentiam a Praelatis.
§. Cognitis etiam Pseudo, debent Praelati praecipere Subiectis suis, vt eos & eorum doctrinam euitent dum fuerint tales, iuxta praeceptum Apostoli 2. Timoth. 3. dicentis. "Et hos deuita". Glossa. "Tales." Id est, "dum fuerint tales." Item Rom. vlt; dicit Apostolus loquens contra Pseudo. "Rogamus vos, Fratres, vt obseruetis." Id est "discernatis". "EOS, qui dissensiones & offendicula faciunt." Glossa. "dissentire, & inuicem offendere." "PROPTER doctrinam, quam didicistis." Glossa. "A veris Apostolis." Quales videntur esse illi, qui suam mendicationem assiduam & pluribus onerosam, docent & praedicant, non solum licitam & meritoriam, verum etiam perfectissimam esse vitam; ea ratione, vt afferunt, quoniam propter Deum omnia reliquerunt, & in cultu eius mendicando persistunt, prout quibusdam libellis ab eis editis scribere praesumpserunt; cum tamen non sint inualidi, nec aliter a praecepto Apostoli de operando corporaliter propter victum legitime excusati; praesertim cum absque mendicatione & corporali labore possent habere, si vellent, modum alium iuste & sancte viuendi. Quiusmodi vita & doctrina contraria est vitae & doctrinae Apostoli & aliorum Sanctorum Doctorum Ecclesiae; prout satis ostensum est supra dist. 2. Qualem etiam doctrinam videntur habere illi; qui iuxta traditiones suas, nullas (vt asserunt) possessiones etiam communes habentes, nec habere volentes;; sed semper de mendicatione viuentes, ob hoc perfectiores se esse praedicant omnibus Praelatis Ecclesiasticis, nec non Personis Regularibus vniuersis, qui de communibus Ecclesiae bonis, iuxta morem antiquum a Sanctis Patribus institutum, communiter vitam ducunt; & hanc etiam doctrinam in praedictis libellis suis scribere praesumpserunt. Quae doctrina, sicut & prima; contraria est vitae & doctrinae Apostolorum, & aliorum eos sequentium Sanctorum Patrum, qui de communibus bonis Ecclesiae communem vitam duxerunt, & eumdem modum viuendi suis posteris reliquerunt, vt ostensum est supra dist. 4. in Signo II. §. Ad illud autem, cum sequentibus Paragraphis. Qualis etiam videtur esse doctrina illorum, qui docent & praedicant, opera poenitentiae, & alia opera de genere bonorum; a quibuscumque etiam in firmis, siue imperfectis, debere palam fieri & captato plurimorum spectaculo publice ostentari; contra doctrinam Dominicam, vt ostensum ost supra dist. 4. in 10. Signo. §. Notandum; cum tribus sequentibus Paragraphis. Omnes igitur talia dicentes, videntur esse iuxta doctrinam Apostoli, ad instar Pseudo euitandi. Vnde post praemissa subiungit Apostolus. "Et declinate ab illis." Glossa. "Tangit Pseudo, quos in tota epistola cauendos monet." "Duplici autem ratione ca¬ ueri debet a Pseudo & ab aliis inanis gloriae cupidis; videlicet, Ne eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalis gloriae inflammemur," vt dicit Glossa super illud Luc, 20. "Adtendite a Scribis." Sciendum etiam, quod illi Pseudo; qui potestatem Episcoporum Ecclesiasticam sibi vsurpant in Diocesibus alieni; inuitis Diocesanis, excommunicandi sunt; & etiam inuocandum est contra eos, si necesse fuerit; brachium saeculare. Extra De Officio Iudicis Ordinarii cap. Quoniam in plaerisque, in fine. Sic ergo patet, qualiter Pseudo- Praedicatores & Penetrantes domos sint ab Ecclesia repellendi.
