Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Collectiones catholicae et canonicae scripturae

Prologus

Distinctio 1

Distinctio 2

Distinctio 3

Distinctio 4

Distinctio 5

Tabula de signis (Depreciated; to be deleted)

Epilogus

How to Cite

Next

Prologus

1

INCIPIT PROLOGUS

2

SAPIENTIAM antiquorum omnium exquiret Sapiens, & in prophetiis vacabit; narrationem virorum nominatorum consernabit. Ecclesiast. 39. Secundum sapientiam antiquorum, Glos. Scilicet Prophetarum, & narrationem, Glos. Id est doctrinam, virorum nominatorum, Glos. Id est Apostolorum & Evangelistarum, quorum nomina scripta sunt in libro vita, in corum libris diuinitus exaratam; certo certius est, quod multa sunt pericula Ecclesiae generalis, quorum quaedam fue¬ runt in tempore primitiuo, quaedam vero sunt in medio, quaedam autem erunt in nouissimo, vt legitur in prologo super Apocalypsim; quae nisi cognita fuerint, vitari non possunt, cum vitari non possit malum, nisi cognitum, vt dicit Boetius. Qui autem ea propter defectum scientiae non euitant, procul dubio capiuntur in illis, iuxta illud Isa. 5. Propterea captium ductus est populus meus, quia non habuit scientiam; Et sic capti, vel decepti, propter suam insipientiam pereunt in eis, iuxta illud Baruch 3. Quoniam non hubuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam. Prou. 6. Ipse morietur, quoniam non habuit disciplinam, & in multitudine stultitia suae decipietur. Illi etiam, qui per Scripturas, vel Scripturarum Doctores, vel qualitercumque videntes illa pericula, tamen per negligentiam praecauere non curant, merito in eisdem periculis pereunt; Nam qui vident pericula, & ea cauere non curant, videntur amare illa; & Qui amat periculum, Glos. quod non curat scilicet, nec studet vitare, peribit in illo, Eccl. 3. Illa vero pericula subito, & ex improuiso inuoluunt, quos propter suam ignorantiam, aut negligentiam inueniunt imparatos; sicut dies Domini subito & ex improuiso veniet, non vigilantibus & paratis; sed dormientibus, id est ignorantibus, & scire negligentibus, & propter hoc imparatis. Vnde super illud I. Thessal. 5. Dies Domini, sicut sur in nocte, ita veniet, dicit Gloss. Dormientibus & imparatis; de quibus dici potest illud Deuter. 22. Gens absque consilio est, & sine prudentia; vtinam saperent, & intelligerent, acnouissima prouiderent.

3

§. Ideoque Dominus, qui vult omnes homines saluos fieri I. Timo. 2. nec aliquos vult perire I. Petri. 3. vt Ecclesia sua instructa & praeparata vitare possit futura pericula; non solum per seipsum, verum etiam per Prophetas, & Apostolos prophetantes ea praenuntiauit, vt ostendetur plenius infra dist. I. §. Inter istos autem, & §. Apostolus etiam NON ENIM faciet Dominus verbum, nisi prius reuelauerit secretum suum ad seruos suos Prophetas. Amos 3. Praecipue autem illa pericula, quae siunt per Pseudo-Praedicatores, & per illos, qui penetrant domos, per Beatum Paulum Apostolum prophetantem praedixit. Vnde Act. 20. dicit Paulus de Pseudo-Praedicatoribus, Attendite vobis, & vniuerso gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam, id est, post mortem meam, lupi rapaces in vos, non parcentes gregi; & ex vobis ipsis exurgent viri loquentes peruersa, vt abdurant Discipulor post sei propter quod vigilate memoria retinentes, quod per triennium nocte, & die, non cessaui cum lachrymis monens vnumquemque vestrum. Item de Penetrantibus domos prophetauit Apostolus, & de illis cognoscendis doctrinam dedit, ac eos euitari praecepit 2. Timo. 3. dicens. Hoch autem scito, quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa. Glos. dicit, Sanctis; quasi diceret, Generali Ecclesia Christi, quia soli Sancti secundum meritum sunt Ecclesia Christi. Sequitur. Et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, &c. Glos. Ex eo quod seipsos, non Deum amant, quasi ex mala quadam radice, haec, que sequuntur, mala oriuntur; scilicet quod erunt CVPIDI, Glos. pecuniae, vt pote qui semper quaerunt, & suum quaestum reputant pietatem, id est, religionem. I. Timoth. 6. ELATI, Glos. ad dominandum, vt pote quoniam volunt se reputari maiores, & sedere iuxta Principes & Praelatos. SVPERBI, Glos. de honoribus sibi impensis. BLASPHEMI, Glos. in Deum per haereses, vt qui defendunt haereses Ioachimi Abbatis, velalias. NON OBEDIENTES parentibus, Glos. spiritualibus, id est, Praelatis. INGRATI, Glos. de bonis, vt qui corrigentibus mala pro bonis reddunt. SCELESTI, Glos. in grauibus perpetrandus; quae enim in occulto siunt ab ipsis, turpe est dicere Ephes. 5. SINE AFFECTIONE, Glos. Non compatiendo infirmis, id est peccatoribus, sed eos dedignantes. SINE PACE, Glos. Inquietantes alios. CRIMINATORES, Glos. Id est aliis crimina imponentes. INCONTINENTES, Glos. Gulae vel libidinis, non refranantes malas cupiditates. IMMITES, Glos. Id est crudeles, exercendo lites, videlicet contra illos, qui eos non raecipiunt. SINE BENIGNITATE, Glos. Id est largitate, dum nesciunt subuenire aliis. PRODITORES, Glos. Secretorum alterius, vt qui reuelant confessiones. PROTERVI, vel PROCACES, Glos. Humanam verecundiam inuerecunde agitantes. TVMIDI, Glos. Id est inflato corde. CAECI, Glos. Non intelligentes, vel non intelligere simulantes, neque quaeloquuntur, neque de quibus agunt. VOLVPTATUM AMATORES, magis quam Dei, Glos. Carnales delities spiritualibus praeponentes. SPECIEM quidem pietatis, Glos. id est, Religionis, HABENTES; virtutem autem eius, Glos. id est, Pietatis, scilicet, Charitatem, ABNEGANTES; Glos. Factis. Et sequitur, Et hos deuita; ex his enim sunt, qui penetrant domos, & captium ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, & numquam ad scientiam veritatis peruenientes. Ecce qualiter docet Apostolus cognoscere Penetrantes domos, & qualiter prophetauit de illis, & euitati praecaepit. Vnde consequenter in quarto capitulo super illud eiusdem materiae coaceruabunt sibi Magistros pruri n es auribus, dicit Glos. Prophetia est Sancti Apostoli, qui praescius futurorum in doctrina praecipit esse instandum, vt contra hoc quod futurum erat, praeparetur Ecclesia. Item I. Timoth. 4. super illud, spiritus manifeste dicit, &c. dicit Glos. Quae sibi spiritus Sanctus futura reuelauerit, ad instructionem & cautelam Ecclesie, non tacet Apostolus, vt Ecclesia praemonita sollicita sit, ne ab huiusmodi hominibus circumueniatur. Ecce qualiter Apostolus de futuris per Pseudo-Praedicatores, & per eos qui penetrant domos, periculis prophetauit.

