Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Collectiones catholicae et canonicae scripturae

Prologus

Distinctio 1

Distinctio 2

Distinctio 3

Distinctio 4

Distinctio 5

Tabula de signis (Depreciated; to be deleted)

Epilogus

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 3

1

OsT haec autem, quoniam Seductores praedicti per hypocristm & simulationem, seu speciem sanctitatis, vt praetactum est, seducunt populum Christianum, propter quam speciem magis periculosi sunt; ne forte simplices, & Scripturas ignointes, putantes omnes illos sanctos esse, qui speciem sanctitatis ostendunt, illorum simulationibus omnino decepti in praedictis periculis capiantur; ideo in hac Tertia Distinctione, ad eorum instructionem contra fraudes illorum Seductorum, de ipsorum simulationibus aliquas Scripturas, ad memoriam Christi fidelium duximus reuocandas.

2

§. Sciendum igitur, quod Seductores isti non sunt de ludaeis, neque de Paganis, nec de apertis Haereticis; sed sunt de Christianis, aliter enim non possent facile seducere Christianos. Vnde de talibus loquens Apostolus 2. Timoth3. dicit. Habentes speciem pietatis. Glos. Id est Religionis, videlicet Christianae. Vnde sequitur in Glos. Quia eadem sacramenta habent cum piis, & ideo periculosi sunt. Quasi diceret. Quia sacramenta recipiunt, quemadmodum boni Christiani, & in hoc similes sunt bonis Christianis; ideo periculosi sunt, quia Christianos facilius seducere possunt.

3

§. Item, cum inter malos Christianos, quidam sint aperte mali, quidam vero per hypocrisim apparentes boni; inter istos inueniuntur Seductores praedicti. Nam in omnibus dictis, vel factis suis, quibus vtuntur ad decipiendum, simulant charitatem, vt magis decipere possint. Vnde 2. Chorilnithr E. super illud, In charitate non ficta, dicit Glos. Pseudo simulant chavitatem, vt decipiant. Non enim quaerunt Simulatores, ssine Hypocritae sanctitatem; sed solam apparentiam sanctitatis. Vnde super illud Iob 29. Quae enim spes est Hypocrita; st huare rapiat) &c. dicit Gregorius lib. 16. Moral. Hypocrita; quiLatina lingua dicitur Simulator, iustus esse non appetit, sed videriEt infra. Hypocritarum mos esse solet, vt & quod sunt, supprimant, & quod non sunt, se esse hominibus innotescant; quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, & praeire cateros se ostendant, refugiunt videri, quod sunt, & ante oculos hominum, s uperducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Item Isa. 9. super illud, omnis Hypocrita est & nequam, dicit Glossa Interlinearis. Hypocrita, aliud est simulans, & aliud agens; praeserens castitatem, & lasciuiens; ostendens paupertatem, & marsalpiont replens. Item super illud Matth. 23. Qui mundatis quod despris est, dicit Chrvsostomus. Exteriorum purgationum multa est Eupd, interiorum vero nulla; & si quis conscientiam scinderet, multos vermes, & multam saniem inueniret. Exechiel. 6. Tili hominis fode parietem, ingredere, & vide abominationes pessimas, quas isti faciunt. Ephes. 5. Quae in occulto siunt ab ipsis, turpe est digere, Non sic Apostolus 2. Corinth. 4. dicens. Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in asturia, Glos. Id est in hypocrisi, vt Pseudo faciunt, qui videntur humiles, vt etiam persuadere & ostentare valeant, se missos esse a Deo ad procurandum salutem animarum in Ecclesia generali; quemadmodum asstrunt de scipsis omnes Praedicatores, etiam Haeretici, vt legitur Extra, De Hareticis, cap. Cum ex imuncto. Idcireo plurimas superstitiosas traditiones inueniunt, & eas sub specie Religionis inducunt, vt ostendetur infra dist. 4. in I. & ra. signo; quibus tantam humilitatem & Religionem praetendunt, quod videntur esse quasi nuntii Dei. Tantam humilitatem & Religionem praetendebant quidam Pseudo in Ecclesia primitiua; & tamen erant aduersarii Ecclesiae Christi. Vnde Apostolus ilstruens populum Christianum contra illos Coloss. 2. dicit. Nemo vos seducat in humilitate, & Religione Angeloruom. Gloss. Qui videntur esse quasi nuntii Dei, per speciem &s hoomilitatorm dto¬ ligionis; & haec sunt, quibus homines facile seduci possunt. Item 2. Corinth. II. de talibus dicit Apostolus. Nam eiusmodi Pseudo¬ Apostoli operarii subdoli. Gloss. Callide sub specie Religionis decipientes. Et infra. Transfigurantes se in Apostolos Christi. Glos. Id est, exterius se ostendentes esse Apostolos Christi. De talibus videtur prophetasseHildegardis in Epistola supradicta dicens. Populus iste a Diabolo seductus & missus, pallida facie veniet, & velut in omni sanctitate se componet.

4

§. Praetendunt autem humilitatem & Religionem multis modis; videlicet blandis verbis, moribus simulate compositis, habitu Religionis, virtutum operibus simulatis. De simulatione humilitatis & Religionis, quam faciunt blandis verbis, dicit Apostolus Rom. vit. Per duloes sermones & benedictiones seducunt corda innocentium; Id est ad se ducunt. Contra quos dicitur Isa. 3. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, Glossa, blandis verbis. De talibus dicit Greg. Iib. 22. Moral. Hi nimirum decipiendis Auditoribus exhibent linguae dulcedines; quia & spinae proferunt flores, & apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat; & potestate quidem admirandi videri appetunt, sed loquendi arte per remissa colloquia quasi humiliter substernuntur; & per sermonem de se insinuant, quod per operis exhibitionem negant.

5

§. De simulatione, quam faciunt, tam per blanda verba, quam per mores simulate compositos simul legitur Matih. 3. super illud Attendite a falsis Prophetis, id est, a falsis Praedicatoribus, vbi dicit Glos. In humilitate ambulant, ex salsa Religiones supple, quantum ad blanda verba, & mores simulate compositos. Vndecontinuo sequitur in Glossa. Ideo cauete, ne vos dilanient blandipiis, & simulationibus; id est blandis verbis, & mos ibus simulate compositis. De talibus videtur prophetasse Hildegardis in Epistola supradicta dicens. Populus iste moribus placidis & quietis, hominibus se ostendet.

6

§. De simulatione autem, quam faciunt Seductores praedicti per habitum Religionis exteriorem legitur Apoc. 6. super illud Et ecce equus pallidus, vbi dicit Glossa. Videns Diabolus, nec per apertas tribulationes, nec per apertas haereses, posse proficere; praemittit falsos Fratres, qui sub habitu Religionis naturam obtinent rusi & nigri equi. Quae Glossa posita & exposita est supra dist. I. in principio¬

7

§. Duobus autem modis simulant humilitatem & Religio nem, per habitum exteriorem; videlicet distiliguende se ab aliis hominibus, per habitus vilitatem; & per exteriorent habitsis oustenira tem. De simulatione humilitatis & Religionis; quaum Priuit distinguendo se ab aliis hominibus per habitus vilitatesn Iepitur Matrsi. 6. vbi dicitur de PharisaeisHyoocritis; Id est de illis, qui superstitiose diuidunt se ab aliis per speciem Religionis; sce simulationem sanctitatis. Exterminant facies suns, ;&re. Glos. Id est, extra terminos humanae conditionis abducunt; sciliagt per habitus vilitatem. Vnde continuo sequitur in Gloss. Fitur ed nicore vestium Sactantia est; ita ex nimio squallore; Id est eg osliinia vilitate. Item ibidem. Exterminant faties sudi, &c. Glos. Luctuosis fordibus, in quibus iactantia est; & magis subspecie Rasligionis decipiunt. Item ibidem. Exterminant facies suuto EGre Gloss. Vt aliis dissimiles videantur; & ex ipsa vilitate vleus homines praedicentur. Ecce simulatio humilitatig et Religibnis per habitus vilitatem. Et nota hse, quod falsa humilitasiliagis inflat, quam aperta superbia. Vnde August, Ad Patiliis ina Episcopum. Lit miris modis in aninia hominis; vt sor fallsai hiemislitate magis infletur, quam si apertius superbireg

8

§. Desiliiulatione vero humilitatis & Religioniis; slidisi fie eiunt dicti Seductores distingutendo se ob aliis hominibus, per lllibiet tus dusteritatenose xteriprem legitur Matth. 23. super illuctseidiignisicant finibrias, vbi dicit Glos. Quod Scribie ii Pharisiei HropoScrita, qui per simulationem humilitatis & Raeligiouisidecipiebant populum, quemadmodum decipiunt Sedustorde praedi¬¬ cti, in palliis suis quadeates & simbriatis, quae gestaliant; & aliisuldei secundum doctrinam Moysi Humera §. faciebaut sinsbridd aliis; longiores, ad distinguendum se ab aliis, & in eis ligabant acultissimas spinas, vt eundo, vel sedendo, interdum pungerentur; & lqsuasi sic commoniti retraberentur ab offensat; Dei. Contra quos inuei hitur Domisus Matth. 23. dicens. Dilatant phalacteria suas. & magnisicans simbrias. Hos imitari videntur quidam modernia gestantes viles vestes, & asperas exterius in aperto. Ecce simulatio sanctitatis per exteriorensiabitus austeritatem, & ab aliis; dissimilitudinem.

