Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Liber 10

Caput 1

1

LIBER DECIMVS Tractatus primus, Caput Primum

2

POST HAEC SEQVITVR FORSITAN VT de voluptate dicamus. Maxime nanque voluptas nostro generi familiaris esse videtur. Quapropter erudiuntiuuenes, gubernantes ipsos, voluptate atque dolore. Videtur autem ad consequendam moris virtutem maxime esse, gaudere iis quibus oportet, & odisse ea quae oportet. Comitantur enim haec tota in vita, momentum & vim ad virtutem habentia, foelicemque vitam. Nam eligunt quidem ea quae voluptate afficiunt, fugiunt autem ea quae dolorem efficiunt. Talia vero minime praetermittenda esse videntur. Praesertim cum magna de ipsis sit controuersia. Quidam enim summum bonum voluptatem esse dicunt, quidam contra vehementer prauum. Partim forsitan & credentes sic esse, partim putantes ad vitam nostram melius esse voluptatem ostendere prauam esse, etsi talis non est, plaerique enim propensiores sunt ad ipsam & voluptatibus inser uiunt. Quamobrem ad contrarium ipsos ducere oportere dicunt, sic enim ad ipsum medium tandem peruenient. Fortasse autem hoc non bene dicitur. Sermones enim qui de affecti bus fiunt & actibus, minus creduntur quam opera. Cum igitur ab iis discrepant quae sensu percipiuntur, tum spreti veritatem etiam ipsam interimunt. Qui nanque voluptatem vituperat. is si eam visus nonnunquam fuerit affectare, ad ipsam inclinari videtur vt talem omnem. Distin guere nanque non est ipsius multitudinis imperitae. Sermones igitur veri, non solum ad scien dum, sed ad viuendum etiam perutiles esse videntur, creduntur enim cum sunt operibus consentanei. Quapropter hortantur eos qui ipsos intelligunt, ad ita viuendum, vt ipsi definiunt, sed de his hactenus. Nunc ea quae de voluptate dicta sunt referamus.

Caput 2

3

Tract. I. Lib. X. Cap. II

4

EVdoxus itaque voluptatem ex eo summum bonum esse putabat, quia cernebat vniuersa ipsam affectare: & quae rationem habent, & quae expertia sunt eiusdem. Atque in cunctis quod est expetibile, bonum esse, & quod ma xime est expetibile, optimum esse. Vniuersa vero ad idem ferri declarat, omnibus illud optimum esse. Vnumquodque enim id quod est sibi bonum inuenire dicebat, quemadmodum & alimentum. Quod igitur vniuersis est bonum, quodque cuncta affectant, id esse summum bonum aiebat. Huius autem vi ri rationes ob moris magis virtutem, quam propter seipsas credebantur, valde enim videbatur esse modestus, non igitur vt voluptatis amicus haec dicere videbatur, sed quia vere res ita se habent. Non minus autem hoc manifestum esse censebat, & ex contratio. Dolorem enim etiam dicebat fugiendum per se omnibus esse. ltaque contrarium expetibile esse simili modo. Maxime autem id expetibile esse, quod non ob aliud, neque cuiusquam expetimus gratia, atque tale ipsam esse sine controuersia voluptatem, neminem enim interrogas, cuiusnam gratia capiat voluptatem, propterea quod per seipsam expetibilis est ipsa voluptas: facereque ipsam quoduis bonum expetibile magis si illi addatur, vt iustas operationes temperatasve: & incrementa suscipere bonum ipsum seipso.

5

Videtur autem haec ratio voluptatem ostendere bonum esse, & non magis quam aliud bonum. Omne enim bonum expetibilius est cum alio bono, quam solum. Tali itaque ratione & Plato tollit voluptatem summum esse bonum. Vitam enim iucundam cum prudentia dicit expetibiliorem esse quam si sit sola. Qua si mixtum est praestabilius voluptatem summum bonum non esse, nullo enim addito summum bonum se expetibilius fieri. Constat autem nec aliud quicquam summum esse bonum, quod cum eorum aliquo quae sunt per se bona, expetibilius fit. Quid igitur est tale, cuius & nos participes sumus? Nam tale quaeritur bonum. Qui vero negant bonum id esse quod omnia appetunt, ii nihil omnino dicunt. Quod enim vniuersis videtur, id esse dicimus. Qui autem fidem hanc tollit, non multo cre dibiliora dicet. Nam si ea solum quae mente carent, ipsam appeterent, esset aliquid quod dicitur, sin vero & ea quae prudentiam habent ipsam affectant, qui fit, vt aliquid dicant? Fortasse autem & in prauis est aliquod naturale bonum praestabilius quam ipsa per se sunt, quod proprium appetit bonum.

