Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 15
QVibusdam autem ignorantiae nebulis circa diuinam scientiam iam prius eius lumine dissipatis, nunc superest ostendere eodem lumine dirigente, quod res scitae non sunt scientiae Dei causae. Scire namque est magnae perfectionis in Deo: Si ergo scientia Dei causetur a scitis, ipse recipit perfectionem ab alio, ergo non est ex se summe perfectus. Item tunc non esset per se sufficientissimus; indigeret enim scitis a quibus posset suffragia suae scientiae mendicare: quo modo ergo erit incomparabiliter gloriosus, qui mendicatis suffragijs gloriatur? quod etiam destruit 5a. pars corollarij, primi, huius; & quaedam praehabita quinto huius. Item si scita essent causae effectiuae diuinae scien¬ tiae, praecederent illa, tempore, vel natura; sed quomodo, cum ista sint temporalia, haec aeterna? haec autem ratio paruula apud Doctores quamplurimos est famosa. Si etiam ita esset, Deus aliquo modo pateretur ab eis, contra septimam partem corollarij primi huius; quare & aliquo modo similiter mutaretur contra quintum istius. Quapropter & esset quoquomodo inferior, & ignobilior rebus scitis. Item tunc intellectus diuinus dee esset in potentia & indifferentia ad sciendum hoc, vel suum oppositum, & actuare¬ tur & determinaretur per aliud, sicut noster, & sic non esset actus summus nec primus, quae omnia prima Suppositio cum tertia parte corollarij primi huius destruit & refellit. Hae autem videntur rationes Philosophi 12. Metaph. 5i. vbi apparet probare Deum non intelligere aliquid aliud a seipso, non tamen hoc intendit probare, sed probat principaliter ibi trias Prishum est quod Deus non intelligit in potentia, quemadmodum dormiens, quia tunc non esset venerabilis & insignis. Secundum est quod ipse est sua intelligentia, id est, suus actus quo intelligit; Nam aliter esset in potentia, nec optima substantia; Per Intelligere enim honorabile, id est, per actum intelligendi diuersum ab eo, habet intelligentis honorem. Tertium est quod Deus non intelligit aliud a se, ita quod patiatur & perficiatur ab eo, tanquam a causa, sicut lntellectus noster vt patet in principio capituli manifeste. Postquam enim prius ostendit primitatem, immaterialitatem, perfectionem, & vnitatem Dei, volens consequenter ostendere, quomodo Deus intelligit, subdit dicens: Quae autem circa Intellectum, habent quasdam dubitationes: Videtur quidem enim apparentium diuinissimum; quomodo vero habens tale erit, vtique habet quasdam difficultates. Vbi Auerroes, quomodo &c. Quaestic non est in hoc, quod Deus debet esse perfectissimum, & nobilissimum omnium, sed quaestio est, quomodo erit hoc, quod est in fine perfectionis in se, secundum quod est talis dispositionis, scilicet Intellectualis. Igitur iuxta istud primum loquitur per totum capitulum, consequenter ostendens, quod Deus non intelligit aliud a se, ita quod Intellectus diuinus patiatur ab alio, habeatque perfectionem suae intellectionis ab eo, tanquam a causa, sicut lntellectus noster perficitur ab alio patiendo, sicut ex 3. de Anima satis patet. Vnde Auerroes vbi prius, Si intelligit aliud, tunc substantia eius non est actus eius, sed potentia, quam sit ista actio; quapropter perficitur necessario per hanc actionem, sicut Intellectus perficitur in nobis per id quod intelligit. Non erit ergo substantia nobilissima omnium entium, quia nobilitas non est ei, nisi quia perficitur per aliud, quod aliud necesse est vt sit nobilius eo, quia intellectum est perfectio intellsigentis. Et infra eodem, exponens illum textum suum; Et si alterius, quid est illud quod est vnum, & non aliud, sic dicit; Et si intelligat aliud, quid