Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Quaestio 6

Quaestio 6

Sexto quaero utrum viator existens magistra ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit possit perficere ad maiorem per instantias causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devitare

et videtur quod non quia tunc posset talis infinite mereri in tempore parvo quia in quolibet instanti talis temporis quod posset a tali actu libere cessare et non cessat sed libere permanet tantumdem meretur per data sicut actu talem noviter causando ceteris paribus sed talia ibi sunt instantia infinita in tempore dando quia non est instantia aliquod primum in quo cessare posset primo igitur

Praeterea nullus viator proficere potest in merito vel in gratia per actum irrationabilem sed talis actus est irrationabilis quia velle facere quod inpossibile est fieri est sub irrationale velle sed inpossibile est viatori vitare omnia peccata venialia pro toto futuro si diu vivet igitur velle sic vitare est irrationale maior patet ex 3o ethicorum quia electio est solum respectu contingentium aliter se habere et per consequens respectu possibilium sicut et consimilium et deliberatio rationalis solum est respectu talium minor patet secundum sanctos igitur etc

ad oppositum si non possit proficere in gratia per talia velle instantanea vel hoc esset quia non posset subito sic mereri vel quia vellet sibi inpossibile non 2o modo quia vel potest vitare omnia et tunc talis non vult nisi sibi inpossibile si non potest omnia vitare tunc non peccat non omnia vitando quia nullus peccat in eo quod vitare non potest secundum augustinum in de libero arbitrio et de duabus animabus non primo modo cum quia nullum est inpedimentum quin habita deliberatione completa voluntas possit subito velle quia iudicatur esse bonum vel volendum cum quia aliter sol non posset creatus noviter illuminare subito medium dispositum quia si creatura perfectior non potest agere in instanti nec inperfectior habente uterque receptum uniformiter dispositum ad recipiendum effectum ab ea causabilem tum quia aliter visio non posset in visum subito fieri per naturam consequens falsum si subito fierent omnia requisita vel subito per divinam potentiam approximaretur visus visibili vel econtra concurrentibus etiam omnibus aliis requisitis cum quia christus numquam profecit immerito respectu sui secundum magistrum et gregorium igitur subito meruit quantum sibi meruit unquam in primo scilicet instanti sui esse tantum ex eodem medio quia si per continuationem vel moram solum quis mereretur tunc christus numquam habuit omnes circumstantias ad meritum vel magnitudinem meriti requisitas quia circumstantia more vel temporis in christi merito nihil meruit

hic essent duo videnda primum est an possibile sit viatori mereri subito 2o an possit mereri volendo vitare omnia venialia

de primo teneo primam conclusionem alias de prima primi seriosius prosecutam quod homo existens in gratia potest mereri per subitas causationes bonarum volitionum sicut satis probat media praetacta et rationes multas incontrarium ibi solvi et 7o dubio 3 quaestione distinctionis praesentis et in hac conclusione concordat mecum magister w skelton sed in aliis quibusdam contradicat

Iuxta hanc pono aliam similiter ibidem declaratam quod non omnis continuatio volitionis bene subito causatae auget meritum quia non continuatio per tempus ita parvum quod citra illius finem non est in potestate voluntatis actum dimittere inchoatum Et in hac etiam conclusionem quod non omnis continuatio talis boni actus promovet meritum vel auget gratiam concordat mecum skelton per mea tum alia quia si sic tunc sequitur quod actus secundum eum contra fir esset citior finite meritorius si idem actus possit continuari per infinitas partes temporis et semper fieri magis et magis meritorius ex consequatione per huius partes temporis infinitas Item intendat aliquis continue volitionem malam sicut est possibile quod fiat secundum firanf contra quem arguit tunc in quolibet instanti posteriori peccat gravius quam fecit in instanti praecedente quaero igitur inquit utrum deus scit quantum debetur sibi de poena magis in hoc instanti quam debebatur in instanti praecedente et si sic igitur certa poena debetur pro instanti isto et per consequens actus fuit per certum gradum demeritorius in isto et pro illo instanti et pari ratione pro quolibet instanti alio temporis istius praecedente per consequens cum illud temporis habuerit instantia infinita sequitur idem quod supra si vero deus nesciat quantum plus de poena sibi debetur pro tunc nesciret eum punire pro tot tempore secundum praecisionem sui demeriti consequens est inconveniens igitur etc

Item inquit contra firanf si sic sequeretur quod continuans meritum suum per tempus mereretur gloriam infinitam quia tantum meretur tunc sicut si pro omni instanti merretur gloriam novam quia quot tot sunt partes proportionales temporis quot instantia et secundum istum doctorem si in quolibet instanti dati temporis cresceret meritum praecisum in fine haberetur meritum infinitum igitur etc

Item si sic sequeretur quod deus nesciret iuste plus punire volentem peccare per tempus infinitum quam per diem tantum quia infinite partes proportionales sunt in die sicut in tempore infinito

Item praecipiatur alicui quod non faciat malum per tempus aliquod certum et faciat illud tunc quo posito pro omni parte temporis debetur sibi poena aliter tempus non faceret ad demeritum et sic in fine temporis illius poena debebitur sibi infinita

Item praecipiat alicui deus indistincte sub certo gradu poena aeternae ne continuet actum b per tempus et in contrarium continet iste actum illud per tempus aliquod probat contra firanf quia iste peccavit infinite et quod meruit poenam infinitam quia sic a tempus per quod continuavit sub isto gradu poenae actum istum quid vocetur b si praecise per primam medietatem a contraxisset actum b meruisset poenam d sic d ille gradus poenae continuatus et non fecit minus contra praeceptum continuando per 2am medietatem a

Item si praecise per primam medietatem medietatis a continuasset b meruisset poenam illam et sic in infinitum igitur etc

Per haec et illa inprobat magister iste contra firalf contra meritum augeri continue et omnia vadunt ad hoc quod tunc in fine parvi temporis dandi haberetur meritum infinitum quam consequentiam notum est in simili non tenere in productione successiva albedinis vel caloris ubi demonstratum est antecedens esse verum et tamen meritum est ibi illud consequens est falsum

Praeterea illud quod cresceret sic successive in tempore illo dando finito quod nihil eius fieret subito nec subito acquiritur quamvis ipsum et quilibet eius ante praens instans habitum subito fuerit acquisitum inpossibile est esse infinitum sed sic esset de merito si solum successive acquireretur et nihil eius instantaneae sicut ponit multipliciter ille quem iste incipitur inprobari igitur contra eum non sequitur quod meritum finiti temporis sic infinitum

