Table of Contents
Liber 1
Caput 1
ARISTOTELIS ETHICA .i. opus de moribus, ad Nicomachum filium, ab Ioanne Argyropylo Bizantio traductum, & ab Ioanne Maiore Hadingtonano elucidatum: Cuius est Prologi & Lib. I. Cap. I.
OMnis ars omnisque doctrina atque actus itidem & electio, bonum quoddam appetere videtur. Quapropter bene veteres bonum ipsum id esse dixerunt, quod omnia appetunt. Finium autem differentia quaedam esse videtur. Quidam enim sunt operationes, quidam praeter has ipsas, opera quaedam. Atque in quibus praeter operationes alii quidam sunt fines: in iis ipsa opera sunt operationibus praestabiliora. Cum vero complures sint actus, & artes, atque scientiae: fit vt multi sint etiam fines. Medicinae namque finis est sanitas: artis extruendarum nauium, nauis: facultatis rei militaris, victoria: & familiaris rei gubernandae, diuitiae. Quae autem talium sub aliqua vna potentia sunt: vt ars conficiendorum frenorum, caeteraeque omnes instrumentorum equestrium effectrices, sese habent ad facultatem equestrem: & haec cum illis, omnisque actio bellica ad militarem facultatem: & ad alias aliae simili modo. In iis omnibus fines earum quae rationem architecturae subeunt, magis sunt expetibiles, quam omnes fines inferiorum: Et illi enim horum gratia expetuntur. Atque nihil interest siue fines actuum ipsae sint operationes, siue praeter ipsas aliquid aliud, vt in dictis facultatibus intueri licet.
Caput 2
⁋ Secundum caput Prologi docet in rebus humanis esse aliquem finem vlitimum: & quod cognitio finis vltimi est ad humanae vitae directionem oppido accommoda, & huiuscemodi consideratio ad scientiam politicam potissimum attinet, ea propter est praecipua.
Si igitur quispiam rerum agendarum est finis, quem nos propter seipsum, caetera autem propter hunc volumus: neque fit vt omnia propter aliud expetamus (esset enim hoc modo sine vllo fine semper abitio, atque hinc noster appetitus inanis vanusque resultaret) constat hunc talem finem summum bonum: ipsum optimum esse. Et ad humanam igitur vitam, magnam huiusce cognitio opem affert. Nam vt sagittarii, signum habentes, magis id quod oportet attingere possumus. Quod si ita sit, enitendum est hunc ipsum figura quidnam sit comprehendere, & cuius sit scientiae vel facultatis percipere. Videbitur autem eius esse quae maxime dominatur: maximeque rationem subit architecturae. Talem autem sese offert ipsa ciuilis facultas. Haec enim & quas scientias in ciuitatibus esse, & quales quemque discere, & quousque oportet, instituere solet. Eas praeterea facultates, quae summis afficiuntur honoribus, vt rei militaris, reique familiaris facultatem, ac oratoriam artem, huic subesse facultati videmus. Cum igitur caeteris actiuis scientiis haec vtatur: & leges ferat atque instituat quid quisque agere & a quibus abstinere debeat: huius finis, caeterarum omnium facultatum continet fines. Quo fit vt hic finis sit bonum ipsum humanum. Qquam enim vnius hominis idem & ciuitatis est bonum, ciuitatis tamen comparare conseruareque bonum maius atque perfectius esse videtur. Nam amabile est, & si vni soli: maius autem atque diuinius est si genti ciuitatibusve acquisitum, partumque conseruetur. Haec igitur appetit haec doctrina, cum sit facultas quaedam ciuilis.
Caput 3
DIcetur autem satis, si declarabitur perinde atque subiecta materia postulat. Ipsum enim exactum non est in omnibus simili modo rationibus flagitandum: sicut nec in iisce quae per artem conficiuntur. Honesta autem & iusta de quibus ciuilis considerat, tantam differentiam erroremque habent, ivt lege tantum esse videantur, & non natura. Talem etiam quendam errorem habent & ipsa bona, quia compluribus ex ipsis accidunt detrimenta. lam enim quidam ob diuitias, quidam ob fortitudinem periere. Amabile igitur est de talibus atque ex talibus dicentes, grosso modo figuraque, verum ipsum ostendere: & de iis quae sunt plerumque, atque ex talibus dicentes talia & concludere. Eodem modo & vnumquemque auditorem ea quae dicuntur acceptare oportet. Est enim eruditi exactum ipsum eatenus in vnoquoque genere flagitare, quatenus fert ipsius rei natura. Simile namque videtur esse mathematicum suadentem probare, & ab oratore demonstrationes exigere. Atque bene quisque iudicat ea quae cognoscit, & ipsorum bonus est iudex.
Is ergo in vnaquaque re bene iudicat, qui in illa est eruditus. Absolute autem qui est in omnibus eruditus. Quapropter iuuenis ciuilis disciplinae non est idoneus auditor. Est enim rudis actuum vitae. Ex his autem, & de his ipsae rationes efficiuntur. Praeterea cum perturbationes sequatur: vane, sineque vtilitate audiet: quippe cum finis non cognitio sit, sed actio. Interest autem nihil iuuenis sit aetate, an moribus iuuenis similis. Non enim defectio est ob tempus: sed quia viuit & persequitur singula cum perturbatione. Talibus enim inutilis fit ipsa cognitio: perinde atque incontinentibus ipsis. lis autem qui suas rationi subiiciunt appetitiones, cum rationeque agunt, magnam afferre potest vtilitatem.
