Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Quaestio 8

Quaestio 8

Octavo quaero utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae

videtur quod non quia deus ipse est praemium cuiuslibet beati non solum obiecti tantum sed formale igitur omnium beatorum est penitus idem et aequale praemium non aut omnium erat in via caritas eadem vel aequalis igitur

assumptum probatur quia a quocumque beato potest secundum legem dei ordinatam quaelibet creatura cognosci distincte in verbo per cognitionem suam beatificam et non per cognitionem beatificam creatam quia tunc illa vel esset corrumptibilis de communi lege et tunc non esset beatitudo quia beatitudo non eset beatitudo nisi sic sine fine perpetuanda vel 2o ipsa esset infinitae perfectionis cognitio quia infinitarum cognitio cuiuslibet distinctae utrumque illatum est inconveniens igitur cognitio beatifica talis beati est cognitio increata quod est intentum

2o probatur idem assumptum quia aliter summe beatus non posset stante sua beatitudine in summo habere ita perfectam cognitionem in genere proprio de creatura alia sicut infimus beatus habens naturalia paria consequens inconveniens et consequentia patet quia anima repleta una cum forma creata non potest illa replente ista simul tantum capere disparata sicut par anima in naturalibus non sit replata alioquin non toto intensissimas quin plures specierum diversarum posset simul naturaliter recipere quod repungnare uter cuilibet creaturae igitur etc

3o probatur idem assumptum quia deus per substantiam suam loquitur ad creaturas intelligibiles illuminandas secundum augustinum 8 super genesem capitulo 12 de magnis 34 de parvis

ad oppositum quanto quis fuerit melior in vita tanto erit gloriosior in patria sicut dictat ratio et sancti clamant sed quanto quis in via fuerit deo carior vel maiorem habuit caritatem tanto est melior secundum regulam augustinus in enchiridion capitulo 83 igitur quanto quis in via maiorem habuit caritatem sententialiter tanto habebit in patria gloriam ampliorem

In ista quaestione conclusio est certa quod immo et satis suadet haec ratio in oppositum quaestionis sed ipsa est introducta ad declarandum et defendendum conclusionem contrarium illi quam tenuit quidam socius dicens in prima lectione quod verbum divinum est cognitio et visio creaturae intellectuali et probavit eam per 3a media iam praetacta cuius oppositum tenui contra eum in prima lectione mea meam tunc probans et suam tunc inpugnans unito brevi medio per sententiam scilicet concilii vieniensis positam extra deo contionibus cle in titulo de hereticis ad nostrum quia ibi determinatur contra opinionem begardorum quam dampnat decretalis illa quod anima indiget lumine gloriae ipsam elevante ad deum videndum et eo beate fruendum

Sed lumen illud gloriae quo contra opinionem ibi dampnatam indiget anima ut deum videat et illo beate fruatur secundum decretalem non est lumen gloriae quod deus est nec est ipsa anima quia nunquam aliquis opinatus est ista non requiri ad videndum deum et eo beate fruendum id est positam et obiectum igitur est lumen aliud creatum ad hoc necessaria requisitum sed nullum nisi visio creata vel fruitio creata quia sine lumine alio a visione et fruitione de sancti acto a deo et ab anima potest anima deum videre et eo frui sicut reputavi ut dixi quod demonstrabile et iste recitat igitur etc

Et tunc consequenter respondi 3us mediis praenotatis eiusdem socii sed in oppositum impar replicavit idem primo respondo meae rationi iam recitate 2o inpungnans responsiones datas a me

ad 3a argumenta sua praetacta videndum est igitur primo an sua solutio quam dat rationi meae sic sufficiens 2o an sufficienter repungnet responsiones meas ad media sua datas

de primo respondit rationi meae praenotatae in hunc modum quaerit a me quid intelligam per lumen gloriae gloriae cum dicit decretalis quod anima indiget lumine gloriae ipsam elevante vel deum vel habitum infusum a deo vel visionem et dilectionem non ultimum eum quia visio et dilectio perviae sunt ab ipsa anima tum quia visio et dilectio praesupponit tale lumen igitur oportet quod intelligam per tale lumen quale dicit decretalis animam indigere ad hoc ut sic beata talem qualitatem quae nata sic disponere animam ad videndum deum sicut lux disponit medium ut per illam contenta in medio clarius videantur vel aliquid aliud distinctum ab anima et a visione et dilectione modo non sequitur anima indiget tali habitu aliquo quod non sit deus nec anima igitur visio verbi beatifica est aliquid distinctum a deo nulla est inquit evidentia in argumento quia oppositum consequentis stat cum antecedente haec ille

hic in primis dico tum illo quod nulla est evidentia aut color informa ad quam dicit quod nulla est in ea evidentia sed ista est forma sua non mea et ideo suam solvit quam fingit et non meam licet argumentative fingat me intendere formam illam meam autem formam illesam pertransiit et intactam argui enim sic anima secundum decretalem non potest deum videre sine lumine gloriae distincto a deo vel ab anima tunc sic aliquod lumen distinctum a deo et ab anima requiritur necessaria ad hoc quod anima videat deum et fruatur sed nullum lumen aliud a visione et dilectione ad hoc requiritur igitur lumen quod sit dilectio vel visio ad hoc requiritur quod nec sic deus nec anima ipsa huius formae quod sic arguerim testis est quaternus tam suus quam meus in hac forma non potest esse calumpnia quia praemissae inferunt conclusionem nec oppositum conclusionis potest stare cum praemissis notum est cuilibet advertenti et sibi etiam nulli dubium igitur cum dicit ad formam cui respondit quod oppositum consequentis stat cum antecedente hoc est verum de forma sua cui respondit non de mea cui respondere debuisset quam tamen optime ponit recitando sed quando debuit respondere collegit formam aliam et non meam debuisset igitur calumpniam ponere in materia et non informa

hanc autem propositionem in qua totum ponderus stat divisit pone in forma cui respondit licet non in forma quam de me recitavit scilicet quod ultra deum et animam nullum aliud linum a visione et fruitione ad hoc requiritur in tantum quod sicut mihi recitande me perhibet testimonium dixi me reputare illud esse demonstrabile Et per hoc ultra patet quod frustra petit a me quid in argumento meo intelligam per lumen gloriae distinctum a deo et ab anima cum decretalis dicit animam huius lumine indigere expressum est enim a me reputare esse demonstrabile quod nullum lumen praeter deum et animam a visione aliud et fruitione ad hoc requiri et cum arguit quod iste intellectus stare non possit apud me tum quia pono ut dicit quod visio et dilectio sunt ab ipsa anima tum quia visio et dilectio praesupponunt tale lumen

dico ad primum quod si loquatur iste socius de visione dei quae non est fruitio dei sed sibi naturaliter praesupposita non pono nec posui quod ipsa active sic ab anima beata vere licet meritorie sic ab aima quae meruit illam quamvis enim si hoc diceretur sustineri utique posset tamen probabilius semper iudicani et iudico quod illa sit a solo deo active tum quia licet anima active conprincipet suas visiones respectu creaturarum naturaliter agentium et moventium ad sui visiones ut posui de deo tum quia non potest naturaliter agere in aliquo sui notitiam sed tantum libere quia si vult videtur secundum augustinum et si non vult non videtur probabilius videtur quod a solo deo provenit eius visio effective tum quia credibile est quod visionem praeviam fruitioni nobiliorem possit anima recipere quam efficere quamvis tali habita anima sufficiat tum influentia dei generali respectu dei clare visi amorem coefficere fruitivum sicud alias declaravi tum 3o quia tunc cum anima in causando visionem agat mere naturaliter et secundum ultimum potentiae suae videtur quod nisi deus generalem subtraheret influentiam vel diminueret anima vel creatura intellectualis nobilior in naturalibus rariter clarius videret deum quod est articulus parysiensis condempnatus quia talis visio habetur ibi secundum exigentiam meritorum detur tamen isti socio gratia disputationis quod anima active conprincipat visionem respectu dei deo libere coagente quoniam secundum veritatem conclusio ista non potest sufficienter probari nec sufficienter in probari quod noviter causet eam quando placet deo noviter coagere ad eam et quod non potest anima non nobiliorem recipere visionem quam coefficere iuxta illud philosophi quod sicut anima per hoc quod est intellectus possibilis est quo omnia fieri ita per hoc quod ipsa est intellectus agens ipsa est quo omnia facere quantum scilicet spectat ad cognitiones respectu realiter ab ipsa intelligibilium causandas et recipiendas