3o videtur quod ille habeat dare illud quod contra alium magistrum incipitur inferre scilicet quod meritum parvi temporis sit infinitum quia quotienscumque quis existens in gratia scienter et libere perserverat in actu bono prius elicito et libere posset actum illum dimittere totiens ex continuatione noviter meretur vel meritum auget sed secundum illud causans in principio alicuius temporis actum aliquem meritorium infinities ante finem illius temporis ab actu illo posset desistere quia secundum eum vel potest habere illus praecise per instans vel saltem si necessaria habebit istum per tempus principium tempus necessaria retinet illum igitur posset actum illum secundum ipsum dimittere in medio instanti dati temporis per quod continuabat et in medio primae medietatis et in medio illius medii et sic in infinitum prius et prius immo breviter in omni instanti medio dati temporis secundum eum posset actum illum dimittere quia ut econverso ipse ab eius ore accepi per nullum tempus necessario continuat actum instantaneae inchoatum igitur infinities cicius posset actum illum dimittere quam dimittet et hoc libere igitur cum totiens augeat meritum quoties posset libere ab actu huius bono et continuando cessare et pro bono fine ex gratia continuat sequitur quod infinities in tempore parvo dato noviter mereatur igitur infinite quia sint cetera omnia paria vel semper meliora et per consequens tunc patet consequentia quia tunc omnia vitae infinitarum posteriorum aequaliter vel magis meretur sicut prius

praeterea secundum eum omnis bonus visus temporis vel instantis auget meritum de tempore enim prima lectione sua hoc expressit et de instanti scribendo innuit idem dicens quod sicut dixerat de tempore eodem modo potest dici de instanti quod propter instans crescat meritum aliquod pro multitudine sua si crescat aliquid aliud et idem quod de tempore dictum est tunc sic cuiuslibet temporis vel instantis usus et distinctus si ponatur auget meritum sed continuans actum meritorium pro tempus breve bene et distincte utitur vel uti potest partibus proportionibus temporis infinitis quia sit distincte quod ante cuiuslibet partis finem posset desistere a tali bono usu et non facit sed libere unde utitur residuo et de instantibus idem evidentius reducere potest quis contra istum ex quo in quolibet instanti intrinseco dati temporis posset ab actu cessare et libere perserverat igitur in fine istius temporis dandi habebitur vel haberi poterit meritum infinitum

praeterea si crescat cum tempore actu considerato alia bona circumstantia ultra usum bonum temporis puta difficultas vel alia crescti meritum ex tali continuatione sed secundum eum difficile est aut inpossibile augeri terminus actum mensurans bonitate actus aliunde non aucta sicut probat per hugonem et cristotum ergo difficile est vel inpossibile quin ex continuatione crescat meritum et per consequens quin si continue crescat difficultas vel alia bona circumstantia continue crescat meritum igitur illud meritum sic crescens erit infinitum et hic si media eius posita contra firaf ponderet quia in hoc puncto omnia redemeunt super ipsum ut patet cuilibet atten?ti

Praeterea ponatur quod difficultas crescat habendi vel recipiendi actum bonum praetactum instantaneae ergo in tali casu ex multitudine instantium augeretur meritum factum in aliquo instanti primo igitur cum instantia terminis dandi sint infinita erit infinite suum meritum infinitum

Sed ad hoc scribendo responsionem verum est inquit quod ex multitudine instantium augetur meritum eo modo quo dictum est de tempore si in posterioribus instantibus alia circumstantia augeatur quod non est possibile in quolibet instanti fieri ita quod in quolibet instanti sic melior circumstantia propter quam continue in quolibet instanti addatur aliquid plus praecisum nec bonus usus instantium sequentium quid quam addit supra usum instantis primi nisi alia alia circumstantia sit aucta quam necesse est augeri si aliquam diu fuerit continuatio actionis continuatio vero deliberationis per omnia instantia aut per creatura alia non addit ubi non crescit aliquid aliud sed tunc pluribus viis meretur illud haec ille

Sed haec responsio non satis facit quia satis notum est quod difficultas aliqua potest continue per aliam moram crescere vel allectum in contrarium de hoc non oportet in aliquod dubitare igitur per partes infinitas proportionales temporis dati sic crescet eius meritum quia ex omnia alia earum circumstantia maiorabitur posito illo casu igitur sicud ipse arguit contra firaf vel in fine habebitur meritum infinitum vel illius contra illum deductio nulla erat

Praeterea in omni instanti quo habens bonum actum scit quod si non cesset imminet sibi ex continuatione maior difficultas quam prius talis auget meritum si hoc non obstante elicit libere in actu permanere sed tale est quolibet instans instans intrinsecum temporis dati vel esse potest per istum si tamen difficultas vel alia huius circumstantia continue augmentetur quod ego accipio sicut notum igitur etc

Praeterea quod in instanti quolibet mereatur talis secundum istum aliquod plus praecise videtur supposito dicto casu quod circumstantia difficultas continue crescat utpote quod multipliciter pulcherrima illectiva et a remotis apparens minus pulchra continue plus accedat vel quod ligetur quis continue durius vel profundiius vulneretur et sic de circumstantiis similibus infinitis hoc arguo quia in omni instanti quo quis libere potens non habere actum difficilem bonum ex caritate libere habet eum noviter meretur vel auget meritum et meretur aliquid praecisum quia habet aliquid meriti quod non haberet si tunc non haberet illum actum vel si tunc morietur et praeter hoc habet totum meritum praecedens igitur plus aliquod praecisum sed sic est vel esse potest de aliquo voluntarie et libere actum continuante cum maioratione continua difficultatis supposita secundum istum qui ponit quod in omni instanti dati temporis liber eposset talis ab actu cessare alioquin per aliquod tempus necessario continuaret actum quod ille negat igitur in omni instanti dati temporis illo casu supposito praecisum meritum aliquod augebitur

Et confirmatur quia licet firalf contra arguit iste non necessitetur illud ponere quia negat omne meritum instantaneum iste tamen qui ponit merita instantanea et praeter hoc quod in omni instanti dati temporis posset libere cessare ab actu non video qualiter illatum inconveniens valeat evitare

