Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 2

Caput 1

1

RSECVRDLILIRRTRA OTATvs PRIMI. CAp vT PRIMVM.

2

CVM AVTEM VIRTVS SIT DVPLEX, INtellectiua inquam atque moralis: intellectiua quidem plurimum ex doctrina generationem habet, & incrementum. Quapropter expe rientia indiget, temporeque. Moralis autem ex consuetudine comĀ¬ s paratur. Vnde & nomen habuit tale. Ex quo patet nullam fieri vir t turem morum in nobis natura. Nihil enim eorum quae sunt natura, aliter assuescit: vt lapis, cui quidem natura competit ferri de orsum, nunquam assuescit ferri sursum, non si millies ipsum assuefaciendi causa, quispiam sursum proiiceret. Simili modo: nec ignis llferri deorsum: nec aliud quicquam aliter quam ipsi natura competet assuescet. Neque igitur natura: neque praeter naturam in nobis virtutes efficiuntur. Sed idonei quidem ad ipsas suscipiendas sumus natura. Suscipimus autem ipsas atque perficimur per consuetudinem.

3

Praeterea eorum quae in nobis fiunt natura, potentias prius accipimus, deinde reddimus operationes. Quod quidem in ipsis sensibus intueri licet. Non enim ex eo quod vidi mus vel audiuimus saepe, sensus accepimus: sed contra, habentes vsi sumus: non vsi accepimus. At virtutes accepimus operati prius, quemadmodum & in artibus. Quae namque postea quam didicerimus facere oportet, ea facientes discimus. dificatores etenim aedificantes: & cytharoedi pulsantes cytharam fiunt: pari modo iusta agentes iusti, & modesta modesti, fortiaque fortes efficimur.

4

Testatur hoc & id quod in ciuitatibus fieri solet. Legum nanque latores ipsos ciues assuefacientes bonos efficiunt. Atque omnis quidem legumlatoris haec est vo luntas. Qui vero non bene id faciunt, peccant. Atque hoc ipso respublica bona a mala republi ca differt.

5

Insuper ex iisdem & per eadem, omnis virtus & ars similiter & fit & corrumpitur. Ex eo namque quia pulsant cytharam, & boni & mali fiunt cytharoedi, simili ratione & edifi catores, & caeteri omnes. Nam ex eo quod bene aedificant, boni: & ex eo quod male, mali fiunt aedifi catores & fabri. Quod nisi ita sese haberet, non esset opus docente, sed omnes boni ficrent aut mali. Sic igitur & in virtutibus res sese habet. Agentes enim ea quae sunt in commerciis hominum, alii iusti, alii iniusti fiunt. Agentes etiam ea quae sunt in terribilibus rebus timereque assuescentes aut confidere, alii fortes, alii timidi fiunt. ldem & circa cupiditates & iras euenire videtur. Alii enim temperati ac mites fiunt: alii intemperati ac iracundi: ex eo plane, quod hoc in ipsis aut hoc modo versantur. Atque (vt breuiter dicam) omnes habitus ex operationibus similibus fiunt. Quapropter tales quasdam operationes reddere oportet. Ipsarum nanque differentias habitus ipsi sequuntur. Non igitur parum, sed plurimum quin potius to tum refert: sic, an non sic, homines ab adolescentia consuescant.

Caput 2

6

Tractatus. I. Lib. II. Cap. II.

7

CVm autem praesens tractatio non contemplationis sit (vt caeterae) gratia, non enim vt sciamus quidnam sit virtus, sed vt efficiamur boni consideramus Cnam nulla ipsius esset vtilitas) de actibus quonam modo sint agendi considerare necesse est. Hi namque sunt auctores, vt tales quidam ipsi habitus fiant quemadmodum diximus. Agere igitur ratione recta commune est, & supponatur: posterius autem de ipso dicet, & quid est ipsa recta ratio, & quomodo ad caeteras sese habet virtutes. Illud autem antea confi teamur oportet, omnem sermonem qui est de rebus agendis figura, & non exacte fieri debere, quemadmo dum & ab initio diximus, rationes inquam vt materia postulat semper esse efflagitandas. Actiones autem & ea quae prosunt nullam habent stabilitatem, quemadmodum neque salubria. Atque cum talis sit sermo vniuer salis, multo minus is sermo certitudinis habet, qui de singularibus est. Nam neque sub artem, neque sub praeceptionem vllam cadunt. Sed oportet ipsos agentes ea semper considerare, quae ad tamptus accommodantur: quenadmodum & in medicina fit, & in gubernandi etiam arte.