§. Otiosi vero, & Curiosi, & Gvrouagi (quoniam & Ecclesiae periculosi sunt & contra doctrinam Apostoli viuunt, vt ostensum est supra dist. 2. §. Quoniam autem ex Otiositate, & Paragraphis sequentibus) hoc modo arcendi sunt, & ab Ecclesia repellendi. Primo enim corripiendi sunt, vt ab otio supradicto discedant, & a curiositate supradicta desistant; iuxta praeceptum Apostoli I Thess. 5. dicentis. "Corripite Inquietos." Glos. Id est. "Curiosos, & Gyrouagos", Supple. "Et multomagis Otiosos; quia curiositas & Gyrouagutio ex Otiositate proueniunt;" vt ostensum est supra dist. 2. in Tractatu De Curiosis. §. Et notandum. Quia si incorrigibiles fuerint, debent excommunicari, iuxta praeceptum Apostoli2. Thess. 3. dicentis. "Denuntiamus vobis, Fratres, in nomine Domini Iesu Christi." Glossa. Id est. "Per Iesu Christi authoritatem vobis praecipimus." "VT subtrahatis vos" ( excommunicando scilicet & euitando, vt patebit infra) "ab omni Fratre ambulante inordinate." Glossa. Id est "aliter, quam ordo naturae exigit;" videlicet secundum quem debet homo in sudore vultus sui vesci pane suo. Genes. 3. nisi excipiatur a praecepto Apostoli supradicto dist. 2. circa principium, "§. Sunt ergo Otiosi." Vnde Augustinus in lib. De opere Monach. cap. 3. vnde sumitur Glossa ista, recitans hanci eamdem authoritatem Apostoli ponit, "Inquiete", pro eo quod dicitur hic, "Inordinate". Quasi diceret. "Substrahatis vos ab omni Fratre ambulante inquiete, siue in otio corporali." Sequitur. "Et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis." Glossa. Id est. "Non secundum doctrinam, quam tradidimus eis;" videlicet de operando corporaliter, ne cogantur egestate Serui Dei mendicare; & de non curando (animi cura, non manibus) negotia aliena, vt patebit infra. Quam doctrinam tradidit eis Apostolus I. Thess. 4. dicens. "Operemini manibus vestris," "vt nullius aliquid desideretis," vt ostensum est supra dist. 2. §. I. Quam etiam doctrinam exemplo suo confirmabat Apostolus; vnde subjungit. "Ipsi enim scitis, quomiam non inquieti fuimus inter vos." Glossa. "Vt illi qui aliena negotia curant vagantes hac & illac." Supple. "Animi cura, non manibus operando," vt ostensum est supra dist. 2. §. Quoniam autem ex Otiositate. Sequitur. "Neque gratis manducanimus panem ab aliquo; sed in labore & fatigatione (Glossa. "Id est, in labore fatigante; videlicet, corporaliter operando") nocte & die operantes, ne quem vestrum grauaremus." Quasi diceret. "Praecipimus vobis, vt separetis vos ab omni Fratre Otioso, & Curioso, & Gyrouago." Hoc est. "Excommunicetis tales Fratres." Et hoc patet per Glossam, quae paulo ante dicit. "Hic incipit de Curio¬ sis, & Otiosis; monens bonos, vt eos corripiant; & qui noluerint facere, excommunicentur." Item in eodem cap. dicit Apostolus. "Quod si quis non obedierit verbo nostro ( "videlicet De Otiosis & Curiosis vitandis vt patet" per Glossam) per epistolam hunc no¬ tate." Glossa. "Id est. Significate nobis, & nos aspere increpabimus illum. ET ne commisceamini cum illo, vt consundatur." Glossa. "Id est. Vt erubescat eiectus ab hominibus (id est excommunicatus) & sic subdat se praeceptis Apostolicis;" videlicet praecepto de operando manibus propter victum; & praecepto de non curando negotia aliena; & praecepto de manducando; panem suum cum silentio; & praecepto de facientibus contrarium euitandis; quae praecepta in codem capitulo praecesserunt. Sic ergo patet, quod Otiosi, & Curiosi, & Gyrouagi, primo corripiendi sunt; deinde vero (si incorrigibiles fuerint) tam ipsi, quam illi qui eos euitare neglexerint, excommunicanci. Et sic patet, qualiter repellendo & arcendo periculosos homines supradictos, repelli possunt quoquo modo pericula quae per eos in Ecclesia sunt praesentia, vel futura.