9

§. Et ne vilitas, vel exterior austeritas quemquam decipiat, notandum est; quod vilitas, vel austeritas habitus extetioris, & generaliter quilibet rerum temporalium vsus restrie¬ ctior, tunc demum laudabilis est, quando non excedit quis mores illorum, inter quos viuendum est, nec modulum personae suae; alioquin vituperabilis est, quia magis sapit arrogantiam, vel hypocrisim, & vanam gloriam, quam veram humilitatem. Vnde August. in lib. De doctrina Christiana; & habetur dist. 41. can. I. Quisquis rebus praetereuntibus restrictius vtitur, quam se habent mores eorum, cum quibus viuit; aut intemperans, aut superstitiosus est; Id est, aut non vult se aliis consormare, quod est signum intemperantiae, & arrogantiae; aut est falsus Religiosus, siue Hypocrita. Superstitio enim est vitiosa Religio; aut superflua, & superstatuta Ecclesiae obseruatio, vt dicit Isidorus lib. 8. Etymolog. cap. 3. Et nota quod dicit Augustinus, Intemperans est, quidam enim libri, vt quidam dicunt, habent Temperans; sed litera ista, Intemperans, magis congruit sententiae Augustini, qui prout alibi ait, non facit differentiam, quid vel quantum alimentorum quis sumat, dum tamen congruat personis, vel conformet se moribus personarum, cum quibus ei viuendum est. Vnde idem Augustinus in lib. Quaest. Euang. Non interest omnino, quid, vel quantum alimentorum sumas, vt succurras necessitati corporis, dummodo congruas iis, cum quibus tibi viuendum est. Et hubetur dist. 41. ean. Quod dicit Dominus. Idem autem dici potest de vestimentis, quod de alimentis; quoniam eadem ratio vtrobique. Quod autem litera ista, Intemperans, debeat esse in textu Augustini, patet per Apparatum ibidem dicentem. Argumentum, quod Socii debent se in omnibus consormare; qui Apparatus non concordaret textui, si haec litera, Temperans, esset ibi. Non igitur in restrictiori vsu rerum temporalium consistit temperantia, sicut nec in vsu superfluo; sed magis in congruentia & conformitate morum ad personas, cum quibus viuendum est. Qui ergo restrictius vtitur rebus temporalibus, quam se habent mores illorum, cum quibus viuendum est; non temperans, sed magis intemperans dici debet. Vnde nec Dominus, nec eius Apostolileguntur viliorem, vel austeriorem habitum gestasse exterius, quam alii Iudaei, inter quos viuebant; quin potius de hoc Dominus Pharisaeos arguebat, vt ostensum est paulo ante. Item August. Iib. 19. De ciuit. Dei cap. 19. Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem, quo habitu, aut quo more viuendi (si non est contra praecepta diuina) istam fidem, qua peruenitur ad Deum, quisque sectetur. Supple, dum tamen con¬ gruat uribus coruri, cum quibus viuendam esti vt opiilirm est paulo ante. Hoc idem pater eromplo veiusdtesni qiug eistsiuil Nam, vt in vita eius Iegitur. Vestes eius; & calir amenta, & lectualia, ex moderato & competenti habitu erant, nec nitida ni¬¬ mium, nec abiecta plurimum; quia his plurimum se veliactare insolentes homines solent, vel abiicere; ex vtroque, non qiiae Iesu Christi, sed quae sua sunt iidem quaerentes. Item Hieronglnus sid Rlepotianum. Vestes pullas aeque deuita, vt candidas; ornatus, vi fordes pari modo fugiendae sunt; quia alterum diuitias; alterium glonium redolet; id est, hpocrisim. Item Hieron. in lib. DtVirginitate Ad Eustochium. Nec affectata sordes, nec exquisita inunditiae conueuiunt Christianis. Et habetur dist. 41. §. I. Tales superstitiosas restrictiones rerum temporalium, & serdes habitus exteriores faciunt plaerumque ambitiosi Hypocritae, vt in sanctitate vitae nocabiles, & sanctiores aliis hominibus videantur, & per hoc ad honores huius mundi facilius prouehantur. Contra quos dicit Seneca Ad Eucilium Epist. 6. Illud te monap, ne illorum mores qui non proficere, sed conspici cupiunt, facias aliqua; quae inhabitu iuo, aut genere vitae notabilia sint. Asperum eultum, & intonsug capur, & negligentiorem barbam, & indictum argento odium, & coa bile humi positum, & quidquid aliud ambitionen peruersa via sequitur, euita. Et infra. Quid si nos hominum consuetudini caeperimus excerpere) intus omnia dissimilia sint; frons nostra populo conueniat. Et infra. Nec splendeat toga, nec fordeat quidem. Et infraNon putemus frugalitatis indicium auro, argentoque caruisses idagam sis, vt meliorem vitam sequamur, quam vulgus; non vt cuntraeriam. Hoc primum Philosophia promit tit, sensum communem, hamanitatem, & congregationem; aqua professione nos dissimilitudo separabit. Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula, & odiosa siant. Nempe propositum nostrum est, secundum naturam viuere; hoc contra naturam est faciles odisse munditias, & squallorem appetere. Et infra. Potest autem esse non incompta frugalitas; hic modus mihi plicet; temperetur vita inter bonos mores, & publicos. Quid ergo, dicunt Hypocritae, eadem faciemus, quae caeteri? Nihil inter nos, & illos int ererite Et respondet Seneca. Intererit plurimum. Dissimiles nos esse vulgo sciat, qui inspexerit proprius; qui domum intrauerit, nos potius miretur, quam supellectilem nostram. Magnus ille est, qui fictilibus sic vtitur, quemadmodum argento; nec ille minos est, qui sic argento vtitur vt fictilibus. Infirmi animi ot, non posse pati diuitias. Licen autem quidam Regulares secundum Regulam suam vti debeant vilibus indumentis; non tamen illos debent despicere, aut iudicare, qui praetiosis vestibus induuntur. Vnde B. Franciscus in Regula sua cap. 2. Fratres omnes vilibus vestimentis induantur, vt possint ea repeciare de saccis, & aliis peciis. Quos moneo & exhortor, ne despiciant, neque iudicent homines, quos viderint mollibus vestinentis & coloratis indutos, vti cibis & potibus delicatis. Sed magis vnusquisque iudicet, & despiciat semetipsum; talem enim habitum debet quisque gestare, qualis conuenit eius professioni, vel eius statui; alioquin videtur facere contra praeceptum Domini Deuter. 22. dicentis. Non indueris vestimento lino lanaque contexto Glos. Lineis vestibus lanam miscet, qui inordinate viuit, ex professionibus diuersi generis; vt si Monialis habe atornamentum Vxoris, aut Vxor gerat speciem Virginis. Illi ergo, qui saecularem, seu publicam vitam ducunt, debent gestare habitum secundum publicos mores. Mores enim publicos, siue in habitu, siue inaliis rebus exterioribus, sapiens non conturbat; nec vult singulariter videri a populo, propter nouitatem aliquam vitae suae. Vnde Seneca Ad Lucilium Epist. 13. Non conturbabit sapiens publicos mores; nec populum in se vitae nouitate conuertet. Contrarium autem faciunt Beguini & Beguinae Hypocritae, qui licet non sint Regulares proprse; tamen, vt sanctiores aliis videantur, & populum in se vitae nouitate conuertant, superstitiosas, tam in habitu, quam in aliis exteriobus, inueniunt nouitates, & ad eas quoscumque possunt inducunt; cum tamen magis curandum esset, disterre a peccatoribus, conuersatione, & mentis puritate interiori, quam habitu, vel cultu exteriori. Vnde in Registro Ccclestinus Papa Episcopis Galliarum cap. I. Didicimus quosdam in vestris partibus Sacerdotes, superstitioso cultui potius inseruire, quam mentis vel fidei puritati. Discernendi enirs sumus plebe, vel caereris; doctrina, non veste; conuerscaione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Nam si siudere incipinmus nouitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus, vt locum superuacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad ta ia non debemus inducere. Item Basilius in libro De institutis Monachorum. Non idem habitus debet esse Militis, & Praelati. Similiter igitur, nec idem habitus debet esse Viri Saecularis, & Regularis. Item Hieronymus Ad Eustochium vestis Christiani, necsatis munda debet esse; nec fordida, nec vlla diuersitate notabilis; ne adieum omnium praetereuntium turba consistat, & digito demonstretur. Item Hieroninnus Ad Eustochium in lib. De virginitate. Nec satis Religiosa propter vestes fordidas velis videri, nec plus sis humilis, quam necesse est; ne gloriam fugiendo quaeras. Item August. In Regula Clericorum. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis placere vestibus, sed moribus. Vnde Apostolus, cum reprobasset in Mulieribus orna menta nimis pretiosa dicens. Non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; ne forte crederent per hoc se de bere vti vestimentis vilibus, vel abiectis, ad indicium suae ho talia vestimenta; non per verba superstitiosa, & insuela, ad instar Beguinarum; sed per opera bona, subiungens Is Timoth. 2. Sed quod decet Mulieres, scilicet bonas, promittentes. Gloss. Id est, indicantes, pietatem, id est mentis Religionem, & honestatem, per opera bona. Non dicit, per mollia verba, vel per vilia vestimenta. Ecce quod vilitas, vel asperitas habitus exterioris; & generaliter quaelibet superstitiosa nouitas vituperabilis est; quando sit contra modulum sui status, aut suae profes sionis; aut contra publicos mores eorum, cum quibus viuendum est; quia tunc fit propter vanam gloriam; scilicet ad hoc vt ipse faciens, populum in se vitae nouitate conuertat, & praealiis notabilis in sanctitate fiat.

10

§. Similiter, ornatus habitus vituperabilis est, quando exce dis mores eorum, cum quibus viuendum est, aut modulum perso nae, ad mouendum concupiscentiam. Vnde super illud I ITimoth. 2. vbi loquitur Apostolus de habitu Mulierum dicens Non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, dicit Glos. Augustini. Ne his omnibus vltra modulum personere mores occasione mouendae concupiscentiae studeant.

11

§. Item, vituperabilis est ornatus habitus, quando fitad io ctantiam, vel elationem; vtpote si fiat ad solam corporis renustatem. Vnde in septima Synodo dicitur. Omne quippe, quod non propter venustatem accipitur, elationis habet calumniam, quee madmodum magnus ait Basilius. 21. §. 4. cap. Omnis iactantia Ideo Luca I6. reprobatus est diues epulo, Qui induebatur purpus ra, & bosso; quias sicut dicit Glossalibidem, hoc non nisi ad inauiafrfristtsf iisi pti nem gloriam faciebat. & §. Si autem ornatus habitus fiat secundum mores eorum, inter quos viuendum est, & secundum modulum personae, ac praeter corporis diligentiam, & non ad mouendum concupiscentiam; non est vituperabilis, sed magis laudabilis. Vnde in Concilio Gangrensi. Parcimoniam cum veste humili non reprobamus; si cut etiam ornatum praeter corporis diligentiam infucatum laudamus. dist. 41. ean. Parcimoniam. Ecce quod habitus humilis non reprobatur, nec tamen laudatur hic; sed ornatus infucatus, id est tinctus, laudatur, dum tamen fiat praeter corporis diligentiam; id est, non ad venustatem corporis tantum, sed propter morem seruandum. Et sic notatur 21. 4. 4. In Summa Quaetionis.