Praeterea quo ad illud quod 4o dicit quod bonus usus instantium sequentium nihil addit supra usum primi instantis nisi aliquo alia bona circumstantia augeatur continue sed si continue augeatur continue crescet meritum et in omni instanti magis meritorius erit actus quam prius nam non erit rationabile secundum istam ymaginationem procedendo quin continue meritum maioretur et tunc stat sua propria deductio contra eum

dicetur forte quod novitas circumstantia bonae ceteris paribus auget meritum non continua maioratio circumstantiae praecedentis

Contra dicit quod aucta aliqua bona circumstantia auget meritum Item non esset rationale quin crescente difficultate ille meretur qui in bono actu hoc non obstante advertenter et libere ex gratia elicit permanere

praeterea tunc non esset verum quod dicit difficile esset aut inpossibile diu actum retinere quin crescat circumstantia alia bona quia constat quod non oportet actum ipsum crescere nec difficultatem illo modo nec aliquid aliud nisi forsan innovationes actuum reflexiorum sed illi possunt esse per omnia similes vel posteriores remissiores et tamen non addunt ad meritum secundum istum sed merentur firmius et multiplicius idem quod prius nisi melioretur circumstantia talis data

Praeterea quare non ista addet ad meritum bonus usus posterioris obiectis sicut prioris non enim apparet rationale quin dato quod bonus usu obiectis aequae bene circumstantiatus iuvet et bonus usus alterius similis

Item contra illud quod dici quod continuatio deliberationis per omnia instantia aut per tempora alia non addit ad meritum ubi non crescit aliquid aliud sed tunc pluribus viis meretur si pluribus viis meretur idem igitur vel pluribus viis finitis praecise vel pluribus infinitis non primo modo quia infinitae sunt partes proportionales temporis dati infinita etiam instantia et non est maior ratio ex quo ibi nihil melioratur quod unum illorum instantium sequentium vel unum proportionalium partium vel continuatio per illam sit nova via merendi illud quod prius quam continuatio per aliam vel per aliud instans igitur merebitur idem quod prius viis pluribus infinitis et hoc non quia tunc mereretur infinite illud quod prius vel infinite firmius et hoc non videtur quia illud non habetur firmius quam ante quod ita faciliter tolleretur postea sicut ante sed sic est hic quia unito peccato mortali minimo si aliquod esset minimum possibile tolleretur postea sicut ante et cum anima remaneat ad hoc libera libertate contradictionis sicut prius ad peccandum ipsa poterit peccare mortaliter

Teneo igitur conclusionem quam prius quod non omnis continuatio auget meritum sed addo aliquam conclusionem quam prius quod hoc non est ponendum ut vitetur infinitas meriti continuati quia talis infinitas ex hoc inferri non potest nisi sibi cum hoc ponerentur nova merita instantanea infinita quod nec ego nec ille doctor poneret contra quem iste magister arguebat sed hoc conclusum est iam contra istum nec scirem pro ipso rationabiliter respondere

utrum autem in aliquo casu meritum possit crescere per tempus continue dubium est et dicerem forte quod sic si in casu aliquo posset ipsa libera volitio meritoria sequens rectum iudicium rationis habere continuum incrementum quod si hoc non sit possibile naturaliter quia bene esset difficile videre qualiter cresceret talis deliberata volitio sive et quod cresceret sententia iudiciaria deliberationis tunc non oportet ponere posse meritum crescere continue forsan tamen aliquae circumstantiae promoventes intensionem talis actus possent continue crescere sicut sensatio vel appetitus sensitivus vel aliud huius quia inpedimenti alicuius amotio posset esse continua et tunc bene quidam

Contra nullus meretur noviter per aliquid quod non est noviter in sua potestate sed quod infra limites parvi temporis saepe dati crescat volitio libere elicita non est noviter in libera potestate voluntatis igitur etc

et est hoc finaliter dicendum quod solutio huius dubii pendet ex solutione dubii cuiusdam alterius utrum valet deus habeat oculum in acceptione actus alicuius si caetera praedicamentalia sint paria ad intentionem actus vel non sed potius ad contum inputabilem in tantum quod si conentur aequaliter diligere duo et unus ex bonitate naturalium vel cognitionis secundum intentionem aut claritatem habeat actum dilectionis dei vel proximi intensiorem actu alterius nihilominus tamen tribuetur alteri pro suo actu minori sicut religio pro maiori

dicerem tunc quod in proposito non cresceret meritum infra limitem temporis minimi sibi perceptibiliter per crementum actus ad augmentationem alicuius conten non ponitur sibi inputabilem si ille aut qui habet dilectionem intensio rem licet non plus conetur ad hoc quam alter proportionaliter plus quam alter praemiabitur tunc dicerem quod cresceret meritum in casu argumenti et pro hac parte facit quod secundum magistrum libro 2o distinctione 3 capitulo 2 angeli qui natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sint hiis etiam maioribus gratiae muneribus praedici sunt et tamen forte bene conati sunt inferiores ad bonum secundum proportiones suorum naturalium sicut superiores secundum suas

Sed quantum ad hoc non sum saecularius nec consiliarius iusti dei verum est tamen quod etiam rex terrenus plus renumerat melius operantes id est meliora ex aequalibus conatibus quam operantes minora ex minoribus principiis bene agendi et ita est communiter plus renumerantur advocati quam fabri etc quare igitur non sic in proposito maxime quia aliter in aequalibus temporibus tantum posset mereri apud deum secundum eius iustitiam ordinatam minima intellectualis creatura sicut maxima utraquae agente secundum ultimum suum posset quod non videtur verum secundum illam responsionem oportet negare maiorem illam nullus meretur noviter nisi per illud quod est noviter in sua potestate dum ex hoc quod libere causavit primo actu propter alia crescat actus talis bonus non contra voluntatem suam et per istum modum leve satis etc sustinere quod omnis continuatio actus meritorii auget meritum nec tamen sequitur ex hoc infinitas meriti ut ostendi sive placeat in hoc dubio tenere unam partem sive aliam hic tamen deo est sine haesitatione alia quod omnibus uniformiter se habentibus ex continuatione per t?us minimum descriptum non crescit meritum quia citra non potest actus dimitti libere infalli?t enim vel oportet hoc dare quod et alias probavi satis vel oportet negare esse meritum instantaneum cum firaf quod iterum improbavi distinctione prima primi et supra praesenti quaestione etiam sunt media adhoc valde bona et apud me falsa est ista via et inconveniens nec ponitur nisi ad evasionem meriti infiniti vel oportet ponere 3o viam in qua stat skelenton quod actus meritorius subito causatus necessario continuatur per tempus sed tum per nullum tempus necessario continuatur et tunc non evaditur infinitas meriti ut iam supra deduxi evidenter ut mihi videtur nec scirem hoc evadere ex quo in omni instanti posset non habere actum talem et tamen libere tenet ipsum igitur cum alterum dec?bus oporteat ponere et duo modi sufficienter sicut inprobati 3a in trepide est tenenda motivis aut firaf respondendi distinctione prima primi quaestione 9 et distinctione praesenti quaestione 3a dubio septimo