est illud quod semper est suum esse, & vnum sine alio; hoc enim non est, quia est scilicet intelligens per esse alterius e contrario illi quod positum est de primo principio, scilicet quod semper est, sine hoc, quod indiget altero Et cito nost ista, impossibile est vt Intellectus eius perficiatur, per quodcunque sit: Aliud enim quod intelligit quodcunque, intellectus eius consequitur illud, & est sub eo in ordine; sed Intellectus diuinus est valde nobilis & perfectus. Et subdit Aristoteles consequenter: Palam ergo quod diuinissimum, & honoratissimum intelligit, & non transmutatur, scilicet per aliud de potentia ad actum, sicut Intellectus noster, quod dupliciter probat statim: Primo sic, In indignius enim transmutatio: non omnis transmutatio in quocunque est in indignius, sed in ipso solo de necessitate sic esset, quoniam in aeque dignum, vel dignius trartmutari non posset, cum nec sit, nec esse poterit quicquam tale. Idem secundo sic probat; Et motus quidem iam tale, scilicet transmutatio de potentia ad actum; sed ostensum est prius supra 38o & alijs locis multis, ipsum esse immobilem omni modo. Vbi Auerroes, Cuius lntellectus est exiens de potentia in actum, sicut est de nostro lntellectu, Intellectus eius est motus, & omnis motus est, a motore: quapropter primum patitur, & mouetur ab alio, quod reputat impossibile manifestum. Et infra eodem; deducit ad hoc impossibile, quod perficiatur per vilius se, & subdit, Manifestum est quod principium nobilissimum non acquirit nobilitatem nisi per suam actionem; quemadmodum Intellectus in eis qui intelligunt non acquirunt nobilitatem nisi per actionem intellectus. Si igitur primum intelligit vilia, sic scilicet, quod perficiatur ab eis, contin git vt sua nobilitas sit in intelligendo vilia; ita scilicet quod acquirat nobilitatem ab eis. Quapropter & sua actio erit vilissima actionum: Vile enim esset tam nobili Principi nobilitatem suam ab ignobilioribus subditis mendicare. Et quia quodlibet vile in nobiliori est vilius, in ipso esset vilissimum, cum sit nobilissimus omnium, & honorabilior vniuersis. Quare & Commentator in fine comment. sic dicit; Hoc nomen scientia) aequiuoce dicitur de scientia sua & nostra; sua enim scientia est causa entis, ens autem nostrae scientiae. Patet igitur ex praedictis, quod sententia Aristotelis & Auerrois est, Deum non intelligere aliud a se a quo perficiatur, vel quod sit causa intellectionis diuinae, quod & expositiones aliorum similiter attestantur. Nullus igitur aestimet tantum Philosophum, in tam solenni materia tam turpiter delirasse, vt vel leuiter crederet Deum nihil omnino cognoscere, nisi tantummodo semetipsum. Dicit enim Auerroes in principio illius commenti, Ista questio est nobilissima omnium quae sunt de Deo, scilicet scire, quid intelligit, & est desiderata ab omnibus naturaliter. Amplius autem Themistius recitante Auerroe super 3. de Anima 36. dicit quod, Entia nihil aliud sunt quam scientia eius, id est, Dei, neque causa entium aliud est nisi scientia eius. Quare & Ammonius super i. peri hermenias vit. dicit, quod Di habent scientiam contingentium, velut omnia ea, quae in Mundo, producentes, & causae aut concausae omnium existentes. Et infra; Cognoscere, inquit, contingentia, ipsorum natura est, propter quod haec quidem in determinatam habentia naturam, posse quidem & euenire, & non euenire; illos autem velut modo nobiliori, quam sit ipsorum natura cognitionem illorum praeaccipientes determinate, & haec scire. Etenim res partibiles impartibiliter, & indistanter cognoscere ipsos est necessatium, & plurificata vnitiue, & temporalia aeternaliter; & generabilia