Et pro solvendo argumento 3o facto in contrarium dicendum foret quod licet quaelibet creata intellectualis beata esset in se active visionem dei secundum ultimum suum potentiae et ideo si deus uniformiter influeret id eset coageret ex parte sui semper creatura talis nobilior clarius et perfectius deum videret quia tamen deus non uniformiter concurrit sed secundum proportionem ad caritatem in via collatam et ad merita ideo non sequitur quod nobilior creatura visionem dei habeat clariorem unde deus agit ibi secundum specialem influentiam secundum exigentiam meritorum sed ulterius dico quod ad illud si detur non sequitur propter hoc quod ultra lumen quod deus est et lumen naturale quod est ipse intellectus agens creaturae intelligibilis sic aliud lumen creatum ibi necessariam distinctum ab ipsa visione et aliis actibus beatificis scilicet dandis Et cum 2o probat quod immo quia visio et dilectio praesupponunt tale lumen aliud illud nego si intelligatur de praesuppositione necessaria omnino sicut videtur procedere decretalis

Ex hoc ego arguo primo sit quia illud lumen praemium si necessario requiritur igitur causa quam aliqua per se causa unionis vel fruitionis cui praesupponitur cum omnis effectus cum igitur illud lumen praevium si detur non sit finis nec object fruitionis vel visionis sicut notum est nec est receptum visionis vel frui omnis cui ponere praesupponitur cum quia tunc anima non esset immediate beata sicut nec immediate reciperet beatitudinem tum quia illum lumen primo et immediate videret deum et frueretur quae ambo sunt in convenientia igitur oportet illud lumen gloriae poni vel ipsam formam beatitudinis id est ipsam visionem vel fruitionem quod est intentum vel actum solummodo respectu visionis et si hoc cum omne factibile a deo mediate activo creato possit esse immediate a deo active circumscripto omni alio activo nam oppositum est articulus parysiensis dampnatus et oppositum etiam videretur esse contra articulum fidei de dei omnipotentia igitur in nullo genere causae necessarium est tale lumen distinctum a deo et ab anima et ab actibus animae id est ab operationibus actualiubs ante dictis igitur cum per decretalem sicut et admittit iste socius anima indigeat lumine quod nec sit deus nec anima ad hoc quod ipsa beatifice elevetur illud lumen erit operatio beatificis ante dicta

2o arguo ad hoc idem sic habitis principio receptivo summe per amotionem omnis inpediti disposito et principio sufficienti activo et fine agendi et hiis approximatis debite potest sequi effectus quibuscumque aliis praemiis effectum circumstantiis sed ut iam argutum est anima ipsa est principium summe dispositum ad recipiendum beatitudinem si amoveantur inpedimenta omnia ipsam indisponentia et deus ipse est omnipotens principium efficientium cuiuscumque effectibilis et finis etiam sufficiens quare non vel unde deus possit moveri metaphysicae per modum finis ad agendum est deus ipse et utilitas creaturae beatificandae igitur quibuscumque aliis circumscriptis potest deus animam active beatificare igitur aliud ab ipsis non requiritur necessario ad hoc ipsum

3o principaliter arguo idem sic si lumen gloriae quod nec sic ipse deus nec anima nec ipsa forma vel beatitudo necessario requiritur ad elevandum animam ut sit beata lumen inquam praevium visioni dei et eius fruitioni beatificae vel igitur lumen proprie dictum cuius est in istis inferioribus lumen materiale gentium a corporo luminoso in quo lumine videntur colores sicut proportionaliter dicit socius iste est in proposito vel lumen proprie dictum spirituale terminus est intellectus agens qui est habitus vel lumen ex 3o de anima parte 18 ubi sit dicit philosophus Et est intellectus inquit hic quidam talis in omnia fieri ille vero in omnia facere sicut habitus quidam sicut lumen

vel sumitur lumen minus proprie sicud est lumen spirituale quod est lumen ut habitus eo modo quo dicere solemus lumen sapientiae de lumine corporali certum est quod illud non requiritur ad beatitudinem nec aliud lumen ibi proportionale distinctum a deo et a lumine intellectus agentis et ab actibus beatificis quia lumen materiale genitum a corpore luminos non requiritur ad visionem corporalem causandam propter ipsam potentiam elevandam praeviae actui visionis sed potius ut cooperetur active ipsi obiecto et ad potentiam visivam ad actum huius imitandum igitur pari ratione nec in proposito si illud lumen gloriae poni debeat illi proportionaliter ad propositum se habere assumptum probatur duplici experi?to primum est quia potentia visiva existens in tenebris et obiecto sensibili in lumine potest homo videre obiectum huius si autem econverso sensitiva potentia sic in lumine et obiectum in tenebris ipsum obiectum non videbitur igitur lux corporea requiritur propter obiectum non propter potentiam vel tamquam principium actum cum obiecto non tamquam principium receptum et per consequens cum omnem efficaciam posset deus se solo supplere si voluerit sequitur idem quod supra

aliud experimentum est quod homo in luce magna existens sicut in meridie positus in plana terrae superficiae ubi lux multum pertingit ad potentiam non potest videre stellas infirma?to si autem tempore lucis meridiane sit inprofunda foveat ubi lux vix vel modicum potest pertingere ad potentiam visivam ibi potest videre stellas igitur