4

§. Fideles igitur Serui Christi diuinas literas amplexati, Sapientiam antiquorum, id est, Prophetarum, pro modulo suo secundum mensuram donationis Christi Ephes. 4. diligentius exquirentes, & in Prophetiis, Glos. intelligendis vacantes, narrationem etiam, id est, doctrinam, virorum nominatorum, id est, Apostolorum, & Evangelistarum iuxta Sanctorum Expositorum senten tias fideliter conseruantes, & sic in eorum scripturis pericula memorata videntes; si potestatem & libertatem habeant publice docendi, aut publice praedicandi, ad instructionem, praeparationem, & cautelam Ecclesiae generalis, debent illa pericula minus peritis, & Scripturas ignorantibus praedicare, iuxta illud Isa. 33. Ecce videntes clamabunt foris; Siquidem gratiam, quam acceperunt, debent in alterutrum adminstrare, tanquam boni dispensatores multiformis gratiae Dei, I. Petri 4. Id est, vt inquit Glos. quodlibet donum Spiritus Sancti ad subseruiendum aliis; & quod explicat Apostolus Petrus de Dono scientiae dicens, si quis loquitur, quasi sermones Dei. Glos. Si quis habet gratiam loquendi Dei, nec prater authoritatem Scripturarum, nec praeter vtilitatem Fratrum doceat, nec quod docendum est, taceat. Veritatem, quae docenda esset, tacent illi Praedicatores, qui scientes, & videntes in Sacris Scripturis pericula imminentia Ecclesiae generali, per Pseudo-Praedicatores & Penetrantes domos, vt ostendsum est supra §. proximo, & ostendetur plenius infra dist. I. &. 3. non tantum illa pericula aliis praedicare non permittunt, sed pro viribus suis, ne praedicentur, impediunt & resistunt; cum tamen ea Apostolus praedicanda praecipiat, vt ostendetur infra eod. §. Veritatem autem hanc tacere, non debent Serui Christi, ne poenas culpabilis taciturnitatis incurrant, vt enim dicit Greg. in lib. 4. Moral. Si aliquando tacere culpa non esset, Propheta non diceret, VAE MIHI QVIA TACVI, Isa. 6. Vterque enim reus est, & qui veritatem occultat, & qui mendacium dicit; quia & ille prodesse non vult, & iste nocere desiderat. II. q. 3. cap. Quisquis metu. Ideo Ioannes Baptista mortem subire maluit corporalem, quam tacere moralem & vtilem veritatem; eum dixit Herodi Non licet tibi habere vxorem fratris tui, Marc. 6. Mori enim pro veritate est mori pro Christo, qui est veritas. Vnde dicit Beda in Homil. super eundem locum, Beatum Ioannem Baptistam sanguinem fudisse pro Christo, quia pro veritate occifus est, cum Christus sit veritas, ipso attestante, qui ait Ego sum via, veritas, & vita, Ioan. 14. Si quis vero Sapientiam antiquorum exquirens, & narrationem, id est, doctrinam, virorum nominatorum conferuans, & in eorum libris pericula praesentia, vel futura perspiciens, potestatem aut libertatem publice docendi, aut publice praedicandi non habeat; saltem Scripturas illa pericula indicantes, in diuinis libris non sine causa dispersas, & quibusdam aenigmatibus occultatas, ad vtilitatem & cautelam Ecclesiae generalis, & praecipue ad cautelam eorum, qui simpliciter ambulant, & Satanae altitudinem non agnoscunt; quinimo, vt Falsorum Prophetarum figmenta, à quibus, si fieri possit, in errorem ducentur etiam electi, quantum Dominus annuit, deuitare possimus, debet colligere, vt facilius capi possint, & quantum sibi possibile est, ad multiplicandam scientiam, propter instructionem simplicium declarare (Sic enim praedixit Angelus Danieli Daniel. 12. Claude sermones, & signalibrum, Glos. obscuritatibus, vsque ad tempus Statutum, Glos. id est, vsque ad completionem; pertransibunt plurimi, Glos. legendo, & veritatem quaerendo & multiplex erit scientia) propter praeceptum Domini per os Salomonis dicentis Ecclesiastis 9. Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, &c. Et propter verbum lacobi cap. 4. dicentis, Scienti bonum facere, & non facienti, peccatum est illi. Gloss. Scientes bonefacere, & non facientes, maius peccatum habent, quam si nescirent. Et etiam idcirco hoc facere debet, ne ad instat Serui inutilis talentum Domini sui abscondens, mereatur audire illam vo¬ cem terribilem Seruum inutilem eiicite, &mittite eum in tenebras exteriores, vbi erit fletus & stridor dentium Matth. 25. Sic ergo patet, quod vtilitas mouet ad proponendum, & exponensdum dicta pericula; videlicet, instructio & praeparatio Ecclesiae generalis, & praecipue simplicium, & Scripturas ignorantium, quae ipsum Apostolum mouit ad praedicendum eadem, & praedicandum, vt dictum est; & quae necessitas impellit, videlicet, metus peenae tacitumitatis culpabilis, & negligentiae Serui inutilis. Mouet insuper & impellit, praeceptum Domini per os Salomonis, & per verbum Iacobi, vt dictum est supra; nec non per os ipsius Apostoli, qui postquam eadem praedixit & praedicauit, consequenter doctrinam de illis instanter praedicari apud omnes homines, tam volentes, quam nolentes, cum adiuratione praecepit 2. Timoth. 4. dicens TestificorGlos. id est, adiuro te, coram Domino & Christo Resu, qui iudicaturus est viuos & mortuos, & per aduentum ipsius, & regnum eius, praedica verbum, insta, Glos. Id est, instanter praedica, opportune, Glos. volentibus, importune, Glos. resistentibus; Augue, Glos. negligentes; Increpa, Glos. resistentes; In omni patientia, & doctrina. Glos. Id est, itaut patienter sustineas repugnantes, & doceas accipientes; & causam, quia instanter praedicanda sit dicta doctrina, subiungit Apostolus dicens, Erit enim tempus, Glos. Id est, modo, vt praedices, est necesse, Erit enim tempis cum multi sanam doctrinam non sustinebunt, Gloss. id est, non ferent, quasi onus sit eis, Sed ad sua desideria coaceruabunt sibi Magistros; Glos. Qui ea doceant quae volunt; Et infra, Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri velint, vt a Magistris constantibus & veracibus, ad eos conuertantur, qui haec illos doceant, quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur. Hoc igitur praeceptum Apostoli, immo Christi loquentis in Apostolo, iuxta illud 2. Corinth. 13. An experimentum quaeritis eius, qui loquitur in me Christusesi non impleatur, peenam habet; iuxta illud Hieron. Ad Iouinianum. Quod praecipitur, imperatur; quod imperatur necesse est fieri; si non fiat, poenam habet. 14. 4. I. cap. Quod praecipitur; Item Augustinus, de Sermone Domini in monte, Quisquis praeceptis non obtemperat, reus est, & debitor poenae. 14. &I. cap. Quisquis; Item Clemens in Epistola. 4. Hi, qui mandata Apostolorum postponunt, non solum rei, sed extorres siunt; quae non solum vobis cauenda, sed & omnibus praedicande sunt. I2. d. I. cap. Dise stisinis in fine

5

§. Sed forte dicet aliquis, quod; cum mili & Haghi virisfiepientes & literati, nec non Doctores nostri, qui & ante te fepora nostra, & nostris temporibus docuerunt, & easde nifgeripie turas, quas nos habemus, habuerunt, & plenius cognquerunt; doctrinam ipsam, quam ad praesens intendimus, videlicet De periculis per Hypocritas, Pseudo-Praedicatores, & Penetrantes domos, ac onosos, & curiosos, & Gorouagos, praesentibus vel futuris; nec instanter praedicauerint, nec notabiliter diuulgauerint; praesumptuosum esse videtur, quod quidam moderni pauci; & minus literati, non alias habentes Scripturas, quam primi doctrinam istam praedicent & diuulgent, quasi Deus reuelalsei rit eis; & aliis noluerit reuelare; praesertim cum illa periculs nondum manifeste appareant apud vulgus.

