Text List

Quaestio 1

Quaestio 1 [Brussels Transcription]

Circa prohemium libri sententiarum duo principaliter quaeruntur primum est utrum theologia sit scientia 2m est de quo est tanquam de subiecto

Ad primum sic proceditur et videtur quod theologia non sit scientia et hoc ex eo deo quo est Est enim de gestis singularibus dei et sanctorum vetris et novi testamenti quae gesta hystorialiter describuntur de quibus dicit beatus augustinus in libro 83 quaestionibus quod hystoriae rerum semper creduntur et nunquam intelliguntur sed de hiis quae nunquam intelliguntur non potest esse scientia quia omnis scientia ex intellectibus accipitur ut in primo posterioris dicit aristoteles De intellectibus autem meliorem habemus acceptionem quam sit scientia Cum ergo ex quibus accipitur theologia non sint intelligibilia videtur quod theologia non sit scientia

Item confirmatur omnis scientia est ex universalibus primo posterioris gesta vero sunt particularia Dicit etiam aristoteles primo metaphysicae "ple[?] est principium artis et scientiae"

2o arguitur cum noster intellectus sit possibilis non potest accipere scientiam nisi per propositiones primas quas habet apud se et a nullo accipit doctore quibus et quam instrumentis ducitur ad actum et contrarium illis nihil accipitur sicut est de quolibet affirmatio vel negatio vera et quod nomina et voces non significant[?] infinita et huiusmodi quae ponit philosophus 4o primae philosophiae Inter has autem est quod una natura sit per esse numeratur in diversis ypostasibus sive suppositis et quod diversarum naturarum substantia potentia et proprietate differentium diversae sunt ypostases et quod non est idem corruptibile et incorruptibile sicut probat philosophus primo de caelo et m Sed theologia est de contrariis istis est enim de trinitate personarum in una natura et diversitate naturarum in una persona christi et de resurrectionem mortuorum quae potissima sunt in theologia igitur principia quae intellectus noster habet apud se non permittuntur ut ex istis generetur scientia in ipsa ergo videtur quod theologia non sit scientia

3o arguitur cum tres sunt partes acceptionis ut dicit philosophus ex probabilibus opinio ex credibilibus fides et haec etiam adiuta rationibus ex probabilibus nascitur et ex intelligibilibus generatur scientia Cum igitur scriptura sacra ex credibilibus sit videtur quod non sit scientia de theologicis sed fides unde beatus augustinus 14 de trinitate "non quicquid scire potest ab hominibus huic scientia tribuo ubi plurimum supervacaneae vanitatis et noxiaecuriositatis est sed tantum illud quo fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit gignitur nutritur et roboratur" igitur videtur quod de theologicis fides sit et non scientia

Praeterea si scientia est necessariam[?] est meritum fidei dicit enim beatus gregorius in omelia paschali quod fides non habet meritum ubi humana ratio praebet experimentum Cum igitur scientia quae in nobis est ex humana sit ratione videtur quod doctrina fidei scientia non sit

Ultimo arguitur ex hoc quid dicit boethius et ptholomeus in almagesti in principio quod quaedam propter nimia suam perfectionem perfecto intellectu intelligibilia non sunt ut deus et substantiae separatae Sed de quibus non est perfectus intellectus non generatur perfecta scientia Et hoc confirmat dionysius de divinis nominibus capitulo primo dicens quod cum ad divinam venimus perfectam invenimus irrationabilitatem et hoc est etiam quo dicit philosophus in libro de causis quod prima causa est supra notitia et supra rationem et quod numquam deficiunt linguae a narratione eius non propter excellentiam esse eius prima ad thimo 6 "habitat lucem inaccessibilem"

In contrarium arguitur Id quod sumitur ex principio verius scitur quam id quod scitur ex aliquo 2orum sed quod scitur per inspirationem scitur ex principio igitur verius scitur quam quod scitur ex aliqua alia causa

praeterea quod scitur immobilibus immo ex immobilissimis verius scitur quam quod scitur ex mobilibus vel minus immobilibus Quod autem per revelationibus sicut ex immobilissimis scitur cuiusmodi sunt theologica igitur de illis verissima scientia est