ad argumenta igitur skeloton contra firaf quibus probat meritum cresce ex continuatione qualibet ut ponit firaf quod ex sola continuatione

dico primo quod meritum instantaneum potest esse possibile satis bene arguit contra ipsum ad primum cum inprobat meritum crescere ex continuatione qualibet immo argumenta eius aequae ut ussum est inprobant meritum aliquod posset crescere ex aliqua continuatione Responsio quod non sequitur quod actus huius cito debeat esse infinite meritorius sicut nec sequitur quod forma acquisita successive per modum debeat esse infinita vel quod corpus continue rarefactum per tempus parvum aliquod debeat esse extensive infinitum causa autem quare consequentia non valet est quia nihil illius fit vel agitur instantaneae quod successive solummodo acquiritur

ad 2m concederetur sibi leviter quod in casu argumenti continuans actum malum gravius peccaret quam ante et cum ultra inquiritur utrum deus sciat quantum plus debetur sibi de poena quam in instanti praecedenti dicendum quod non sint nec deus scit in forma continue acquisita vel loco continue acquisito quantum plus est nunc acquisitum quam in instanti praecedenti cuius causa quia ly quam utrobique confundit ly instanti et est inquisitio similis huic an deus sciat quantum plus habet modo quam unquam ante

Et est dicendum quod in nullo certo habet nunc plus quam unquam ante et ideo nec est scitum nec scibile quantum plus debetur illi de poena in hoc instanti quam in praecedenti id est quam unquam in aliquo praecedenti qui continue aggravat culpam suam licet bene novit deus quantum plus de poena debetur sibi pro hoc instanti demonstrato aliquo instanti intrinseco temporis in quo continue gravat culpam quam in illo instanti demonstrato quo instanti intrinseco eiusdem temporis vel in isto demonstrato alio et sic de quovis alio demonstrabili vel significato quia bene novit quantum de poena praecise talis meruit in tempore intercepto dices in a instanti plus debetur tali de poenam quam in instanti aliquo praecedenti quia tantum quantum in aliquo praecedenti et ultra quia post quolibet instans per casum meruit poenam addi et si nunc plus debetur sibi quam in instanti aliquo praecedenti vel igitur deus novit quantum plus quam in aliquo praecedenti vel non si non igitur aliquod latet deum dicendum quod licet plus sibi debeatur nunc quam ante quia maior poena quam unquam prius quia nunc primo maxima sibi debita et hoc bene scit deus quia tamen secundum nullum gradum certum plus sibi debetur nunc quam in instanti praecedent quia ad nullum certum gradum fit comparatio ideo non est scibile in quanto praecise sibi debetur poena maior quam in instanti praecedenti nisi descenderetur sic quam in isto vel in illo instanti praecedenti et ideo non sequitur quod aliquid lateat deum non plus quam hic sequatur ex hoc quod deus non scit quis sit maximus numeris possibili sive quod pro eodem habeo quae sit maxima multitudo finita possibilis hoc enim non est cognoscibile exemplum separatis praesentis est de toto quantitativo in ordine seu comparatione ad partes suas est enim maius quam alia eius pars et tamen deus non novit in quanto ipsum sit maius quam alia eius pars ad aliquid certum scit tamen deus in quanto excedit hanc eius partem et sic de aliis sic igitur totum est maius qualibet sua parte et tamen deus non scit nec est etiam scibile quanto ipsum est maius qualibet sua parte sic per omnia in proposito Contra si plus de poenam debetur sibi nunc quam in instanti aliquo praecedenti igitur vel hoc plus vel illud plus et sic de singulis et vitra igitur aliquid certum plus et per consequens deus scit quanto plus et ista responsio nulla Respondeo concedo quod haec plus demonstrata tota seu maxima poena sibi debita debetur sibi nunc quam prius non autem quod maior sibi poena nunc debeatur in aliquo certo cuius nulla pars praefuerit Et cum ulterius arguit magister iste quod si deus non scit quantum plus debetur sibi nunc de poena quam ante deus nesciret eum noscere punire pro toto tempore dicendum quod non sequitur sufficerit enim ad hoc quod deus iuste state eum punire pro toto tempore ut sciat deus quantum est suum peccatum vel quam grave in fine temporis quin hoc sciat deus non probat argumentum

¶ ad 3m dicendum quod non sequitur quod talis in tali parvo tempore mereatur poenam infinitam et cum probatur quod immo quia tantum meretur tunc de poena sicut si in omni instanti mereretur poenam novam totaliter hanc nego sicut nec in successiva augmentatione formae alicuius et cum probatur ista negata quia tot sunt partes proportionales temporis dati sicut instantia verum est sed consequentia ulterius non est similis quia ibi non habebuntur infinita aequalia alicui dato totaliter distincta sicut oportet si in quolibet intanti mereretur noviter merito instantaneo igitur deficit argumentum addidit autem doctor ille in determinatione sua solvens hoc argumentum quod ego prius solveram causam negationis consequentiae et explicationem dictae meae causae quia capiatur meritum instantaneum minimum omnium illorum instantium si ponatur meritum instantaneum intra tempus datum illud erit alicuius determinate quantitatis igitur tum meritum temporis vel continuationis possit in infinitum dividi secundum proportionales partes temporis necessario cito devenietur ad meritum minus merito instantaneo dato et tamen inquid non nego quin cuiuslibet illorum temporum esset maius meritis huius instantaneis et quolibet eorum si darentur quia hoc est irrationale sed volo inquid dicere et bene in hoc quod haberi talia merita instantanea infinita includat contradictionem