6

§. Ad quod probabiliter potest dici, quod Apostoli, & eos sequentes Sancti Patres, Gregorius, Augustinus, & alii Sancti, Doctores eximii, qui hanc doctrinam, tam contra sibi praesentia, quam contra futura pericula, diuinitus ediderunt; eam contra illos, per quos eorum temporibus imminebant Ecclesiae illa pericula, pubfice praedicarunt; ad instructionem vero sequentium contra similia futura pericula, eamdem doctrinam in scripturam publicam redegerunt, sicut fatet in scripturis eorum inferius annotatis; iuxta illud Rom I§. Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Consequenter vero aliquando, & alicubi, dicta pericula, vel omnino cessauerunt, vel sub pietatis specie latuerunt. Ideoque Scripturae illa pericula designantes, quasi clausae erant, eo quod earum signata, vel minime, vel minus lucide apparebant. Quem¬. admodum videmus alibi, quod Scriptura illa Isar. 9. Reco virgo concipiet, &c. Et illa Isa. 53. Sicut ouis ad occisionem dice tur; &c. Et aliae Scripture Incarnationem, Passionem, Relur rectionem, & Ascensionem Domini, prophetice designantes, vsque ad tempus impletioni earum praesinitum, fere ome nibus clause fuerunt; iuxta illud Danielis I2. Vade Daniel, quia clausi, signatique sunt sermones, vsque ad tempus praefinitum; Glos. Id est, vsque ad consummationem, siue impletionem. Illis autem im. pletis, tunc per Spiritum Sanctum, & per euidentiam Sanctis Apostolis, ac per Apostolorum praedicationem aliis reuelata manifestius claruerunt. Per eundem modum dicimus, quod Scripturae memorata pericula designantes, quae, vt dictum est, aliquando, & aliquibus clausae fuerunt; nunc aperiri videntur per quorundam scripta, in Scripturis diuinitus praesignata, quae nostris temporibus quasi manifestari videntur, vt infra, opitulante Domino, plenius ostendetur. Praesertim autem ex eo, quod quidam homines, per quasdam vitae nouitates, & superstitiones, id est, super statuta Ecclesiae obseruationes, & traditiones, sub specie Religionis & sanctitatis in sepopulum conuertentes, & sic fauorem popularem quaerentes, prout infra plenius ostendetur, sustinere non possunt squemadmodùm de quibusdam prophetauit Apostolus) quod doctrinae huius veritas, licet Apostolica sit, & Evangelica, eo quod eis videtur aspera, praedicetur; sed eam praedicantes, vel quoquo modo diuulgantes, non solum linguis maledicis, detrahentibus, & diffamantibus; verum etiam, & per adeptam Maiorum ab eis circumuentorum potentiam, quibus resisti non potest, modis insuetis & mirandis, immaniter persequuntur. Qualiter enim quosdam Doctorum nostrorum nuper praecedentium, eo quod ipsorum simulationes & fraudes, per testimonia Diuinae Scripturae aliquatenus detegebant, tam viuentes, quam mortuos fuerint persecuti, adhuc tenent memoriter aliqui modernorum; illos namque viuentes, per suas detractiones grauiter disfamarunt, eosdem vero iam mortuos damnatos esse publice praedicarunt. Quosdam vero modernorum Doctorum, licet mi nus scientes eamdem tamen doctrinam apertius ad instructionem simplicium publicantes, ad terrorem aliorum valde grauius persequuntur; non solum eos publice distamantes, verum etiam facientes eos, non aperte per iudicium, sed occulte per potentiam Iudicum, per circumuentiones occultas & mirabiles sibi fauentium, immo sibi obedientium, quasi Homicidas, vel Sacrilegos turpiter relegari, suisque corporalibus sustentationibus immisericorditer spoliari; vt videatur in eis impleta Prophetia Ioannis Apostoli Apocal. 9. de Praecursoribus Antichristi dicentis, Et locustae exierunt in terram; Id est, Discipuli Antichristi, vt inquit Gloss. Etidata est eis potestas, sicut habent scorpiones terrae. Gloss. Scorpio blandus facie, cauda pungit occulte; & post sequitur, & cruciatus eorum, sicut cruciatus Scorpionis, cum percutit hominem. Gloss. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant; sed apud Puincipes saeculi aceusant. Et sic ore suo, non manibus persequuntur, vt impleanii Prophetia Dauidis dicentis Psal. 2I. Aperuerunt super mees squi sicut Leo rapiens, & rugiens. Et nel fraudes eorum possint ilterius ab illis Doctoribus, per Scripturas, vt ccoperant, rene lari; idcirco potestate publice docendi, & publice praedicandi, simili modo fecerunt eos priuari; vt videatur in eis impleri Prophetia Ioannis Apostoli Apoc. 9. dicentis Post hec vidi quatuor Angelos, sed malos, stantes super quatuor angulos teria id est, in remotissimis etiam lotis, vt inquit Glass. Tenentes quae tuor ventos terrae, ne flarent super terram; Id est, prohibentes veritatis Praedicatores, ne veritatem illis asperam praedicarent; Vnde Gloss. Quia in tempore tribulationis nihilmagis est necessarium quam veritatis praedicatio; ideo nititur Diabolus detinere eam is omni loco. Nec tamen propter has persecutiones, debent veri Athletae Christi, a praedicanda veritate verborum Dei, salua ta men ad Superiores obedientia, ratardari; vt possint vere dicere cum psalmista, Propter verba labiorum tuorum ego custodiui vias duras. Recolentes illud Apostoli, omnes, qui pie volunt vit geiuere in Christo lesu, persecutionem patientur. 2. Timoth. 3. ax lioquin infideles essent & vani. Vnde super illud I. Ihess p 2. Scitis, Fratres, introitum nostrum ad vos, idicit Gloss. Signum est fidelis ac deuoti Praedicatoris, si in pressurailoquii non timeat; inanis enim est ille, qui terrore praesenti formidinem patitur praedicandi. Item Gregorius Iib. 20. Moral ;i sigi propter alicutus timorem, siue fauorem, veritatem tacuit aliipum vidit vententem, & fugit; qui si districte iudicetur, ersi versecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negauit. Nec debete rubescere Seruus Christi, sed magis in Domino gloriart, ai propter veritatem Diuinae Scripturae patiatur contumelias, cum Christus ipse sit veritas Ioan. I4. Tunc enim non patitur; quasi homicida, vel sur, vel aliter criminosus; sed magis patis tur, vt Christianus, iuxta illud I. Petri 4. Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut sur, aut maledicus, aut alienorum apperitor; si autem vt Christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine, quoniam tempus est, vt incipiat iudicium a DomoiDei. cum ergo tam praedicta, quam alia multa pericula, praecipus autem spiritualia, per huiusmodi homines immineant Ecclesiae generali, vt infra plenius ostendetur; opportunum esse vide tur & necessarium, doctrinara de illis cognoscendis & isitandis in Ecclesia generali, saltem propter simplices non habentes Scripturarum peritiam, publicari.