§. Si vero Praelati & Speculatores praedicti cirea praedicta negligentes extiterint, vel remissi; procul dubio tam spiritualiter, quam temporaliter punientur. Spiritualiter autem punientur tam in praesenti saeculo, quam in futuro. In praesenti enim punientur spiritualiter poena excommunicationis spiritualis. Sicut enim Danieli viro desideriorum, & stanti in gradu suo dictum est ab Angelo. "Veni autem, vt, docerem te quae ventura sunt in nouissimis diebus populo tuo," Daniel 10. ita e contrario Praelatis non stantibus in gradu suo(Id est negligentibus stare super speculam Domini sibi a Deo commissam, ad praeuidendum & repellendum pericula supradicta, vt dicitur Isa. 21.) non veniet Angelus, vel Dominus, ad docendum peri¬ cula, quae ventura sunt populo eis commisso in nouissimis diebus. Immo excaecabuntur corda eorum, ita vt non possint intelligere; veritatem de illis periculis, nec eam velint audire, nec etiam videre illius veritatis Scripturam, vel eius Praedicatores; vt impleatur in eis Prophetia Isa. 6. dicentis: "ExCACA cor populi huius." Id est. Excacabis, vt non possint intelligere veritatem praedictam. "ET AVRES eius adgraua." Id est, Aggrauabis, vt nolint eam audire. "ET OCVLOS eius claude" Id est. "Claudes, vt eius Scripturam, vel eius Praedicatores nolint videre." Nec mirandum, si Praelatos non stantes in gradu suo, & super speculam Domini stare negligentes, dixerimus "Populum" appellari in authoritate praedicta, cum dicitur "Excaeca cor populi huius," &c. merito enim dici possunt "Populus" Praelati praedicti tam negligentes & tam ignari, propter paritatem & similitudinem ignorantiae & negligentiae quam habent ad populum, siue ad populares; quia impletur in eis illud propheticum Oseae 4. "Et erit sicut Populus, sic Sacerdos." Ecce qualiter Praelati negligentes circa praedicta, punientur spiritualiter in praesenti, poena excommunicationis spiritualis.
§. In futuro autem nihilominus spiritualiter punientur. Nam propter praesentem suam excaecationem spiritualem Subditi eorum a praedictis Seductoribus seducuntur, & seducti a Diabolis deuorantur; iuxta prophetiam Isa. 56. dicentis. "OMNES bestiae agri." Id est "Diaboli." "VENITE (Id est venietis) ad deuorandum," scilicet "populum seductum." Et causam subjungit dicens. "Speculatores enim eius." Id est Praelati, siue Pastores eius. "CAECI omnes," Peccata vero Subditorum propter Praelatorum excaecationem vel negligentiam seductorum, requirentur de manibus ipsorum Ezechiel. 37. "Sanguinem eius de manu tua requiram." Sic ergo punientur spiritualiter negligentes Praelati, tam in praesenti, quam in futuro.
§. Punientur nihilominus propter negligentiam supradictam, etiam poena temporali damni. Cum enim spiritualis potestas Ecclesiae (quae in praedicationibus, confessionibus, ocenitentijs, & aliis officiis Ecclesiasticis maxime consistit.) ipsis Praelatis paulatim aut pedetentim subrepta extiterit a Pseudo-Praedicatoribus & Penetrantibus domos, qui caute illam sibi arrogant potestatem, iuxta illud 13. q. I. §. I. Frustatim Lupus comedit Agnum; verisimile est, quod iurisdictio caeterorum, nec¬non & possessio bonorum Ecclesiae temporalium, apud ipsos Praelatos non diutius remanebunt; cum illis solis debeantur Ecclesiae bona carnalia, qui spiritualia bona ministrant; iuxta illud i. Corinth. 9. "Nescitis, quoniam qui in Sacrario operantur, quae de Sacrario sunt edunt? & qui Altari deseruiunt, cum Altari participant?"