Caput 4
NVnc autem repetentes dicamus: cum omnis cognitio atque electio bonum quoddam affectet, quidnam fit id quod ciuilem appetere dicimus facultatem: & quid omnium rerum agendanrum supremum sit bonum. Nomine igitur omnes fere de ipso consentiunt. Nam & vulgus & elegantes foelilicitatem inquiunt esse. Atque bene viuere, bene agere, & foelicem esse: eadem Resse putant. De foelicitate autem quaenam sit dissentiunt: & non similiter gus, ac sapientes eam assignant. Quidam enim vnum quid eorum quae clara, manifestaque sunt, ipsam esse putant: vt voluptatem, aut diuitias, aut honorem. Quidam aliquid aliud: persaepe etiam vnus, idemque, diuersum. Nam cum aegrotat, sanitatem: cum pauper est, diuitias. Ignorationis vero conscii suae eos admirantur qui magnum aliquid & vltra vires ipsorum dicunt. Quidam autem praeter haec plura bona: aliud quoddam per se esse putabant, quod quidem & his vniuersis vt sint bona censuere causam esse. Omnes igitur opiniones scrutari superuacaneum est fortasse. Satis autem erit, si eas scrutabimur quae maximae extant: aut rationem aliquam habere videntur.
Atenim ne lateat nos eas inter sese rationes differre quae a principiis proficiscuntur: & quae ad principia pergunt. Recte enim & Plato dubitabat atque quaerebat: vtrum a principiis, an ad principia sit ipsa via: vt in stadio ad calcem exiisse qui praemia ponunt: an contra. Enimuero semper est a notis incipiendum. Haec autem duobus modis talia sunt. Alia namque sunt nobis, alia simpliciter nota. Nobis igitur forsitan ex iis incipiendum est, quae nobis sunt nota. Quo bene circa institutum moribus eum esse oportet, qui de honestis & iustis & omni ciuili ratione est sufficienter auditurus. Est enim principium esse. Atque si hoc satis constet, non opus erit ipso cur est. Talis autem aut habet principia, aut accipere facile potest: cui vero neutrum horum inest, is Hesiodi sententiam audiat hisce carminibus explicatam. "Optimus ille quidem est, ex sese qui omnia nouit: Perceptis quae post & semper sunt meliora. Is rursum bonus est, paret qui recta monenti. At qui ex se nescit: nec cuiquam porrigit aures Vt bona percipiat: demens & inutilis ille est."
Caput 5
SEd nos eo redeamus vnde digressi sumus. Summum enim bonum foelici tatemque non sine ratione ex viuendi modo videntur existimare: vulgus quidem & importunissimi, voluptatem. Quapropter & deditam voluptatibus vitam amant. Tres enim sunt maxime quae praecellunt: ea quae nunc dicta est, & ciuilis, & contemplatiua tertia. Vulgus igitur mancipii simile penitus esse videtur: pecorum vitam diligendo. Habet autem rationem, quod complures eorum qui sunt in potestatibus constituti, perinde atque Sardanapalus viuunt. Elegantes autem & ad agendum idonei: honorem. Honos enim finis fere ciuilis est vitae. Videtur autem ab eo dista re quod quaerimus. Nam tam in iis qui afficiunt, quam in iis qui afficiuntur honoribus: esse videtur. Summum autem bonum proprium quid taleque esse vaticinamur: vt auferri facile nequeat. Praeterea honorem persequi videntur: vt seipsos bonos esse credant. Itaque a prudentibus, & apud eos qui ipsos cognoscunt, & ob virtutem honoribus affici quaerunt. Constat igitur secundum hos ipsos honore praestabiliorem esse virtutem. Atque forsitam & finem quispiam ciuilis vitae magis hanc esse putauerit. Verum & ipsa videtur imperfectior esse. Videtur enim posse virtutem haben tem, & dormire: aut non agere quicquam per vitam & insuper in maximis malis atque aduersitatibus fortunae positum esse. Eum vero qui ita se habet: nemo foelicem dixerit: nisi qui positio nem obseruat. Sed haec hactenus. Satis enim de his est & in conuersionibus dictum. De con templatrice autem vita: quam tertiam diximus: in sequentibus considerationem faciemus.
Ea vero quae pecuniis incumbit, violenta quaedam est vita: ipsaeque diuitiae non sunt id quod quaerimus, bonum. Vtiles enim sunt & ob aliud. Quapropter ea quae prius sunt dicta: potius quispiam fines esse existimauerit: quippe cum propter se expetantur. At neque etiam illa vi dentur: quamquam ad ipsa complures inactae sunt rationes. Haec igitur missa faciamus.
Caput 6
REstat autem fortasse de vniuersali bono considerare, & quonam modo dillcitur dubitare, quamquam haec quaestio perardua nobis est: propterea quod amici sunt qui formas ipsas introduxerunt. Verum melius forsitan & oportere vildebitur sua quoque praesertim philosophos, pro veritatis salute refellere. Nan lcum ambo sint amici, sanctum est honori veritatem praeferre.