12

§. Coniugatis igitur, vel coniugari volentibus, vel continentiam non professis, qui secundum publicos mores, & modulos personarum, ornato habitu solent vti, non est pretiosus habitus praepropere prohibendus; scilicet, nisi excedant modulum personae, vel mores patriae. Vnde Augustinus Ad Possidium Sacerdotem. Nolo, vt de ornamentis auri, vel vestis, praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos, qui neque coniugari curientes cogitare debent quomodo placeant Deo. Et est sumptum hoc I. Corinth. 9. vbi dicitur Qui sine vxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quom; do placeat. Deo. Glos. Interiori pulchritudine. Vnde coniuges, licet fecerint pacta priuata de obseruanda continentia, non tamen debet alteruter mutare habitum coniugalem in habitum vidualem, contra voluntatem, & in scandalum sui coniugis. Vnde Augustin. Ad Ecdiciam. Si de faciendis eleemosonis, & in pauperes impendendis rebus tuis, cum tuo viro fideli, & tecum sancta pacta continentiae seruante, consilium communicare debuisti; quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum, vel vsurpandum fuit. Et infra. Est quidam pro modulo personae habitus Matronalis aV iduali. veste distinctus, qui votest fidelibus coniugatis, salua Religionis obseruantia, conuenire Hunc te Maritus si deponere noluit, ne te velut V, duam illo viuente iactares; puto, quod non suit in hocreus, nec ad dissensionis scandalum perducendus. Et certe videtur eadem ratione, quodnec Vir possit mutare habitum sue professionis in habitum ReliA giosum, aut suae professioni non congruum, in scandalum Vxoris. Nam, sicut Mulier non habet potestatem sui corporis, sed Vir; ita nec vir habet potestatem sui corporis, sed aulier I. Gorilillirge lgitur, si fiat habitus ornatus, vel delitiosus,; secundure iuntes patriae, & modulum personae, propter vitandum seati dalim Vxoris; vel. causa seruandi authoritatem, vel reuerentiam; quae debetur personae suae, non est vituperabilis, sed magis laudabilis. Vnde Hieronymus Ad quemdam Regemi Vtere deliciis; non prote, sed pro Regina; vel ad timorem incutiendum; vt rustitia exerceatur. Sic ergo patet, quod vilis, vel ornatus habitus, quandoque est laudabilis, quandoque vituperabilis. Vilis tate autem vestium vituperabili vtuntur Hypocritae, ve simus lent humilitatem, & Religionem, siue sanctitatem; contra illud Hieronymi Ad Nepotianum. Humilitatem vestium tumen ti animo ne appetas.

13

§. Sed forte obijciet Simulator Hypocrita, de Ioanne Baptista, Qui hubebat vestimenta de pilis camelorum. Mlatth. 8. Et de antiquis sanctis, de quibus dicitur Heb. II. Circuieruntin melotis, in pellibus caprinis. Item de ornatu bonarum Mulierum, de quibus dicitur I. Petri 3. Quarum non sit extrinsecus capillatura Glos. Sicut ait coprianus. Serico, & purpura indutae, Christum induere sinceriter non possunt; auro, & margaritis, & monilibus adornatae, & ornamenta cordis & pectoris perdiderunt. Videtur ergo; quod vilitas vestium simpliciter loquendo sit laudabilis, & ornatus vituperabilis.

14

§. Ad quod dicendum est, sicut iam dictum est; quod tam vilitas vestium, quam ornatus, seruatis moribus & modulo personae, laudabiles sunt; illis autem non seruatis, vituperabiles sunt.

15

§. Ad ea autem, quae obijciunt de vilitate vestium Iobnnis Baptistae, & aliorum antiquorum Sanctorum; Dicendum est, quod Ioannes non excedebat mores publicos aliorum; cum non haberet publicam hominum conuersationem, sed priuatam; cum habitaret in deferto, solus vel cum paucis; & sibi sis milibus, tamquam Fremita. Vnde Matth. 3. super illud Esea eius erat locusta, & mel soluestre, dicit Gloss. Esca non cum studio parata, sicut conuenit Eremitae. Alii vero Sancti, Qui circuibant multa loca, vt dicit Gloss. in melotis, in pellibus caprinis. Hebr. It. non excedebant mores publicos, nec modulum persone sue; secundum suam professionem, & statum, quem elegerant; non contrarium publicis moribus, cum non haberent publicam ho; minum conuersationem, sed solitariam in desertis, vnde sequitur ibidem. In solitudinibus errantes in montibus, & in speluncis, & in cauernis terrae; sicut Monachus portans vilem habitum, iuxta traditiones suae Regulae, non dicitur excedere publicos mores, nec modulum personae; cum non habeant Monachi, vel saltem habere non debeant, mores publicos; sed proprios & priuatos; nec publicam hominum conuersationem, sed priuatam, & a populo remotam, vt ostensum est supra dist. 1. §. Et ideo, & §. ADeo enim. Ad illud autem Cypriani, exponentis verba Petri dicendo, Serico & purpura indutae, &c. dicendum est, quod loquatur de illis Mulieribus, quae excedunt mores patriae, & modulum personae suae, ad mouendum concupiscentiam, vel ad elationem; alioquin contrarius esset Cyprianus authoritatibus Hieronymi & Augustini praedictis paulo ante in illo §. Et ne vilitas, & §. Similiter

16

§. Item, quod ornatus, vel pretiosus habitus, non sit reprobandus, sed approbandus, seruatis moribus patriae, & modulo personae, patet esse verum per B. Bartholomaeum; qui, licet Apostolus esset, & Praedicator humilitatis Christi; nihilominus tamen, cum praedicaret in India, seruatis moribus illius patriae, & modulo personae suae, vtebatur vestibus pretiosis, vt legitur in Vita ipsius his verbis. Vestitur Bartholomaeus Colobio albo clauato purpura; habens per singulos angulos gemmas purpureas. Patet igitur, quod non est vituperabile vti vestibus pretiosis, moribus & modulo personae seruatis. Et sic patet responsio ad obiecta. Ecce qualiter Hypocritae simulant sanctitatem per habitus Religionem.

17

§. Simulant etiam Religionem, vel sanctitatem per virtutum opera simulata; ieiunando serl. orando, elemosynas dando & alia multa virtutum opera coram hominibus faciendo. Vnde super illud Matt. o Qui veniunt ad vos in vestimentis ouium, dicit Glos. in conspectu hominum similes sunt Ministris iustitiae, dum ieiunant orant, eleemoso nas dant; sed non sunt eorum fructus, quia eis pro vinio reputantur. Ieiunia vero plaerumque faciunt superstitiosa; abstinendo scilicet a quibusdam cibis communibus, nec magno parabilibus, quamuis voluptuosis; sed aliis cibis aque voluptuosis, & magis sumptuosis vtentes; vt illi, qui abstinenges a carnibus, piscibus magnis, tam fuuialibus, quam mari¬ nis, frequentius vesci volunt; vel abstinentes a carnibus int specie propria, vescuntur eisdem in specie aliena seer yminuent tes scilicet eas in mortariolis, & condientes eum speciebus art maticis, & salsamentorum difficultatibus multis. Qontra quo dicit Hieronymus Ad Nepotianum. Sint tibi ieiunia moderata & non superstitiosa. Quid prodest oleo non vesci, & molestias quasdam, difficultatesque ciborum quaerere, caricas, nuces, piper, & palmarum fructus? Caricae sunt ficus a copia nominatae, vt dicit Isidorus lib. 19. Etymolog. cap. De Arboribus. Tales Hypo critae a cibis communibus abstinentes, tamen aliis aesiue volupe tuosis vtentes, & sic suauiter viuere volentes, virtutes hlabere videri volunt, sed virtutum labores & difficultates refugiunt. Casti enim videri volunt, sed corpus macerare nolunt; patiens tes videri volunt, sed contumelias ferre non possunt. Vnde super illud Iob 6. Inuolntae sunt semitae gressuum eorum, dicit Gregorius lib.. Moral. Sunt quidam, qui humiles esse volunt, sed sine despectu; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis. Cumque virtutes adipisci quaerunt, sed labores virtutum fugiunt; quid aliud, quam quod belli certamina in campo nesciunt, & triumphare in vrbibus concupiscunt? De talibus dicit Bernardus. Volunt esse humiles sine despectu, pauperes sine desectu, hene vestiri sine sollicitudine, delicate pasci sine labore. TAliquando autem vere & austere ieiunant Hypocritae, quoadopus exterius, macerando scilicet carnem suam fere vsque adimor, tem; sed totum faciunt propter humanam laudem. Vnde super illud Iob 8. Sicut tela aranearum fiducia eius, dicit Gregorius lib. 8. Moral. Plaerumque Hypocritae mira abstinentia se affligunt, omne robur corporis atterunt, & quasi carnis vitam sunditus in carne vinentes extingunt; sicque per abstinentiam morti appropiant, vt pene quotidie morientes viuant. Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis vrgetur; sed inter hoc ab ore proximorum sermo, admirationis quaeritur testante veritate, quae ait. ENTIRMINANT FACIESISTAS; lm VIDEANTVR AB ROMINIBVS IETVNANTES. Contrastales dicit Seneca Ad Eucilium Epist. 6. Nempe propositum nostrum est; secundum naturam viuere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, & faciles odisse munditias, & squallorem appetere, & cibis non tantum vilibus vti, sed tetris & horridis. Quemadmodum delicatas res desiderare, luxuriae est; ita vsitatas; & non ma gno parahiles fugere, dementiae est. Frugalitatem exigit Philosophia, non poenam. Et est frugalitas temperantia; nam secundum Papiam Frugi dicitur temperatus, abstinens alieno, contentus suo. Illi ergo homines, qui nolunt habere proprium suum, vel commune, sed semper desiderare alienum; non videntur esse homines frugi, id est homines temperati. Ecce qualiter Seductores Hypocritae Religionem, vel sanctitatem simulant eiunando.

18

§. Orando etiam simulant sanctitatem, prolixius orantes, & longas orationes facientes, vt sanctiores hominibus videantur, ac per hoc laudem humanam, atque pecuniam assequantur, vt ostendetur plenius infra dist. 4. in 43. signo.

19

§. Dando etiam eleemosrnas simulant sanctitatem Hypocritae, pauca quaedam coram hominibus tribuendo, sed multa importune petendo. De quibus dicit Hieronymus Ad Nepotianum. Sunt qui pauperibus parum tribuunt, vt amplius accipiant; & sub praetextu eleemosonae quaerunt diuitias. Quae magis negotiatio appellanda est, quam elcemosqua; melius est enim non hubere quod tribuas, quam impudenter quaerere.