praeterea quod tale lumen spirituale proprie dictum non requiritur necessario in patria praevium visioni beatificae distinctum a potentia et obiecto arguo sic et posset poni nova ratio ad principale et hoc dico lumen proportionale lumini corporali et q simile servitium ibi habens quia tale lumen proprie dictum non requiritur nisi vel propter obscuritatem obiecti unde illa quae sunt de se luminosa vel lucida melius videntur in obscuro quam in lumine alienus sicud patet per philosophum et commentatorem 2o de anima particula 72 et ideo ibi dicit commentator quod non est necesse quod omne visibile videatur seu in luce quia sunt quaedam quae videntur in obscuro et non in luce ut plura animalia et conche in cornu et alia Illa autem quae non lucent nec lucida de se sed sunt colorata tantum nam natura coloris est alia a natura lucidi et lucis secundum commentatorem ibidem talia inquam numquam videntur nisi in lumine quia secundum philosophum et commentatorem ibidem commento 73 omne quod videtur in luce est color et econverso omnis color videtur in luce sumptu si videtur et hoc si videtur secundum cursum naturae illa autem quae possunt videri tam in luce quam in obscuro cuiuslibet est ignis cuius ratio secundum philosophum et commentatorem ubi supra particula 73 quia participant tam naturam lucis quam colorum et per naturam coloris videntur in lumine et per naturam lucis videntur in tenebris quia de natura sua luminosa sunt non indigent ut videantur corporaliter lumine alieno obscuritas autem obiecti quantum ad istam particulam divisionis faciendae non potest in patria vel beatis poni causa quare ibi indigeatur lumine distincto ab obiecto et intellectu et operationibus beatificis quia ut iam visum est quem obiectum est de se lux vel lucidum nullum aliud lumen distinctum ab illis 3us requiritur ad videndum tale obiectum sicut patet de squamis piscium et quarta putrida et huius quae lucent de nocte et in tenebris videntur quia etiam ut dicunt antiqui doctores exemplificando sol corporalis est de se lucidus frustra attenderetur candela vel aliud lumen corporale in eo non sunt ullae prima ca pe c 1 et in io c 1 Erat lux vera et quo igitur pro hac causa non requiritur tale lumen 4m in proposito vel 3o principaliter tale lumen proprie dictum et spirituale distinctum a deo et ab anima et ab actibus animae poneretur requiri propter materialitate obiecti sicut quidam ponunt lumen intellectus agentis sive quod est ipse intellectus agens ad hoc requiri propter materialitatem ut faciat de potentia intelligibili actu intelligibile eo modo quo loquitur commentator 3o de anima commento 18 cum inveniemus idem transfferri in suo esse de ordine ad ordinem scilicet intentiones ymaginatas et aut et iterum dicit commentator in fine eiusdem commenti quod si essent in entibus extra animam omnia universalia ista quod omnia intellectualia essent abstracta a materia sicut posuit plato non indigeret aristotelem ponere intellectum agentem quia tunc scilicet omnia essent de se intelligibilia secundum illam fantasiam sed certum est quod hic non potest poni causa requisitionis luminis istius 4ti in proposito quia essentia divina est de se in materialis et actu intelligibilis

vel ergo illud lumen 4m requireretur ut causa partibilis ad agendum cum obiecto propter influentiam potentiae activae obiecti sicut ponit philosophus ad quaedam obiecta agenda cognoscenda requiri vel ad omnia creata cognoscenda lumen intellectus agentis 3o de anima per 18 et per 19 cum commento etiam et hoc non haberet locum in proposito quia essentia divina est infinitae potentiae omnis efficientiae suppletum et contentum

dices forte quod illud lumen quod requiritur est lumen per modum habitus poni elevantis seu humilitantis ac disponentis ad cognoscendum et fruendum et non lumen proprie dictum requisitum ex parte obiecti vel activitatis potentiae cognitive et hoc erat unum membrum divisionis primae non dum persecutum eo modo quo dicere solemus lumen fidei vel sapientiae

Contra istam responsionem potest argui quia ex quo habitus iste non reciperet ipsam beatitudinem non videtur quin deus ipse virtualiter contineat virtute talis habitus ad quodlibet agendum citra talem positam quod ageret habitus talis per specialem influentiam coagendi potentiae in tali casu

Et istud confirmatur per primum argumentum sic quia talis habitus in nullo genere causae esset necessarius sicud pateret discurrendo

Item difficile esset videre qualiter negando omnem dei visionem creatam faceret aliquis talis habitus totius quod deus esset cognitio tali creaturae cum deus qui est in plurum limita intimetur potentiae tali et sibi coniungatur vel coniungi possit circumscript tali lumine habituali sicut posito tali praecise cum habitus nihil operetur ut habitus nisi actum vel mediate actu quem coprincipet quia habitus est principium actum ex 5o metaphysicae textu commenti 3 ubi dicit philosophus quod ars et metaphysicus active principant et commentator ibidem commento 2o dicit haec ars etc et commentator super 6 4 commento 103 vult idem et scotus similiter probat illud magistri libro 1 distinctione 17 igitur ut videtur nullum lumen distinctum ab obiecto et anima et operatione animae necessaria ibi requiritur et tum per decretalem anima indiget lumine tali si videbit deum quod dabitur a deo et ab anima igitur illud lumen gloriae est ipsa visio luminosa quae est formaliter lumen quodam a deo immissum

Et illud confirmatur quia ad litteram tale lumen quod esset operatio media negavit opinionem quam dampnat ecclesia pro errore quia ista opinio ponit teste decretali quod anima quaelibet intellectiva semet ipsa naturaliter est beata et videt deum

Praeterea deitas potest immediate uniri potentiae intellectivae seu naturae intellectivae per modum ypostasis vel naturae sine tali habitu igitur et in ratione cognitionis et obiecti si tamen ipsa possit tali creaturae esse cognitio

praeterea rationes duae illius poterunt duci contra istum de lumine illo habituali sicud et de cognitione creatura dei quia scilicet stante lumine tali intensissimo inpedietur creatura cognoscere actu vel habitu ita intense rem creatam in genere proprio sicud sicut alia habens minus lumen

Item ad hoc facit alia ratio sua quod deus scilicet loquitur creaturae intellectuali illuminandae per suam substantiam igitur non plus per habitum medium arguam ego quam per actum medium de quo infert iste patet igitur ex iam tractatis quod ratio mea contra ipsum non peccavit in materia nec informa quod est intentum huius articuli

2us articulus est tractare responsiones et inpungnationes responsionum per me datarum ad 3a sua supposita argumenta et iste articulus habet 3s particulas 2m quod tria erant argumenta

ad primum suum argumentum concessi quod per eundem actum potest cognosci verbum et aliud a verbo et quod illa visio verbi qua videtur una vice verbum et una creatura alia non visa non est illa visio verbi qua alias videtur verbum et ista alia creatura non prius visa et quod talium actuum videndi verbum potest esse immediata successio et cum arguit quod non quia tunc visio verbi esset corruptibilis et per consequens ipsa non esset beatitudo quia quod ipsa sic beatitudo requirit ipsam esse perpetuam secundum augustinum 13 de trinitate capitulo 17 de parvis respondi quod augustinus loquitur ibi de beato quod nullus esset beatus si unquam desineret habere beatitudinem in proposito autem propter successionem concessam non oportet quod prius beatus desineret esse beatus quia priori visioni succederet sine medio alia aequivalens sicut materia numquam desinit esse informata licet multas formas sic perditura dixi tamen quod forsan illa successio non est in principali visione quae solum deum forsan habet pro obiecto

Et si dicas quod tunc non semper esset aequaliter beatus quia perfectior esset visio verbi et alterius quam solius verbi respondi quod talis non esset perfectius beatus per illud augustinus non propter illa beatior

Si di secundum augustinum 15 de trinitate capitulo 41 non erunt ibi volubiles cognitiones respondendi uno modo quod dicit fortasse non erunt ibi volubiles cognitiones et ista loquitur ibi dubitative et haec responsio ut dixi confirmatur per hoc quod augustinus addit ibidem cum hoc fuerit si tamen hoc fuerit ecce quod dubitare videtur aliter non di respondendi quod et dato quia non loqueretur dubitative tunc intelligeret dictum fuit sicut ipse exprimit quod non erunt ibi volubiles nostrae cognitiones ab aliis in alia euntes et redeuntes loquendo de hiis respectu quorum est visio ista beatifica scilicet respectu essentiae et personarum quia ista omnia simul semper videbit dixi 3o quod hoc ita esset contra eum sicut contra ponentes visiones distinctas quia verbum per eum non est hinc et?? semper visio creaturae eiusdem sed nunc unius nunc alterius et non pri? et postea forsan prioris nam ista potest esse ex quo secundum eum verbum non est simul distincte cognitio omnium et singulorum quia tunc infinite esset sibi cognitio sicut ipsemet arguit de actu creato si detur sed hoc est sic volvere se cogitando quod ire ab uno ad aliud et alias redire quod expresse negat ista auctoritas cro?ta nota dubitationis igitur etc