Qui igitur & xhanc attulerunt opinionem in iisce non faciebant ideas: in quibus prius & posterius esse dicebant. Idcirco neque numerorum ideam conficiebant. At bonum & in substantia dicitur, & in quali, & in eo quod est ad aliquid. Atque id quod est per se substantia ve. prius est eo natura quod est ad aliquid. Est enim hoc propagini & accidenti eius quod est si mile. Quibus efficitur, vt non sit in omnibus communis quaedam idea. Praeterea cum bonum aeque atque id quod est dicatur: (Nam in substantia dicitur bonum, vt mens & deus: & in quali, virtus: & in quanto, mediocre: & in relatione, vtile: & in tempore, occasio: & in loco, mora: & alia istiusmodi) constat non esse commune quicquam vniuersale ac vnum. Non enim in omnibus praedicamentis: sed in vno tantummodo diceretur. Praeterea cum eorum quae vnam habent idaeam: vna sit & scientia, bonorum etiam omnium vna scientia quaedam esset. Nunc autem plures sunt & eorum quae sub eodem praedicamento sunt collocata: vt temporis. in bello quidem militaris facultas. In aegritudine autem ars medendi. Et mediocris in alimento quidem medicina. In laboribus autem ars corporis exercendi. Dubitauerit autem quispiam quidnam & velint dicere ipsum, quodque si vna & eadem hominis est ratio: & in ipso homine & in homine. Nam quo vterque est homohoc differentiam inter sese nullam habebunt: quod si ita est, neque quo vtrunque est bonum. At vero naeque quia perpetuum est, ideo magis erit bonum: siquidem neque diuturnum album magis est album, quam vnius album diei. Probabilius autem de ipso videntur dicere Pythagorici: ipsum vnum in bonorum serie collocantes, quos secutus videtur & Speusippus.
Sed de his quidem alius erit sermo. In iis autem quae dicta sunt controuersia quaedam videtur, quod rationes non de omni bono sunt dictae Dicum tur autem vna specie bona, ea quae amantur per se. Ea vero quae haec efficiunt, aut aliquo modo conser uant, aut contraria prohibent: propter haec ipsa, modoque alio, bona dicuntur. Constat igitur bona bifariam dici: alia per se, alia propter illa. Seiunctis igitur per se bonis, a bonis vtilibus: consideremus si ea quae sunt per se, vna idea bona dicantur. At quaenam quispiam posuerit per se bona? An ea quae & sine aliis persequimur: quale est sapere, & videre, & voluptates nonnullae atque honores? Haec enim tametsi propter aliud quippiam persequimur: tamen ex iis esse posuerit quispiam quae sunt per se bona. An nihil aliud praeter ideam ponendum est? Quare forma res quaedam erit inanis. Quod si haec quoque per se sunt bona, eandem in his omnibus ipsius boni rationem inesse oportebit: perinde atque albedinis ratio eadem est in niue atque cerussa. At honoris, & prudentiae, & voluptatis hoc ipso quo bona sunt, diuersae sunt rationes ac differentes: ipsum ergo bonum non est quid commune vna idea.
At quonam modo dicuntur? Non enim iisce similia sunt quae nomine eodem fortuito nuncupantur. Dicuntur ne igitur: quia sunt ab vno, aut ad vnum omnia conferuntur? An comparatione potius rationum: Etenim vt est in corpore visus: sic est in aia mens: & aliud item in alio. Sed haec in praesenti forsitan omittenda sunt. Nam exacte ipsa discutere: ad aliam magis spectat philosophiam. Et de idea similiter. Constat enim & si est aliquod vnum bonum quod communiter praedicatur: aut separatum quid ipsum per se: non tamen aut agi, aut acquiri ab homine posse. Nunc autem tale quaeritur. Fortasse autem cuipiam melius esse videbitur cognoscere ipsum ad ea bonorum quae pos sideri ac agi possunt. Nam velut exemplar id habentes magis ea quae nobis sunt bona sciemus. Et si scierimus: assequemur. Haec igitur ratio habet quidem quandam probabilitatem. Ascientiis autem discrepare videtur. Vniuersae namque bonum affectantes quoddam: idque quod deest perquirentes, huius praetermittunt cognitionem. Tantam tamen opem vniuersos artifices ignorare, & non perquirere non est consentaneum rationi. Dubium autem est & quidnam ad suam artem, aut textori confert aut fabro: si ipsum scierit bonum, aut quonam pacto vel medicus vel dux euadet peritior, qui ideam ipsam aspexerit. Neque enim valetudinem hoc modo medicus, sed hominis: immo vero huius fortasse considerare videtur: quippe cum singulis hominibus medeatur. Sed de his hactenus.
Caput 7
NVnc rursus redeamus ad id quod quaerimus bonum, & quid tandem sit ipsum inuestigemus. Esse enim aliud in alia actione, arteque videtur. Aliud T est enim in medicina, & in re militari, & in caeteris simili modo. Quid igi tur vnicuique bonum est? An non id gratia cuius caetera aguntur: hoc autem in medicina quidem est sanitas. In rei vero militaris facultate victoria: & in extruendarum aedium arte domus: & in alia aliud. In actione etiam omni electione ve id quod est finis. Huius enim gratia caetera omnes agunt. Quare siquis omnium rerum agendarum sit finis: is ipsum bonum agendum erit. Sinautem vero plures: hi ipsi.