20

§. Aliis etiam modis simulant sanctitatem quandoque Hypocritae, per virtutum opera simulata; vincendo scilicet manifesta peccata per quaedam peccata occulta, quae putantur esse virtutes. Aliquando enim per occultum peccatum (per superbiam scilicet, vel vanam gloriam intus in corde latentem) vincunt manifesta peccata, quae exterius videri possunt; vt vel sic simulent sanctitatem; videlicet auaritiam palam non sectando, vt videantur diligere largitatem; pecuniam palam non habendo, vt videantur diligere paupertatem; a carnis luxuria palam continendo, & de continentia se iactando, alios autem de incontinentia deridendo, vt videantur diligere castitatem. Vnde August. De ciuit. Dei lib. 21. cap. 19. Nonnunquam sane apertissima vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia & quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. QuiDAM enim Hypocritae, humanae laudis auidi, huius vnius ingenti cupiditate cateras cupiditates comprimunt vt dicit Aug. De ciuit. Dei lib. 5. cap. II. sed haec omnia simulatorie faciunt, vt apparet quandoque ex post factis, per quae ipsorum simulatio reuelatur, vt ostendetur infra ead. dist. §. Sed forte, cum quatuor sequentibus Paragraphis.

21

§. De talibus Simulatoribus videtur prophetasse Hildegardis in Epistola supradicta dicens. Populus iste auaritiam non amat, pecuniam non habet, supple ab initio, vel palam. Tanta abstinentia vtitur, supple, vt prius, quod etiam vix vllus ex eis reprehendi possit. Diabolus enim cum hominibus istis est latitans; fulgore eis se ostendens, velut in constitutione mundi ante ruinam fuit. Et infraHomines istos Diabolus sic insundit, quod castitatem eis non aufert, & quod castos eos esse permittit, cum castitatem habere voluerint. Intra se namque dicit Diabolus. Castitatem diligit Deus, quam & ego in ilis imitabor. Item in eadem. Antiquus hostis per acreos spiritus istos homines iua inflammat, quod ab incestus etiam peccatis abstinent. Vnde mulieres non amant, sed eas magis fugiunt; & ita in omnisanctitate hominibus se ostendunt, ac illudentibus verbis dicunt. Cateri homines, qui ante castitatem habere volebane, vt assum piscem se torrebant. Nulla vero pollutiptarnis, vel concupiscentiae, nos tangere audet; quia sancti sumus, & Spirito Sancto insundimur. Supple. Omnia ista facient, & dicent palam, vel ab initio, vt sic homines decipiant, & sibi alliciant; sed postea contrarium contingit eis. Vnde sequitur. Qui tamen posted eisdem saeminis secreta luxuria commiscebuntur; & ita iniquitus, & segtaeorum deoudabitur.

22

§. De illis autem Simulatoribus, qui propter necessitatem mendicationis perpetuae, quam sibi ab initio voluntarie assumpserunt necesse habent speciem sanctitatis ostendere, vt eis mendicantibus eleemosyvnae libentius tribuantur; nequaquam mirandum est, si plaerumque occulte in saecularia desideria seefsundant, & sic eorum simulatio denudetur; cum non ex sol la libera voluntate quam habuerunt ab initio, sed ex dicta necessitate sequente speciem sanctitatis ostendant. Nam, vt super illud Oseae 3. Quieuit paululum cuitas a commixtione fermentis donec fermentaretur totum, dicit Hieronymus. Quidquid ex nexcessitate fit, cito soluitur; quod voluntate arripimus, perseuerat.

23

§. Quidam etiam dictorum Seductorum Hypocritarum simulant se fugere gloriam huius mundi, vt eam declipando illam facilius assequantur; vt illi, qui Religionem propters lioe ingrediuntur, velaliam speciem simulate humilitaris assumunt; vt per hoc ad honores huius mundi facilius eligantur. Vnde super illud Iob 32. Simulatores & callidi prouocant iram Dei, dicitt Gregorius lib. 20. Moral. Simulator non se aperte quidem in hoc saecalo videtur extollere, atque vt maiorem gloriam teneat, saepe simulat se gloriam declinare; quia enim ante oculos hominum sequendo eam apprehendere non potest, studet plaerumque gloriam tenere fugiendo. Item super illud Iob 30. Et mandebant herbas, &c. dicit Greg. Iib. 20. Moral. Sunt nonnulli, qui cum huius mundi gloriam eiusdem mundi actionibus adipisci non possunt, speciem sanctitatis appetunt habitum venerationis, id est Religionis assumunt, imitatores antiquorum Patrum videri concupiscunt, & quaedam quidem parua & leuiora peragunt, sed fortia, & quae ex solius charitatis radice procedunt, imitari contemnunt. Et infra. Plaerumque tamen & quaedam quasi robustiora exercent, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenent.

24

§. Non solum autem per virtutum opera consueta simulant sanctitatem Simulatores praedicti, verum etiam & in virtutum operibus simulatis per arrogantiam & desiderium humanae laudis, miris inuentionibus excrescendo; nouas scilicet superstitiones sub specie Religionis inueniendo, vt ostendetur plenius infra distinct. 4. in 12. signo. Vnde super illud Iob 8. Sicut tela Aranearum, &c. dicit Greg. Iib. 8. Moral. Hycocritae, dum videri quotidie semetipsos altiores cupiunt miris inuentionibus in opere excrescunt. Quia sicnt virtutes omne vitium eneruant, sic arrogantia roborat; cogit enim mentes iuuenescere & supra vires valere; quia & quodd negat vigor valetudinis, impetrat amor laudis.

25

§. Simulatores huiusmodi, nouarum superstitionum inuentores astuti, plaerumque per eas in sanctitate famosi essecti, facile siunt Rectores populi, qui peccatis suis exigentibus meruere per eos seduci; ad instar muliercularum oneratarum peccatis, quae propter peccata sua meruere seduci; de quibus dictum est supra dist. 1. §. Post hec autem. Vnde Iob 34. Qui regnare facit Hypocritam propter peccata populi¬

26

§. Sic ergo patet, qualiter praedicti Seductores Hypocritae, ad seducendum alios simulant sanctitatem; non solum blandis verbis & moribus simulate compositis, & habitu Religionis; sed etiam virtutum operibus simulatis. Ex omni enim parte simulant sanctitatem; cum tamen intus omnino sint vacui sanctitate. Vnde in libro De dictis Modernorum. Se in toto mentitur Hypocrita, habens specieni virtutum vndiqde illibil iptus. Isti sunt rami virides sine fructis, qui speciem sanctiturm praecini dunt, intus vacui, vt dicit Glossa super illud Mattbi s noino ergo arbor, quae nonfacit fructum; &c. De his ergo merito dis ci potest illud Isa. 23. In Prophetis Ierusalem vidi similitudinem. Quasi diceret. Nihil vidi in eis, nisi similitudinem. 3. Opera virtutum vero simulant Seductores praedicti; vt per simulationem operum videantur eadem facere; quae dor cent; ad instar Christi, de quo dicitur Act. I. capit Iesus facere, & docere; & sic per talem dolum plures seducere possint; ad instar Antichristi capitis eorum; de quo dicitur Daulelis §. Dirigetur dolus in manis eius. Glpss. Dolus in manis eiussdipigi tur, quia nonnulla fraus opere adiuuatur. Quod euiim singus mendax simulat, hoc quasi verum esse manus operis ostentat.

27

§. Item sciendum est, quod praedicti Seductores Hypocritae, ad maiorem simulationem iustitiae, quandoque dicunt se peccatores esse, eo quod Iustus prior est accusator sui. Prouerb. Ie. Verum, si alius dixerit, afferendo eos peccatores esses illud sustinere non possunt; sed statim ad suam defensicnem assurgunt. Vnde super illud Iob 31. Si abscondi quasi homo peccatum meum, dicit Gregorius lib. 22. Moral Indicia verae lconfessionis sunt, si cum quisque se peccatorem dicit, idem diceniis alteri non contradicit. Nam; quia scriptum est, TVSTVS INIPREficptoSERMONIS ACCVSATOREST SVI, non maior peccator, sedeiustus videri appetit, cum peccatorem se quisque, nullo argiente, confisetur. si alteri hoc dicenti resistit. Hoc enim veritatem confestionis probat, cum alter malum, quod fecimus; increpat; quia si supeibe defeit. disus, liquet, quod peccatores nos ficte antea dicebamus. Et infra. Superbiae quippe vitium est, vt quod de se fateri quisque sudisponte dignatur, hoc sibi dici ab alio dedignatur. Ex hoc enim; quod aliquis peccatorem se dicit, sed hoc dicenti alteri contradicit, mnoifeste patet, quod humilis videri cupit, sed vilis haberi resdigit I. Non est igitur humilis verus, sed simulator superbus. Nam; vet dicit Bernardus, Vere humilis vult vilis reputari; nion ilumilis praedicari,

28

§. Rursus notandum, quod Hypocritae Arrogantes, quando sciunt, vel credunt se aliquidbene fecisse, vel dix i fse;tunc ertorem suum corrigi petunt, vt humiles videantur. Quandoautem sciunt se errasse;tunc de errore suo corsigi despicinet & de illoinquiri nolunt. Vnde super illud Iob 34. Si erraui, tu doce me, dicit Gregorius Iib. 20. Moral. Propria fraus Arrorogantium est, vt tunc de errore suo inquirere studeant, quando se nouerunt non errasse. Qui rursum requirere, vel argui de errore despiciunt, si quando se errasse veraciter praec gnoscunt. Nonenim esse sed videri humiles appetunt.

29

§. Item notandum est, quod praedicti Seductores aliquan do simulant se facere miracula, vel etiam quandoque faciunt ad fallendum. Nec mirum, quoniam plaerumque a Deo gratia eis infunditur; non solum ad bona virtutum opera, sed etiam ad miracula facienda, & ad praesciendum futura. Sed quia in eis non quaerunt, nisi fauores hominum, ideo de illis operibus grauius damnabuntur; nec propter illa credendum est, quod sint Ministri Christi, sed magis suspecti possunt haberi; ne sint de praecursoribus Antichristi, qui talia sunt facturi; maxime in Ecclesia finali, vt ostensum est supra dist. 1. §. Notandum autem, quod sola miracula.