8

Verum & si praesens sermo talis est vti diximus, enitendum est tamen opem ac auxilium ferre. Primum igitur hoc contemplemur opor tet, res istius modi tales esse, vt ab exuperatione defectione ve corrumpantur: vt in viribus vi demus, ac valetudine fieri, nai pro rebus obscuris, claris iudiciis vtamur oportet. Exuperatio nanque laborum defectioque vires corrumpunt. Similiter potus cibique exuperantes atque deficientes valetudinem auferunt: moderati vero faciunt, augent, & conseruant. Sic igitur & in fortitudine ac temperantia, caeterisque virtutibus res sese habere videtur. Qui nanque cuncta fugit, atque formidat, neque quicquam subire perferreque patitur, is timidus fit. Qui nihil omnino timet, sed aggreditur omnia, is audax nimirum efficitur. Simili modo qui voluptate omni potitur, nec excipit vllam, intemperans: qui cunctas fugit, perinde atque agrestes homines, insensatus euadit. Etenim tam temperantia quam fortitudo ab exuperatione quidem & defectu corrumpitur: a mediocritate autem conseruatur.

9

At enim non solum ortus & accreationes corruptionesve ex eisdem & ab eisdem efficiuntur: sed & operationes in eisdem etiam erunt. Nam & in caeteris quae sunt manifesta magis, res ita sese habere videtur, vt in viribus. Vires enim tam copia cibi quam multorum laborum tolerantia comparantur, & robustus ipse multum sumere cibum, & multos labores tolerare maxime potest. Sic fit & in virtutibus ipsis. Nam abstinendo a voluptatibus efficimur temperati, & facti iam temperati. maxime ab ipsis possumus abstinere. Idem & in fortitudine fit: & enim assuescendo formidolosas res paruipendere, subireque ipsas atque perferre, fortes euadimus, factique fortes maxime c res formidolosas poterimus ferre.

Caput 3

10

Tract. I. Lib. II. Cap. III.

11

ATqui signum habituum sit oportet ea voluptas, quae ipsis actionibus aduenit, & identidem dolor. Qui namque a corporis abstinet voluptatibus, si hoc ipso gaudet, temperans est: sin moleste fert, intemperans. Rursus qui pericula subitl & gaudet, aut saltem non dolet, fortis: qui vero dolet, timidus est. Moralis L Snamque virtus circa voluptates, doloresque versatur. Ob voluptatem enim res improbas agimus: ob dolorem vero res posthabemus honestas. Quapropter homines ab ipsa statim adolescentia (vt inquit Plato) ita institutos esse oportet vt iis gaudeant, doleantque: quibus gaudere dolereque oportet: haec est enim educatio, ac eruditio recta.

12

Praeterea si virtutes sunt circa actiones atque effectus, omnem vero affectum & actionem omnem voluptas sequitur aut dolor: virtus ob idipsum etiam circa voluptates, doloresque versatur. Indicant id ita esse & poenae: quippe cum per ipsas fiunt dolores: sunt enim medicamenta quaedam: medicamenta vero per contraria fiunt.