7

§. Item esto, quod nullum adhuc signum in Ecclesia Christi de praedictis periculis appareret, nihilominus tamen instanter praedicanda essent; cum ipse Apostolus a mille ducentis annis, & amplius, dum adhuc longe distarent, quae modo vel praesentia, vel propinquius sunt futura, non solum ea praedixerit & praedicauerit, verum etiam instanter praedicanda cum adiuratione praeceperit, vt ostendsum est supra §. Fideles igitur Serui Christi. Praecipue cum Angelus loquens in ApocalypsiBeato Ioanni, pericula nouissimorum dierum, quae sunt remotiora, dicat prope esse futura; & ideo doctrinam de illis praecipiat nemini occultandam, sed omnibus propalandam Apoc. vlt. dicens. Ne signaueris veuba Prophetiae huius, tempus enim prope est. Quod exponens Aymo dicit. Idcirco manifesta fieri debent ea, quae in hoc libro continentur, quia tempus prope est, quo hoc impleatur. Cum ergo tam Diuinus Apostolus, quam Diuinus Angelus, nouissima pericula Ecclesiae instanter manifestanda praeceperint, tanquam propinqua; multo instantius manifestanda sunt pericula quae praecedunt, tanquam propinquiora.

8

§. Non igitur expectare debet quis, habens cogitationes de futuris periculis, causa vtilitatis publicae exponendis, vel publicandis, quod exinde nouas raecipiat Prophetias, vel nouas Angelorum reuelationes; cum in Sacra Scriptura olim diuinitus edita plene comprehendantur, & per eam satis valeant conuinci, vel cognosci. Nam sicut dicit Gregorius lib. 23. Moral. super illud Iob 33. Semelloquitur Deus, & secundo id ipsum non repetit. Greg. Couitationibus, vel tentationibus singulorum, non iam passim per Prophetarum voces; non iam per Angelica officia Dominus satis facit; quia in Scriptura Sacra, quidquid potest singulis euenire, comprehendit; atque per exempla praecedentium, insormare curauit.

9

§. Nec expectandum est etiam, donec illa pericula manifeste omnino appareant apud vulgus; tunc enim tarda esset instructio & doctrina, cum Ecclesiam iam pro magna parte seductam vtiliter praeparare, aut premunire non posset, iuxta illud. Principiis obsta, sero medicina paratur Cum mala per longas inualuere moras, Si enim Apostolus illa pericula prophetauit, & in Scriptu¬ tam redegit, vt contra hoc, quod futurum erat, preparetur Ecclesia, vt ostensum est supra; debent imitatores Apostoli &i eius doctrinam sequentes, si facultatem habeant, eadem etiam, antequam veniant, edocere, ad praeparationem Ecclesiae fles neralis, & publice praedicare. Maxime autem illi, Quos dellit Dominus speculatores Ecclesiae, Exech. 3. Qui semper in alto stare debent, vt quod futurum est, longe ante prospiciant, & subie ctos praemoneant, vt dicit Glos. super illud Isaiae 53a. Vox Specillatogum tuorum, &c. Nec opus est scire, post quantum temporis futura sint pericula, quae certum est futura esse; sed quomnido futura sint opus est scire, vt curent hoiuines silii lIucis esse, & plarato corde vigilure, vt dicit silos. Ioquens de die nouissimo, isuiper illud I. Thess. 5. Dies Domini, sicut sur, ita i nocte veniet.