30

§. Quid autem in omnibus praedictis, & aliis simulatiombus, vel seductionibus suis, intendant se assequi praedicti Seductores Hypocritae, ostendit Gregorius in lib. 6. Moralium, super illud Iob 8. Numquid potest carectum crescere sine aquas ita dicens. Quid in cunctis suis operibus sperat Hypocrita, nisi reuerentiam honoris, gloriam laudis, a melioribus metui, ab omnibus sanctus vocari? Item in eodem libro. Mens Hypocritae, nihil aliod in omne quod agit, nisi gloriam suae opinionis cogitat; non curat quo post mortem ducatur, sed quid interim dicatur.

31

§. Sic ergo habemus multos, & varios, atque mirabiles simulationis modos, quibus Seductores praedicti vtuntur ad seducendum simplices fideles Christi. Magna igitur sapientia, & circumspectione opus est Christianis, ad cauendum tor Simulatorum deceptiones, vt ostensum est supra dist. 1. §. Notandum autem.

32

§. Nec mirandum est, si multi & variis simulationibus vtantur Seductores praedicti; quoniam astuti sunt, & duplices, & huius mundi sapientiam habentes, tamquam Ministri Antichristi, & Praeambuli eius; tales enim electurus est Antichristus in praedicatione sua. Vnde super illud Iob 10. Hostis meus terribilibus oculis intuitus est me, dicit Gregorius lib. 13. Moral. Sicut Incarnata Veritas in praedicatione sua, pauperes, & idiotas, & simplices elegit; sic e contra Antichristus al fradican dam falsitatem suam, astutos, & duplices, & huius mundi sapien tiam habentes electurus est. Quae autem sit sapientia huiusmu di, dicit Gregorius in lib. 10. Moralium, super illud Iob Tas Deridetur Iusti simplicitas, ita dicens. Huius mundi sapientia est, cor machinationibus tegere; sensum verbis velare; quae falsa sunt, vera asserere; quae vera, falsa demonstrare. Hane sapientiam saecularem non posset quis exercere, nisi esset subtilis ingerii; vt callide sciat occultare, quod est; & ostendere, quod non est. Vnde super illud Iob 30. Simulatores, & callidi prouocant iram Dei, dicit Gregorius lib. 20. Moral. Simulationis falsitatem, nisi qui subtilis ingenii fuerit, exequi non potest; quisquis enim talis est, ad custodiendi duo, continua obseruatione, diuiditur; videlicet, vt callide nouerit occultare quod est, & ostendere quod non est; & vera mala premere & bona falsa monstrare. Et ideo dicti Simulatores, & Seductores plaerumque circumeunt ciuitates, & illas vniunersitates, seu congregationes, in quibus Iuuenes ingeniosi & subtiles valeant inueniri; quibus inuentis ciresimueniunt illos verbis compositis, commendantes suum statum, & luas traditiones, vt ostendetur infra distinct. 4. in Iol & Ii. signo; & sic eos sibi alliciunt, & in consortium suum ducunt. Illi autem hoc modo seducti, & a suis Seductoribus ad simulandum, & seducendum alios sic edocti, similes effidiuntur suis Seductoribus, vel peiores; & qui inter eos ad seducendum & simulandum reperiuntur magis ingeniosi, appellantur apud eos superstitioso nomine Gratiosi. Contra istos cincumeuntes prouincias, & quaerentes Iuuenes subtilis ingenii, vt eos in consortium suum ducant, & simulare doceant (& qui ideo Pircumuentores Iuuenum satis congrue dici possunt) apposite; dici posset, quod dicit Dominus contra Scribas, & Pharisaeos Hypocritas in Euangelio Matthaei; id est contra quosdam, qui apud Iudaeos erant Doctores, & Simulatores Religiosi. Matisi23. dicens. Vae vobis, Scribae & Pharisaei Hypocritae, qui drcuitis mare & aridam, vt faciatis vnum Proselitum, id est de Gentilitate ad Iudaismun conuersum; & cum fuerit factus, facitis eum silium gehennae duplo, quam vos. Id est, facitis eos simulatores, & aliorum deceptores, magis quam vos sitis.

33

§. Quoniam igitur per astutiam, & duplicitatem, & sapientiam, quam habent Seductores praedicti ex omni parte, vide¬ licet, verbis, operibus, habitu, gestu, miraculis simulatis, sanctitatis speciem ostendunt; ideo electa membra Christi esse vulga. riter putantur. Vnde vere & recte prophetauit de illis Iob in persona Ecclesiae Iob 30. dicens. Ad dexteram orientis, illico calamitates meae insurrexerunt. Super quo verbo dicit Gregorius Iib. 30. Moralium. Ad dexteram orientis illico calamitates insurgunt; quia hi ad persecutionem Ecclesiae prosiliunt, qui electa membra Redemptoris nostri esse credebantur.

34

§. Quoniam autem propter speciem sanctitatis, quam ostendunt, electa membra Christi esse creduntur; ideo facilius seducere, & vehementius Ecclesiae nocere possunt; quia nemo audet eis resistere, aut eos arguere, propter reuerentiam Religionis, & sanctitatis, quam habere videntur. Vnde Augustinus. Nemo quippe in Ecclesia Dei amplius nocet, quam qui peruerse agens, nomen, vel ordinem habet sanctitatis, & Sacerdotis; delinquentem namque hunc redarguere nemo praesumit. Et habetur in Decretis dist §3. ean. Nemo. Propter hoc etiam nullus audet eis resistere, vel eos arguere; quoniam ipsi resistentes sibi, & eos arguentes odiunt, & vbique distamant, vt ostendetur infra dist. 4. in 2§. signo; & etiam eos impugnant, & opprimunt per Maiorum potentiam, vt ostensum est supra dist. I. in principio, & in fine, & infra dist. 4. in 29. signo.

35

§. Ex eo etiam facile nocere possunt, quoniam eruditione Diuinae Scripturae fulti, authoritates eiusdem Scripturae ad probandum, saltem apparenter, quidquid voluerint, paratas & promptas habent; non ad erudiendum, & corrigendum Auditores; sed ad quaerendum proprios fauores. Vnde super illud Iob 8. Sicut tela Aranearum fiducia eius, dicit Gregorius lib. 8. Moral. Plaerumque Hypocritae Sacrae Legis eruditione fulciuntur doctrinae verba proserunt omne quod sentiunt Scripturae testimoniis attingunt; non tamen per hoc vitam Audientium, sed proprios fauores quaerunt. Vt etiam virtutes, & sapientiam Sanctorum, & aliorum Sapientium videantur habere; idcirco verba, & praecepta eorum moralia frequenter habent in ore; quae tamen verba verum animi robur non indicant in veritate; potest enim superbus verba humilitatis habere, luxuriosus verba continentiae, quemadmodum timidus verba audaciae. Vnde Seneca Ad Lucilium Epist. 2§. Disputationes, & literata colloquia, & ex praeceptis Sapientium verba collecta, & eruditus fermo; non ostendunt verum robur animi a vestsenise oratiosetiam timidissimis auda. Ideo; dicitI Apostolus ¬ Corinth. 4. Non enim in sermond est regnum Deis sed in virtite,

36

§. Quonmim igitur faliis Fratres praedicti; Saera Regis erita ditsone sunt fulti, idcireo quantumcumque sint mali; & Sarellistes Praeambuli Antichristi, nihilominus tamen in consiliis ani marum adeo sunt famosi, quod eorum consilium, llatente ade huc ipsorum fallacia, reputatur quasi consilium Deis quemadi modum legitur 2. Reg. I9. de Achitophel, qui suit pessinqus, & interpretatur Frater meus ruens, vel Frater meus eadens, propter quod recte designat falsos Frptres praedictos; legitur, ill¬i quam, quod Consilium Achitophel) quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel; & cum esset cum Dauid, & cum esset cum Absalom. Quia igitur in consiliis spiritualibus sunt famosi, ideo facile & vehementer nocere possunt Ecclesiae Dei.

37

§. Item, propter hoc subito & facile nocere possunt, quia non sunt extranei, vt tamquam ignoti de falsitate; velsfallae; cia suspecti possint haberi; sed sunt indigenae locqrum, & illis, quos decipiunt, plaerumque familiares & domesticiMatth. 10. Inimici hominis, domestici eius. Plaerique autem illorum forte consanguinitate, vel asfinitate, vellalia necessitu dine coniuncti. Vnde super illud Iob 30. Ad dexteram orientis &c. dicit Gregorius. Ideo asserit eos contra Ecclesiam illito surgere; quia, dum non sunt extranei, sed propinqui, qui persequintur. ab eis repente, & illico mala siunt.

38

§. Item, cum nulla sit pestis efficacior ad nocendum, quam familari inimicus, vt dicit Boetius De consolatione lib. 3. capi aan vero Regina, in fine; idcireo, vt magis nocere valeant; simulant. quod sint spirituales amici, cum tamen sint deceptores & inismici. Vnde super illud Michaeae g. Noli credere amico; dicit Glosi. Id est vocibus Pseudo-Prophetarum, qui se singunt adulando amicos. Ecce quod Pseudo-Praedicatores simulant se amicos,