4o etiam dixi quod auctoritas etiam est contra eum aliter quia addit cum hoc fuerit si et haec fuerit formata erit creatura quae formabilis fuit sed deus non potest esse forma intellectus creati igitur etc

Sed contra ista arguit ille socius materialiter primo contra hoc quod dixi quod potest esse et stare cum iam dicto quod tantum cum una beatitudine visio una vice haberetur alia vice alia et quod secundum tales esset successio praenotata alio modo quod duae simul essent in quolibet una perpetua alia temporalis qua cessante immediate succederet alia et quod per primam videretur solus deus per 2am deus et aliud in verbo ostensum

Contra arguit iste tunc sequeretur quod beatus haberet visionem beatificam aliquando magis perfectam aliquando minus perfectam consequens falsum quoniam secundum hoc sequeretur quod aliquando esset magis beatus aliquando minus beatus quia perfectiori cognitioni corresponderet perfectioni dilectio in patrai si sicut creaturae sicut ego suppono consequentia patet quoniam per 2am visionem non minus perfecte videret verbum quam per primam cum per utramque videat verbum aeque clare tunc sic per 2am visionem non minus clare videt verbum quam per primam sed aeque omnino igitur 2a non est perfectior prima consequens falsum quia 2a est perfectior prima ut probabitur igitur per illam perfectius videt quam per primam et assumptum scilicet quod 2a sic perfectior prima patet quia per 2am non minus perfecte videt verbum quam per primam quia omnia visa per primam non minus perfecte videt per 2am et plura videt per 2am igitur 2a est perfectior prima

Et istam ultimam consequentiam probat ex responsione mea ad argumentum suum quod si per cognitionem aliquam possent videri infinita distincte quodlibet ista cognitio esset infinite perfectionis sed manifestum est quod talis infinitas in cognitione vel visione numquam argueretur nisi ceteris paribus multiplicatio rerum distincte visarum argueret maiorem perfectionem in visione per quam videntur sequitur igitur isto dato quod beatus aliquando haberet visionem beatificam magis perfectam et aliquando minus perfectam et sic aliquando esset magis beatus aliquando minus et illud argumentum currit contra utrumque modum dicendi quia posito quod per 2am visionem videantur omnia quae per primam sive prima fuerit corruptibilis sive incorruptibilis et cum haec plura tunc 2a visio erit perfectior prima et ista habens istam erit perfectius beatus quam prius

Item alter istorum modorum ponit simul haberi plures visiones beatificax Item sequitur quod alias fit beatus aliquo actu beatitudinis essentialis quo non exeunte non minus foret beatus illam prolixissimam deductionem solvi primo die in uno verbo dicendo sive ponatur unus illorum modorum sive alius contra quos nunc arguit quoniam uterque possibilis est ut tunc dixi habet dici consequenter quod numquam cessat prior actus qui est verbi visio sive solius sive verbi simul et alterius quin loco illius cessantis succedat sine medio alius aequivalenter cum praecisione repraesentans verbum sicut prior et ideo non sequitur quod quandoque clarius quandoque minus clare videat verbum idem beatus quod autem supponit iste socius quod si ponatur simul duae visiones beatificae una praecise respectu verbi et alia respectu verbi et alterius quod utraque illarum sic aeque clara respectu verbi illa consequentia non valet apud me ut bene novit et ideo debuisset probari de succedentibus tamen illud concedo unde etiam concedo sibi quod illa visio qua aequaliter videtur verbum et aliud a verbo est actus perfectior illo actu quo praecise aequae perfecte videtur solum verbum sed non sequitur actus secundus est perfectior primo in entitate ergo est perfectius visio verbi et per consequens non sequitur ultra quod per 2m quod est duorum obiectorum fit beatior quam per primum qui est respectu solius dei quia non est beatitudo nisi praecise ex hoc quod est respectu dei et ipse secundus licet sit perfectior quatinus est respectu dei et aliorum quam si praecise aequaliter esset respectu solius dei non tamen est magis beatificus iuxta illud augeri beatus est qui te et alia videt sed propter te solum beatus non propter illa beatior

Quod ulterius infert iste quod secundum alterum istorum modorum essent simul duae visiones beatificae non oportuit illud intulisse ex quo dabatur gratis tamquam via possibilis qualiter autem sic de facto deus novit non nos

ad ultimam formam dico quod non est inconveniens quod aliquis sit beatus actu aliquo isto beatitudinis quo circumscripto nihilominus esset aequaliter beatus si tamen ad circumscriptionem unius sine medio ponatur alius beatifice aequivalens sed quod actus aliquis beatificus tolleretur et loco illius non succederet alius aequivalens et tamen quod talis ad hoc remaneret aequaliter beatus sicut prius esset inconveniens sed haec non sequitur ex aliquo sibi dato

2o principaliter arguit contra dictam responsionem si essent tales duae visiones aut igitur essent eiusdem speciei aut non non possum dicere quod sunt eiusdem speciei quia tales duae visiones aequae intense per me ut dicit non compatiuntur se in eodem si sint alterius speciei hoc non erit nisi quia res visa per unam est alterius speciei a re visa per aliam sed hoc non arguit eam esse alterius speciei quia nihil agit res ad causationem talis visionis immo ex quo obiectum causans illa praecise est idem quod prius et aequae intense agit sicud prius absque alia mutatione sui igitur ista visio est eiusdem speciei cum priore visione assumptum et consequentia patent ex hoc quoniam si per possibile vel inpossibile ymago cesaris absque sui mutatione posset esse ymago alterius rei specifice distincte a cesare et aequaliter ageret ad cognitionem illius sicut ad cognitionem cesaris cognitio una non esset specifice distincta ab alia Nec valet dicere quod est alterius speciei propter hoc quod est una visio rei alterius speciei quam visio alia et ideo specifice distinguuntur quia secundum hoc sequeretur quod deus secundum hoc quod est visio sui ipsius esset alterius speciei a seipso secundum quod est visio asini et etiam conceptus animalis esset alterius speciei a seipso prout est conceptus hominis et asini consequens est manifeste falsum

ad illud concedo quod si essent eiusdem speciei et una repleret subiectum non compateretur naturaliter ibi simul aliam suae speciei ibi recipi sed ad rem et ad punctum eundo in quo volo inpedire argumentum dico quod sunt alterius speciei et alterius ex quo una habet pro obiecto rem alterius speciei quam habeat alia sive res ista alia alterius speciei agat talem visionem sicut aliud quodcumque cuius ratio est quia si habet obiectum alterius speciei tunc alia est similitudo alterius rei secundum speciem et alia quia similes proprie sunt distinctae specie proprie distinctorum specie sine exceptione alia activitas aut est non causa ut causa ad propositum et cum probatur quod non sunt propter hoc alterius et alterius speciei per exemplum de ymagine cesaris dico quod si una cognitio haberet distincte pro obiecto ymaginem cesaris vel cesarem et alia eandem ymaginem et aliam rem cuius esset aequivoca non propria ymago ista cognitio esset alterius speciei a cognitione priori propter causam praetactam et cum probatur ulterius quod tunc deus esset alterius speciei secundum quod est cognitio sui et secundum quod est cognitio alterius et similiter de conceptu animalis etc dicnedum quod consequentia nulla est quia ibi sit comparatio distinctorum actuum in effectu quorum alterum habet aliud secundum speciem pro obiecto quam reliquus hic autem fit comparatio eiusdem actus numero ad propria eius obiecta specifice distincta et constat quod idem a se ipso nec specie differunt nec numero nec quovis alio modo