13

Praeterea omnis habitus animi (vt & antea diximus) ad ea, & circa ea, naturam habet a quibus deterior meliorque efficitur. At ob voluptates doloresve praui habitus fiunt: ex eo sane quia persequuntur homines atque fugiunt aut quas & quos non oportet, aut cum non oportet, aut quemadmodum non oportet, aut quot modis aliis a ratione talia definiuntur. Quapropter & sunt qui diffinientes virtutes: affectuum ipsas inquiunt esse vacuitates, tranquillitatesve quasdam: sed non recte, quia simpliciter dicunt, & non addunt vt oportet & quando oportet, & caetera quae adduntur. VirĀ¬ tus ergo talis supponitur circa voluptates atque dolores, optimarum esse rerum actiuam. Vitium autem contrarium.

14

Euerit autem nobis de ipsis & ex his etiam manifestum. Nam cum tria sint ob quae quispiam expetit, honestum, vtile, iucundum: & tria illis contraria ob quae fugit, turpe, inutile, atque molestum. Bonus quidem vir circa haec omnia recte agit. Malus autem peccat, & maxime circa voluptatem. Haec enim & communis est animalibus, & omnia quae in expe titionem cadunt comitari videtur: quippe cum honestum & vtile videatur esse iucundum.

15

Praeterea cunctis vna cum hominibus ab ipsis incunabulis est enutrita. Quapropter arduum est hunc affectum insitum vitae extrudere. Iudicamus etiam & actiones ipsas alii magis alii minus, voluptate atque dolore. Idcirco totum ipsum negocium circa haec esse necesse est. Non enim parum potest ad actus, bene aut male, gaudere aut dolere.

16

Difficilius est etiam (vt Heraclito placet) voluptati repugnare quam irae. At circa difficilius semper & ars fit & virtus. ld enim quod in hoc efficitur bene, praestabilius est. Quare propter hoc etiam circa voluptates doloresque totum negocium est & ipsius virtutis, & ciuilis etiam facultatis. Qui namque bene his vtitur, bonus erit: qui vero male, malus.

17

Dictum sit igitur virtutem circa voluptates doloresque versari: & ex quibus fit ab iis ipsis augeri, & cum non eodem modo fiunt corrumpi, & circa illa etiam operari ex quibus est orta.

Caput 4

18

lib. II. TTract. I. CapIIII.

19

DVbitauerit autem quispiam, quonam modo dicimus iusta agentes iustos: & temperata temperatos fieri oportere. Nam si iusta temperataque agunt iam iusti sunt & temperati: perinde atque si grammatica, musicave lfaciunt grammatici sunt atque musici:

20

an nec in artibus res ita se habet? Fieri namque potest vt grammaticum aliquid quispiam faciat, & fortuna & alio admonente: at tunc erit grammaticus cum & grammaticum quippiam & grammatice faciet. i. secundum eam quae est in ipso grammaticam artem,

21

praeterea nec simile in artibus & in virtutibus est. Nam ea quae ab artibus fiunt, bonum ipsum in seipsis habent. Sufficit igitur si ipsa aliquo modo sese habentia fiant. At ea quae a virtutibus fiunt, non iuste aut temperate aguntur si sint iusta, aut temperata. Sed si & agens sit sese habens, agat. Primo quidem si sciens, deinde si eligens propter ipsa, tertio si firmo animo ac immutabili agat. Haec autem ad habitus quidem caeteros habendos non requiruntur praeter ipsum scire. Ad virtutes autem scire quidem parum aut nihii potest. Caetera vero non parum, sed totum possunt. Quae quidem & ex eo quia persaepe res iustae temperataeque aguntur proueniunt.

22

Res igitur iustae temperataeque dicuntur, cum sunt tales quales vir iustus ageret aut temperatus. lustus autem ac temperatus est non is qui has agit, sed qui sic etiam agit vt iusti temperatique agunt. Recte igitur dicitur iustum fieri agentem iusta, & temperatum etiam temperata. Qui vero haec non agit, nunquam euasurus est bonus.

23

Verum pierique haec quidem non agunt. Ad sermones autem confugientes sese philosophari putant, & studiosos hoc fore modo. Atque perinde vt aegroti faciunt qui medicos quidem diligenter audiunt: nihil autem eorum agunt, quae praecipiuntur ab illis. Vt igitur illis corpus non bene sese habebit si ita curantur: sic nec his animus plane, si ita philosophantur.