6

Non videtur etiam & de contrario recte dici. Inquiunt enim, non si dolor sit malum, voluptatem continuo bonum esse. Aduersatur enim & malum malo, & ambo ei quod neutrum est. Atque haec non male dicunt, non tamen vere in iis quae sunt dicta. Si enim ambo essent mala, oporteret & fugienda vtraque esse, sin neutra, neutrum, aut similiter: nunc vero illum quidem fugere vt malum, hanc autem expetere tanquam bonum videntur: sic igitur & opponuntur.

Caput 3

7

Tract. I. Et Lib. X. Cap. III.

8

AT qui neque si voluptas non est qualitas propter hoc bonum non est. Neque lenim operationes virtutis sunt qualitates, neque foelicitas ipsa. Dicant etiam, bonum quidem ipsum definitum esse, voluptatem vero indefinitum: quia suscipit intentionem remissionem ve. Si igitur ex eo quia magis voluptas minusve capitur hoc iudicant, erit idem & circa iustitiam caeterasque omnis virtutes, quibus manifeste dicunt magis minusve tales eos esse qui ipsas ha bent, nam magis sunt iusti fortesve. Et fit, vt & iuste agatur ac temperate magis & minus. ⁋ Sin in voluptatibus hoc inquiunt esse, videant ne fortasse non dicant causam: si volupta tum aliae sint mixtae aliae immixtae. Quid autem prohibet, vt sanitas quae definita magis est atque minus, sic & voluptates esse? Non enim eadem in cunctis est temperatio, nec vna quaedam semper est in eodem. Sed cum remittitur permanet vsque ad aliquem terminum: & differt ex eo quia magis est atque minus. Tale igitur & in voluptate esse potest.

9

Praeterea sum mum quidem bonum perfectum esse, motiones autem & generationes imperfectas esse ponentes, voluptatem motionem esse, generationemve ostendere enituntur. Sed non dicere bene videntur. Non est enim motus. Omni nanque motui proprium esse videtur celeritas tarditasve, etsi non per seipsum, vt motui ipsius mundi ad aliud: at neutrum horum compe tit voluptati. Fit enim vt aliquis cito sit constitutus in voluptate quemadmodum & in ira, vt velociter autem delectetur, non fit neque ad alium: sed fit vt velociter ambulet, & accrescat, & omnia id genus. Fit igitur vt velociter atque tarde quispiam ad voluptatem mutetur, at non fit, vt hacipsa celeriter operetur, id est delectetur. Generatio vero quonam fuerit modo? Etenim non ex quouis fieri quoduis, sed ex quo quid fit in id dissolui videtur. & cu ius generatio esset voluptas, eius esset corruptio dolor.

10

Dicunt autem dolorem quidem indigentiam eius esse quod est secundum naturam, voluptatem vero repletionem, hi autem affe ctus, corporis sunt. Si igitur voluptas repletio eius est quod est secundum naturam, id & voluptate afficitur in quo est repletio, corpus ergo capit voluptatem. At non videtur, Non est ergo voluptas repletio, sed dum fit repletio, voluptate quispiam afficitur, & dum secatur dolet. Opinio autem haec ex doloribus circa alimentum & voluptatibus orta fuisse videtur. Nam indigentes facit & antea affecti dolore, repletione capimus voluptatem. Hoc autem non circa omnes accidit voluptates. Nam sine dolore sunt & ipsae mathematicae voluptates, & quae per olfactum & auditum fiunt ac visum, & spes complures, item & recordationes voluptate afficiunt. Cuius igitur hae generationes erunt? Nullius enim rei fuerunt indigentiae cuius repletio fuerit.