3o principaliter arguit contra unum verbum quod dixeram in solutione etiam sui argumenti primi quod illa qualitas quae semel est per se loquendo et non solum per accidens cognitio alicuius obiecti semper dum ipsa informabit illud subiectum erit cognitio eiusdem

Contra tunc sequeretur quod ego possem destruere visionem beatificam petri ipso inuito consequens falsum ut videtur consequentia probatur quia ponatur quod petrus videat in verbo asinum et hominem et volitionem quam habeo quo posito sequitur cum libere possim dimittere volitionem meam quod libere possum facere quod visio petri non erit

ad istud neganda est consequentia quia in verbo videri potest quod non est sicut illud quod est si placuerit deo respectu non entis creare visionem quae etiam sic visio verbi

Sed contra arguit sic si post corruptionem volitionis meae maneret visio illa in anima petri sequeretur quod visio illa repraesentaret petro volitionem meam esse quando non esset et sic esset error in tali cognitione consequens falsum et contra augustinus 15 de trinitate capitulo 41 "tunc quidem inquit verbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur" et consequentia patet ex hoc quia pono quod cognitio ista data quae semel repraesentat per se obiecta aliqua semper repraesentant illa dum manebit et informabit potentiam istam repraesentabit inquam per modum cognitionis

ad istud respondeo quod consequentia non valet visio beatifica data repraesentat volitionem meam quae non est igitur tunc repraesentat eam esse quia visio talis poterit repraesentare volitionem meam incomplexe solummodo et tunc patet quod consequentia nulla est nec eius probatio procedit quia supponit hanc consequentiam bonam esse repraesentat eam igitur repraesentat eam esse

2o etiam dico quod si idem actus numero possit esse simplex verbi visio et simul etiam cum hoc iudicium compositum de esse vel non esse creaturae consequens illatum ab isto non esset inpossibile de tali actu quatenus est iudicium licet non sit possibile talem actum esse erroneum quatenus est verbi visio sicut alias in materia de cognitione respectu futurorum contingentium seriosius pertractabo augustinus autem quem ego allegavi in contrarium loquitur quidam de facto

4o principaliter arguit contra responsionem meam ad primum argumentum ab eo quod visio beatifica si unquam cessatura esset non esset beatifica et probatur per augustinum respondendi quod augustinus loquitur de beato non de beatitudine

Contra istud reducit auctoritatem augustini 13 de trinitate capitulo 2o de parvis veritas est inquit quod augustinus probat in capitulo illo quod visio beata non potest esse absque in mortalitate et probat hoc augustinus et iste ab?viat argumentum suum et per eandem formam probat contra me quod aggregatum ex hiis quae sunt beatitudo petri potest cessare se deserere petrum quod idem esset ad mentem augustini loquendo d contra conclusionem illam sed ex eam non sequitur quod petrus unquam desinit esse beatus nec desinere potest secundum legem dei ordinatam esse beatus et expono augustinus quod non vult plus

contra ipse exprimit in toto illo capitulo vitam beatam et vita beata est ipsa beatitudo Responsio vita beata est ista vita quae informatur beatitudine et non ipsa eius formalis beatitudo quia illa solum ut praedixi est accidens animae beatae et nullum accidens est vita neque beata concedo igitur quod vita beata non potest desinere esse vita beata licet possit habere vicissitudines aequivalentium beatitudinum formaliter inhaerentium sibi

5o principaliter inprobat responsionem meam ad illud fortassis non erunt ibi volubiles cogitationes potest dici ut dixi uno modo quod loquitur dubitative alio modo quod non sunt ibi cogitationes volubiles ab una re quae nos beatificat eundo ad aliam et dimittendo primam et post redeundo

Sed istud inquit non videtur esse ad mentem augustini quia si isto 2o modo intellexisset numquam dixisset hoc hesitando sicut sibi imposui neque enim aliquis alius fidelis unquam revocavit in dubium quin beatus semper manebit in contemplatione dei et numquam ab ea recedet

Responsio quod minus bene cepti me iste socius in hoc puncto quia posui duas responsiones et in una quod augustinus secundam illam loquebatur dubitative 2am posui quod semper videt omnem rem beatificam essentialiter modo iste copulat primam 2ae quod unita fuisset responsio et duae sunt quarum una si non oco concordet alteri non curo et quod sit possit intelligi nego volubilitatis videtur a simili per magistrum qui libro 2o distinctione 2a in fine recitat illud gregorius libro dyal quid est quod ibi nesci aut ubi scientem omnia sciunt videtur inquit magister gregorius dicere quod omnia sciant angeli et nihil sic quod nesciant sed accipiendum est inquit hoc de hiis quorum cognitio facit beatum cog?rem ut sunt illa quae ad misterium trinitatis vel unitatis pertinent alia prosequitur circa illud punctum aliter exponendo augustinus et probando quod alibi dicat diffinitive idem quod hic dubitative nam 71 capitulo libri eiusdem 15 asserit illud dicens hoc inquit patuit optimo et sapientissime creatori ut spiritus hominis deo pie subditus habeat feliciter subditum corpus et sine fine permaneat ipsa felicitas etc

Respondeo quod illud satis bene stat etiam quod ad vim vocis augustini loquitur et quod augustinus dubitet an erit successio beatissimum aequivalentium scilicet ex parte actuum non obiectorum beatissimum seu non alternatio seu resurrectio beatificantium quia hoc non dicit ad propositum nisi quod sine fine permanebit ipsa felicitas stat confuse tantum quia sequitur mediate istud signum destributum sine fine quod aequivalet ei quod dico semper et statis starent simul quod nulla felicitas semper permaneret set semper permaneret ipsa felicitas

3o principaliter quo ad responsionem meam primo suo argumento respondet iste socius instantiae cuidam contra eum per me factae voluit enim habere ex illa augustini auctoritate quae dicit quod fortassis non erunt ibi volubiles cognitiones nostrae quod deus ipse sic beatis cognitio quia in aliis visionibus beatificis si ibi darentur esset successio dixi contra eum ex auctoritate illa sumpta ad mentem augustini magis sequitur contrarium quia statim addit augustinus cum hoc fuerit si cum hoc fuerit formata erit c?a quae formabilis fuit cum igitur deus non possit esse forma creaturae sequitur quod beatitudo illa quae erit tali creaturae visio vel dilectio et qua tunc formabitur erit creatura

Respondet probabiliter quod augustinus loquitur ibi de forma creaturae non per inhaerentiam informante sed cui tamquam fini suo et formae anima coniungetur et quod isto modo deus ipse possit informare creaturam intellectualem probat iste socius per statim ibidem sequentia nam dicto ibo quod formata erit creatura quae formabilis fuit addit quod nichil iam desit eius formae ad quam pervenire deberet

Praeterea quod forma de qua loquitur ibi augustinus supra sic ipse deus patet inquit iste socius manifeste subdit enim consequenter sed tamen coaequanda non erit simpliciter creatura per illam formam illi simplici ubi non formidabile aliquid formatum vel reformatum est sed forma neque informis in formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia Ecce inquit plane quod vocat illam formam per quam creatura formaliter ipsum deum quia est aeterna immutabilisque substantia quod soli deo competit facit igitur pro eo et non contra eum dicta formatio