¶ ad 4m neganda est consequentia quia non excedit ibi actus actum secundum extenssum temporis super tempus sed secundum quantitatem malitiae deo notam sicut esset in casu quo ceteris paribus unus homo haberent voluntatem iniuste occidi unum hominem et alius infinitos neuter peccaret infinite sed finite quia malitia non excedit malitiam secundum excessum obiecti ad obiectum sed aliter in excessum certo deo noto et addidit huic meae Responsio in determinando et bene quod argumentum in nullo est ad propositum istud

¶ ad 5m satis patet ex praecedentibus quod consequentia non valet non plus quam quod ex causa simili forma successive producta propter hoc esset debeat infinita

¶ ad 6m respondit firaf determinando quod argumentum est contra eum et contra quemlibet hominum in simili cuius probatio est secundum eum quia praecipiat deus alicui indistincte non determinando gradum ne velit dicens d obiectum et contra praeceptum velit ille cui sic praecipitur d obiectum in c gradu volitionis tunc arguitur contra priorem magistrum a simili suo argumento quod talis volendo in quovis gradu assignabili peccat infinite quia si vellet praecise in gradu sub 2lo ad c meretur poenam taxatam sub cuius comminatione praecipiebatur tali ne vellet d obiectum et iterum si praecise vellet in gradu sub 4lo et sub octuplo et sic in infinitum et tantumdem peccat per 2am medietatem c actus sicut per primam et per quamlibet sub 4lam sicut pet aliam sub 4lam et sic de octavis et sit in infinitum procedendo sicut ille alius arguebat de termine igitur etc

¶ Et propter hoc respondet doctor iste in determinatione quod vel tale praeceptum non potest a deo dari quia non esset rationabile cum quia inferretur quod illatum est ut videtur cum quia contradictionem includit quod isti debetur poena infinita ergo deus comminaretur quod solvere non posset quod non est rationabile etc vel aliter cui magis annuit quod est praeceptum rationale et dari potest sed tunc non meretur poenam comminatam sub quocumque gradu vellet d obiectum quia hoc esset irrationale et inpossibile solveretur sic respondet per omnia ad argumentum illud 6m praedicti magistri sed sine dubio Responsio non videtur clara nec una etiam nec alia nam de prima sibi non videtur bonum nec videtur rationabile quin illi cui totum aliquod prohibitur et quaelibet pars illius possit iuste infligi poena taxata si aliquid usurpet rei sibi prohibitae non videtur quin valde iustum esse si voluntarie et elective transgredetur praeceptum volendo vel elicidendo libre quod sibi prohibitur certum sic quid sive velit illud secundum totum sine scundum partem ex quo libidine potest cauere quin incurrat poenam comminatam

¶ Et si hoc argumentum stat in robore suo contra doctorem dicto modo solventem argumentum et similiter et multo fortius contra magistrum sic arguentem illo argumento ex quo tenet quod per nullum et processus continuat necessario actum inchoatum et in cuiuslibet partium proportionalium infinitarum posset secundum eum in instanti o intrinseco cessare ab actum cuius continuatio indistincte prohiberetur sub poena illa certa

¶ Et specialiter etiam fiat contra illam magistrum prohibitio sub hanc forma aliter ne habeat inchoandum actum in a instanti in instanti aliquo medio alicuius proportionalium partium temporis diuturni inchoandarum ab a instanti cuius diei medietas prima inchoanda ab a instanti sic prima pars proportionalis et sic consequenter et continuet actum per totum diem contra prohibitionem et redit argumentum nec video quo modo possit illud evadere secundum principia sua recitata

¶ Responsio igitur aliter ad utramque formam ad primam per tempus minimum saepe tactum ad 2am per hoc quod saepe dixi quod gradus vel quantitas actus volendi non sub est per se et immediate potestati voluntatis ceteris paribus sic scilicet quin si volet volet quantum exigunt et possunt circumstantiae tunc praesentes ita quod cum ponit gradum aliquem non est in libera voluntatis potestate ceteris omnibus paribus ponere praecise gradum subduplum et sub 4lum sicut ymaginatur argumentum quod posset libere ponere minorem et minorem sine termino secundum huius proportiones alius quin enim argumentum nullum colorem haberet nec similiter ex alia parte scilicet si detur tempus minimum vel maximum quod non secundum modum saepius explicatum igitur etc

¶ 2us articulus principalis habet duo dubia primum est an viator existens in gratia potest producere vitam suam totam sine privilegio speciali sine hoc quod peccet venialiter et videtur quod sic per argumenta quibus probat hoc et tenet socius quidam cuius conclusionem inprobavi in lectione mea prima tenuit eam impar replicans contra me quod homo existens nigram potest vitare omne peccatum inputabile ad culpam et hoc probatur primo sic quia homo existens in gratia potest omni temptationi resistere igitur potest omne peccatum vitare contra probatur quia hoc resistere est non peccare antecedens probatur quia si non signetur caritas et illa temptatio tunc sic homo habens istam gratiam non potest isti temptationi resistere igitur habnes minorem in duplo non potest resistere minori temptationi in duplo et iterum adhuc in 4lo habens minorem etc non potest resistere in 4lo minori igitur devenietur isto modo tandem ad aliquam gratiam vel caritatem quae non sufficiet ad resistendum minime temptationi vel minime punctioni unius temptationis sed quod homo esset in gratia qui nulli temptationi posset resistere est inconveniens ergo

¶ Item nisi habens caritatem posset resistere omni temptationi sequitur quod adultus exercitatus in peccatis et baptizatus numquam proficeret in via salutis consequens inconveniens probatio consequentiae quia talis habet fortes temptationes cum habitus malitiae remaneat in eo et minima caritatem quia solum caritatem sacramentalem

¶ Item nisi etc sequitur quod nullus extra gratiam possit se praeparare ad gratiam consequens falsum quia proverbium 12 "hominis est praeparare cor" etc consequentia patet quia si habens caritatem non potest maxime temptationi resistere igitur nullam habens caritatem non potest alicui resistere probatio istius consequentia quia maior est proportio virtutis resistitive caritatis minime ad maximam temptationem sicut patet in consimilibus aliis terminis arguendo

¶ Si dicis quod argumentum concluderet si tota vis resistendi staret penes caritatem sed non est quia liberum arbitrium iuvat hoc inprobatur post