11

Ad eos autem qui proferunt voluptates eas quae sunt obscoe nae ac improbae, dicere quispiam potest ea que tales afferunt voluptates non esse iucunda. Non enim si praue dispositis sunt iucunda, putandum est & iucunda simpliciter esse, nisi illis, quemadmodum neque salubria, aut dulcia, aut amara quae aegrotantibus, aut alba quae lip pis videntur. Vel hoc modo dicatur. Voluptates expetibiles quidem esse, non tamen ab illis: quemadmodum & diuitem esse expetibile quidem est, at non ex patriae proditione, & sanum esse, at non quodcunque edendo. An voluptates differunt specie? Diuersae nanque sunt quae ab honestis rebus & quae a turpibus prodeunt: & non fit vt quisquam iusti capiat voluptatem si non sit iustus, aut musici si non sit musicus, & in caeteris simili modo.

12

Ostendere autem videtur & ipse amicus, cum sit ab adulatore diuersus non esse voluptatem bonum, aut specie voluptates differre. Hic enim ad bonum, ille ob voluptatem congredi videtur. Et ille quidem vituperatur hunc autem laudant vt ad diuersum congredientem. Nemo praeterea expetet ita viuere vt mentem habens per vitam pueri, iis ex rebus capiat volupta tem quibus pueri maxime delectantur vt putant, aut gaudere turpissimum quid faciendo, nullum vnquam suscepturus dolorem. Et compluribus indulgeremus rebus, etiam si nullam voluptatem afferrent. Damus enim operam vt videamus, vt meminerimus, vt sciamus, vt habeamus virtutes. Quod si necessario haec sequatur voluptas, nihil refert. expetere mus enim haec etiam si nulla prorsus ab ipsis prouentura esset voluptas. Voluptatem igitur neque summum bonum esse, neque expetibilem omnem: & voluptates nonnullas esse per se expetibiles specie differentes, aut ea a quibus proueniunt perspicuum esse videtur. Ea igitur quae de voluptate doloreque dicuntur, satis sint dicta.

Caput 4

13

Tract. I. Lib. X. Cap. IIII.

14

SEd quidnam aut quale fit, magis patebit si sermonem paulo altius repetemus. Visio enim quouis in tempore perfecta esse videtur: nihil enim ipsi deest, quod postea factum species ipsius perficiet. Tali persimilis est & ipsa voluptas. Est enim quoddam totum, nulloque in tempore voluptatem quispiam ac cipiet, cuius species si maiore tempore fiat, perficietur, quocirca nec motus T est: in tempore enim est omnis motus. Et alicuius etiam finis, vt aedificatio, tunc erit perfecta, cum id fecerit quod affectat in toto tempore, aut in hoc. In partibus autem temporis omnes sunt imperfecte & a toto, & inter sese diuersae specie sunt, compositio namque lapidum diuer sa est ab erectione colunna, & haec rursus a templi effectione. Et templi quidem est perfecta, nul lius enim ad propositum indiget rei. Fundamentorum autem & laquearium imperfecta, est enim vtraque pars. Differunt igitur specie, & fieri non potest, vt quouis in tempore motus specie accipiatur perfectus. nisi in toto. Similiter res sese habet & in ambulatione, & motionibus caeteris. Nam si latio motus est, quod quidem ex hoc ad hoc itur, & huius differentiae specie, volatio. ambulatio, saltatio, & talia motiones sunt quibus ex hoc in hoc similiter itur. Non solum autem in his res ita sese habet, sed in ipsa etiam ambulatione. Termini namque non sunt iidem in stadio toto, atque in parte, & in alia atque alia parte. Neque idem est pertransire lineam hanc & illam non solum enim lineam, sed etiam in loco collocatam pertransit. Atque haec & illa in diuersis sunt locis, sed exacte quidem de motu aliis in locis est dictum. Videtur autem non in omni tempore esse perfectus, sed multi sunt imperfecti specieque diuersi. Siquidem ipsi termini speciei sunt effectores. At voluptatis species quouis in tempore est perfecta. Patet igitur vo luptatem & motum diuersa esse, & voluptatem ex iis esse quae tota sunt perfecta. Id & ex eo ita esse videbitur quia moueri quidem in non tempore nihil potest, voluptate autem affici potest. Quod enim in ipso nunc est, totum est quoddam.