39

§. Non est igitur credendum, quod Seductores praedicti venturi sint a remotis, ad seducendum fideles Christistamquam sint modo in aliqua parte terrarum Barbari constituti, & exinede ad nos per longa terrarum itinera paulatim venturi, quema admodum dicitur de illis Persedutoribus, qui appellanturTartari; sed magis surgunt vbique terrarum; tamquam indi¬ genae locorum, & habitantes ibi, vt dictum est paulo ante. Deillis enim Praedicatoribus, qui prius fuerunt sancti, exurgunt plaerumque aliqui peruersi, quemadmodum prophetauit Apostolus Act. 20. dicens. Ego scio, quoniam ex vobd ipsis surgent viri loquentes peruersa, vt abducant discipulos post se; propter quod vigilate memoria retinentes, quoniam per triennium nocte & die non cessaui cum lacrymis commonere vnumquemque vestrum, vt dictum est supra in Prologo. Nota ex eo, quod dicit Apostolus, nocte & die non cessauicum lacrymis commonere, &c. quam vehementer timebat populo Christiano de Pseudo- Praedicatoribus, ex eodem populo, & apud eumdem futuris. Et vere timendum est; Ipsi enim Seductores Hypocritae, a Diabolo sub specie sarictitatis & Religionis seducti, sub eadem specie ab initio tecti, consequenter seducunt, id est, ad se ducunt simplices sideles sua astuta hypocrisi; deinde vero per suam seductionem, & astutiam multiplicati, & multorum fauore fortificati, resistentes sibi, per violentiam, & seductorum ab eis potentiam persequuntur; quemadmodum olim ex eadem causa persecuti sunt Angelum, id est Episcopum Ephesi, vt ostensum est supra dist. I. in principio; & sic siunt detecti. Hoch autem sic faciunt ad instar Antichristi capitis eorum similiter seducturi, & persecuturi Ecclesiam Dei, vt ostensum est supra ibidem. Qualiter etiam seducent, & persequentur Ecclesiam Ministri Antichristi, & Satellites eius, tempore ipsius futuri; qui Apocalyps. 20. appellantur Gog, & Magog, cum dicitur, Soluetur Satanas, & seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog & Magog; vbi dicit Glos. Ad literam, has duas gentes prius seducet, & per eas, ad alias procedet. Nemo autem intelligat, has gentes (quas primo seducet Antichristus, & per quas ad alias procedet) futuras esse barbaras, vel a remotis partibus venturas; sed magis propinquas, & incolas, vbique per Ecclesiam vniuersam dispersas, vt dictum est supra. Haec enim verba Apocalypsis exponit Augustinus in lib. 20. De ciuit. Dei. cap. II. ita dicens. Gentes quippe istae quas appellat COC Er MACoc, non sunt sic accipiendae, quasi sint in aliqua parte terrarum Barbari constituti; siue quos quidam suspicantur Getas & Massagetas, propter literas horum nominum primas; siue aliquos alios alienigenas, &a Romano Iure seiunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est. NATIONES, QuAE SVNT IN ARATVOR An¬ CVLISTERRAE, easque subiecit esse Coc Ex MabocriQuos rum interpretationem nominum esse comperimus. Goo Tectum Mecoc de Tecto; tamquam Domus, & ipse, qui procedit de Domo. Gentes igitur sunt, in quibus Diabolum, velut in abysso superius intelligebamus inclusum; & ipse de illis quodammodo fese esferens & procedens; vt illae sint. Tectum, ipse de fectoSi autem vtrumque reseramus ad Gentes, non vnum horum ad illas, alterum ad Diabolum; & Tectum ipsa sunt, quia in eis nnnc includitur, & quodammodo tegitur inimicus antiquus; & de Tecto ipsae erunt quando in apertum odium de operto eruptura sunt. Et infra. Quod vero ait Ioannes CINNETVNT CASTRA SANCTORUM, ET CIVITATEM DILECTAM, non vtique ad vnum locum venisses vel venturi esse significati sunt, quasi aliquo vno loco futura sint castra Sanctorum, & dilecta culitas; cum haec non sit nisi Christi Ecy clesia toto terrarum orbe diffusa; ac per per hoc vbicumque tunc erit, qae in omnibus Gentibus erit, ibi erunt castra Sanctorum; ibi erit dilecta Deo ciuitas eius; ibi ab omnibus inimicis suis(quia & ipsi in omnibus Gentibus cum illa eruntypersecutionis illius immanitare cingetur; hoc est, in angustias tribulationis arctabitur, vrgebitut, con¬e cludetur. Quod sic intelligendum est. Primo enim, vt dictum et, ipsi a Diabolo sub aliqua specie Religionis, vel sanctitatis seducti, sub eadem specie seducent, simplices fideles Chisistis iuxta illud 3. Corinth. II. Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis; non est ergo mirum; si Ministri eius transfigurentur velut Ministri iustitiae. Seducent autem eos hoc modo; vide licet, auertentes illos simplices a via veritatis, & commui ac consueto modo viuendi, per quasdam traditiones suas, & Vitaenouitates quas asserent esse semitas ad salutem, & modos bene & sancte viuendi. Vnde Iob 30. post verba praedicta in pera sona Ecclesiae Ad dexteram orientis, &c. subiungit loquens pro simplicibus debilibus & infirmis dicens. Pedes meos, id est extremos & debiles, qui facile falli possunt, subuerterunt, id est subi uertent, scilicet, Haeretici, vel falsi Fratres, & oppresserunt, id est oppriment, quasi fluctibus; Id est, obruent corda infiti morum seu imperitorum, sicut tempestas in fiuctibus obruitinauim; & hoc facient, semitis suis; id est peruersis; & superstitiosis traditionibus, quas dicunt esse semitas ad salutem; & siedissipauerunt, id est dissipabunt, callida persuasione, itinera meaid est viam veritatis; insidiati sunt mibi, & praeualierunt; Id est simplices & infirmos, qui eorum astutias non norunt, per suas simulationes decipient. Vnde Glossa. Insidiantes praeualent; cum eos, quos aperte ad malum trahere nequeunt, bona simulando peruertunt. Sic ergo vtentur primo fraude hypocrisis ad fallendum fideles Christi, & tunc erunt Gog id est Tecti, vel Cooperti. Deinde vero, cum propter negligentiam, vel pusillanimitatem Ecclesiae, & Doctorum veracium (qui deberent Ecclesiae ferre auxilium, sed non ita cito, vt expediret, ferent) multiplicati fuerint, & fortificati per Principes & Potentes; tunc resistentes sibi, per illorum Potentium adeptam potentiam, violenter persequentur. Vnde Iob 30. post verba praemissa sequitur. Et non fuit, id est non erit, qui ferret, id est ferat, auxilium. Supple ita cito, vti placeret tribulatis. Vnde Glossa. Plaerumque Iusti, in tribulatione depressi, tardam manum subuenientis aestimant. Et infra. Concita sunt quidem Ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur. Et ideo, quia disferetur auxilium, Quasi rupto muro, & aperta ianua irruerunt, id est irruent, super me. Supple per potentiam violentam. Vel Irruerunt, id est Irruent super Ecclesiam; quoniam adepta temporali potentia audacter multiplicabunt errores, vt plures decipere possint. Vnde Glossa. Dum peruersis potestas datur, erroribus ianua aperitur. Sic ergo adepta Maiorum potentia persequentur per violentiam manifestam; & tunc erit Magog Id est De tecto. Supple Procedentes in apertum odium, siue in apertam persecutionem, vt ostensum est paulo ante. Nunc enim paulatim, & quasi occulte (quia pauci hoc aduertunt) congregantur in vniuersa Ecclesia Homines ficti & tecti, Simulatores, Hypocritae sub specie pietatis, vt de ipsis, & per eos seductis, magnum parent populum Antichristo venturo vt dicit Glos. super illud 2. Thess. 2. Mosterium iam operatur iniquitatis. Sic ergo patet, quod multis & variis modis simulabunt sanctitatem Seductores praedicti, & quantum sint Ecclesiae periculosi. Propter quod diligentius, & cum magna sapientia sunt cauendi, vt ostensum est supra dist. 1. §. Notandum autem.

40

§. Sed forte obijciet Hypocrita Simulatorum Defensor dicens. Si aliquorum verba, gestus, habitus, & opera, sancta videantur exterius; cum de occultis, id est de intentione & voluntate hominis, homo mortalis iudicare non possit, iuxta illud I. Reg. 16. Homo videt quae parent, Deus autem intiletur cor; quomodo possumus aliquos tales homines, bonos exterius apparentes, iudicare malos, siue Hypocritas & Seductores, itaut a fidelibus, prout dictum est, euitentur ii praefertim, cum dicat Dominus Matth. 9. Nolite iudicare, &c. Glossa, de dubiis; quia de manifestis iudicatur, & non de illis, de quibus incertum est, quo animo siant, de quibus nemo sine periculo iudicat. Et infra eodem cap. super illud, Afructibus eorum cognoscetis eos dicit Glos. Non a veste, sed ab operibus; quod de manifestis accipitur. Cum igitur omnes homines a fructibus eorum, id est a manifestis operibus eorum cognosci debeant, & iudicari; videtur, quod illi, quorum opera manifesta bona esse videntus, non debeant iudicari mali, sed boni; nee sunt euitandi, sed potius imitandi.

41

§. Ad quod dicendum est, quod ex bonis fructibus, id est, onis operibus, non est iudicandus malus ille, cuius fructus sunc opera illa bona; sed potius iudicandus est bonus; quia Non po test arbor mala bonos fructus facere. Matth. 9. Sed sciendum est, quod non omnia opera Hypocritarum sunt eorum fructis. Habent enim Hypocritae quodammodo duo genera operum; Habere enim multis modis dicitur. Habent enim quaedam opera mala, & de genere malorum, in voluntate, sed non in ostensioeso, vt sunt opera Volupratis, Cupiditatis, Ambitionis, & alia huiusmodi, quae totis viribus occultare nituntur. Et haec opera sunt eorum fructus mali; quia Non potest arbor mala fructus bonos facere, nec bona malos. Matt. 9. Habent autem & alia opera simulata, de genere bonorum iostentatione, sed non in voluntate; quae ostendunt hominibus, vt propter spetiem boninitatis illorum operum boni esse credantur; vpsunt leisquium, Oratio, & Eleemosyna, & caetera opera pietatis. Vnupsuper illud Mact. 9. Attendite a falsis Prophetis, dicit Augustinus. Teiunia & Orationes sunt simulatis, sicur & bonis. Et haec opera sunt eorum fructus; quia, etsi quandoque quibusdam proficiant per exemplum, propter speciem bonitatis; noiss tamen hoe saciunt ipsi Hypocritae, sed de illis hoc sit consilio ei; propter r quod non sunt illoruum fructus, sed magis eis pro vitio requtantur. Vnde super illum ilati. 9. Qui vostiunt ad vos in vestimentis ouium, dicit Glos. de Hypocritis, In conspectis hominum similes sunt Ministris iustitiae, dum ieiunanto orant, eleemosonas daut; sed non sunt eorum fructus, quia eis pro vitio reputantur, vt dictum est supra ead. dist. §. Simulant etiam Religionem. Ideo de illisdicit Apostolus 2. ad Timoth. 3. HABENTES quidem SPECIEM pretatis, Glos. Id est, Religionis; viRTVTEM autem eius, Glos. scilicet charitatem, ABNEGANTES; Glos. factis occultis, vel quae occultare conantur. Licet igitur illa opera de genere bonorum, quae saciunt Hypocritae simulando, & quae aliis prosiciunt per exem. plum, non sint illorum fructus(quia non potest mens mala fructus bonos facere, licet eos valeat simulare) tamen fru lus sunt diuinae bonitatis, cuius consilio sit, vt aliis proficiant, non obstantibus malis voluntatibus Hypocritarum; quemadmodum vitis, aliquando exuberans super spinas, profert botrum vel vuam, non obstantibus ipsis spinis. Vnde, sicut caupendus est botrus, vel vua exuberans super spinas, spinae autem cauendae; sic opera Hypocritarum (quae sunt de genere bonorum) carpenda sunt in exemplum, ipsi autem Hypocritae sunt cauendi. Vnde super illud Matth. 9. Numquid colligunt de spinis vuas, aut de tribulis ficus? dicit Glos. Non de spinis vel tribulis, vua vel ficus colligitur; quia mens, adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare, sed non ferre fructus noui hominis. Quod si quandoque dicta, vel facta Malorum prosint aliis; non hoc faciunt ipsi Mali, sed de ipsis fit consilio Dei; quia non eorum fructus est, sed vitis, quae aliquando exuberat super spinas. Sed carpendus est botres, spina cauenda