¶ Item aliquis sine caritate potest resistere maxime temptationi igitur aliquis in caritate consequentia patet quia si non sequitur quod esset homini decrementum non inperfectum habere caritatem probatio assumpti quia aliquis ex sola virtute politica sicut socrates elegit magis bibere venenum et mori quam negare deum suum et multi alii mortem vicerunt virtutibus policitis et strennuitate et habitui sicut philosophi relinquentes omnia temporalia cum igitur isti sine caritate restituerint maximis temptationibus videtur quod habens gratiam possit omni temptationi resistere et per consequens omne peccatum vitare quod est conclusio principalis istud confirmatur per augustinum dicentem quod nihil est fortius animo habente caritatem nisi iste qui dedit et gregorium quod facile est superare dyabolum qui non potest superare nisi volentem

¶ Item boetius de consolatione in persona philosophiae "talia tibi contuleramus arma quae nisi abiecisses firmiter te tuerentur"

¶ Item omnis actus inputabilis voluntati ad culpam est a voluntate vel eliciente vel imperante quia omne peccatum est voluntarium et hoc probatur quia et a voluntate agente nam si celum vel tu inprimens in me unum velle malum illud non esset mihi inputabile sed agenti quia non meretur passionibus per hoc quod patitur nisi inquantum voluntas complacet iste socius de qua tamen probatione non cures

¶ Praeterea adultus baptizatus potest per aliquam horam vitare omne peccatum quia potest continue mereri in illo tempore tunc iste merebatur continue per talem horam igitur in fine illius horae habuit maiorem gratiam quam in principio quia gratia sua est aucta et per consequens ille eest magis dispositus ad vitandum omne peccatum pro tempore sequenti quam pro tempore praecedenti et sic de partibus omnibus vitae suae

¶ ad ista argumenta respondetur communiter sic quod habens gratiam potest cuilibet temptationi resistere motui etiam insurgenti et per consequens quodlibet peccatum vitare sed non potest vitare omnia quia dum vitat unum incidit in aliud

¶ Contra si potest vitare hoc et illud et 3m et 4m cum non possit coniunctim inferri quod peccet per omnia sequitur quod possit omne peccatum vel omnia vitare

¶ ad ista argumenta respondetur communiter sic quod habens gratiam potest cuilibet temptationi resistere motui etiam insurgenti et per consequens quodlibet peccatum vitare sed non potest vitare omnia quia dum vitat unum incidit in aliud

¶ Contra si potest vtare hoc et illud et 3m et 4m cum non possit coniunctim inferri quod peccat per omnia sequitur quod possit omne peccatum vel omnia vitare

¶ Item dum vitat unum et incurrit aliud parte quaero utrum possit utrumque vitare vel non si sic igitur omnia pro tunc si alterum tantum igitur necesse sibi fuit alterum committere et ita non fuit voluntarium et per consequens non fuit peccatum actuale si dicas quod potuit utrumque per se sed non quando venerunt simul ad hoc sequitur quod prius quod illud quod fect non ponit evitare auctoritates meas in contrarium de beato augustino glossat quod dubium est de mente eius quia in multis locis ubi videtur negare hominem posse vivere sine peccato actuali sive gratia et ubi affirmat hominem habere peccatum loquitur de peccato sumpto vocabulo pro causa peccati quia fomes nisi per gratiam valde specialem extinguatur vel negat hominem esse sine peccato non posse esse de posse autem et non posset nos contendimus non de esse

¶ Et tamen dixi ego quod augustinus dicens in de bono virginitatis cum illis qui asserunt hominem vivere sine peccato non contendo nec contradico licet sic dicat augustinus quod non vult contendere etc tamen mens sua est ad contrarium primo quia dicit ibidem quod sathagentibus atque vigilantibus ne peccent subtiliter possunt peccata quamvis pauca non tamen nulla

Contra cautus doctor non debuit dissimilare ex quo tunc fuisset terminus loquendi et ubi de materia illa specialiter mentio habebatur et cum dicit satagentibus illa est indefinita nec sequitur quod quilibet satagens in contrarium peccet

¶ Et cum arguitur per auctoritatem ioannis "si dixerimus" etc glossat quod nullus est sine peccato id est sine causa peccati nec etiam sine debito quia quilibet manet obligatus pro peccato aliquo et si non actuali saltem originali

¶ 2o principaliter allegavi contra eum illud augustinus de libero arbitrio sunt eitam alia necessario facta inprobanda dico inquit quod hoc dicit quia vix et cum difficultate evaditur talis necessitas

¶ 3o argui potest per illud augustinus de fide ad petrum firmissime tene et nullatenus dubita exceptis parvulis neminem hic posset vivere sine peccato verum est inquit iste id est sine dispositione propinqua ad peccatum non tamen oportet quod quilibet actualiter habeat peccatum

¶ Consimiliter glossat alias pulchre quid sed ut videtur aliquantulum violenter

¶ ad rationes suas ad istam quod non potest voluntati auferri rectitudo ipsa in vita respondi quod verum est quia rectitudo volentis non aufertur nisi pro mortale

¶ contra anselmus loquitur et probare intendit non solum quod rectitudo non aufertur nullae voluntatis invite immo quod non ab actu sed constat quod actus peccati venialis non stat cum rectitudine actus igitur si voluntas necessaria peccet necessaria perdet quod tunc rectitudinem suam

¶ Item arguebam inquid deus vult hominem esse sine peccato igitur potest esse sine peccato respondi quod assumptum non est verum de voluntate beneplaciti efficienti sed de voluntate signi scilicet praecepti vel monitionis et huius

¶ Sed quod haec responsio non sufficiat videtur quia licet deus voluntate signi et praecepti et huius aliquid dicatur velle quod tamen non erit sicut patet in multis numquam tamen dicitur deus aliquid velle quacumque voluntate quod non posset fieri et per consequens cum deus velit hominem esse sine peccato igitur potest esse sine peccato alia erat ratio unde processit huius inpossibilitas vel scilicet a peccato actuali vel originali cui rationi et mediis suis in contrarium responsionis meae respondendi in lectione prima

¶ Item arguebat prima die sic quia homo potest convertere in dictum totum amorem suum igitur potest vitare ne peccet venialiter

¶ Sed contra istam sua conclusionem arguo primo quia melius est credendum experientiis sanctorum et nostrae quam mediis universalibus topicis minus efficacibus sed experientiae sancotrum comunissime de hoc loquentium et nostra propria est quia quantumcumque interemur cavere peccata omnia venialia non dico per totam vitam sed nec per unicum diem si attenderimus nobis ipsis inveniemus nos in secundo illo die in aliquid incidisse quod conscientiam remordeat unde et augustinus ubi substantia de bono virginitatis cum dixisset se non contendere contra opiniantes contrarium addidit quod certum erat quod ipse nullam talem ad hoc fuerat expertus