§. Caueant igitur Praelati Ecclesiae, si sibi & Subditis suis viderint expedire; ne praefatis infinitis, & incertis personis, potestatem & authoritatem suam, vel a se; vel a suo superfori generaliter committendo; & sic eos sibi quodammodo in animarum regimine coaequando, vel etiam praeponendo; paulatim sue praelationis authoritatem amittant; & sic in angustiam & despectionem apud Subditos suos eadant; & per hoc. nec sibi, nec illis proficiant, vt ostensum est supra dist. 1. §. "Contemptus vero Praelatorum." De hoc enim dicit Ecclesiasticus cap. 33. "Rectores Ecclesiae auribus percipite. Filio & Mulieri, Fratri & Amico, non des potestatem super te in vita tua; & ne dederis alii possessionem tuam." Glossa. "Omnes communiter ad¬ monet, vt iuris sui rationem non omittant; quia aliter non possunt habere pacem & quietem. Qui enim primatus sui authoritatem perdit, in angustiam & despectionem se mittit; qui autem locum suum sapienter custodit, se & suos ad profectum virtutis dirigit." Item alia Glossa ibid. "Spiritualiter instruit Rectores Ecclesiae, vt dignitatem vsque ad finem vitae teneant, & Discipulos suos bene nutritos Haeredes laboris sui relinquant." Nota quod dicit Glossa. "Haeredes laboris sui relinquant." Quasi diceret. "Non laboris alieni." Praelatus ergo in propria persona. debet circa suos Subditos laborare, non semper aliis officium suum committere, vt laboris sui fructum possit percipere. Sic ergo patet, qualiter per Praelatos Ecclesiae sint dicta pericula repellen da; & qualiter punientur Praelati, tam temporaliter, quam spiritualiter, si in hac parte negligentes extiterint, vel remissi.
§. Cum igitur pericula supradicta per Diuinas Scripturas (si quis diligenter attendat) manifestius (vt ostensum est) declarentur, provt nobis videtur, sine praeiudicio sententiae melioris. Veritas autem Diuinarum Scripturarum sit infallibilis; quia "Non potest solui Scriptura", vt legitur Ioan. 10. Glossa. Id est. "Non potest argui falsitatis." Et Matth. 24. "Coeli & terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt." Glossa. "Sed sicut dicuntur, sine vlla immutatione implebuntur" Spiritus enim Sanctus, qui locutus est in Apostolis & aliis prophetantibus de praedictis, mentiri non potest; "Nec enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Sancti Dei homines," vt legitur 2. Petri I. Et ideo "Non erit vltra omnis visio cassa," vt legitur Ezechiel. 12. Restat vt omnes, qui Ecclesiam defensare tenentur, ad praedictorum speculationem, & Ecclesiae in hac parte opitulationem, absque negligentia & dilatione assurgant; iuxta illud Prouerb. 24. "Erue eos, qui ducuntur ad mortem; & qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses." Nec praetendat quis excusationes friuolas; quia, sicut ibi sequitur, "Si dixeris. Vires non suppetunt. Qui inspector est cordis, ipse intelligit, & Seruatorem animae tuae nihil fallit, reddetque vnicuique iuxta opera sua."