10

§. Si quis vero philosophicus, aut sophisticus dispurator, contra ea quae infra dicenda sunt, duxerit opponendum; vg sicanimum Lectoris a veritatis simplicitare auertat; non ideo lgei ctor ciro moueatuur a suo seinsis 2. Thess. 2. sed ad virog Ecclessusticos atque Theologos; Ecclesiam Christi, & eius Hdietora chicam ordiuationem gelantes, ad consirmundum cor sinuissi in veritate, constanter atque considenter recurret; qui si aubi lum Phei hubuerint, non simulatum, sed veruin, plrati erune tali; quam boni Athletae Christi prodire in publicum, & adionsinem obiectionem veritatem hano impugriantem; non in copis claui secreto, sed aut in generali, aut particulari Concilio, are choritate Sedis Apostolicae celebrando, seu in quocumque Reclesiae Christi auditorio, non priuato, sed publico, auatiliaiate Disus mino, resporidere; non per disputationem constentiosam;uel ali tereationem sophistieam (quae ad nihis vtilis est, nisilad subilutsionem audiontium) sed potius per Diuinurum Scriptnrarii collationem Catholieam, Quae sola debet esse inter geruosicla isti; iuxta documentum Apostoli 2. Timothi 4. dicentiss Molictent bis contendere, ad rihil eniub vtile est, nisi ad subuerssonem auisie isai tium. Glossa. Contentio nihil potest; nisi subuentereundientes; daipi ver bosias par, vel saperior; videtam Cat holicos Item. Couteoitis inlseus stabilis seepe generat seruspulum; solent gnom ili contunti omia rasii opponi, elimaro maleuolentiae argumento, vt moueantianimos insipientium fratruis; neci pot est esse, quin coltentio eoctorqueat aliquid, quod dicatiun contra conscienti aus, vt inpus in quimo perdar; & foris victor abscesat; Netuo eniquparitus su vinti, lices sciat. Veri non essei quae audit. Collatio ergo esse debet inter Seruos Dei, non altereatio.¬ Et idcirco didit Apostolus Philipp. 2. Nihil per contentionem agentes. Glos. Vt si bona dicant, non verbis contentiosis Ioquantur. Et sane contentio, seualtercatio, proprie est Pseudo- Apostolorum, qui sunt improbi disputando; vnde super illud 2. Thess. 3. Vt liberemur ob i mportunis, & malis hiominibus, dicit Glos. Id est a Pseudo, qui sunt imporiuni disputando; procaces enim sunt, & deo dictis aliorum, quantumcumque veris, e diuerso respondent, ne illis consentiendo inferiores videantur; & quia nihil recte dictum existimant, quod ab eorum sensibus sit diuersum. Vnde super illud Iob II. Nunquid vir verbosus iustificabitur? dicit Gregorius lib. 10. Moral. Mos procacibus esse solet, vt recte dictis semper e diuerso respondeant; ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Et infra. Praui nihil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant; & iustorum verba eo otiosa existimant, quo suis haec sensibus inueniuntur diuersa. Isti homines contentiosi ab asfertionibus suis, quantumcumque falsis, irreuocabiles sunt, timentes, ne vinci ab hominibus videantur. Vnde super illud Apoc. 19. Et primus Angelus effucit phialam suam in terram, &c. dicit Berengosus. Sunt nonnulliita irreuocabiles, vt quamuis sciant prauam esse assertionem suam, nullo modo ab ea reuocari possunt, timentes vinci ab hominibus; & ne conuincantur, mendaciis, perturiis, acflammantibus contentionibus, falsitatem suam defendunt; dumque timent vinci ab hominibus, a Diabolo vincuntur. Detalibus in Diuinis Scripturis contentionem amantibus dicit Augustinus in prima Epistola ad Volusianim. Non sunt apti huic negotio, qui magis linguae certaminibus, quam scientiae luminibus delectantur; plus enim attendunt errantes superbi; quid illis respondeant qui suo subiiciuntur errori, quam vt errore careant, vt suae intendant saluti. Vnde in persona talium dicit Augustinus in libro De natura & gratia, cap. 29. Procliuiores sumus quaerere potius, quid contra ea respondeamus, quae nostro obijciuntur errori; quam sint salubria, vt careamus errore¬

11

§. Protestamur autem ab initio, quod omnia, quae hic ad memoriam Intelligentium excitandam, & ad cautelam & instructionem eorum, qui Scripturas ignorant, idicturi sumus; non contra certam aliquam personam Ecclesiasticam; non contra statum aliquem per Sedem Apostolicam approbatum, dicere intendimus; sed generaliter contra pericula Ecclesiae ge¬ neralis, & contra illorum astutam malitiam, per quos illa pericula inducuntur. Omnia etiam dicere intendimus, secun¬i dum viam suris communis, tam diuini, quam humani, sine praeiudicio sententiae moliorisi potestate, authoritate, dispensationibus, priuilegiis, ordinarionibus Summi Pontifieis, ac Fratrum, & Superiorum suorum, in omnibus, & per omnla, semper salisis. Siquid igitur in hac compilatione inueniatur generaliter dlictum, quod quibusdam, siue Regularibus, stue Suecularibus, forte displiceat; Nemo Saecularis, vel etiam Regularis, exinde osfendatur; quoniam in omni statu est inuenire, & bonos & molos, & reprobatio malorum est laus bonorum. Vnde Hierori. Ad Repoplanum, cum multas reprehensiones Glericorulln & Monachorum ei seripsisset, consequenter subiunxit dicens; Nec hoc dico, quia in te & sanctis viris ista formidem, sec quid in omssi proposito, in oranm gradu, &ui boni & oocli repeyicotur; ueilaraam condemnaten laus bonorum siti Item Aligustinus in libt hre &r fide Ad Petrurm Diaconum. Firmissime relte, in omoli professione, siue Cleuicorum, siue Mdonachorum, bonos esse simul, & malos; nec pro malis bonos deserendos, sed pro bonis quclos, in quane tppm ex igit fidei & charitaris vatio, tolerandos,