ingenerabiliter; cognitionem, inquam, illorum praeaccipientes, ex prioribus, scilicet causis & principiis, videlicet, ex se ipsis, non ex rebus posterioribus quibuscunque. Cui & concordanter tam in sententia, quam in modo loquendi Dionysiis de Diuinis nominibus septimo, Diuinus animus omnia continet, omnibus remota scientia, iuxta omnium causam in seipso, omnium scientiam praeambiens, priusquam Angeli fierent, sciens, & adducens Angelos & omnia alia ab intus, & ab eo, vt sic dicam, principio sciens, & in essentiam ducens; Et hoc arbitror tradere eloquium, cum ait, Sciens omnia ante generationem eorum. Non enim ex existentibus existentia discens nouit Diuinus animus, sed ex se & in se secundumcausam, omnium scientiam, & cognitionem, & essentiam praefert, & ante coambiuit, vbi alia transtatio, praehabet, & praeaccepit: Et sequitur, Non secundum speciem singula contemplans, sed secundum vnam causae circumstantiam omnia sciens & continens, sicut & lux secundum causam in seipsa cognitionem tenebrarum praeambiuit, vbi alia transtatio, praeaccepit: Et sequitur, Non aliunde videns tenebras quam a lumine. Semet igitur diuina sapientia cognoscens, cognoscit & omnia, immaterialiter materialia, & non partite partita, & multa vniuersaliter vbi alia transtatio, & indiuisibiliter diuisibilia, & multa vnitiue: Et sequitur, Ipso vno omnia & cognoscens, & adducens. Etenim si secundum vnam causam Deus omnibus existentibus esse tradit, secundum eandem vnitam causam sciuit omnia, vt ex ipso existentia, & m ipso ante substituta; & non existentibus accipiet eorum scientiam, sed & ipsis singulis scientiae eorum erit largitor, non videns Deus propriam habet sui scientiam, alteram autem communem existentia omnia comprehendens; ?Ipsa enim seipsam omni modo cognoscens collocatio vbi eorum quae ab ipso sunt, & quorum est causa ignorantiae. Hac igitur Deus existentia cognoscit, non scientia existentium, sed ipsa sua; vbi alia transtatio ita habet; Ipsa omnium causa seipsam cognoscens vacat alicubi, si ea quae sunt ab ipsa, & quorum est causa, ignorauerit. Hoc idem ostendit Algazel 3. Metaph. sententia septima, & inter multa sic dicit; In necesse esse nihil est in potentia. Restat igitur, vt dicamus quod eum praescire ordinem vniuersitatis, est causa fluendi ordinem vniuersitatis ab eo. Auicenna quoque 8. Metaph 6. & 7. probat idem. Item Iohannes super 1. Sentent. dist. 39. Quaest. 2. adhaerens rationi Auerrois praetactae, dicit quod vera non mouent intellectum diuinum ad apprehendendum talem veritatem, quia tunc intellectus diuinus vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua. Amplius autem Deus omnia facta facit, tertio huius teste, & non sine scientia propria praecedente, per quintum istius; Illa autem scientia Dei praecedens, aeternaliterque praecedens, a posterioribus & temporalibus rebus factis fieri nusquam potest. Item praeterita & futura omnino non sunt, ergo omnino nihil causant in scientia Dei. Ergo nec praesentia, quia non aliter ex parte Dei cognoscuntur ab eo quando sunt praesentia, quam quando erant futura, vel erunt praeterita, cum Deus sit immutabilis omni modo, sicut capitulum quintum docet. Item tunc pure non entia non cognosceret, cum penitus nihil causent. Item tunc Deus pateretur a rebus necessario, quia necessario scit omnia, quod videtur eius summam libertatem etiam rerum vilissimarum subijcere seruituti. Item tunc a re fortiori, & perfectiori magis pateretur, & magis illam cognosceret, & cum res quando habet esse praesens actuale, habet esse perfectius, quam quando habet esse tantum potentiale & futurum, sequitur quod Deus non magis cognoscat Petrum, quam ab initio cognoscebat; & si