Pro responsione ad hanc quaestionem est notandum quod dimissis multis modis quibus scientia accipitur proprie scientia est habitus stans et immobilis non dico immobilis radicatione in subiecto sed immobilis veritate habitus dico acceptus et effectus ex intellectus non ex sensibus vel imaginabilibus eo quod illa ab appenditiis appenditis materiae separata non sunt et ideo firmitatem veritatis non habent hinc dicit philosophus primo posteriorum quod demonstratio quae facit scire est ex puris veris et immediatis ex quorum veritate et stabilitate scientia accipit veritatem et firmitatem Sed inter intelligibilia differentia est quoniam inter omnia intelligibilia neccesse necesse est esse unum primum intelligibile quod per se a se sit intelligibile formaliter et effective Effective dico quia ante se non habet causam efficientem suae intelligentis sed in natura sua et essentia est intelligibile fons et principium omnis intellectus a quo omne intelligibile per participationem habet quod sit intelligibile Sicut in physicis primum movens est motivum a seipso tum quia ante se non habet causam sui motus efficientem tum in natura et essentia sua est movere propeter quod principium quod movet motum motivam veritatem habet a ipso et est sua virtus motiva fontaliter effluens omnes virtutes motivas in omnibus aliis moventibus hoc intelligibile est divinus intellectus prout ipse lux est et causa omnium intelligibilium propter quid dicit averrois quod scibile illud quod omnes homines natura scire desiderant intellectus divinus est prout primam habet influentiam super omnia intelligentia et intelligibilia conferens intelligibilibus virtutem qua possint intelligere et dans intelligibilibus scilicet lumen quo movere valeant intellectum ad actum intelligendi Et hoc est quod dicit dionysius quod intellectus divinus per omnes expand?it intellectuales vultus

Istis notatis sit haec conclusio responsiva ad quaesitum Theologia est maxime scientia immo ve rius maxime sapientia Probatur sicut iam dictum est Scientia est habitus accep tus ex intelligibilibus sed divinus intellectus non est nisi intellectualis prout est lux et causa omnium intelligibilium et ex illo immediate in nobis est theologia igitur ipsa est maxime scientia etc Consequentia manifesta est ex quod nominis scientiae assumptum patet quoniam ipsa est per revelationem spiritus sancti immediate supponitur iohanni 16 "cum venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem" Item 2a secunda ad chororum 4 "deus qui dixit de tenebris lumen splendescere illuxit in cordibus vestris ad illuminationem scientiae evan?iiclaritatis christi"

Ex quibus patet quod theologia est ex primo intelligibili et ex prima forma intelligendi omene quod intelligitur prout lux luminum est in se ipso et relucens in omnibus aliis Et hoc est quod "ab omni homine hominescire desideratur" Si enim propter quod unumquodque ta le et illud magis ut in primo posteriorum dicit aristoteles Scimus autem 2a secunda propter prima si natura desideramus scire 2a secunda multo magis prima

Ex praedictis patet quod ipsa est maxime sapientia quia ipsa est per ultissimas causas quoniam ex divino intellectu et per divinum intellectum eorum quae sunt difficillima ad cognoscendo ut puta quod deus est trinus et unus quod verbum est caro factum etc Ipsa etiam est gratia sciendi talis autem sapientia et ut dicit philosophus primo primae philosophiae ?Ponam? plio? intellectu est notandum quod beatus augustinus super illa verbo dixit et facta sicut dicit dixit id est verbum genuit in quo erat ut fieret Erat inquam in verbo secundum quod verbum est "ars patris plena rationum omnium viventium" id est qui omnes in ipso vivunt et vita sunt Est autem creatura in hoc verbo dicitur scilicet sicut in medio cognoscendi secundum rationem et sicut in causa operativa et productiva Et ideo dicitur iohanni primo "quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum" lux dico irradians super omnia super omnia cognita sicut dicitur in psalmo "ex utero ante luciferum genui te in splendoribus sanctorum" Vita autem secundum quod verbum est operativum quod non respectu quorumdam a philosophis attribuitur motui caeli dicendo quod est immortale et sine quiete in his quae sunt ut vita quaedam natura existentibus omnibus hoc per prius convenit verbo respectu omnium creatarum quia omnia sunt in ipso ut in causa et portantur ab ipso hebraeos primo "portans omnia verbo virtutis suae"

Haec duo ut dicunt beatus augustinus et anselmus servunt[?] duplicem modum effluxus creaturarum a creatione Secundum enim quod sicut vita in ipso effluunt a virtus ut subsistant in natura propria Et secundum quod sicut lux effluendo manifestantur in intellectu angelica

De primo dicit augustinus primo super genesum In omnia me invenimus[?] quasi non animi sui aut corporibus motibus operari deum sicut operatur homo vel angelus sed aeternis atque incommutabilibus et stabi libus rationibus coaeterni sibi ubi sui

De 2o dicit idem in 3o eiusdem libro primo creabatur lux in qua fieret cognitio ubi d?i per quod creabantur alia atque ipsa cognitione esset ei ab informitate sua converti ad formantem deum unde patet quod omnis creatura in natura sau propria subsistit quia in verbo vita erat Sed ex hoc quod in verbo lux erat habet omnis natura creata quod se manifestet et intellectum moveat ad intelligendum se diffundendo et generando 2m esse formae tantum sive 2m esse spirituale quod idem est sicut lumen se diffundit generatione formali quae est formae de forma Et hoc incessanter natura creata operatur quoniam incessanter properat ad finem