Oratio igitur migrando ad idem accessit. Enitendum autem est magis hoc decla rare. Cum itaque plures esse videantur fines: & horum quosdam ob alios expectamus: vt diui tias, fistulas, instrumentaque, omnino perspicuum est non omnes fines esse perfectos. At finis optimus, perfectum quiddam esse videtur. Quare si tantum vnus perfectus sit finis, is hic erit qui quaeritur. Sin plures: is qui horum est perfectissimus. Eum autem qui per se est expetibi lis perfectiorem eo dicimus esse: qui est propter alium expetendus. Et eum qui nunquam ob alium expetitur, iis vniuersis qui per se & propter illum etiam expetuntur. Et eum igitur perfectum simpliciter: qui per se semper est & nunquam ob alium expetendus.
Talis autem finis ipsa foelicitas maxime esse videtur. Hanc enim propter se ipsam semper, & nunquam ob aliud quicquam expetimus. Honorem autem, voluptatem, mentem, virtutem denique omnem, & propter se ex petimus (quippe cum ipsorum quodque expeteremus: si nihil inde etiam proueniret) & foelicitatis etiam gratia per haec ipsa foelices fore nos arbitrantes. Sed illorum gratia foelicitatem: aut ob aliud prorsus expetit nemo.
Idem & ex sufficientia videtur accidere. Perfectum nanque bonum per se sufficiens esse videtur. Sufficiens autem dicimus: non ipsi soli qui vitam solitatiam agit: sed & parentibus, & natis, & vxori, & amicis omnino, ac ciuibus: quandoqui dem homo natura ciuilis est. Atque sumendus est in hisce terminus quidam. Nam si ad paren tes hoc ipsum & natorum natos & amicorum amicos extenderis: in infinitum fiet abitio. Sed de hoc considerandum est postea. Id autem sufficiens esse ponimus: quod solum a caeteris segregatum, expetibilem vitam facit: reique nullius indigentem. Talem autem foelicitatem ipsam esse existimamus. Et insuper cum non numeratur cum caeteris maxime omnium expetibilem, numeratur: cum magis expetibilem cum minimo bonorum esse putamus. Excessus enim bonorum fit id quod adiungitur. Id autem semper magis est expetibile quod maius est bonum. Perfectum igitur quoddam & sufficiens videtur esse foelicitas: cum sit rerum agen darum omnium finis.
¶ Sed forsitan foelicitatem quidem summum esse bonum dicere ab vniuersis conceditur: desideratur autem vt dilucidius quidnam sit ipsa dicatur. Hoc igitur for tasse fuerit, si opus hominis caperetur. Vt enim modulatoris, statuarii, caeterorumque artificum, & eorum omnium omnino quorum est opus aliquod actione bonum: & id quod bene sese habet, in ipso opere videtur consistere: sic & hominis bonum in opere ipsius esse vide¬ bitur: si sit ipsius aliquod opus. Eabri ne igitur & sutoris opera sunt quaedam actionesve: hominis autem nullum est opus sed est ociosus? An vt oculi, manus, pedis, & cuiusque omnino partis aliquod opus esse videtur: sic & hominis praeter haec omnia quispiam aliquod posuerit opus? Quid igitur id fuerit tandem? Viuere enim homini commune videtur esse cum plantis. Opus autem proprium quaeritur. Segreganda est ergo nutriendi augendique vita. hanc sentiendi sequitur vita. At ipsam etiam homini cum equo, ac boue, omnique animali constat esse communem. Restat igitur actiua quaedam rationem habentis. Huius autem aliud est vt obediens rationi, aliud vt eam habens atque intelligens. Sed cum haec etiam bifariam dicatur: ea ponenda est quae est actu: haec enim magis proprie dici videtur. Est igitur opus homi nis, operatio animae per rationem: aut non sine ratione. At vero opus huius, ac studiosi huius, idem esse genere dicimus vt citharoedi: studiosique citharoedi. Et hoc in omnibus absolute. excessu qui est a virtute ad ipsum opus adiuncto. Citharoedi namque opus est citharam pulsare, studiosi vero bene pulsare. Eodem modo cum hominis opus vitam quandam esse ponamus & hanc ipsam operationem animae, atque actus cum ratione: studiosi profecto viri haec ip sa sunt: cum bene, recteque fiunt. Singula autem bene, per propriam virtutem efficiuntur. Quae cum ita sint: fit vt bonum humanum animae sit operatio per virtutem: & si plures sint virtutes, per optimam nimirum & perfectissimam:
Et insuper in vita perfecta, Ver enim nec vna facithirundo, nec vnus dies. Et beatum eodem modo, foelicemve, nec vnus dies, nec breue efficit tempus,
summum igitur bonum hoc circunscriptum sit modo. primum nanque forsitam vt figuram quandam describere, postea depingere ipsum oportet. Videtur autem cuiuslibet esse ea quae bene sunt circumscripta producere & explicare atque exponere. Tempusque talium inuentor esse atque adiutor bonus: vnde & artium facta sunt incrementa. Est enim cuiuslibet id quod deest supplere ac addere. Oportet autem & ea quae supradiximus in memoria habere: & ipsum exactum non in omnibus eodem modo, sed in singulis vt patitur subiecta materies: & eousque quousque ad doctrinam attinet, flagitare. Nam faber & geometra diuerso modo angulum rectum inquitunt. Alter enim quantum vtilis est ad opus? Alter quidnam sit, & quale quidem ipsum inquirit. Contemplator enim est veritatis. Idem modus & in caeteris est seruandus: ne iisce quae instituimus agere plura fiant ea quae fines illorum egrediuntur. Nec in omnibus simili modo causa postulanda est. Sed sat est in quibusdam si bene demonstrata fue rint esse: quod quidem & in ipsis principiis fit. Atque hic modus primus est & principium Principiorum autem alia inductione, alia sensu, alia assuetudine quadam, alia alio modo perspiciuntur. Enitendum est autem singula pertractare vt suapte natura percipi possunt: & adhibenda est diligentia vt bene diffiniantur. Nam magnam ad ea quae sequuntur afferunt opem. Principium enim plusquam dimidium totius esse videtur: & eorum quae quaeruntur conplura per ipsum manifesta fieri solent.