12

§. Hanc autem compilationem, seu Scripturarum collectioniem, correctioni Summi Pontificis, & aliorum corrigendiaus choritatem habentium, per collationem Catholicam, si, eis placuerit, faciendae, supponimus humiliter & deuote. Non cnim pudet nos correctionem recipere, paratiores discere, quam docere; praesertim cum dicat Augustinus in I. lib. De Eri, cati. 2. Mec pigebit, sicubi haesito, quaerebe; nec podobit, sicubi dpro, discere,

13

§. Quoniam autem Romanus Pontises, qui tanquam generae lis Vicarius Iesu Christi, totius orbis Rector & Corructor existit, Euangolieas, Apostolieas, & aliorum eos sequenelum Sancto¬. gum Patrum sententias, debet vsque ad animam &uu sariguieom conisirmare, vt dicit Beatus Vrbanus Paba, 2§. §. I. Glpo Qiune quidam dicentes; Idcirco caueat quisque Corrector, neforue sub praesextu correctionis, praefatas sententias in fioellibeslo contentas, per errorem corrigere, vel malitiam impugnare praesumat; ne per hoc indignationem Domini nostrifesis Christis & eius Vicarii Sunimi Pontificis periculose incurrat. Quam periculosum enim sit Ecelesiae Christi Diuinas Scripturus saut. errando corrumpere, aut per malitiam impugnare, ostendit B. Augustinus in I. lib. De doct, ina Christiana, dicens. Titubabit fides, si vacillet Diuinarum Scripturarum authoritas. Caueat, etiam sub obtestatione Diuini Iudicii quilibet huius compilationis Corr ctor, ne Diuinas Scripturas ibi contentas aliter, quam sensus Spiritus Sancti efflagitat, a quo conscriptae sunt, intelligat, vel exponat; ne per hoc infidelis valeat reputari. Nan sicut dicit Isidorus, Etymolog. lib. 6. cap. 5QQuicumque Scripiuram Sanctam aliter intelligit, quam sensus Spiritus Sancti efflagitat, a quo conscripta est licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest. Et habetur 24. d.3 cap. Quidam autem. Caueat rursus quisque Corrector, ne Sanctorum Doctorum, seu Expositorum, sententias, sola sua opinione corrigore, aut sui contentione reprobare praesumat, sed vel Scripturae authoritate, vel inconcussa ratione; cum dicat Augustinus Iib. 3. Le Trinit. in principio Noli nostras literas ex tua opinione & contentione, sed ex diuina lectione, aut inconcussa ratione corrigere. Caueat iterum quisque Corrector, si placet, ne si quid in hac compilatione tanquam minus caute, aut contra eius voluntatem dictum eidem displiceat; reliqua, si qua vera & recta sunt, propter cuiusquam personae contrarietatem refellat; attendens quod dicit Gregorius lib. 9. Moralium. Peruersae mentes, si semel ad studium contradictionis eruperint, siue prauum, siue rectum quid a contradicentibus audiant, aduersis haec responsionibus impugnant; quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta, quae protulit, plaeent. E contra bonorum corda, quibus in odium non venit persona, sed culpa, sic peruersa diiudicant, vt quae recte dicantur, assumant; discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi Arbitri resident, & sic male prolata respuunt, vt tamen approbent, quae ex veritate cognoscunt; Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine, spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, vt dum spina tollitur, spica nutriatur; quatenus qui studet eradicare quod pungit, nouerit seruare quod reficit.

14

§. Quoniam autem pericula, de quibus dicturi sumus, futura sunt, vel praesentia, in Ecclesia generali, per Hypocritas, Pseudo-Pradicatores & Penetrantes domos, & otiosos, & Curiosos; & Goronatos, vt iam praetactum est, & magis patebit infra; Idcirco Primo ostendemus, Qui sint Pseudo-Praedicatores; & quare dicantur Pseudo; & quot modis Pseudo fiant. Et Qui sinti Ppei i netrantes domos; & quare sic dicantur; & de processu vtrorum. que, in seducendo fideles Christi; & quae inde pericula subsequantur in Ecclesia generali; & in quibus sint ipsi periculis com stituri. Secundo dicemus, Qui sint oriosi, & Curiosi, & Gorouagi; & qualiter viuant contra doctrinam Apostoli; & qualiter sint Ecclesiae periculosi. Tertio, quoniam omnes praedicti per simulationem & hypocrisim decipiunt populum Dei, ideirco ostendemus, quam multiplici simulatione decipiant fideles Christis & quam periculosa sit eorum hypocrisis, etiam sibi. Quarti, quoniam species sanctitatis communis est tam bonis, quam ma lis, idcirco ostendemus quaedam signa, per quae; seuper quo rum collectionem, boni Praedicatores a Pseudo-Praedicatori bus possint competenter discerni. Quinto ostendemus, per quos, & qualiter debeant pericula illa repelli; & qualiter pue nientur, qui in hoc negligentes extiterint, vel remisti; & sic erunt quinque distinctiones huius libelli.