§. Ex praemissis patet, qui sint Pseudo-Praedicatores, & Penetrantes domos, & Otiosi, & Curiosi, & Gyrouagi; & qualiter, tam ipsi, quam alii Hypocritae sub specie sanctitatis seducant fideles Christi; & qualiter sibimetipsis sint periculosi; & qualiter per quaedam signa in diuinis libris scripta, a veris Praedicatoribus & aliis Sanctis Hominibus possunt competenter discerni; & qualiter debeant euitari, & a quibus repelli; & qualiter punientur qui in repellendo illos negligenles extiterint, vel remissi. Licet autem de periculis supradictis multo plura, immo plurima inueniantur in Sacra Scriptura; tamen timore prolixitatis ea quae dicta sunt ad praesens sufficiant; ad hoc saltem, vt Minores & Scripturas Ignorantes de illis periculis per hoc aliquatenus instruantur, & detur occasio Sapientibus cogitandi circa materiam istam vt sapientiores fiant, iuxta illud Prouerb. 1. "Audiens Sapiens sapientior erit." Et Prouerb. 9. "Da occasionem Sapienti, & addetur ei sapientia." Si quis vero dictam Veritatem, non per authoritates canonitas, aut per rationes inconcussas, vt dictum est supra in Prologo, malitiose duxerit impugnandam; "Auferat Deus partem eius de libro Vitae, & de ciuitate sancta," vt dicitur Apocalyps. vlt.
§. Omnes autem sententias supradictas (licet eas per canonicas atque catholicas authoritates arbitremur esse probatas) nihilominus tamen quemadmodum dictum est supra in Prologo, "Summi Pontificis," & aliorum Superiorum nostrorum correctioni, per catholicam collationem si eis placuerit faciendae; humiliter ac deuote supponimus; vt per eos corrigantur, si quae fuerint corrigenda; vel abrogentur, si quae fuerint in eis abroganda; cum tamquam homines minus intelligendo errare possimus. Non enim nosipsos ita peruerse amamus, vt alios in praedictis sententiis ideo errare velimus, vt error noster lateat, si forte (quod absit) per minorem intelligentiam in illis erramus; iuxta verbum Augustini Ad Mar¬ cellianum in Epist. 2. sic dicentis. "Nimis peruerse seipsum amat, qui alios vult errare, vt error suus lateat." Memoratas ergo sententias ex diuersis Scripturis collectas in praesenti Scriptura posuimus, sine praeiudicio sententiae melioris; saluis etiam in omnibus & per omnia, Summi Pontificis, & Fratrum, & Coepiscoporum suorum dispensationibus & ordinationibus; quibus in aliquo derogare, nec volumus, nec valemus, vt dictum est supra in Prologo, "§. Protestamur."
§. Recolat tamen (quaesumus) Dispensator, si placet, illud B. Bernardi in lib. 4. De Consideratione "Ad Eugenium Papam, dicentis. Non sum tam rudis vt ignorem vos positos. Dispensatores; sed in edificationem, non in destructionem. Denique queritur inter Dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Vbi nececitas vrget, excusabilis dispensatio est; vbi vtilitas prouocat, dispensatio laudabilis est. Vtilitas (dico) communis, non propria, Nam cum nihil horum est; plane non fidelis dispensatio, sed crudelis distipatio est."
§. Attendat igitur Dispensator (si placet) vtrum publica existat vtilitas; vel e contrario, vtrum decoloretur Ecclesiastica Hierarchia, & pax Ecclesiae dissoluatur; si infinita & incertae, atque a Praelatis Ecclesiae non examinatae personae Opitulationes dispensatiue fiant in Ecclesiis vniuersis, ipsarum. Praelatis irrequisitis, nec requirentibus, sed inuitis; & offendantur in hac parte contrariae Canonicae Sanctiones, vt ostensum est supra dist. I. Etsi enim aliquando dispensatiue sint aliqua permittenda, quae sola nocere non possunt illa tamen diligenter cauenda sunt, per quae manifeste decoloratur Ordinationis Ecclesiasticae pulchritudo; maxime autem, quando non cogit necessitas, aut non exterquet manifesta Utilitas. Vnde Gelasius. "Etsi illa nonnunquam sinenda sunt, quae; si caterorum constet integritas, nocere sola non valent; illa tamen magnopere praecauenda sunt, quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt. Et infra; Nullateniis sunt mutilanda, quae nec necessitas vlla, nec Ecclesiastica prorsus extorquet vtilitas," vt legitur I. q. 7. cap. Etsi illa.