Caput 8
COnsiderandum est igitur de ipso non ex conclusione solum, & iis ex quibus est ipsa ratio: sed ex iis etiam quae de ipso dicuntur. Vero namque omnia quae competunt consona sunt. Afalso autem cito ipsum discrepat verum. Cum igitur bona in tria sint diuisa: & alia externa, alia circa animam, alia circa corpus bona dicantur: ea quae sunt circa animam, propriissime maximeque di ⁋Acimus bona. At actus & operationes animae circa animam esse ponimus. Quare hac opinione cum antiqua, tum a philosophantibus concessa: bene dicitur finem ipsum actus quosdam & operationes esse. Sic enim fit, vt sit ex ipsis animae bonis, & non ex bonis externis. Consonum est etiam ipsi rationi, & id quod dicitur: foelicem inquam bene viuere beneque agere, fere enim bona quaedam vita, bonaque actio dictus est. Cuncta praeterea quae circa felicitatem quaeruntur, ei quod dictum est, inesse videntur. Aliis nanque virtus, aliis prudentia, aliis sapientia quaedam, aliis haec aut horum aliquod cum voluptate, aut non sine voluptate foelicitas esse videtur. Sunt & qui externam etiam affluentiam simul accipiunt. Atque haec partim multi & antiqui, partim pauci, virique dicunt praeclari: quorum neutros tota via aberrare, sed aliquid ex parte & in plurimis verum attingere consentaneum est rationi.
Eorum igitur sententiae: qui vel omnem vel aliquam virtutem foelicitatem asserunt esse, ipsa ra l tio consona est. Huius est enim ea operatio, quae per ipsum efficitur. Interest autem fortasse non parum, in possessione, an in vsu, ac in habitu, an in operatione summum consistere bonum putare. Fieri enim potest vt habitus, & si quidem inest, nullum efficiat bonum: vt in dormiente: vel etiam alio modo quodam ocioso facto. Vt operatio autem nihil efficiat boni, fieri ne quit. Qui nanque operatur, aget vtique necessario: & bene etiam aget. Atque vt in olympia, non ii qui sunt elegantissimi forma praestantissimique robore: sed ii qui decertant, coronis afficiuntur (ipsorum enim aliqui vincunt) sic & qui bene agunt, eorum quae sunt in vita pulchra bonaque compotes fiunt.
Est autem & vita ipsorum per se iucunda. Nam voluptate quidem affici, ex iis est quae ad animam pertinent. ld autem est cuique voluptati, cuius amator dicitur quisque: vt equus equorum amatori: & spectaculum spectaculorum identidem amatori: eodem modo & amatori iustorum iusta: & omnino virtutum amatori, ea quae per virtutem efficiuntur. Quae igitur voluptati sunt vulgo, ea repugnantia sunt: propterea quod non natura talia sunt, sed amatoribus honestatis ea sunt voluptati, quae sunt natura iucunda. Tales autem eae sunt actiones quae a virtute emanant. Quare & his ipsae sunt voluptati, atque per seipsas iucundae. Ipsorum igitur vita non indiget voluptate, tanquam aliqua foris adiungendased habet in seipsa voluptatem. Praeter enim ea quae dicta sunt, neque bonus is est qui honis actionibus non delectatur. Nam neque iustum eum quisquam dixerit, qui iustis non gaudet: neque liberalem eum, qui liberalibus actionibus non delectatur. Et in caeteris eodem modo. Qa si haec ita sint actionum, eae quae a virtute proficiscuntur, per seipsas sunt voluptati atque iucundae. At vero bonae quoque sunt, & etiam pulchrae: atque horum vnumquoque maxime ipsis competit. si recte de his ipse iudicat studiosus. ludicat autem vt est dictum. Optimum ergo & pulcher rimum & iucundissimum est ipsa foelicitas: & non seiunguntur haec perinde atque in illo deliaco carmine separantur. "Summe est pulchrum, ex astrea quod gignitur alma. Optima si valeas res est, quod quilibet optat, Summe est iucundum si re potiaris amata." Haec enim operationibus omnia competunt. Has autem ipsas, aut vnam ipsarum quae sit opti¬ L ma, foelicitatem ipsam dicimus esse,
Videtur tamen & externis indigere bonis, vt diximus, Fieri enim non potest aut non facile fit: vt is res agat praeclaras, cui facultates desunt. Mul ta nanque per amicos, per diuitias, per ciuilem potentiam, tanquam per instrumenta aguntur. Quibusdam autem carentes, vt nobilitate, bona prole, pulchritudine, beatitudinem maculant. Non enim satis ad foelicitatem idoneus est, qui penitus est deformis, aut ignobilis, aut solitarius sine prole. Et minus etiam fortasse: si cui perpraui sint filii, vel amici, aut boni mortui sint. Vt igitur diximus, videtur foelicitas & talis indigere prosperitatis. Vnde quidam prosperitatem fortunam, quidam virtutem foelicitatem esse dicunt.