quid crescat, vel decrescat in aliqua entitate, crescet similiter vel decrescet in cognitione diuina, quod eius immutabilitas non permittit. Item E tunc Deus non esset primum in genere causae efficientis, quoniam nihil efficit nisi per cognitionem. Sibi namque Psal. 103. ata psallit, Omnia in sapientia fecisti; cognitionis autem eius principium effectiuum est res cognita, ergo naturaliter est prior tali cognitione, ergo &st omni operatione precedente ab illa. Iterum sic ad idem, In omni ordine mouentium mouens non motum prius est mouente moto, vt patet expresse per Philos. 3. de Anima 54. & per Auer. similiter in Com: sed res cognita est mouens intellectum diuinum non mota; Intellectus vero diuinus mouens & motus: ergo res cognita est primum efficiens & primum mouens simpliciter, & non Deus. Item tunc Deus non esset omnium prima causa, non enim causat extrinseca nisi sapientia disponente, & huius est causa prior, scilicet ipsum scitum, quod magis patet de futuris, A enim esse futurum est causa praescientiae Dei, & Deus non est causa, quare A est futu¬ rum, quia tunc penitus ignoranter causaret. Ergo A esse futurum, est hic simpliciter prima causa: imo & cum praescientia Der ita sit hic effectus, quod nullo modo causa, causatur ab aliqua causa priori quae non est Deus, quae omnia ab omnibus Philosophis, & Theologis vnanimiter condemnantur. Item contingentia ad vtrumlibet non sunt de se magis determinata ad vnam partem quam ad aliam, quia tunc non essent ad vtrumlibet: ergo non possunt de se determinate causare in Deo cognitionem vnius partis, nec alterius; ergo illa non sunt causae diuinae scientiae vllo modo. Item si sic, Deus non esset causa efficiens seu mouens in illa motione qua mouetur a scibili, contra tertium huius & quartum. Item tunc res haberet hoc, quod sic sit motiua Dei a se sola, non a Deo; Deus enim non causat aliquid nisi scientia praecedente, nec Deus esset causa talis veritatis. Hoc est motiuum, seu mouet, quae repugnant praehabitis, 20. 30. & 40. 110. & 130o. manifeste. Item si res cognita esset causa cognitionis diuinae, causaret eam secundum modum suum essendi; quia secundum Philosophum 2Metaph. Vnumquodque sicut se habet vt sit, ita ad veritatem; quare & ita ad cognitionem causatam ab eo. Ergo res scita esset mensura scientiae Dei naturaliter prior eo: Illud enim est mensura prima alterius, secundum quod aliud primario mensuratur. Quod etiam patet per Philosophum, 10. Metaph. 5. dicentem, quod scientia & sensus magis mensurantur a rebus scibilibus & sensibilibus, quam eas mensurent; quia secundum Auerroem ibi, scientia & sensus sequuntur entia, non e contra: Et est hoc verum communiter de omni scientia, quae causatur a scitis; Non enim eo quod scitur aliquid tali scientia, sic est ex parte rei, sed e contra: Et hoc patet in expositione illius loci secundum Sum. Thomam; vbi & sic addit; Si qua vero scientia est, quae est causa rei scitae, oportet quod sit eius mensura vt scientia artificis est mensura artificiati, quia vnumquodque artificiatum mensuratur secundum hoc, quod perfectum est ad similitudinem artis, & hoc modo se habet scientia Dei respectu omnium. Hoc etiam satis potest probari ex illo processu Philosophi, quoniam sicut, in omni alio genere est vna mensura prima naturaliter omnium in tali genere contentorum, ita est in genere scibilium; sud talis mensura praeter diuinam scientiam nulla poterit assignari: Apud quem enim melius poneretur fmensura scibilium, quam apud illum qui per suam sapientiam, cuius non est nomerus, nec friensura, omnia in mensura, & numero, & pondere disponebat, Sapient. 