§. Cum igitur Ecclesiarum Praelati sufficienter sint per vniuersam Ecclesiam multiplicati; qui omnes, aut praedica¬ re, aut Praedicatores certos & probatos habere tenentur; qui si non sufficiant, possunt ordinarie multiplicari, aut mutari, & alii subrogari, aut ad requisitionem Praelatorum possunt alii certi, & cogniti, ac probati, extraordinarie destinari; maxime cum non sit assiduanda praedicatio; ne vilescat. Propter quod nulla videtur esse necessitas, vel imminere vtilitas, quod infiniti, & incerti, ac incogniti Praedicatores per vniuersam Ecclesiam destinentur, vt ostensum est supra dist. i. "§. Sed iterum." dicet aliquis, cum quatuor sequentibus Paragraphis; immo, magis confusionem Ecclesiasticae Hierarchiae, & turbationem. pacis Ecclesiae inducere videantur, vt ostensum est supra dist. I. ab illo "§. Sed dato, vtque ad illum §. Verum sit Hyerarchis." Certum etiam sit, quod per Pseudo-Praedicatores, & Penetrantes domos, tot & tanta pericula (qualia supra descripta sunt) futura sint in Ecclesia generali; praecipue quoniam per eos seducendi sunt tam Praelati, quam Subditi in Ecclesia generali, vt ostensum est supra dist. 1. versus finem, "§. Praeter dicta pericula." Cum etiam certum sit, quod ante aduentum. Antichristi futura sit discessio generalis ab obedientia Romanae Ecclesiae, & sic Ecclesia generalis scindenda & dissoluenda; & per consequentiam fere totaliter interimenda, vt ostensum est supra dist. 1. §. Item vide. Talis autem discessio generalis fieri non possit, nisi procurantibus Pseudo-Praedicatoribus & Penetrantibus domos, Satellitibus Antichristi, praedicantibus. & seducentibus populum Christianum in Ecclesia generali, vt dictum est supra dist. 1. §. Item vide. Talia vero pericula, etsi non omnino valeant impediri; expediret tamen ea cognosci a singulis ac diligenter caueri, & quantum fieri posset, differri. Idcireo summopere cauendum esset, vt videtur; Ecclesiarum Praelatis; ne per aliquorum seductionem sub praetextu publicae vtilitatis, infinitis & incertis, & a se, vel a superiori, non examisatis personis, quantumcumque literatis, quantumcumque habentibus speciem sanctitatis, generaliter committerent, aut permitterent officium publice praedicandi, confessiones audiendi, & poenitentias iniungendi, & talia officia faciendi in Ecclesia generali, in quibus maxime consistit regimen Ecclesiae vniuersae, & per quae possint Christiani seduci, & praedicta pericula procurari; praesertim quibus regimen temporalium rerum suarum (in quibus minus esset peri¬ culum) committere recusarent Et hoti ne forte cum illa, vel in illa multitudine Praedicatorum, Pseudo-Praedicatores & Penetrantes domos fraudulenter subintrent; maxime cum credere debeamus iuxta prophetiam Apostoli, quod inter Christianos Praedicatores, & de ipsis surgent aliqui Pseudo Christianum populum decepturi, vt ostensum est supra dist. 3. §. ""Non est igitur credendum. Summopere (inquam) cauendum esset ne tales Praedicatores subintreat, vel surgant in Ecclesia Dei, & inducant pericula memorata, & sit ruina haec sub manibus Praelatorum talem eis committentium potestatem iuxta illud Isaiae 3. "Ruina haec sub manu tua." A quorum Pseudo ruinosa & periculosa potestate, misericorditer dignetur Ecclesiam suam potenter defendere ac liberate, "cui data est omnis potestas in coelo & in terra," vt legitur Matth. vlt. per infinita saeculorum saecula. Amen. Explicit Quinta Distinctio.
On this page