¶ Praeterea si hoc posset homo tunc posset rationaliter adhuc obligari a deo sub poena dampnationis aeternae sed hoc non est verum quia quasi in numera sunt et plura quam consilia evangelica de quibus tamen dicitur extra de verborum significationibus quod vix aut tum difficultate nimia posset aliquis omnia consilia evangelica ad litteram observare

¶ Praeterea ille quem necesse est plura operari in deliberate in vivendo diu non potest de se vitare omnia venialia quia ad hoc quod hoc faceret oporteret quod nihil faceret vel operaretur nisi secundum rectam ratione deliberatam sed constat quod oportet nos multa facere sine deliberatione loquendo et commendo et similibus igitur etc

¶ Praeterea inpossibile est homini communi vitare multis illecebris peccati vexato quin delectatio mentem eius mordeat aliquando sed talis morsus mentis qui est spontanea condelecatatio per vulnus motibus peccatorum prius ipso in vito secundum gentibus est peccatum veniale igitur etc minor patet quia hoc christo attribuitur per singulari praerogativa quod dyabolo sibi suggerente gravia temptamenta non fuit motus unde gregorius super illud mattheus "ductus est Ihesus" nos tum temptamur plerumque in delectationem aut in consensum labimur quia de carnis peccato propoagati in nobis etiam ipsis gerimus unde certamina tolleremus christus vero qui ad susceptionem carnis sine peccato venatur multum contradictionis in semetipso tollerabat temptari ergo per suggestionem potuit sed eius mentem peccati delectio non momordit atque ideo omnis illa dyabolica temptatio foris non intus fuit

¶ Praeterea multa falsa probabiliora sunt quibusdam veris licet igitur haec via non possit muniri tot argumentis sicut communia sicut nec quod deus sit terminus 1 et unus vel alia tradita ex quo causam haec est quaestio omnium sanctorum de hac materia loquentium doctrina et nostra cum hoc experientia non debent aliquae rei captae in contrarium nos movere

¶ Praeterea si aliquid moveret in contrarium esset praecise quod illud per se et illud etc possumus vitare igitur et omnia sed hoc non valet quia sicut exemplificant doctores antiqui alter in 2o et modum vila in 2o suo et alii licet navi in multi locis perforatae posset nauca quodlibet foramen per se obcurare et praeservare ingressum a quae non tamen omnium simul et sic est in proposito secundum eos

¶ et confirmatur per crisostum super illud evangelii "miserunt pharisaei ut caperent eum in sermone" ut caperent eum in secundum si quis inquit claudere voluerit currentis aquae meacum si una ex parte inclusa fuerit aqua violentia aliund viam rupit

¶ Item contra glossam datam ad auctoritatem ioannis in canonica quod nullus est sine peccato id est sine causa peccati contra quia cum ibi dixisset ioannes 1 capitulo "si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est si dixerimus etiam mendacem facimus eum dicit si confiteamur peccata nostra fidelis et iustus est ut remittat peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate"

¶ praeterea contra glossam quod augustinus in prima auctoritate loquimur de esse non de posse sed hoc non videtur quia loquitur exponendo communias iam dictas apostoli ioannis

¶ Praeterea alia eius auctoritates de fide ad petrum firmissime tene et nullatenus dubita scilicet neminem exceptis parvulis hic posse vvere vivere sine peccato

¶ Item gregorius 8 moralium sicut in principio argui contra eum dicit sic quaedam sunt peccata quae a iustis vitari possunt et sunt non nulla quae ab eis vitari non possunt et explificat de peccato cognitionis ecce iterum de posse

¶ Item bernardus de dispensatione et praecepto fateor sane impossibile cui vis mortalium vel venialiter interdum non delinquere in praeceptis obedientiae haec ille ecce iterum de posse non solum de esse

¶ Ad argumenta istius socii concedo quod omni temptationi potest homo resistere id est non consentire illi deliberatae credendo tamen quod surgente gravi temptatione non est in libera potestate hominis existentis in gratia omnem commissionem culpabilem venialiter cavere non cum delectando et consimilibus praecise si multae graves simul insurgant vel non moveri per oppositum ad illud quod sic christo attribuitur per gregorium concedo igitur argumento quod nulli temptationi necesse est hominem existentem in gratia libere seu habito iudicio in contrarium consentire nec plus probant media quae iste ad hoc ponit immo prima probatio non valet quia ista consequentia non valet habens istam gratiam non potest isti temptationi resistere igitur habens sub 2lam non potest sub2lae temptationi resistere quia libertas ipsa voluntatis quae potissime facit ad resistentiam habita gratia non minuitur ibi nec eius naturalis potestas et ad subduplicationem unius de causis nec sequitur quod subduplicabitur effectus

¶ ad 2m dicendum quod maior falsa est per se loquendo et ad mentem argumentis eundo quia aspectus morosus vel non morosus pulchre in litteris continuatus ex concupiscentia sensuali ante omnem deliberationem non oportet per se elici a voluntate sed a sensu ad hoc quod sic culpa venialiter id est non ab anima eo quod ipsa est voluntas nec etiam in perari a voluntate sed sufficit quod negligenter omittat voluntas secundum amovere et fantasiam citius quam per concupiscentiam mordeatur vel condelectatur ultra illud quod deberet et cavere omnem negligentiam in talibus nemo potest

¶ ad auctoritates confirmantes dico quod non plus probant nisi quod voluntas habens caritatem hanc fortitudinem sufficientem ad non consentiendum deliberte alicui peccato quod concedo sed hoc non sufficit quia multis modis aliis venialiter peccamus omittendo ex negligentia multa facienda vel circumstantias habendas vel per negligentias vel ignorans unitibiles non dum victas quae simul omnia non potest aliquis diu praecavere