Caput 9
VNde & dubitatur: vtrum disciplina, an assuerudine, an alio quodam modo per exercitium acquiri possit: an aliqua diuina sorte: an & ob fortunam proueniat. Si igitur & aliquid aliud deorum est munus hominibus, consentaneum est rationi & foelicitatem a diis ipsis dari: & eo magis, quo caeteris humanis bonis est praestabilius. Verum hoc ad aliam magis considera tionem forsitan pertinet. Videtur tamen & si non a diis immortalibus mittitur, sed virtute disciplinave quadam vel exercitio comparatur: diuinissimum esse. Praemium enim finisque virtutis, optimum & diuinum quiddam ac beatum esse videtur:
fuerit etiam & multum commune. Fieri namque potest vt disciplina quadam ac diligentia ab vniuersis iis comparetur, qui nullo principio labefactato, idonei sunt ad consequendam virtutem: quod si melius hoc modo quam ob fortunam foelicem esse, rem ita sese habere consentaneum est rationi. Siquidem ea quae sunt secundum naturam, vt quam optime sese habere possunt sic se habent suapte natura: & ea similiter quae per artem conficiuntur, atque a quacumque proueniunt causa: & ea maxime quae apraestabilissima proficiscuntur: id autem quod maximum atque pulcherrimum est fortunae tribuere: valde erroneum est.
Patet etiam ex ipsa ratione quod quaeritur. Dicta est enim operatio animae per virtutem. Caeterorum autem bonorum alia inesse necessarium est: alia adiuuant, suntque vtilia: vt instrumenta haec & iis consona sunt quae in principio diximus. ipsum enim finem facultatis ciuilis optimum ponebamus. haec autem magnam adhibet diligentiam: vt ciues ipsos disponat, bonosque faciat: & ad honestas res agendas idoneos reddat.
Merito igitur nec bouem: nec equum: nec aliud quicquam animantium diximus foelix, quippe cum fieri nequeat vt ipsorum quicquam talis sit particeps operationis. Hanc autem ob causam neque puer est foelix, nondum enim est idoneus ad res tales agendas propter aetatem qui dicuntur foelices: ob spem dicuntur: est enim opus (vt diximus) & perfecta virture & perfecta etiam vita. Multae namque mutationes in vita fiunt: variaeque fortunae: atque fieri potest vt is qui maxime bonis abundat: in magnas incidat in senecture calamitates: vt in heroicis de Priamo dicitur, eum autem qui tali fortuna est vsus: & miserabiliter obiit: nemo foelicem dicet.
Caput 10
ESt ne igitur nec vllus hominum foelix quam diu viuit dicendus: sed Solonis sententia finem spectare oportet? Quod si & ita ponendum est: tum ne felix Aest cum e vita discesserit: an id absurdum est penitus nobisipsis praesertim qui foelicitatem operationem quandam dicimus esse? Qa si mortuum foelicem non dicimus: neque Solon id vult, sed tunc dici beatum hominem, tuto posse: quia iam est extra omnia mala calamitatesque. Habet quidem & hoc controuersiam quandam. Mortuo nanque bonum & malum videtur aliquid esse: siquidem & viuenti: non autem sentienti: vt honores, infamia, & filiorum, posterorumque omnium prosperitates, atque aduersitates. Dubitationem autem & haec afferunt. Ei nanque qui ad senectutem vsque beate vixit: secundumque rationem decessit: multas circa posteros accidere mutationes con tingit: & alios ipsorum esse bonos, vitamque consecutos esse pro dignitate, alios contra: constat autem & distantiis ad parentes, multis variisque modis ipsos sese habere posse. Absurdum igi tur est, si defunctus simul etiam mutaretur: & nunc foelix fieret, nunc miser. Absurdum est etiam, & minime nec aliquod ad tempus, posterorum ad parentes res pertinere.
Sed redeundum est ad id quod prius est dubitatum Ex illo namque & id quod nunc quaeritur fortasse perspicietur. Si igitur finem spectare oporteat: & tunc beatum dicere quenquam: non quia beatus tunc est, sed quod prius erat: quo pacto non est absurdum, si cum est foelix, non vere de ipso dicetur quod inest. Quia viuentes dicere beatos ob mutationes nolumus: & quia foelicitatem quidem stabile quiddam nulloque modo facile mutabile esse putamus, fortunam autem in iisdem saepe reuolui: nam si fortunam sequamur, saepe numero foelicem ac miserum eundem dicemus: Cha meleontem quendam ostendentes ipsum foelicem esse ac debiliter collocatum. An fortunam sequi nullo modo est rectum? Non est enim in ipsa bene vel male viuere situm: sed indiget humana vita ipsius vt diximus. Operationum autem eae quidem quae a virtute proficiscuntur, foelicitatis: eae vero quae sunt, contrariae: contrarii dominae sunt.
Attestatur huic sententiae & id quod nunc dubitauimus. Etenim nullis in operibus humanis tanta est firmitas quanta est in operationibus iisce quae a virtute proficiscuntur: hae nanque stabiliores & scientiis ipsis esse videntur. Harum autem ipsarum, eae quae caeteris antecellunt maxime stabiles sunt, propterea quod in his ipsi beati, & maxime & continuatissime viuunt. Hoc enim simile est causae, vt ipsarum non fiat obliuio. Id igitur quod quaeritur, competet ipsi foelici: & erit talis per vitam. Nam semper aut maxime ea aget & contemplabitur quae prodeunt a virtute: fortunamque feret pulcherrime: & omni ex parte concinne ac aequabiliter: quippe qui vere bonus atque quadratus est sine vituperatione.