Caput 5

24

Tract. II. Cap. I. quod est Lib. II. Cap. V

25

POst haec autem quidnam sit ipsa virtus consideremus oportet. Cum igitur tria sint quae fiunt in anima, affectus, potentiae, habitus: horum aliquid ipsam virtutem esse necesse est. Atque affectus quidem voco cupiditatem. liram, metum, fiduciam, inuidiam, gaudium, amicitiam, odium, desiderium, aemulationem, misericordiam, & ea omnino quae voluptas sequitur aut dolor. Potentias autem eas quibus ad hos affectus suscipiendos idonei dicimur esse: vt quibus dolere possumus vel irasci vel misereri. At habitus eos, quibus bene vel male nos ad affectus ipsos habemus, vt ad irascendum si vehementer aut remisse sumus dispositi, male habemus. Si mediocriter, bene: & ad caeteros affectus simili modo.

26

Virtutes igitur vitiaque non sunt affectus. Nam affectibus quidem studiosi vel vitiosi non dicimur: virtutibus autem & vitiis dicimur. Et ob affectus neque laudamur neque vituperamur. Non enim qui metuit aut irascitur, laudatur. Neque qui simpliciter sed qui modo quodam irascitur, vituperatur. At ob virtutes vitiaque laudamur atque vituperamur.

27

Praeterea irascimur quidem & timemus sine electione. Virtutes autem electiones sunt quaedam: aut non 5 sunt sine electione. Insuper affectibus quidem moueri dicimur. Virtutibus autem aut viĀ¬ d tiis non moueri, sed aliquo modo disponi.

28

Propter haec eadem neque potentiae sunt. Nam neque boni vel mali dicimur: neque laudamur aut vituperamur: quia possumus irasci, vel timere simpliciter. Et insuper potentes quidem sumus natura: boni vero non efficimur, aut mali natura: quemadmodum antea diximus. Qi si virtutes neque affectus sunt, neque potentiae: restat ipsas habitus esse.

29

Quid igitur sit ipsa virtus, genere diximus.

Caput 6

30

Tract. II. Cap. II. & Lib. II. Cap. Vi.

31

OPortet autem non solum ita dicere virtutem habitum esse, sed etiam qualisnam habitus fit. Dicendum est igitur omnem virtutem & idipsum cuius est virtus bene sese habere facere: & opus ipsius reddere bene. Oculi namque virtus, & oculum, & opus ipsius studiosum facit: quippe cum videamus virtute oculi bene. Virtus itidem equi, studiosum efficit equum: & bonum ad currendum, portandumque equitem: & expectandum etiam hostem. Qua si idipsum ita sese habet in vniuersis: & virtus ipsius etiam hominis habitus is erit, a quo bonus efficitur homo, & quo bene suum opus ipse reddet, efficietque.

32

Quomodo autem id erit, & antea quidem diximus, & nunc etiam magis patebit, si contemplabimur qualisnam sit ipsius virtutis natura. In omni itaque re continua diuisibilique, aliud plus, aliud minus, aliud aequale, vel ex parte ipsius rei, vel respectu nostri accipi potest. Equale autem medium est quoddam inter exuperationem, atque defectum. Atque rei quidem ipsius medium id esse dico quod aeque ab extremorum vtroque distat. ldque est apud omnes vnum & idem. Respectu autem nostri, quod neque exuperat, neque deficit. ldque non est apud omnes vnum & idem: vt si decem sint multa, & duo pauca: sed ipsius rei media capiuntur: aeque namque excedunt & exceduntur. Atque hoc in arithmetica comparatione rationum medium esse constat: at id quod est nostra ex parte medium, non eodem sumendum est modo. Non enim si cui decem quidem minas comedere nimium est, duas autem parum, sex ei minas ludi magister praecipiet. Est enim & hoc fortasse multum ei qui accepturus est, aut parum. Miloni namque parum, incipienti vero sese exercere nimium est. Simili modo res sese habet in cursu ac in palaestra. Hoc igitur modo quiuis artifex exuperationem quidem fugit atque defectum. Medium autem quaerit & expetit, non quidem rei, sed quod ad nos medium dicitur.