11. Vnde & Esaiae 40 Quis mensus est pugillo aquas, & coelos palmo ponderauit? quis appendit tribus digitis molem terrae, & librauit in pondere montes, & colles in statera? Videretur namque nimium indecens & indignum, vt artificiatum mensuram daret artifici, & creatura metas poneret Creatori. Vnde Boetius 5. de Consolatione Philosophiae, prosa vlt. dicit; Indignum esse, si scientiae Dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta complectens, rebus modis omnibus ipsa constituit; quod & statim probat per aliam rationem; Nihil vero, inquit, posterioribus debet; quasiargueret isto modo; Omnis habens bonum ab aliquo primo, debet sibi aliquid, vt gratiam vel amorem: sed Deus nil debet posterioribus, ergo nullum bonum habet ab eis. Vnde Apostolus ad Rom. II. Quis prior dedit illi, & retribueretur ei? Et ex hoc verbo, posterioribus, posset elici aliud argumentum; quod si res scitae essent causaediuinae scientiae, cum causa sit priorpaturaliter causato; res scitae essent priores naturaliter scientia Dei, quod videtur, absurdum, cum ipse sit primus, & nouissimus, principium & finis. Hoc idem probat supra eodem, prosa 3. pulchre & diffuse: dicitque; Neque illam probo sid est, approbo) rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim, non ideo quid esse euenturum, quoniam illud prouidentia futurum esse prospexit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse, cuius rationem ponit, dicens:; Quam paeposterum est vt aeternae praescientiae talium rerum euentus causa esse dicatur, quia causa prior naturaliter est causato? Ponitque statim aliam rationem ad idem, cum dicit; Quid autem est aliud arbitrari, ideo Deum futura, quoniam sunt euentura, prouidere, quam pare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse prouidentiae? Dicitque Petrus Lumbardus, 1. Sentent. dist. 45. 4 quod voluntas Dei est causa omnium, quae nulla causa praeuenitur, quia aeterna est, ideoque causa illius quaerenda non est, Item praedestinatio est aeterna, ergo nulla est causa generationis illius, ergo futura non sunt causa illius. Adhuc autem sic ad idem; Si scita essent causae diuinae scientiae, ipsa multum adiuuarent eum in sciendo, & darent sibi consilium, & ostenderent illi agenda; & sic fatuus homo, vel asinus, esset adiutor necessarius, consiliarius, & doctor sapientissimi Dei nostri; quod omnes aures Catholicae respuunt vel audire. Esaias quoque quadrageshoc plane determinat, ita dicens; Quis adiuuit Spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, & ostendit illi cum quo inijt consilium, ac instruxit eum, & docuit eum semitam iu¬ stitiae, & erudiuit eum scientiam, & viam prudentiae ostendit illi? Quem sequens Apostolus ad Romanos vndecim, ita quaerit; Quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, & retribuetur ei? Hoc etiam probat Anselmus de Concordia, sexto, per rationem sumptam a prioritate causationis prius factam; cui & concordat Hugo De Sacramentis libro primo, part. quarta, capite primo. Item Augustinus I5. de Ciuitate Dei, decimoter. Ad omnia quippe scienda quae scit, sufficit sibi illa perfectio: vniuersas autem creaturas suas, spirituales & corporales, non quia sunt, ideo nouit; sed ideo sunt, quia nouit; Non enim nesciuit, quae fuerat creaturus: & supra 6. capit. vlt. ita dicit, Cum decedant, & succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt; ac non potius ideo facta sunt, vel mutabilia, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Item 13. Confess. vlt. sermonem dirigens Deo dicit; Nos ea, quae fecisti, videmus, quia sunt, tu autem quia vides, ea sunt; & supra 7i. 4a. Quid improuisum tibi, qui nosti omnia? & nulla natura est, nisi quia nosti eam.
On this page