Istud licet laudabiliter evadat argumentum tamen non vere nam cum primo addit ut nichil iam desit eius formae ad quam pervenire deberet supponit quod usque tunc semper desivit aliquid formae suae ad quam deberet pervenire sed constat quod formae quae deus est cui debuit sicut fini coniungi nichil prius desinit nunc plus quam tunc igitur loquitur de forma creaturae prius inperfecta tunc perficienda et complenda iuxta illud apostoli ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus et alibi nunc cognitio ex parte tunc cognoscam sint et congretus sive isto eetiam modo loquitur alibi augustinus in epistola quodam ad Ierominum et ponitur 3 sententiarum distinctione 36 capitulo 2 virtus inquit est caritas qua id quod diligendum est diliguntur haec et in aliis maior in aliis minor in aliis nulla est plenissima vero quae non possit augeri quam diu hoc vivit in nomine est

2o etiam patet quod 2a particula auctoritatis est contra eum quia licet ut dicit ille socius et verum est augustinus ibi loquatur de forma quae deus est de quod ipsa est forma nec informis nec formata sed aeterna immutabilisque substantia nihilominus tamen de forma alia loquitur cum in praecedenti parte auctoritatis dicit quod tunc erit formata creatura quae formabilis fuit ut nichiliam desit eius formae quod patet ex hoc quod creaturam tunc formatam seu potius compositam ex formabili et forma sua cui formae nihil deerit tunc ad quam deberet pervenire comparat ad hoc simplici divinae quae non est formabilis nec reformabilis sed forma neque informis neque formata dicens quod non erit propter perfectionem formae ad quam tunc perveniet formae quae deus est coaequanda numquid propter hoc vult dicere quod forma quae formabitur tunc creatura huius beata erit deus unde locus u ymmo vult dicere quod non erit deus quia ad hoc non erit coaequanda formae quae deus est sed ab ea deficiens cum tota sua forma qua tunc formaliter et ita patet quod ad argumentum iste socius non respondit sed solum modo in hoc puncto verba augustinus contra eius mentem in congrue te aptavit quod ex longo processu praecedente quo declarat quid verbum nostrum de quo ibi loquitur est satis notum

7o principaliter nititur evadere formam quam feci contra eum ex praeadducta auctoritate pro parte sua quae dicit quod fortassis non erunt ibi volubiles cognitiones nostrae ab aliis in alia euntes atque redeuntes quia ex quo per istum socium verbum ipsum est creaturae tali cognitio verbi et creaturae cuiuscumque cognitae in verbo nec est creatura alia quin possit a beato cognosci in verbo aut igitur omnium possibilium simul distincte cuiuslibet et tunc omnia per verbum ipsum cognosceret infinite quod ipse negat aut nunc unius vel plurium una vite et aliarum alias et tunc erit ibi volubilis cognitio ab aliis in alia eundo et redeundo cuius oppositum dicit auctoritas quam allegat

ad istud inquit concedo quod non est alia creatura quin possit videri a beato in verbo et distincte cognosci et quod isto modo est ibi itio de hoc in illud ad istum intellectum quod per nullam cognitionem seu visionem quae deus est a beato aliquando erit nec talem variationem intendit ibi negare augustinus sed variationem visionum beatificarum in verbo sed illud plane non est verum quia ista auctoritas directissime loquitur ut patet ex processu istius passus de alienate obiectorum non visionum non erunt ibi fortassis volubiles nostrae cognitiones ab aliis in alia euntes atque redeuntes sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus per oppositum ad illud quod praedixerat parum supra ante passum illum capitulo 39 de ista iacta?li volubilique cognitione inquisitiva veritatis ante veritatis inventionem quid est inquit hoc formabile nondumque formatum nisi quidam mentis nostrae quod hac atque hac volubili quam diu motione iactamus cum a nobis nunc hoc nunc illud sicut inventum fuerit vel occurrit cogitatur et tunc verum verbum nostrum quando illud quod nos diximus volubili motione iactare ad id quod scimus provenit atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens ut quo modo res quem scitur sic etiam cogitetur id est sine voce sine cogitatione vocis quae profectio alicuius linguae est si sic in corde dicatur loquitur de illo qui novit aliquid in habitu sed non occurrit sibi prompte in actu donec voluat et revoluat cogitando usque quo occurrat illud quod vellet ita quod sit quasi semi oblicus et ideo iactat se hinc inde cogitando nunc de uno nunc de alio donec inveniat illud quod quaerit beatus igitur augustinus loquens de quibus cogitando itur ad alia atque reditur tamen negat nos in patria habituros volubiles fortassis cogitationes de aliis in alia euntes atque redeuntes per oppositum ad tales discursus viae vocat obiecta contra istum socium hoc negantem nec de hoc erit dubium volenti transcurrere passum illum

praeterea cum dicit ibi augustinus quod "fortassis non erunt ibi volubiles cogitationes nostrae sed omnem scientiam nostram uno simul ibiconspectu videbimus" cum ibi ut patet ex processu suo vellet facere distributionem pro ipsis scitis et cognitis aut igitur loquitur praecise de cognitis quae sunt obiectum vel obiecta essentialis beatitudinis et hoc non per argumentum istius socii contra me quia tunc non haberet dicere fortassis aut dubitare aut loquitur universaliter faciendo distributionem pro omnibus habitualiter cognitis et hoc similiter est contra illum socium quia dat mihi quod non omnia talia simul actu et distincte apprehendit in verbo sed nunc unum nunc aliud igitur non facit ista auctoritas pro isto socio qui eam adduxit pro me aut credo quod augustinus ibi promittat unum verbum licet ipse non asserat scilicet quod sciunt actu omnia habitu informante non enim video ut alias tetigi quod plus repungnant ex natura actuum vel potentiae omnis actus stare simul in potentia quam habitus habiti respectu eorumdem quorum sunt actus

2o principaliter in hoc 2o articulo principali tractanda est mea responsio ad 2m argumentum eius principale positum in principio quod et inpungnationes huius socii contra eam respondendi igitur illi argumento quod duae cogitationes intensissime receptibiles divisim sine miraculo in intellectu bono sive respectu eiusdem obiecti sive diversorum et praecise diversorum speciei compatiuntur se satis in eodem subiecto dummodo distinguantur speciei nec sint contrariae adinvicem quia ut dixi tunc non video hic esse inpossibilius de actualibus cognitionibus ex natura ipsarum et potentiae receptivae quam de habitibus alterius speciei nunc est ita quod non tot finitis habitibus diversis speciei vel non tot specieibus secundum alios potest anima simul habituari quin adhuc pluribus habituari possit igitur etc