33

Quia si omnis scientia suum hoc modo bene conficit opus, ad medium ipsum respiciens, & in hoc sua redigens opera: vnde & dici solet in iis quae bene sese habent operibus, nec auferri quicquam nec addi posse: propterea quod exuperatio quidem & defectio bonum ipsum corrumpunt, mediocritas vero conseruat. Atque boni artifices ad hoc respicientes (vt diximus) operantur: virtus autem omni arte exactior est & praestantior, quemadmodum & natura: ipsa profecto virtus medii ipsius est coniectatrix. Loquor autem de morum virtute. Haec enim circa affectus actusque versatur. in quibus est exuperatio & defectus & medium. Fit enim vt magis & minus quispiam & metuat & confidat, & cupiat, & obhorreat, & irascatur, & misereatur, & omnino delectetur ac doleat, & vtroque modo non bene, & etiam quando oportet, & pro quibus, & ad quod, & cuius gratia, & vt oportet. Hoc autem medium est & optimum quod est ipsius virtutis. Similiter circa actus, exuperatio est & defectus & medium. Virtus autem circa affectus actusque versatur. In quibus exuperatio quidem peccatum est, & defectus vituperatur: medium autem laudatur. & recte conficitur, quorum vtrumque virtutis ipsius est. Virtus igitur mediocritas est quaedam cum sit ipsius medii coniectatrix.

34

Praeterea peccare quidem multis modis contingit. Malum enim est infiniti vt Pythagorici putant: bonum vero finiti. At recte, agere vnice. Quapropter & alterum facile, alterum difficile est. Facile quidem non attingere signum. Difficile autem illud attingere. Et ob hoc igitur exuperatio quidem atque defectio vitii est. Mediocritas vero virtutis, vno namque modo bonus est, multisque nefandus.

35

Est igitur virtus habitu electiuus in mediocritate consistens, eaque est ad nos diffinita ratione: & vt diffinierit ipse prudens. Mediocritas autem duorum est vitiorum, vnius per exuperationem: alterius per defectum: Et ex eo etiam: quia illa quidem partim deficiunt, partim exuperant id quod oportet: & in affectibus & in actibus: virtus autem medium ipsum & inuenit & expetit. Quapropter ipsa virtus, substantia quidem & ratione quid est dicente, mediocritas est: at optimi respectu & bene sese habentis extremitas.

36

Ā¶ Non autem omnis actus nec omnis affectus suscipit mediocritatem. Sunt enim affectus nonnulli qui continuo nomine suo sunt cum prauitate connexi Vt maliuolentia, imprudentia, inuidentia, & actus identidem. Vt adulterium, furtum, homicidium. Haec enim vniuersa, & talia ita dicuntur: quia ipsa sunt praua: sed non exuperationes ipsorum atque defectiones. Circa igitur talia nullum est tempus recte agendi: sed semper delinquitur. Neque fit vt quisque bene vel male talium quicquam agat quicum oportet, & quando, & vt oportet adulterium committendo: sed simpliciter quicquid istorum efficiatur delinquitur. Simile igitur est & circa iniustitiam timiditatem, & luxuriam: mediocritatem ac exuperationem & defectionem esse censere. Hoc enim pacto exuperationis, & defectionis erit vtique me diocritas: & exuperationis exuperatio: & defectionis item defectio. Sed vt temperantiae fortitudinisve non est exuperatio atque defectio: quia medium ipsum est modo quodam extremum: sic nec illorum est mediocritas nec exuperatio & defectio: sed vtcumque agantur semper delinquitur. Omnino namque nec exuperationis & defectionis est mediocritas: nec mediocritatis exuperatio & defectio.

Caput 7

37

Tract. III. Cap. I. & Lib. II. Cap. VII.