2m esse enim materiale non potest esse in intellectu ut vult philosophus 2m hoc esse enim scilicet materiale sive in materia aut quod est natura ipsa incommunicabilis est Ex ea igitur parte qua in verbo lux sunt intelligibiles sunt naturae creatae ex quo accipitur rationes rerum creaturarum in verbo existens amp sunt intelligibiles quam existens in creaturis quoniam in verbo sunt ipsa lux unde omnis manifestatio et declaratio

In creaturis vero occ?bit per casum et distantiam a luce prima quae est in verbis aut ipsum verbum hinc est quod omnes scientiae quae de creaturis sunt sive per humanam adv?ientionem quamvis rationes habeant immobiles secundum se tamen eaedem rationes per esse in tribus creatis acceptae mobiles sunt magis et minus per distantiam maiorem aut minorem a prima luce et secundum quod plus et minus miscentur potentiae ut patet de physicis mathematicis et metaphysicis omnis igitur scientia humanitus adinventa quamdam habet imperfectionem quia ab intelligibilibus et rationibus iventis in creaturis umbram saltem aliqualem patientibus et si rationes omnium rerum sicut in verbo et sint ipsa lux scientiae tamen humanae acceptae sunt ab ipsis repertis in creaturis ubi patiuntur mobilitatem saltem secundum esse ut dictum est hinc est quod ap intellectum nostrum ex parte ipsarum in acceptatione scientiae aliqualis oritur difficultas applicando principia et rationes ad effectum propter quod loquitur neccessaria necessaria est tamquam instrumentum ipsius intellectus ad scientiarum inventionem Sed scientia scriturae sacrae non sic accepta est a rationibus mobilibus et in creaturis repertis sed fundata est in rationibus aeternis penitus immobilibus et secundum rationem et secundum esse Est enim impressio quaedam et sigillatio divinae sapientiae immediate in nobis ut mens humana dei sapientis sigillum sit et impressa formis et rationibus causae primae in sapientia sua creatis et reperantis et glorificantis sua creata quod dicitur canticum 8 "pone me ut signaculum super cor tuum" ordo exponendo gregorius dicit signaculum est sigillum profun datum dint propter quod ezechiel 27 dicitur de angelo excellente caeteros in sapientia "tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore"

Istae rationes in verbo existentes non solum quae sub esse existentiae per creationem rebus communicatae a quibus humanitus colligimus scientias verum igitur rationes sacramentorum absconditorum a saeculis et secretorum divinorum sicut ministerium trinitatis incarnationis passionis resurrectionis iudicii finalis etc sunt summae et primae et maximae et abtis? causae rerum

Istae rationes in verbo existentes sunt principia sacrae scientiae et sunt intelligibilia omnia pura et ab istis intelligibilibus in nobis sit scientia quae dicitur theologia secundum quod spiritus sanctus dignatur huiusmodi rationes nobis ostendere seu revelare Ex quibus omnibus patet quod theologia est maxime scientia immo verius maxime sapientia quoniam ex causis altissimis primis et maxime veris sequitur quod ipsa est ydea idea omnium scientiarum et omnes scientiae aliae sunt sub ea omnes enim aliae acceptae sunt a creaturis istius vero a rationibus in verus existentibus immediate accepta est quae movent nostrum intellectum immediate luce aeterna increata et non alia luce aut lumine ? quae lux est per essentiam alia intelligibilia seu rationes in creaturis acceptae movent lumine accepto ? et perti?to a prima luce propter quod ipsa in demonstratione est fortissimae veritates eo quod per revelationem primi luminis omnia demonstrant quae demonstrant Aliae vero scientiae demonstrant per lucem intelligentiae in creaturis acceptam quae lux saepe occumbit subiecti malitia quae est in caligine fantasiarum phantasiarum Ista vero demonstrant per lucem puram et invincibilem sapientiae 6 "luci conparata invenitur prior" "luci enim succedit nox" Et ibidem Sapientiam "autem non vincit malitia" unde ioannes primo de luce quae est vita dicitur "vita erat lux hominum" "et lux in tenebris lucet et tenebrae eumnon comprehenderunt" Cui verbo addit chrisostus "Quin potius lux comprehendit tenebras et sui claritate dissipavit"