¶ Cum autem a fortuna multa eueniant. & magnitudine. paruitateque differant, parua quidem siue sint secunda siue aduersa, constat non facere vitae momentum: grandia vero ac multa si secunda sint, beatiorem vitam efficiunt: quippe cum ad decorandum sint apta, & vsus ipsorum pulcher studiosusque fiat. Sin aduersa, premunt laeduntque vitam beatam: afferunt enim dolores & multas operationes impediunt: attamen & in iis ipsis perlucet ipsa honestas cum multas quispiam ac magnas aduersitates facile perfert: non ob insensibilitatem, sed quia generosus est atque magnanimus.
Quod si operationes do¬ mine sunt, vt diximus, vitae: nemo beatorum fuerit miser. Nunquam enim odiosum quicquam atque improbum aget. Eum enim qui vere bonus atque prudens est fortunam omnem decore perferrepro facultateque rerum semper res pulcherrimas agere, vt & ducem bonum praesentibus vt castris ad optime gerendum bellum: & bonum item sutorem ex sibi datis pellibus pulcherrimum conficere calceum, caeterosque omnes identidem artifices arbitramur: quae cum ita sint, miser quidem nunquam fuerit ipse foelix. Beatus tamen non erit, si in Priami calamitates inciderit,
nec igitur varius facileque mutabilis erit: neque enim foelicitate facile aut a quibusuis, sed ab e ingentibus & multis aduersitatibus dimouebitur: & ex talibus non in paruo sed in longo quodam perfectove tempore rursus fuerit foelix, magnas in eo res praeclarasque nactus.
Quid igitur obstat eum foelicem dicere: qui per virtutem operatur perfectam: & bonis externis satis abundat: non quouis in tempore: sed in vita perfecta? An est addendum: & ita est victurus & secundum rationem moriturus: quippe cum futurum quidem incertum fit nobis: foelicitatem autem finem, & omnino perfectam omni ex parte ponamus? Quod si ita fit, viuentium eos quibus ea quae diximus & insunt & inerunt beatos dicemus, beatos autem homines. Sed de his quidem eousque sit diffinitum.
Caput 11
FOrtunam autem posterorum amicorumque omnium nihil conferre, longe ab amicitiae finibus discedere & opinionibus contrarium esse videtur. Cum vero multa sint ea quae eueniunt, variasque differentias habeant, & alia magis alia minus conferant: in singula quidem ipsa diuidere prolixum & infinitum esse videtur, sat autem erit fortasse, si de his ipsis vniuersaliter, figuraque dicetur. Vt igitur aduersitatum earum quae beatis eueniunt aliae pondus aliquod momentumque habent ad vitam, aliae sunt uiores: sic sese habent & ea quae circa amicos accidunt omnes. Viuentibus autem, an mortuis calamitas accidat, multo magis refert: quam res nefandae grauesque agantur: an in tragoediis recitentur. Animaduertenda est igitur differentia hoc etiam pacto: immo vero considerandum forsitan est, si cuiuspiam boni vel mali participes sint defuncti. Videtur igitur etiam si quippiam ex his ad ipsos perueniat siue bonum siue contrarium, exile quid ac paruum, aut simpliciter aut illis esse: si quidem tantum ac tale vt neque beatos eos efficiat qui beati non sunt: neque beatitudinem auferat a beatis. Videntur igitur tam prosperitates quam aduersitates amicorum aliquid defunctis afferre: tale autem ac tantum, vt nec foelices haud foelices, nec aliud quicquam huiuscemodi faciat.
Caput 12
HIs autem determinatis: de felicitate consideremus, vtrum laudabile quiddam sit an potius honorabile. Constat enim potentiam non esse. omne autem laudabile ex eo laudari videtur, quia est affectum aliqua qualitate & aliquo modo sese habet ad aliquid: lustum enim & fortem & bonum omino virum: atque virtutem ob opera laudamus ac actiones: robustum etiam adidoneumque ad cursum hominem & caeterorum quemque similiter laudamus, quod affectus est aliqua qualitate: & ad bonum aliquod studiosumque refertur. ld ita esse patet & ex deorum laudibus: nam cum ad nos referuntur: ridiculae sanae videntur. Qua quidem ex eo fit quia laudes (vt diximus) per relationem efficiuntur. Quod si laus talium est, constat opti morum non esse laudem: sed maius aliquid praestabiliusve: quemadmodum & videtur. Nam & deos beatos foelicesque dicimus: & virorum etiam eos qui maxime sunt diuini: & rerum bo narum simili modo. Nemo nanque foelicitatem laudat: vt iustitiam: sed vt diuinius quiddam praestabiliusve: rem dicit esse beatam.