38

ETenim idipsum solum vniuersaliter dicere: sed ad ipsa singula etiam accommodare oportet: sermonum enim eorum qui circa actus versantur vniuersales quidem magis communes: particulares vero magis sunt veri. Actus namque circa singularia sunt, quibus oportet sermones consentaneos esse. Haec igitur ex descriptione sumenda sunt. Circa timores itaque fidutiasque mediocritas quidem est fortitudo. At exuā‹aStaSm ERSperantium is quidem qui non timendo exuperat nomine caret: sunt autem complura quae nominibus vacant. Is autem qui confidendo exuperat, audax est. At is qui timendo quidem exuperat, confidendo autem deficit timidus. Circa voluptates atque dolores, non omnes quidem & minus circa dolores, mediocritas quidem est temperantia: exuperatio autem intemperantia. At deficientes circa voluptates perpauci fiunt. Quapropter nec his est positum nomen, sed insensati vocentur.

39

Circa dandas, capiendasque pecunias mediocritas quidem est liberalitas: exuperatio autem & defectio prodigalitas, atque illiberaĀ¬ l litas. Quibus contrario modo exuperant & deficiunt homines. Prodigus enim in erogando i exuperat: in capiendo deficit. At illiberalis atque auarus in capiendo exuperat, in erogando deficit. Atque de hisce nunc quidem figura loquimur & in summa, hoc ipso contenti. Postea vero exactius de ipsis determinabimus. Sunt & aliae circa pecunias dispositiones & mediocritas quidem est magnificentia. Differt enim hoc a liberali magnificus, quod hic circa magna: ille circa parua versatur. Exuperatio autem ruditas circa decorum, atque sorditas & defectus circa decorum pusillitas. Atque haec differunt ab his quae circa liberalitatem diximus esse & differentiam posterius explicabimus. Circa honorem & eius oppositum: mediocritas quidem est magnanimitas, exuperatio vero lentitudo quaedam, & defectio pusillanimitas dicitur. Vt autem ad magnificentiam sese habere diximus liberalitatem: hoc differentem ab illa quod circa parua versatur, sic sese habet & ad magnanimitatem quae quidem circa honorem magnum versatur, alia quaedam dispositio, quae circa paruum versatur. Fit enim vt appetatur honor vt oportet, & magis quam oportet, & minus. Atque is quidem qui in honorum exuperat appetitione, ambitiosus vocatur. Is autem qui deficit appetitione vacans honoris, & medius, nomine caret. Dispositiones etiam ipsae praeter vnam nomine carent. Ambitiosi namque ambitio vocitatur. Quocirca fit, vt extremi de medio loco decertent. Nos quoque medium hunc modo ambitiosum, modo vacantem honoris appetitione vocamus. Et nunc ipsum ambitiosum, nunc alterum laudamus: quam autem ob causam id facimus in sequentibus explanabitur. Nunc de caeteris eundem seruantes modum dicamus.

40

Est igitur & circa iram mediocritas, & exuperatio & defectio. Atque cum fere nominibus careant: medium mansuetum dicentes, mediocritatem mansuetudinem appellabimus. Extremorum autem is quidem qui exuperat, iracundus. Et vitium, iracundia vocitetur. Is vero qui deficit, ira vacans, & defectio, irae vacuitas nuncupetur.