15

§. Et quoniam authoritates libri Augustini De opere Mdonachorum, tanquam maxime necessariae, contra illos, per quos s dicta pericula siunt, in sequentitractatu frequentius indueuntur; quem librum ipse Aug. per capitula non distinxit; idcirco, vt illae authoritates in eodem libro possint facilius reperiti; dic ctum librum vsque ad tractatum De Monachis crinitis; per PPNI. capitula duximus distinguendum in hunc modum Primum caput incipit in principio libri, vbi dicitur. Iussioni tuae; &c. Serundum incipit ibi. Ita se isti arbitrantur. Tertium ibi. Prius ergo demonstrare debemus. Quartum ibi. Enucleatips autent. Quintum ibi. Quod quisquis putat non potuisse, &c. Sextum ibu Ne quis autem arbitretur. Septimum ibi. Sed ad ordinem redenmis Octauum ibi. Aptius autem catera connectit. Nonums ibi Epreditrursus. Decimum ibi. Et sequitur & adiungit. Vndecimus ibi. Iam vero, quia infirmitati. Duodecimum ibi. De hac infirmitate. Tredecimum ibi. Hic fortasse aliqus; dicat. Quartum. decimum ibi. Verumtamen isti, qui tanquam multum negoriost. Quintumdecimum ibi. Propter hus igitur, vel occupationes Seaetumdecimum ibi. In his verbis apparet. Decimumseprimum ibi. Quid enim agant, qui operari corporaliter nolunt. Decitmum octauum ibi. Deinde ipsi Apostolo. Decimum nonum ibi Ibil etiam dicitur, &c. Vigesimum ibi. Hins oritur alia quaestio Vige¬ simum primum ibi. Vmbraculo malae discipline se contegunt. Vi. gesimum secundum ibi. Nunc vero contra Apostolum Christi. Vigesimum tertium ibi. Sed ecce concedant. Vigesimum quartum ibi. Sicut aliquis. Vigesimum quintum ibi. Quamobrem illi, qui relicta, &c. Vigesimum sextum ibi. At enim Dominus ait. Vigesimum septimum ibi. Neque enim, quia Dominus. Vigesimum octauum ibi. Quae cum ita sint. Vigesimum nonum ibi. Non alligamus. Trigesimum ibi. Sane omnibus, & nobis, & vobis. Trigesimum primum ibi. Haec, mihi charissime.

16

§. Notandum etiam, quod quasdam Scripturias, seu Prophetias Hildegardis Prophetissae Teutonicae, ad opus propositum pertinentes (cuius Prophetissae librorum quidam per Beatum Bernardum collecti in Clareuallensi Monasterio continentur) in serie huius libelli posuimus; & illas ideo confidentius assumpsimus, quoniam per praedictum Sanctum Virum Spiritum Dei habentem fuerunt collectae, vt dictum est, & in Archiuo sui Monasterii inter Scripturas Canonicas collocatae. Vidimus etiam quemdam librum de Archiuo eodem assumptum, quasdam Prophetias dictae Hildegardis clarius exponentem, & inter caetera continentem, quod tempore B. Bernardi Clareuallensis, Eugenius Papa libros eiusdem Prophetissae canonixauit in Concilio Treuirensi.

17

§. Nota, Lector, quod authoritates Bibliae, quae in hoc opere continentur, habent lineam inferiorem de rubro; Paragraphi vero huius libelli, ad quos aliquando remittitur; ne pluries idemi dicatur, habent lineam inferiorem de nigro.

18

§. Noli autem mirari, Lector Sciole, vel offendi, si quandoque in hoc libello prolixentur verba, quai Sciolis breuius possent dici; non enim, editus est propter Sciolos, sed propter Simplices & Scripturarum Ignaros. Noli ergo in hoc libello ratiocinationes demonstratiuas, vel philosophicas, quasi per artem Dialecticam, vel Analyticam, expectare. Nam cum sit hiaec doctrina moralis, sufficit in ea, iuxta Philosophi documentum, tipo dicere, & ea, quae dicuntur, per authoritates Sanctorum probare.

19

§. Nolietiam, Lector Pie, de Autliore, seu potius Compilatore huius libelli, sicut nec de calamo, quo scriptus est, curiose inquirere; sed attende authoritates Sanctorum in eo contentas, non ab homine, sed i spiritu Sancto esse, sicut & alia cloquia Sacrae Scripturae vtenim ficit Grenorilissili Ieie iltRidiculum profecto esset; Episptolarum ,ui horem scire seisumqule tei gnoscere; sed quali calamo carum verbd impressa fuerint, soiiet re. Cumargo rem cognoscimus, eiusque Authorem Spiritum Sant ctum tenemus, quando Scriptorem quaerimus, quid aliude agimus nisi legentes literas de calamo percunctamur;

20

§. Noli etiam, Eector Benigne s aut propter imperitiam Compilantis aut propter rusticitatem sermonis; aut forte propter inconsequentiam ordinis; ea quae hic ad instrustio¬, nem Simplicium vtiliter colliguntur; ante plenam inspectioa; nem indignando respuere; sed prius, si placet, animo patientil cuncta diligenter inspiciendo reuolue; post haec vero) prout tue insederit rationi, aut recipe, aut contemne; ne si forte ante contempseris, videaris illa magis ex odio, quam ex recto iudicio reprobare; quemadmodum dicit Hieron. In prologo Isaiae, his verbis. Legant prius, & postea despiciant; ne videantur, nonex iudicio, sed ex odii praesumptione, ignorata damnare. Et Rus gustin. dicit in lib. De Mendacio. Sane quisquis legis, nibilte prehendas, nisi cum totum per legeris; & ita forte reprelendes miniis; Explicit Prologus.

Back to TopNext

On this page

Prologus