Sed contra hoc arguit iste primo quia ex hoc sequitur ut videtur quod talis intellectus qui non tot cogitationes finitas quin plures possit sic recipere esset infinitae virtutis in agendo consequens falsum quia solus deus est sic virtutis infinitae et consequentia patet quia isto dato sequitur quod intellectus non possit terminari per aliquid finitum ex quo potest ultra quaecumque numerum effectuum quorum quilibet sit actualiter distinctus ab alio et hoc arguit sic quia si esset aliquis intellectus qui possit solum duas intellectiones habere aeque intensas simul ille intellectus esset alicuius perfectionis in agendo et si esset alius intellectus qui posset in 4 aequae intensas iste esset duplae perfectionis in agendo vel saltem excederet priorem in alia certa proportione sic in sexquialtera et sic semper deinceps procedendo posset deus creare intellectum alium et alium quorum quilibet posteriorum excederet proximum sibi priorem in tali ordinatione ascendendo secundum istam proportionem in qua 2us excessit primum et sic sine statu et quantumcumque sic produceret deus sine statu tales intellectus ad hoc anima alicuius beati quae non patitur difficultatem in operando excederet in perfectione in agendo inproportionaliter omnes tales intellectus finitos simul sumptibiles et si essent mille milia et si sic sequitur quod anima cuiuscumque beati in caelo sit infinite virtutis quia anima cuiuscumque beati potest habere tot operationes specifice distinctas et hoc simul quot possunt omnes tales habere et adhuc inproportionaliter plures igitur etc

Si dicatur quod non sequitur quod sic infinitae virtutis propter hoc quia licet non in tot effectus posset quin in plures tamen semper effectus quos produxerit vel producti erunt sunt vel erunt finiti et ideo non potest ex hoc argui infinitas in producente

Istud nihil est quia data ista responsione sequitur quod numquam posset probari deum esse virtutis infinitae ex hoc quod non tot effectus quin plures simul potest producere etiam supposita fide quod quantumcumque sic produceret adhuc essent illi effectus finiti

Item si per possibile vel inpossibile deus crearet infinita speciei distincta aut repungnaret animae intelligere omnia ista simul vel non si sic sequeretur quod anima sit infinite capacitatis quod ergo nego ut dicit si non igitur potest tantum intelligere finita non igitur tot quin plura immo tot quod non plura etiam finita haec ex quaterno suo

Item reportatum est ulterius quod exemplum meum de lacte arguit iste socius non esset ad propositum dixi enim quod sicut intenssima albedo in lacte non facit repugnantiam simul haberi in lacte intensam dulcedinem et sic de accidentibus aliis specifice distinctis

Sed illud non est simile ut videtur quia lac non habet activitatem respectu illorum accidentium

Et per idem medium probat quod exemplum meum de habitibus et speciebus non facit ad propositum quia anima non habet activitatem respectu habituum postquam ponuntur in anima ista videtur quod maior ratio sit ponere hic de habitibus quia homo potest experiri se habere multos habitus intensos et non potest hoc experiri de actibus igitur etc

Item dixi cuidam probationi per augustini contra ista factae quia secundum augustinum experimur nos per unum actum intensum interim ab alio inpederi sive eiusdem sive alterius dixeram quod hoc est ex poena peccati nobis inflicta pro statu praesenti scilicet obligatio ignorantia in potentia et similes defectus huius status miseri quae in futuro per dei gratiam auferentur

Contra inquit si sic a poena peccati quod non possumus experiri nos habere simul actus intelligendi multos intensos igitur si primum peccatum fuisset duplo gravius duplo minus talia experirentur et sic per peccatum aliquod possibile primi hominis potuisset fieri quod nichil omnino experiremur consequens falsum igitur antecedens

ad primum istorum dicendum quod non ex hoc quod intellectus vel anima beata non tot actus finitos quin plures diversarum specierum potest simul recipere sequitur quod ipsa sic infinitae virtutis in agendo tunc probat consequentiam per hoc quia aliter intellectus ad nullum finitum numerum effectuum terminaretur quin ultra posset concedo si ponantur plura concurrere requisita puta obiecta mo?tia et conprincipatia notitias sui vel etiam habitus cognitivi sufficientes nec hoc est inconveniens aliquod ratione accidentis quia ita est de omni remundi nata immutare intellectum vel sensum ad visionem sui et sic de accidentis aliis respectu effectuum in passis summe dispositis producibilibus ab eiusdem nam approximata sufficienter albedine uni oculo et medio disposito et illuminato ita mutabit illum ad tantum gradum visionis sui sicut potest causare in illo visu et certe si simul hoc facto poneret deus in eodem situ cum priori oculo oculum alium ista perfectum gradum visionis causaret albedo ista in 2o oculo sicut in primo fecerat et modo eodem etiam foret si a principio essent tales duo oculi in eodem situ adaequato et sicut dixi de duobus ita foret si 3s vel si mille immo non tot finiti quin plures possunt sic simul in eodem adaequato situ approximari quin aequaliter quaelibet illorum immutaret albedo ista sicut primum si per se solus illi albedini consimiliter aptaretur et si quilibet talium diceretur specie ab alio eorumdem intantum quod cum eodem obiecto tunc respectu eiusdem obiecti natus esset causare in seipso visionem alterius speciei quam aliquis de aliis consimiliter approximatis ad hoc non terminaretur activitas dictae albedinis ad numerum aliquem finitum visionum quin ultra illum posset igitur activitas non plus arguit in proposito infinitatem animae propter data quam activitas albedinis iam ostensa arguit albedinem esse infinitae virtutis activae unde penes multitudinem effectuum simul causabilium ab activo naturali cum principiis aliis activis et passivis sufficientibus requisitis numquam arguitur quantitas suae virtutis quia universaliter omne quod potest isto modo unum effectum efficere habitis albedinis requisitis non tot quin plura alia potest simul efficere sed potius secundum philosophum et veritatem mensuratur virtus ex magnitudine effectus in quem potest nec receptivitas etiam arguit hoc plus respectu actuum quam respectu habituum notum est cuilibet advertenti et cum probat quod immo si potentia non terminetur ad certum numerum effectuum huius in quem possit tunc erit infinitae virtutis cuius probatio est per ordinem intensivum non tot quin plurum finitorum excedentium se ordinate modo quo proceditur argumentum et excessu inproportionali cuiuscumque intellectus de facto iam beati super quemlibet talium et super totalem multitudinem talium intellectuum si daretur

Responsio quod argument tangit unam bonam difficultatem iam contra arguentem in casu stantem et contra quemlibet hominem sicut contra me nam effectum supponitur virtus et causata est virtus ante quam agat sicut dum agit igitur intellectus si non tot quin plures cognitiones specifice distinctas possit simul id est simul sit potens causare ista arguetur infinite virtutis sicut si simul causet infinitas nulla enim virtus substantialis sibi acrescit ex hoc quod efficiet in effectu sed nunc est ita quod omnis intellectus beatus non tot quin plures se distinctas cognitiones aequalis perfectionis cum primo danda vel perfectiores simul habet virtutem et potentiam causandi quia quilibet talis intellectus simul habet potentiam causandi in se visionem huius creaturae dandae sic a et duplae nobilioris secundum speciem si approximaretur in 4lo nobilioris secundum speciem et si sine termino finito quia quaelibet talis ordinis excedit infinite ratio huius socii sic efficax est potentiae infinitae consequentiam probo sic ipse suam quia si aliquis esset intellectus qui praecise haberet naturalem potentiam efficiendi partialiter quia totaliter nullus creatus intellectus potest nisi respectu suimet in se visionem respectu a obiecti ille esset alicuius determinatae perfectionis in agendo et si esset alius qui praecise posset in se causare visionem a et visionem etiam obiecti duplo nobilioris speciei ad a ille in duplo vel in aliqua alia certa proportione excederet primo datum intellectum sic quod in sexquialtera et sic non tantum quin ultra posset deus procedere ascendendo ad intellectus huius meliores et omnes tales intellectus inproportionaliter excedit intellectus quilibet iam beatus qui ad nullum finitum meritum limitatur respectu huius obiectorum igitur quilibet intellectus beatus est virtutis sive potentiae infinitae ecce quod non est omissum unum iota de tota forma arguendi huius et tamen notum est conclusionem esse singula non obstante quod nulla propositio in hoac deductione sumpta est minus evidens quam ista loco cuius ponitur in deductione argumenti huius socii et ideo sicut solveret istud argumentum meum ita solvat suum