42

§. Per huiusmodi ergo opera bona. (quae non ipsi Hypocritae faciunt ad proficiendum, sed de ipsis fit consilio Dei; Id est, quae ipsi faciunt, non ad proficiendum, sed ad decipiendum; & tamen de illis profectus sit consilio Dei) non possunt Hypocritae cognosci, cum non sint eorum fructus; sed ab operibus Mundi huius, quae mala sunt, vt legitur Ioan. 9. id est, ab operibus Voluptatis, vel Cupiditatis, vel Ambitionis, quae sunt opera huius Mundi, iuxta illud I. Ioan. 2. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorumi & superbia vitae, secundùm quod exponit Glossa ibidem; quae etiam opera sunt mali fructus eorum. Ab illis, inquam, operibus cognosci possunt, si tamen fuerint ma¬n nifesta. Aliquando enim, licet ea occultfre studeant, quantum possunt; tamen aliis, eorum peccatis exigentibus, Diuino ludicio manifesta siunt. Iudicio enim Dei iusto plaerumquae fit, vt cum exspecie virtutis vnius glorietur Hypocritas in aliquors apertum peccatum proinde dilabatur. Vnde super illid Iob 4. Tyeris perit, eo quod non haberet pradam, dicit Gregorius int lib. 5. Moral. Omnis Hypocrita Togris esti quiaidum mundus coi lor de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Sape enim, dum de castitatis munditia extollitur, fordi Auiritis sadatur. Sape, dum Largitatis virtute speciosui ostenditur, Euxuriae maculis inquinatur. Sape, dum castitatis & Pargitati; decore vestitur, velut ex xelo Iustitlae, crudelitatis atrocitare fusta. tur. Saepe Largitates castitate, Pietate ex pulchra visione induitur sed intersusa obscuritate Superbiae notatur. Sicque fit; vt intermistis vitiis, dum mundam in se speciem vsquequaque Hypocrita non ostendit, quasi vnum colorem Tygris habere nequaquam possit. Item, quoniam superbus est omnis Hypocrita; licet speciem humilitatis aliquandiu singat, non tamen suam sempin superbiam celare potest; quia, etsi in vno opere tegat illam, in alio tamen opere, Iudicio Diuino, detegitur. Vnde super illud Iob 41. Ipse est Rex super omnes filios superbiae, dicit Gregorius Iib. 34. Moral. Etsi aliquando reprobi fictam speciem humilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibus nequaquam possunt; quia eorum superbia diu latere non sustinet; Et cum ex alia res isut. ex alia actione denudatur. Ecce qualiter peccata Hypocritarum quandoque manifesta siunt, etiam durante ipsorum simulafione¬

43

§. Plene autem, & plane manifesta siunt eorum peccata, ipsorum simulatione cessante. Cessat autem eorum simulatio pluribus modis. Cessat enim cessante laude hominum, vel fauore. Vnde super illud Iob 4. Togris periit, eo quod non haberet praedam, dicit Gregorius lib. 5. Moral. Varietas tuae simulationis extincta est, quia & adulatio laudis ablata; Et iam tua hopocrisis praedam non habet, quia percussa diuinitus, humanis fauoribus ea ret. Cessat etiam plaerumque simulatio Hypocritae, adepro eo, ad quod sperabat se per hypocrisim peruenire. Contingit enim aliquando; quod Hypocritae, vt honorem huius mundi facilius assequantur, sacrae eruditionis studio insistunt, ppauperibus sua distribuunt, per habitum Religionis, vel per aliud signum virtutis, speciem maturitatis ostendunt; sed qum per hoc ad honorem transitorium, & au diuitias prouecti extiterint, tamdem plerumque, specie sanctitatis relicta, in volupta¬ tes, & alia saecularia desideria se effundunt; & sic indicant quantum diligant temporalia, qui prius praedicabant aeterna. Vnde super illud Iob 8. Numquid potest carectum erescere sine aquas dicit Gregorius lib. 8. Moral. Hypocritae plaerumque studio sacrae eruditionis insistunt; & quia hanc, non praeparandis animis, sed promerendis fauoribus inquirunt; statim vt iudicium humanae laudis arripiunt, & per hoc gratiam transitorii prouectus assequuntur, tota mente saecularibus inseruiunt, atque a sacra funditus eruditione euacuantur, & agendo post indicant, quantum temporalia diligant qui sola prius aterna praedicabant. Plaerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt, quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur; sed cum per hoc quae siti culmen honoris attigerint, protinus se in lasciuiam voluptatis fundunt; & bona se, non ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt. Nonnumquam vero, quae possident tribuunt, indigentibus cuncta largiuntur; sed tamen ante vitae terminum Auaritiae prurigine accensi aliena appetunt, qui sua largiri videbantur; & pertinaci post crudelitate ambiunt, quod icta prius pietate reliquerant. Ecce quod simulatio Hypocritarum cessat, populari laude, vel fauore cessante. Cessatetiam adepto eo, ad quod sperabat Hypocrita sectando hypocrisim perdenire. Nec mirum, si bona opera, quae simulant Hypocritae, plaerumque ante mortem eorum cessent, aut deficiant; cum in occulto radicata non existant. Vnde Gregorius in lib.

44

§. Moralium paulo ante praedicta verba dicit. Sciendum est quod Iustorum bona, quae ex charitate proueniunt, vsque ad praesentis vitae terminum crescunt; Hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt, quam praesens vita finiatur. Per hoc autem, quod bona opera Hypocritarum ante mortem deficiunt, certum est, quod ipsi Simulatores fue runt. Nam, vt super illud Iob 1s. Congregatio Hypocritae sterilis, dicit Gregorius Iib. 42. Moral. Cepta bona quis non amitteret, si ante Hypocrita non fuisset.

45

§. Ecce qualiter manifesta siunt mala opera Hypocritarum. quandoque etiam ipsorum simulatione durante, magis autem ipsorum simulatione cessante. Vnde Luc. 12. Nihil opertum, quod non reueletur; neque absconditum, quod non sciatur. Per huiusmodi ergo mala opera Hypocritarum (quae ipsorum fructus sunt, & quae aliquando, vt dictum est, iusto Dei iudicio manifesta siunt) Ipsi Hypocritae plaerumque cognosci possunt. Vn¬ de & ab impatientia eorurisempore aduersitatis, tamquam ab eorum fructu malo cognosci possunt. Vnde super illud Motti 9. Afructibus eorum cognoscetis eos, dicit Glossa. ;uladinie autem per impatientiam discernuntur tempore aduersitatis. Verbi gratia, vt si forte aliqua eis subtrabantur, quae per hypocrisim adepti erant; vel eis negentur, quae se adepturos per hypocrisim sperabant; tunc vere apparet, vtrum sint tales, quales se ostendebant. Vnde Augustinus super eodem. Cum caeperint aliquibus tentationibus eg ipsa eis subtrahi, vel negari, quae isto velomine consecuti sunt; vel consequi cupiunt; tunc necesse est, vt appareat vtrum lapus in ouina pelle sit, an in soa¬

46

§. Item, ex eo etiam cognosci possunt Hypocritae, quod ex infirmitate peccantibus minime compatiuntur; sed eos tamquam indigniores dedignantur; quod est signum hypocrisis, siue falsa iustitiae, manifestum. Nam, vt dicit Gregorius lib. 1 §. Mferal. Vera Iustitia compassionem habet; falsa verodedignafrontpi. Et hubetur in Decretis, dist. 45. ean. Verd¬

47

§. In hoc etiam vere cognosci possunt aliqui esse Hypocritae, si se spiritualia sola diligere, temporalia vero contemnere prositentes, iacturam tamen, etiam seuem, temporalis nonoris, vel commodi, & magis quam spiritualem, cum spiritus commotione defendant, vel repellant. Vnde super ilud Iob3 §. Frustra laborauit nullo timore cogente, dicit Gregorius Iib. 31. Moral. Hypocrita, si quod sibi teuiter inferri temporale damnum senserit, in vltionis iraim repente ab intimis inapdescit. Mox patientia rumpitur. Mox dolor cordis in vocibus effraenatur. Quid, dum animarum doomnum aequaniguiren golerat, iactoratus vero rerum temporalium repellere, etiam cum spiritus compipne festinat; cunctis veraciter indicat, teste mentis perturbationes quid amat. Ibi quippe est grande studium defonsionis, vbi est grauior vis amoris; sine dolore autens amittitur, quidquid sine amore possidetur.

48

§. Ex eo etiam aliquando cognosci possunt Hypocritae, quando student inuenire, & inducere nouitates, speciem sanctitatis habentes, vt exinde cum quadam admirationel ab hominibus sanctiores aliis reputentur, & ex hoc apud homines glorientur. Nouitatum etenim praesumptiones, sicut & hopocrisis, ex vana gloria oriontur, vt dicit Gregorius Iib. 31. Mdoralium super illud Iob 39. Procul odoratur bellum, &c. In hoc ergo imitantur Diabolum, qui semper diligit nouitates. Vnde Ecclesiast. 1o. super illud, Qualis Rector ciuitatis, tales habitantes in ea, dicit Glossa. Vae terrae, cuius Rex puer est. Diabolus scilicet, qui semper diligit nouitates.