41

Sunt & aliae tres mediocritates, quae tametsi similitudinem quandam & conuenientiam inter sese habent, differunt tamen. Omnes enim sunt circa verborum, actuum ve communem vsum. Sed differunt quod earum vna circa verum quod est in ipsis, caeterae circa iucundum versantur: quod quidem partim est in ioco partim in caeteris congressionibus vniuersis. Et de his igitur est dicendum vt magis cernamus in vniuersis mediocritatem quidem laudabilem esse, extrema vero neque recta neque laudabilia, sed vituperabilia esse. Atque horum etiam pleraque nominibus careant. Verum enitendum est & his perinde atque caeteris, ponere nomina diluciditatis gratia vt facile sequi possimus. Circa verum igitur medius verax quidem & mediocritas veritas appelletur. Fictio vero si ad maiora pergat, arrogantia, & arrogans qui ipsam habet dicatur. Sin ad minora dissimulatio nuncupetur & qui habet ipsam, dissimulator. Circa iucundum quod in toto consistit medius quidem comis ac vrbanus: & dispositio comitas atque vrbanitas appelletur. Exuperatio autem scurrilitas, & qui ipsam habet, scurra: & qui deficit, rusticus quidem, & habitus rusticitas nuncupetur. Circa veto reliquum iucundum quod est in vita, is quidem qui est vt oportet iucundus amicus dicatur, & mediocritas amicitia. Is autem qui exuperat si nullius gratia rei, placidus: sin sui emolumenti causa, adulator est appellandus. At is qui deficit & in cunctis est iniucundus contentiosus quidem, difficilisque dicatur.

42

Sunt & in affectibus & in iis quae sunt circa affectus mediocritates. Verecundia namque virtus quidem non est. Laudatur tamen & ipse etiam verecundus. Nam & hic dicitur esse medius & exuperans atque deficiens. Et exuperat quidem is qui in vniuersis verecundatur, qualis est ipse pauidus. Qui vero deficit, aut nulla in re verecundatur appellatur impudens. Medius vero dicitur verecundus. Indignatio autem mediocritas est inuidia & maliuolentia: versantur autem circa dolorem & voluptatem, quae oriuntur ex iis quae proximis accidunt. Indignans enim dolet cum aliqui prosperitate fortunae indigne fruuntur. Inuidus autem hunc exuperans de omnibus dolet. Sed maliuolus adeo deficit in dolendo vt gaudeat. Verum de his erit & alio loco tempus dicendi. De iustitia vero postea pertractabimus. Atque cum non dicatur simpliciter distiuguemus ipsam, & de vtraque dicemus quomodo mediocritas est. Et similiter de rationis virtutibus.

Caput 8

43

Tract. III. Cap. II. & Lib. II. Cap. VIII.

44

CVm autem tres sint dispositiones, & duae quidem sint vitia: quorum alterum in exuperatione, alterum in defectione consistit: vna autem virtus quae quidem est mediocritas: omnes inter se & si non aeque suscipiunt oppositionem. Extremae namque cum mediae tum inter se contrariae sunt. Media vero extremis: nam vt aequale maius quidem est, cum comparatur ad minus: minus autem cum comparatur ad maius: sic & habitus medii respectu quidem defectionum exuperant: respectu autem exuperationum deficiunt, tam in affectibus quam etiam in actibus. Fortis enim cum ad timidum comparatur, audax: cum ad audacem, timidus esse videtur. Pari modo temperans respectu quidem insensati intemperans: respectu autem intemperantis, insensatus videtur. Liberalis etiam prodigus videtur si ad illiberalem: illiberalis si cum prodigo conferatur. Quapropter & extremorum vterque medium ipsum a se compellit ad alterum. Atque fortem audax quidem timidum, timidus autem audacem appellat, & in caeteris simili modo.

45

Haec cum hoc pacto inter sese opponantur: maior est vtique contrarietas extremorum inter sese quam ad medium. Longius enim haec inter sese quam a medio distant. Et perinde atque magnum magis a paruo paruumque a magno quam ab aequali vtrumque distat. Extremis insuper nonnullis ad medium similitudo quaedam esse videtur, vt audaciae ad fortitudinem: & prodigalitati ad liberalitatem. At extremorum inter sese maxima est dissimilitudo, atque ea quae plurimum inter se distant diffinientes contraria dicunt. Quo fit vt ea quae magis distant, magis contraria sint.