Responsio igitur tam suo quam huic meo repercussorio argumento in primis dico quod infinita id est non tot quin plura posse efficere sive eiusdem speciei sive diversarum et hoc vel simul in passis eiusdem numerii simul sufficienter approximatis ita quod cuilibet illorum effectuum correspondeat suum proprium passum vel simul in eodem passo cui non repungnat non tot finita quin plura simul recipere cum activis aliis propriis in aequali numero et dei influentia generali non arguit sic potens esse potentiae infinitae et ad probationem dico quod antecedens illius conditionalis includit contradictoria tam in suo argumento quam in meo scilicet si esset aliquis intellectus qui tantum duas etc repungnantia enim est et contradictoria includens inplicite quod esset intellectus potens simul recipere vel efficere duas aequae intensas cognitiones alterius speciei quin non tot finitas quin plures possit simul efficere concurrentibus omnibus aliis requisitis vel quod intellectus aliquis sic potens intelligere a obiectum quin possit duplo nobilius secundum speciem et deinceps sine statu supposita dei influentia generali et huius oppositum supponunt argumentum igitur etc efficantia igitur sola non arguit infinitatem potentiae nec etiam receptio sola sicud probavi per exemplum de habitibus et speciebus igitur etc

Sed distinctione sicud supra tunc non huius supposita fide quod deus possit causare duplam creatam secundum perfectionem ad a et 4lam et octuplam et sic sine fine unde arguere dictum esse infinite potentiae intensive dico quod non sequitur quia creatura non potest hoc facere sic procedendo ut tetigit argumentum nisi alio semper concurrente unde nihil mirum si darentur omnia infinita et intellectus unus talis quin infinita cum intellectu conca?m communi possit producere effectus infinitos et verum est cum quod hoc arguit virtutem infinitam vel infinitas virtutes in causa vel in causis deus autem nullius conce eget auxilio vel concursu in agendo et ideo ex posita producendi simul non tot talia quin plura per se ipsum sine omni alio activo et passivo requisito arguit sufficienter eius potentiam infinitam non sic autem argueretur esse potentia infinita sed requireret in agendo infinita alia conprincipia effectiva sed requireret etiam passa infinita et influentia alterius activi principii infiniti sicut omnis requirit causa creata in agendo influentiam principii infiniti coagentis et determinantis quid producetur de infinitis produci vilibus in passo dato sicut alias declaravi

Ad 2m argumentum de situ dicendum quod non est inconveniens ex antecedente includente contradictionem sequi consequens inpossibile sed quod deus creet infinita entia secundum species suas absolutas de praedicamento substantiae vel quantitatis distincta includit repungnantiam igitur etc

dico igitur quod si infinita essent facta et animae beatae debitae approximata quod est inpossibile sequitur hic aliud inpossibile quod anima intelligeret omnia illa simul quodcumque distincte per infinitas dilectiones vel visiones specifice inter se distinctas vel intelligere illa posset et tamen ex hoc arguitur quod ipsa esset infinitae capacitatis istam consequentiam nego et causam alias quaestione 5 praesentis distinctione declaravi quia anima dicitur tantae vel tantae capacitatis non ex multitudine receptibilium in ea sed ex magnitudine illius quo potest repleri unde non capacius dicitur vas corporale quia potest recipere lac tam extensum et iterum simul albedinem lactis aequaliter extensam et iterum humiditatem lactis et eius dulcedinem et 5o gravitatem lactis et sic de aliis infinitis accidentibus consimilibus si darentur quam si lac replens illud vas per semet ipsum tale accidens ipsum informans haberet et prima fiet idem argumentum per omnia contra eum de habitibus et speciebus quo ad receptionem et de habitu et actu constat enim quod habitus intensissimus naturaliter receptus intellecti anima in nullo inpediret aequalem gradualiter actum simul recipi in eadem alioquin habitus summus in anima receptibilis magis inpedieret recipi simul intensum actum quam promoveret quod nullus sani capitis ponens habitus distinctos ab actibus dare vellet

ad 3m et 4m satis patet si enim detur quod talia accidentia non inpediunt se mutuo per suas intensiones simul recipi et similiter de habitibus et speciebus quocumque quin ultra quemcumque numerum finitum simul possint recipi in eodem ut iste annuit pro eo quod subiectum non efficit illud quin habentur sequitur primo quod habeo intentum quia talia ultra omnem finitam multitudinem simul recipi in eodem non est inpossibile ex natura potentiae et talium formarum 2o quod nec ratione activitatis repungnantia est ut superius declaravi nec aliquis rationabiliter rationem illam potest infingere sequitur igitur quod plene habeam quod volebam

ad 5m dico quod sumitur notorie falsum quod melius possit homo experiri se simul habere multos habitus intensos quam multos actus quia habitus non experimur in nobis nisi mediate discursus rationis quia scilicet invenimus nos promptiores ad actus similes post frequentiam multorum actuum alicuius speciei quam prius sed illam inclinationem activam posset ipse supplere deus et tamen ita pro nos inveniremus nos si hoc ipse faceret sicut cum habitu igitur ista experientia non est immediate respectu ipsius habitus sed actus suos intensos potes quilibet si voluerit in semet ipso certissime experiri etiam multos simul si multos habet sicut quod clare intelligit aliquid et simul fruenter diligit illud si ita in act faciat sicut notum est esse possibile unde de actu fidei loquens augustinus 13 de trinitate capitulo 1 et recitat hic magister libro 3 distinctione 23 capitulo 7 "fidem quam videt quisque esse in corde suo si credit vel non esse si non credit non sicut corpora quae videmus oculis corporeis et per ipsorum ymagines quas memoria teneus absentia cogitamus nec sicut ea quae non vidimus et ex his quae vidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus nec sicut hominem cuius animam et si non videmus ex nostra convincimus et ex motibus corporis hominem sicut videndo didicimus intuemur etiam cogitando non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est sed eam tenet certissima scientia" haec ille sed notum est cuilibet quod aeque perfecte experitur in se vel experiri potest actum sciendi vel contemplandi et actum diligendi esse si est et non esse si non est sint actum credendi secus est de habitibus quia multi valentes omnium negant habitum acquisitum distinctum ab anima et actibus qui tamen non minus de eis habent experientiam quam illi qui ponunt eos

ad 6m non dixi quod poena peccati sic quod non possumus experiri actus multos intensos si haberentur sed quod intensio unius non permittit secum alios alterius speciei disparatas sed unus remittit alium hoc dixi esse poenam peccati et hoc sufficiebat ut suum solverem argumentum quod non plus petebat quo ad illud bene tamen concedo quod repugnantia est non solum poena peccati sed ex natura actuum et ordine et ipsius potentiae quod in proprio genere distincte cognoscat animam oportent periretur persemet ipsum et inprobationem huius dicti quandam bene difficilem alias solvi libro id est Et si tunc adhuc aptetur argumentum de gravioratione peccati primi hominis consequentia non tenet quia pena in posita fuisset voluntaria et ideo patuit fuisse maior vel minor sicut deo placuisset et immensura quae deo placuisset

3us sub articulus esset tractare responsionem quam dedi ad 3m argumentum principale sed ideo omittatur quia eam minime reprobavit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8