49

§. Sic ergo patet, qualiter Seductores Hypocritae, licet difficile, tamen aliquo modo a fructibus suis, id est a suis malis operibus, cognosci possunt. Licet etiam aliqua illorum operum quandoque deprehensa, & cognita, sub specie pietatis palliare nitantur; vt si forte propter; gloriam, aut aliud commodum temporale, sine missione canonica praedicauerint plebibus alienis; aut cuiusquam proprietates rimando, confessionibus audiendis se ingesserint, quae non est dubium mala esse, vt ostensum est supra dist. I. vel si nouitates superstitiosas in populo Dei, praeter Ecclesiae ordinationem induxerint, quod similiter non est dubium malum esse, vt ostensum est supra §. proximo; Tamen dicunt hoc se facere ex charitate, propter xelum scilicet animarum, vt pote missos a Deo, vt asserunt, ad supplendum scilicet negligentiam, vel impotentiam, vel ignorantiam Praelatorum. Si vero in casu non concesso mendicauerint (quod similiter non est dubium malum esse, vt ostensum est supra dist. 2. )tamen dicunt se hoc facere ex humilitate; videlicet vt sic seipsos ex humilitate vilificent; cum tamen ex ipsa vilitate velint vltra homines praedicari, vt dicit Glos. super illud Matth. 6. Exterminant facies suas. Si autem ad aliena negotia gerenda se curiose ingesserint (quod similiter non est dubium malum esse, vt ostensum est supra dist. 2. versus finem) tamen dicunt hoc se facere ex pietate; curam scilicet habentes ex pietate, de negotiis proximorum; cum tamen non pauperum agant negotia, sed Iocupletum tantum, vel consanguineorum, vel domesticorum suorum, vel etiam Eeguinarum iuarum. Si vero sibi, aut suis, honores Ecclesiasticos procurare deprehensi fuerint; dicunt, quod hoc faciunt non ad suam, vel suorum promotionem, sed ad profectum animarum, quoniam aelus domus Dei comedit eos; Et ideo volunt se exponere, vt dicunt, labori & sollicitudini regiminis animarum. Si vero iacturam honoris sui, vel commodi temporalis defendant, vel repellant; dicunt, quod hoc ex charitate faciunt; videlicet, vt sic malitiam eorum, qui eos impugnando grauiter peccant, charitatiue reprimant & compescant, vt ostandetur infra dist. 4. in 29. signo, §. Sed forte. Et sic inomnibus factis suis colorem inuenientes, semper simulant charitate; videcipiant, vt ostensum est supra ead. dist. §. Item, cum inter malos Christianos; FACILEEST enim simulare, sed difficile est habere ait; tutem, vt dicit Augustinus in libro De moribus Ecclesiae; & ideo cum magna difficultate ab aliis hominibus cognosct possunt. Non igitur statim iudicandi sunt boni vel mali, quorum opera exteriora bona esse videntur, vt sunt Orationes, seiunia, Eleemosynae, & alia opera pietatis. Sed quoniam huiusmodioopera unt simulatis, sicut & bonis, vt dicit Augustinus super illud Matt.

50

§. Qui veniunt ad vos in vestimentis ouium; Idcireo, si qui talia opera praeter communem modum viuendi ostendant ( praeciue si Praedicatores fuerint, de quorum canonica missione non conster non statim recipiendi sunt, vel eredendi; sed, debunt omnia illorum opera & verba vlligenter attendi; vt, si fore Hypocritae Seductores comperti fuerint (quod modis praedictis, & aliis signis infra dist. 4. dicendis, potest aliquatenus comperiri) possit, auxiliante Domino, eorum seductio euitatari. Nam, sicut dicit Glossa super illud Matt. 9. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. QuAMVIS dicaut Domine, Domine; non continuo sunt credendi; hoc enim dicunt, vt ab hominibus recipiantur. Ideoque monet Apostolus 2. Corinth. 10. dicens. Que secundum faciem sunt videte, Gloss. Id est, diligenter eorum opera considerate, qui in vestro conspecto tantum bofta agunt, ne forte vos seducant. Et super illud Philipp. 3. Obsetuate eos, qui ita ambulant, sicut habetis sormam nostram, dicit Ambrosius in Glossa. Vult illos esse sollicitos, ne prouorum hominum subtilitate, vel sublimitate, capiantur; & notcare vnumquemque, qualiten &o conuersetur, & doceat; vt his iungantur, in quibus sensum Magistri sui agnouerine.

51

§. Hic quaeri posset. Cum falsi Praedicatores Hypocritae maxime periculosi sint Ecclesiae generali, vt ostensum est supra, & adhuc ostendetur infra; Quare Dominus non dedit nobis doctrinam specialem, & certam, & infallibilem ad cognoscendum eos, vt eorum pericula euitare possemus; sicut dedit doctrinam generalem; dicens Matt. Soauifructibus eorum cognoscetis eos,

52

§. Ad quod dicendum est, quod hoc ideo; vt ad cognoscendum eos, & certando contra eos, semper essemus in studio & in agone. Et hoc dicit Chrysostomus super locum illum his verbis. Quare non dedit Deus doctrinam, qua cognoscerentur; Et respondet. Quia voluit nos esse in agone semper.

53

§. Nec miretur quis, si difficile ab aliis cognoscuntur Hy. pocritae; cum etiam ipsi quandoque propter laudem popularem immoderatam, ad tantam excaecationem perueniant, quod etiam seipsos plaerumque esse Hypocritas non cognoscant; sed tales plaerumque se esse existimant apud Deum, quales a deceptis hominibus aestimantur. Vnde super illud Iob 20. Velut somnium auolans non inuenietur dicit Gregorius in libro 1s. Moralium. Hypocritae dum ab omnibus immoderate laudantur, tales se quoque apud Deum esse existimant, quales se gaudent hominibus innotuisse. Vnde fit, vt etiam aeternae vitae praemia se percepturos praesumant; & qui hic de humanis fauoribus exultant, illic se habituros requiem omnino non dubitent. De talibus potest intelligi, quod, dicit Salomon Prouerb. 14. Est via, quae videtur hominiAnsta; nouissima autem eius ducunt ad mortem. Glos. Aliquando homines pondere corruptionis adhuc grauati, dum bosta appetunt, sub specie boni per mala currunt; & idum bona desiderant, qua gradiantur ignorant. Ecce summe periculosum peccatum; de aliis enim peccatis peenitere possunt peccatores propter conscientiam arguentem; Hypocrite vero, cum propter immoderatam laudem populi se plaerumque sanctos existiment, vt dictum est, adeo vincti sunt in peccato hypocrisis, quod poenitere non possunt; cum non habeant conscientiam arguentem, sed potius defendentem, & statum suum approbantem; & ideo non clamant ad Dominum pro indulgentia obtinenda, sed in peccatis suis moriuntur. Vnde super illud Iob 36. Non clamabunt, cum vincti fuerint, dicit Gregorius in lib. 20. Moral. Vincti non clamant Hypocritae, quia humanae laudis auiditate superati. sanctos se esse miseri, etiam cum in peccatis moriuntur, putant. Item Gregorius in Homil. Quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores siunt. De his dicit Salomon Prouerb. 30. Generatio, quae sibi munda videtur, & tamen non est lota sordibus suis.

54

§. Item, ideo periculose falluntur Hypocritae; quia, cum peccatum suum hypocrisis (quam Eeguinagium superstitioso nomine vocant) reputent esse virtutem, de remedio cogitare non possunt. Vnde Seneta Gadi Etatilium Eputi ape iulam vitiis gloriantur. Tis idum existimas aliquidida remiidios tos trate; qui mala sua virtutum loco numerauit. Ideo quantim poter, verisum coargue & inquire. deo etiami dicit Seneca pauloante initium salutis est notitia peccatis i Egregie sibc mibi tuidetur &nmisse Epicurus; nam qui peccare se nescit; corriginon vuli. IDleprebendus te oportet, antequam emendes¬

55

§. Quoniam igitur Hypoctitae; se sanctos putattes de peccatis suis non facile poenitent, nec corriguntur; ideo ais, aut numquam saluantur. Vnde Iob 19. Nan venitr in corsspnoti Saluatoris omnis Hypocrita.

56

§. Quoniam ergo, vt dictum est; Seductores Hypotritar sub specie pietatis (a qua tamen sunt aridi vpnriculosi subt, non solum aliis, sed etiam sibi; ideo contra illos dicit Ecclesiasticus cap. 39. O praesumptio nequissima? Vnde creata es cooperire aridam malitia, & dolositate illius? Glos. Qua decipit etiam seipsum. Item alia Glossa ibidem. Detestatur hpocrisimiicum malus se bonum esse simulat, cooperiendo aridam malitia, in quiiscilicet non est pinguedo charitatis, vel misericordiae.¬

57

§. Fatet igitur ex praemissis, quam multis, & variis ei indis simulationum decipiant homines Seductores praedicti; & quam difficile possunt cognosci. Proprer quod giarime curandum est, & studendum, vt aliqua signa valeant de pgelfendi; & semper in corde habendum, quod de illis dicitist pos oliss 2. Timorhi a HABENTES quidem PPECIEM fietatia. Glos. Id est, Religionis VINTVTEM autem eilas. Glos. Id esto charitatem; ABNEGANTES, Glos. factis; videlicet; occultit; vel quis occultaras conantur, vt dictum est supra §. Ad posuicundum; pger iuilitet huiusmnodi. Patet etiam, quam sint periculusi gropter suam hypocrisim, non solum deceptis, vel decipiendis ab eis, sed etiam sibi ipsis, vt ostensum est supra dist. 1. §. vit.

58

§. Si qui autem simplices fideles Christi, eorum simulationf bus decepticforte propter quorumdam eorum paupertatem & mendicationem, quam propter Christum se asserunt elre isse vel propter eorum praedicationem, per quam multis se dicunt proficere; vel propter eorum opera simulata, quae videntur bona esses eos sanctos existimantes, illis faueant, & in praesum ptionibus suis eos defendant, periculose falluntur; praefertim, quoniam propter eorum fauorem Hypocritae in sua simulatic ne & deceptione perdurant. Nulli enim essent Simulatores, si nullos haberent fautores. Vnde super illud Iob 20. Neque vltra eum intuebitur locus eius, dicit Gregorius Iib. 15. Moral. Quis est locus Hypocritae, nisi cor adulantium? Ibi quippe requiescit, vbi fauores inuenit. Et ideo fautores Hypocritarum sunt plurimum corrigendi. Vnde August. in lib. De opere Monach. de talibus Ioquens GHypocritis scilicet, otiosis, curiosis, & Gyrouagis, de quibus Iocutus est in illo libro) cap. 31. dicit. Sciant igitur cateri Fratres, & rilii nostri, qui fauere talibus, & huiusmodi praesumptionem defendere consueuerunt, se potissimum corrigendos. De variis ergo modis simulationum ac deceptionum Pseudo- Praedicatorum, & Penetrantium domos, & aliorum Hypocritarum haecad praesens sufficiant. Explicit Tertia Distinctio.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 3