¶ ad 3m de noviter baptizato dicendum quod toto materiae possunt sibi occurrere quod faceret vel omitteret peccando venialiter licet vellet nollet vellet inquam nollet peccare cum vere vel interpretative vellet illud in quo peccaret unde magna est differentia inter non velle peccare venialiter quod fateor quemlibet posset sed ex hoc non vitare poterit omne peccatum veniale et inter nolle aliquid quod sic peccatum saltem veniale unde dico quod non est inpossibilitate alicuius viatoris sine privilegio speciali vitare quin velit a vel b et sic de aliis omnibus vere vel interpretative quae secundum veritatem sunt peccata venialia nec est in hominis potestate quin incidat in aliquid quod vitare posset et dato quod quis posset esse sine peccato per brevem morulam suscepto digne sacramento baptismi vel poenitentiae cum non diu nec tamen scire potest hoc ipsum cum quia nescit si omittit aliquid de contingentibus cum quia quilibet homo multa vult et facere proponit non sibi praecepta nec consulta a deo nec scit an omnia licite seu debite atque bene

¶ Respondeo etiam ista quam ille proponit illegimitis quasi sic doctor nulla est quia non plus potest quis vitare omne veniale quam omnia haec enim mutuo se inferunt sed omne veniale potest vitare si sicut iam expressi ea exprimeret laudabilis esset et sententia doctorum antiquorum quasi omnium exemplificatium ad hoc sicut ego feci superius arguendo

¶ ad primum in contrarium dicendum quod licet possit quis vitare unum et alio per se et 3m per se et sic de singulis sustinendo responsionem illam antiquam cum non potest omne licet omne possit nec potest vitare omnia sed dum cavet quaedam incidet in aliud de quo forsan nichil deliberat et omittet vel committet tunc illud nec est sibi possibile per deliberationem simul semper quam praecavere quia multa sunt nimis latenter subreceptiva et deliberatio potest simul distincte paucissima devitare

¶ ad 2m per idem licet nulli oporteat eum deliberate expresse consentire tamen dum volet forsitan quodlibet vitare incidet in plurima committenda vel omittenda argumentum quod ymaginatur unum falsum quasi omnia deberent sibi distincte praesentari et quod tunc necessitaretur deliberate elicere aliquod eorumdem quod non est verum sed furtive et se non expediet sicut posset nec est in sua potestate ut se habeat erga quodlibet ita debite sicut posset sicut dixi alias distinctione prima primi de dolosa cyprigena quae secundum philosophum in ethicis furata est intellectum spisse sapientis

¶ Contra responsionem quod augustinus loquitur de esse non deposse argumentum est per augustinum gregorium et bernardum quod ipsi intelligunt deposse et non solum deesse et tamen respondet quod augustinsu dicit non concedo nec contradico non debuit dissimilare veritatem dicendum quod non fecit sicut patuit per auctoritates quas in prologo contra istum socium posui sumptas ex eodem libro ubi augustinus directissime docet contrarium contra tales contra glossam suam ad dictum 1ae est argumentum ex seriae textus sui contra aliam glossam de necessitate factis inprobandam sufficiat primum argumentum contra eum de beati augustini et aliorum sanctorum experientia atque nostra

¶ ad 3m firmissime tene in qua est professio fidei quia ad hoc institutus earum liber iste glossam istam est notum cuilibet esse violentam et contra intentionem augustini et gregorii et bernardi et aliorum doctorum dicentium consimilia in hac parte

¶ ad reductiones suarum rationum contra me ad primum satis erat dictum et in contrarium accepit unum falsum quia potest tollere obiectum patris vel subito hominem reddere distinctum et potest eum facere ab actu recto cessare vel actum remittere licet nihil citra deum posset facere voluntatem contra iudicium rationis habitae consentire et dato quod michi citra deum possit auferre rectitudinem ab actum recto voluntatis ipsa invita cum hoc tamen staret quod aliud a deo vel alia faceret voluntatem habere actum aliquem non rectum sed venialiter culpabilem vel omittere actum aliquem habendum omissione veniali

¶ ad 2m cum arguitur quod deus nihil vult voluntate signi nisi quod potest poni in esse igitur si vult hominem sic non peccare venialiter potest homo vivere sine peccato veniali dico quod verum est homo posset hoc si esset in statu quo condidit eum deus tamen dico quod haec est falsa deus non vult voluntate signi hominem aliquid vel alia facere vel omittere nisi quae homo potest omittere et facere istam nego quia voluntas signi potest ad hoc esse ut homo velit et optet sic exequi et hoc bene potest homo ubi non potest exequi et tale velle esset homini meritorium licet plena executio non subsit suae liberae potestati

¶ aliter tamen dici potest quod licet deus voluerit de homine non dum lapso voluntate signi quod vitaret omnia peccata venialia nescio tamen ubi in scriptura detur talis monitio vel praeceptum homini iam lapso et in hoc forsan accipit unum falsum

¶ ad 3m dictum fuit satis nec reductum

¶ ad 4malias omissum dicendum quod licet homo posset ad momentum convertere totum amorem suum in deum non tamen per totam vitam nec etiam per unicum diem vel horam et ideo hoc non excludit ab eo necessitatem peccandi venialiter in futurum

¶ Teneo igitur supra cum sanctis et veritate quod humana fragilitas post lapsum primi hominis non sufficit cum communi gratia sine privilegio speciali vitare omnia peccata venibilia licet mortalia posset quibus existens in gratia de vitare

¶ 2m dubium huius primi articuli est supposita conclusione iam posita utrum velle vitare peccata venialia omnia sic actus meritorius et videtur quod non quia velle impossibile non est rationale

¶ Contra ista posset homo ferventer deum diligere quod vellet eum nullo modo unquam offendere et per consequens quod vellet numquam venialiter peccare

¶ Praeterea velle peccare venialiter est peccare et per consequens sic velle est illicitum sed ubi per praeceptum non suspenditur actus voluntatis videtur quod quando velle aliquid est illicitum velle non facere vel non incidere in tale propter deum sic meritorium igitur velle numquam peccare est meritorium Responsio quod contingit velle numquam venialiter peccare duobus modis vel absolute vel sub conditione si quis nesciret esse inpossibile sibi omnia venialia semper vitare et ex amore dei absolute nullum hoc meritorie vellet si sciret hoc non esse sibi possibile tunc non vellet rationaliter si absolute vellet hoc sed cum meritorie potest tamen velle hoc si esset possibile et dolere quod non est hoc sibi possibile etniti ad tantum sicut posset

¶ per hanc distantiam solvuntur argumenta huius dubii pro et contra

// ad argumentum principale patet satis ex prius dictus

¶ ad 2m patet ex solutione 3ii dubii 2i articuli principalis immediate praeposita

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6