Istis positis respondetur ad primam rationem cum arguitur theologia est de gestis singularibus dei et sanctorum etc dicendum quod theologia est de periculantibus sed non particulariter consideratis sed prout particulare est potentia universale et arguitur ex eis sicut ex universalibus quia sicut in uno similiter se habet in omnibus propter quod sequitur anima petri est im moralis igitur anima omnis hominis unde particularia sacrae scripturae posita universalia sunt et ex ipsis arguitur sicut ex universalibus sicut dicit apostolus ad romanos " abrahamcredidit deo et reputatum est ei ad iustitiam" Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum Et ita ista fides spes et caritas in abraham accepta sunt valet universalem in omnibus accepta sunt Similiter revelatum a spiritu veritatis in uno verum est revelatum in omnibus est verum Et sic vere ex universalibus et intelligibilibus ut dictum est Sed causa quare proponitur haec scientia in patribus est quia secundum apostolum ad titum primo "scientia est secundum pietatem informans ad fidem et meltum operum" et talis scientiae perfectio ultima in operibus est particularibus Talis enim scientia magis creditur eis qui talia agunt amant et opera faciunt quam propter persuasionem ut philosophus 9 ethicorum Item haec scientia in operibus particularibus traditur ut quasi exemplariter rusticam instrueretur contionem Omnibus enim neccessaria necessaria est ad salutem et sapientibus et ydeotis ideotis ad romanos primo "Sapientibus et insipientibus debitor sum" et ideo modo qui competit omnibus tradi debuit Modus vero scientialis aut artificialis non est competens omnibus prima ad corinthios 8 Non omni est scientia tamen quia in partibus latent theologiae universales multae a patribus pulcerrime extractae sunt et scientialiter traditae sunt et artificiose in originalibus eorum sicut patet in libris beatorum dyonisii augustini gregorii et aliorum Et sic sit quod dicit iheromus quod in eadem scientia aliter doctus aliter sentit indoc tus uterque tamen sentit ad aedificationem unde gregorius "sacra scriptura fluvius est in quo et agnus peditatet elephas natat" vocans agnum pium et simplicem qui quasi pediendo de virtute in virtutem proficit in exemplari doctrina quae particulariter et singulariter proponitur Elephantem vero vocat sapientem et littera tum quod ad profunda sapientiae quae collitur in particularibus non attingit Et quod dicit augustinus quod gesta numquam intelliguntur intelligitur de gestis humanis in quibus non sicut in uno sic in omnibus aliis est

Ad 2am cum intellectus noster sit possibilis non potest accipere scientiam nisi per propositiones primas etc dicendum quod ratio bene concludit de intellectu intelligente praecise ex lumine sibi connaturali Ex lumine enim sibi connatura li scilicet intellectus agentis non accipit scientia nisi per propositiones primas in illo lumine quas habet a per se --> sed ex lumine naturae superiorum quae est verbum et lux vera intellectus ele vatur ad supermundana quae potentia sola divina et voluntate sunt ut dicit chrisostus sicut scientia trinitatis incarnationis etc "et his lumine desuper influente assentit et certius ea scit quam ea quae ex lumine sibi connaturali accipit"

Ad 3m cum arguitur cum arguitur cum tres sunt partes acceptionis etc respondetur quod sunt credibilia quae intelligibilia esse non possunt sicut humana quae potentiam universalitatis non habent et haec non generant nisi opinio vel fidem non secundum quod fides est virtus sed secundum quod dicit philosophus opinio adiuta rationibus fit fides Et sunt credibilia quae per inductionem luminis superioris fiunt intelligibilia et haec certissimam faciunt scientiam Isaiae 6 secundum translationem 70 septuaginta "nisi credideritis non intelligetis" Et dyonisius dicit divinis nominibus capitulo 7 quod "fides est lumen locans credentes in primam veritatem et primam veritatem in ipsis immobilem" et ideo sub lumine illius accipitur quod sub lumine connaturali accipi non potest dicit enim boetius quod "quidquid potest potentia inferior potest superior et amplius"

Ad 4m cum arguitur si theologia scientia est evacuat meritum fidei etc dicendum quod si esset experimentum ex humana ratione aut scientia verum esset quod evacuaret meritum sed scientia ex rationibus fidei non evacuat Et quo dicitur quod omnis scientia nostra est ex humana ratione hoc non est verum nisi intelligatur de scientia humanitus et non divinitus accepta

Ad ultima cum arguitur ex hoc quod dicit boetius etc patet solutio praedictis Perfectissima enim lumine humani intellectus non perfecte intelliguntur Lumine vero superioris naturae vere possunt intelligi et perfecte perfectione viae et non patriae nisi paucis ut paulo in raptu hoc concessu sit per privilegium speciale Iob 36 "omnes vident eum unusquisque intuetur procul" "Nunc cognosco ex parteTunc autem cognoscam sicut cognitus sum"

Ex his patet quod credibile 3bus modis se habet ad intellectum ut dicit augustinus in libro 83 quaestionum "Impossibiliter ut in gestis hominum quae semper creduntur et numquam intelligunturAntecedenterut in gestis divinis quae non intelliguntur nisi prius credanturConsequenter ut in disciplinabilibus quae mox ut intelliguntur statim creduntur"

Explicit prima quaestio proheminalis primi libri sententiarum magistri petri lombardi

Back to TopNext

On this page

Quaestio 1