Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 26

1

QUAEST. XXVI. Primum diem spiritualem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane (Ibid., 5) ?

2

RESP. Omnis creatura antequam tempore suo fie­ ret, in ipso Dei Verbo prius erat ab Angelis cogno­ scenda, et sic suo tempore faCienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane: quia plus videtur ipsa creatura in Deo, quam in se ipsa videatur. Creatura plus scilicet videtur in arte qua facta est, quam ipsa in se ipsa quae facia est. Propterea enim ait evangelista Joannes, Quod faclum est, in ipso vita erat (Joan. 1,3, 4). Oinnia ergo quae. facta sumit, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in se ipsis vita non sunt. Coelum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Den via sunt. Vivunt igitur in Deo sine initio, atque incomtnutabili­ ter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus vi. dentur ab Angelis sanctis in Verbo Dei ubi sunt vita, quam in se ipsis; quia scientia Angelorum in compa­ ratione Dei quodam modo vesperascit. Sic ergo in cognitione' spirituum, dies primus; incognitione fir­ mamenti, secundus; in cognitione discretionis terras ac maris, lerlius; in cognitione solis ac lunae et stella­ rum, quartus; in cognitione reptilium et volatilium, quintus; in cognitione jumentorum et ferarum vel hominis, sextus. Neque enim diei unius, quem intel­ ligimus naturam spiritualium creaturarum, id est, angelicarum, sexies facta cognitio, sex dies fecit, propter senarii numeri perfectionem. Sed de numeri senarii perfectione aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam. Libens adesto, et te totam ad audiendum prepara. Unum in numeris dividi non potest: ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo duo dividi possunt: sed pars corum unum est. Igitur divisio duorum in bis unumest: divisio mum in ter unum est. Quid autem aliud hie numerus ostendit, nisi Trinitatem qu;e Deus cst? quae quamvis tres sint personae, unum creduntur in unitate naturae. Quatemarius duas partes habet: nam quarta ejus, unum; mediaejus, duo. Unum vi­ delicet et duo tria sunt. Ecce partes suas; nec ultra excrescit, nec completur; ct ideo imperfectus est nu­ merus, Quinarius non habet nis! unum, quod est quinta ejus. Senarius ergo numerus perfectus est, quia partibus suis completur: habet enim unum, quod est sexta pars ejus; duo, quae sunt tertia; tria, quae sunt media. Unum ergo, duo, et tria, sex faciunt. lucoque propter hujus numeri perfectionem, sex die­ hus operatus est Deus omnem creaturam. Tres ergo hae partes senarii numeri demonstrant nobis Trinila­ tam Deum, in trinitate numeri, mensurae, et ponderis, fecisse omnem creaturam. Plurimum valEre senarit numeri perfectionem, in Scripturis san ctis frequenter reperimus, praesertim in morte Domini simpla, et in resurrectione ejus simpla, et in morte nostra dupla, et in resurrectione nostra dupla1. Mors itaque Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in carne sola. Mors vero nostra non in carne solum, sed et in anima: in anima propter peccatum, in earne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non habuit, In aniina non est mortuus, nisi tantum in carne; et hoc propter similitudinem carnis peccati, quam de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors profuit duplae nostrae, et simpla ejus resurrectio duplae nostre re­ surrectioni profuit. Est etenim mors carnis ejus et resurrectio ejus, mors carnis nostrae et resurrectio ejus, et mors anim;e nostra; et resurrectio ejus. Mors autem carnis ejus cl resurrectio cjus, duas mortes nostras et duas resurrectiones nostras significat. Unde si addas ad unam mortem Domini et unam resurre­ ctionem ejus, quae duo faciunt, quatuor, hoc est, duas mortes et duas resurrecliones nostras, sex fiunt. Ideo­ que simplum Domini bis, et duplum nostrum his, tria bis sum; et tria bis secundum quod supra diximus, partes sunt unde senarius numerus est. Nam et tri­ ginta sex horae quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congrunnt. Duodecim ergo horae fue­ runt diurnae. et viginti quatuor nocturnae. Item iginti quatuor ad duplam mortem nostram concinunt, et illae duodecim horae ad mortem Domini simplam. Re­ vera enim et nativitas ejus senarium numerum habet. Q ladraginta enim et sex annis aedificatum esse tem­ plum asserunt Judaei in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini (Joan. II. 20,21). Q adraginta et sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginti et sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde in diem parturitionis augmentari. Quadragies scxies quippe seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui faciunt menses novem et dies sex I. Computa ergo ab octavo calendas aprilis quando passus est Dominus ( nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus), usque in diem octavum calendas januarii, et reperies dies ducentos septuaginta sex, qui constant pe r senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quan decem et octo annis curvaverat satanas, quam sanavit Domi­ nus, dicemus (Luc. XIII, 11-13) ? quia et ipsi anni se­ narium numerum halent. Ter enim seni octodecim suut. Illa itaque mulier inteiligitur figurare genus humanum, quod sexta aetate saeculi a captivitate dia­ boli Redemptor noster Dominiis Jesus liberavit. Pri­ ma aetas est ab Adam usque ad Noe. Sccunda aetas est a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmi­ grationem Bahylunis. Quinta, a transmigratione Ba­ bylonis usque ad adventum Domini nostri Jesu Chri­ sti. Sexta quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium. Sexta igitur aetate saeculi reformatur genus humanum ad imaginem Dei. Profecto enim anni de­ cem et octo, non solum sex aetates, sed eliam tria tempora evidenter demonstrant: unum scilicet ante Legem, alterum sub Lege. tertium sub gratia Igitur et ipse annus senario numero continetur. Habet euim dies trecentos sexaginta quinque. Sexies autem sexa­ geni, sunt, trecenti sexaginta. Remanent profecto dies quinque et quadrans: Quinque autem dies sexies, sunt mensis. Tamen etiamsi illum quadrantem pro die ponas, a parte totum, sex faciunt. Eccc quantum nie Dominus adjuvit, de seuarii numeri perfectione, etsi non quantum volui, tamen quantum potui, red­ didi rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 26