Videtur autem & Eudoxus recte voluptati primas defendisse partes: id enim (voluptatem inquam quae quidem est bonum) non laudari: indicare putabat praestabiliorem ipsam esse rebus laudabilibus vniuersis. Talem autem deum & sum mum bonum esse dicebat. Ad haec enim caetera vniuersa referri: etenim laus quidem virtutis est. Hac enim ad res honestas agendas idonei fiunt: commendationes autem operum sunt simili modo: tam corporis quam etiam animae. Verum haec quidem exacte discutere: magis ad eos forsitan pertinet qui circa commendationes versantur. Nobis autem perspicuum ex iis quae diximus fuerit: foelicitatem ex iis esse quae honorabilia sunt & perfecta. Videtur autem ex eo sic se habere quia principium est: caetera enim gratia eius agimus omnes: principium vero causamque bonorum honorabile quiddam & diuinum dicimus esse.
Caput 13
CVm autem foelicitas animae quaedam per virtutem perfec am sit operatio. de virtute consideremus oportet. Hoc enim pacto melius fortasse de foelicitate etiam contemplabimur. Videtur autem & is qui vere ciuilis est cir ca hanc maxime elaborare: vult enim ipsos ciues bonos efficere legibusque OIobtemperantes. Atque horum exemplum legum latores tum Cretensium. RRSSEatum lacedaemoniorum habemus & si qui alii tales fuere. Qa si haec consideratio ciuilis est facultatis, constat inquisitionem hanc perinde vt ab initio proposuimus ac instituimus fore. De virtute autem humana considerandum est. Bonum enim humanum ac foelicitatem quaerebamus humanam. Virtutem vero humanam dicimus non eam quae cor poris est: sed eam quae animae. & foelicitatem enim operationem animae dicimus. Quae cum ita sint: patet ipsum ciuilem aliqua ex parte de anima scire oportere: quemadmodum & eum qui curaturus est oculos totumque corpus: de ipsis scire oportet. Et eo magis: quo facultas ci uilis honorabilior est atque praest abilior medicina. Elegantes etiam medici multa plane circa cognitionem corporis tractant: & ciuilis igitur ipse de anima contempletur oportet. horum autem gratia & quo ad satis est ad ea quae hic quaeruntur: nam vlterius exactiusve considerare: maius est opus difficiliusve fortasse quam ea quae proponuntur.
Dicuntur autem & in externis sermonibus aliqua de ipsa sufficienter: & vtendum est ipsis. Vt partium eius aliam ratione vacare: aliam rationem habere: atque nihil in praesenti refert distinctae sint hae perinde atque corporis partes & omne partibile: an ratione quidem sint duae, re vero seiungi non possint: vt in circunferentia sese habent concauum & conuexum.
Partis autem ratione vacantis alia quidem communis est & vegetatiua. Loquor autem de ea quae causa est: vt id quod ipsam habet nutriatur incrementaque suscipiat: talem enim animae potentiam in vniuer sis quae nutriuntur quispiam posuerit, & in foetibus, & hanc eandem etiam in perfectis. Est enim magis consonum rationi hanc eandem quam aliquam aliam ponere. Huius igitur virtus communis quaedam & non humana videtur. Nam haec pars & potentia in somnis videtur maxime operari. Bonus autem & malus minime in somno discernitur. Quapropter inquiunt a miseris foelices in dimidio vitae nihil differre. Hoc autem recte accidit. Somnus enim ocium est animae tam studiosae quam viciosae: nisi parumper motuum perueniant aliqui: atque ita modestorum meliora: quam quorumuis visa fiant. Sed de his quidem hactenus, & nutriendi potentia, cum expers sit humanae virtutis, omittenda est.
Videtur autem & alia quaedam esse natura animae vacans ratione aliqua, tamen ex parte particeps rationis. Continentis enim & incontinentis rationem, idque animae quod rationem habet, laudare solemus. Recte namque & ad optimas res inuitat. In ipsis autem & aliud quid praeter rationem inesse videtur: quod quidem repugnat resistitque rationi. Nam vt dissolutae corporis partes si ad dexteram eas mo uere velis, in sinistram feruntur: sic plane fit & in anima. ad contraria enim incontinentium appetitiones feruntur, verum in corporibus quidem cernimus ea quae ad contratiam partem feruntur: in anima vero non cernimus. Fortasse autem non minus & in anima putandum est esse aliquid praeter rationem, quod huic aduersatur, & obuiat: dicere vero quo modo est diuersum nihil refert. Videtur autem & hoc rationis (vti diximus) particeps esse. Pa ret enim in ipso continente rationi, & in temperante ac forti magis forsitan eidem obtemperat: omnia enim in illis sunt consona rationi.
Pars igitur animae ratione vacans, duplex esse videtur. Vegetatiua nanque nullo modo rationis est particeps: sed cupiendi vis, & omnino appetendi, rationis est quodammodo particeps, ea ratione qua obedit ipsi atque obtemperat, sic & patris & amicorum, & non vt rerum mathematicarum: dicimus rationem babere, hanc autem partem ratione vacantem rationi obtemperare: admonitiones & increpationes & cohortationes etiam indicant. Qa si oporteat hanc quoque partem dicere rationem ha bere: duplex & ea pars erit quae rationem habet, & vna quidem proprie & in seipsa: altera ve ro, vt is qui obtemperat patri.
Diuiditur autem & virtus hac differentia. Virtutum enim alias intellectiuas, alias morales dicimus esse: sapientiam quidem & prudentiam & sagacita¬ u tem intellectiuas: liberalitatem autem & temperantiam, morales. Nam cum de moribus cuiuspiam loquimur: non sapientem illum aut sagacem, sed mitem aut temperantem dicimus esse. Laudamus autem & sapientem ob habitum, ac habituum eos qui laudabiles sunt, virtures appellare solemus.