46

At vero medio in quibusdam exuperatio: in quibusdam defectio magis opponitur. Fortitudini namque non audacia quae est exuperatio, sed timiditas quae est defectio, magis opponitur. Temperantiae vero non insensibilitas quae quidem est defectio: sed intemperantia quae est exuperatio magis opponitur: id autem ob duas accidit causas. Atque vna quidem est ex ipsius rei natura. Nam quia propinquius atque similius est extremorum alterum medio: ideo non hoc ipsi, sed contrarium oppositum esse magis asserimus, vt cum audacia quidem similius fortitudini videatur atque propinquius esse: timiditas autem dissimilius: hanc illi magis oppositam esse censemus. Etenim ea quae plus a medio distant, eidem contraria magis esse videntur. Haec igitur vna est causa: quae quidem est ex ipsius rei natura. Altera autem ex nobis sumitur ipsis. Ea namque medio contraria magis esse videntur: ad quae nos ipsi quodammodo natura sumus propensiores: Nos enim ipsi quia magis ad voluptates sumus procliues, iccirco facilius ad intemperantiam quam ad modestiam inclinamur. Haec igitur magis contraria dicimus ad quae fit magis accretio. Et propterea intemperantia quae est exuperatio magis est contraria temperantiae.

Caput 9

47

Tractatus. III. Cap. III. & Lib. II. Cap. IX.

48

VIrtutem igitur moris mediocritatem esse: & quomodo sit: & vitiorum duorum mediocritatem esse: Vnius per exuperationem, alterius per defectionem: & talem esse propterea quod coniectatrix est eius medii: quod in affectibus est atque actibus, satis iam diximus. Quapropter difficile est studiosum esse. Est enim difficile in vnoquoque medium capere. Vt circuli mediSum inuenire non cuiustibet, sed scientis est tantum: pari modo irasci quidem & dare argentum sumptusue facere cuiuslibet est, & facile: sed cui, & quantum, & quando & gratia cuius oportet, non cuiustibet est, neque facile. Quod quidem est ipsum rectum, & est perrarum, & laudabile, & perpulchrum.

49

Idcirco eum qui medium ipsum communiectat. Primum quidem a magis contrario discedere oportet & perinde atque Circe monebat. "Extra vndam & fumum longe compelle carinam." Extremorum enim altero magis altero minus delinquitur. Cum igitur consequi medium summe sit difficile, secunda ( vt inquiunt) nauigatione minima malorum sunt capienda. ldque erit hoc maxime modo quem diximus. Considerare autem oportet ad quid nos sumus propensiores. Nam alii ad alia natura sumus procliues. Quod quidem ex voluptate dolore ve inde proueniente percipietur. Atque nosipsos ad contrarium oportet retrahere. Longe nanque a delinquendo secedentes ad ipsum tandem medium accedemus: vt solent ii facere qui lignorum ea quae sunt obliqua ad rectitudinem redigunt.

50

In vniuersis autem cauendum est maxi me a voluptate. Non enim incorrupti iudicamus de ipsa, vt ergo Troianorum senes erga Helenam sese habuerunt: sic & nos ad voluptatem ipsam esse affectos: in omnibusque illorum dicere vocem oportet: hoc enim pacto remouentes a nobis ipsam, minus peccabimus. Hecigitur facientes (vt in summa dicam) maxime medium attingere consequi ve poterimus,

51

Id autem ipsum difficile est fortasse & in singularibus maxime: non enim facile determinari potest quomodo & quibus & pro quibus: & quanto in tempore irascendum est. Etenim nos interdum eos qui deficiunt laudamus & mites dicimus esse. Interdum ipsos infensos appellamus viriles. Verum qui parum a recto exorbitat, non carpitur: siue ad defectionem siue ad exuperationem se flectat. Qui vero multum, vituperatur. Non enim latet egressus. Facile autem non est excipere ratione quousque & quantum a recto quispiam egressus carpendus est. Neque enim aliud quicquam sensibilium determinari facile potest. Talia vero in singularibus sunt, & iudicium est in sensu. Verum illud est manifestum medium habitum in vniuersis laudabilem esse. Oportet autem nunc ad exuperationem, nunc ad defectionem declinare: hoc enim pacto facillime medium ipsum & rectum attingemus ac assequemur.

PrevBack to TopNext