15

Ex his autem patet non bene dici voluptatem motum esse vel generationem. Non enim omnium hoc dicuntur, sed partibilium & non totorum. Neque enim visionis, neque puncti, neque vnitatis est generatio, neque quicquam horum est motus vel generatio, quare neque voluptatis, est enim quoddam totum.

16

At vero sensus omnis ad sensibile est operatio quaedam: perfecta autem eius qui bene est dis positus ad id quod est pulcherrimum eorum quae ipsi subiiciuntur, tale enim maxime videtur esse operatio ipsa perfecta. Atque nihil intersit: siue ipse, siue id quo est ipse operari dicatur. In vnoquoque autem genere praestabilissima est eius operatio, quod optime dispositum, ad id quod est praestabilissimum eorum quae ipsi obiiciuntur. Haec autem perfectissima est & iucundissima. In omni nanque sensu, voluptas est, & in mente simili modo contemplationeve. lucun dissima autem est ea quae est perfectissima: perfectissima autem est ea quae est eius quod bene sese habet ad id quod est studiosissimum eorum quae cadunt sub ipsum. Voluptas autem perfi cit operationem: atque non eodem modo voluptas perficit ac sensibile & sensus: si sunt studi opsa. Quemadmodum neque sanitas, medicusque similiter causae sunt, vt quispiam valeat. In vno quoque autem sensu voluptatem fieri constat: dicimus enim visiones ac auditiones voluptatem afferre. Constat autem & maxime tum, cum sensus est praestantissimus: & circa tale operatur. Atque cum talia sunt ipsum sensibile & id quod sentit erit semper voluptas: si est quod agat & quod patiatur. Perficit autem operationem voluptas non vt habitus, sed vt resultans quidam finis: perinde atque pulchritudo in iis qui vigent aetate. Atque quousque ipsum sensibile vel intelligibile, & id quod discernit vel contemplatur tale sit quale esse opor tet, erit in operatione voluptas. Nam cum sunt similia ipsum passiuum atque actiuum, & inter sese modum habent eundem: idem semper natura fieri solet.

17

Quando igitur nemo con tinue voluptatem capit aut defatigatur C(omnia enim humana nequeunt continue operari) neque voluptas igitur continue fit: sequitur enim operationem. Nonnullae autem res cum nouae sunt delectant, sed postea non similiter propter haec ipsa, primo nanque inuitatur mens. & circa illas operatur intense, quemadmodum operantur visu qui inspiciunt: deinde non fit talis ipsa operatio, sed neglectior. Quapropter & voluptas extenuatur ac obfuscatur.

18

Putaue rit autem quispiam omnes ideo voluptatem appetere, quia viuere etiam omnes affectant. Vita vero quaedam est operatio, atque circa ea quaelibet & iis operatur, quae & maxime amat, vt musicus quidem auditu circa cantus: cupidus vero dicendi, circa res contemplandas: eodem modo & singuli caeterorum. Voluptas autem perficit operationem, & ipsum etiam viuere quod appetunt. Cum ratione igitur & voluptatem affectant: perficit enim ipsum viuere vnuiuscuiusque quod expetibile est. Quaerere vero vtrum ob voluptatem viuere expetamus, an voluptatem ob vitam, missum in praesentia faciamus. Coniuncta enim haec esse videntur, & non suscipere separationem. Nam & sine operatione voluptas non fit: & omnem operationem perficit ipsa voluptas.

Caput 5

19

Lib. X. Tract. I. Cap. V

20

VNde & specie voluptates differre videntur. Nam ea quae sunt diuersa spe¬i cie, a diuersis perfici putamus. Sic enim videntur: & ea quae a natura, & ea i quae ab arte conficiuntur, vt animalia, arbores, pictura, statua, domus, vas & similia. Similiter igitur & operationes differentes specie, a differentibus specie perficiuntur. Operationes autem mentis, ab operationibus sensus: aquam & hae rursus inter se differunt specie: igitur & voluptates quae ipsas perficiunt.

21

Hoc autem & ex eo patebit, quia vnaquaeque voluptas est ei propria operationi, quam perficit: propria enim voluptas auget operationem. Qui nanque cum voluptate operantur, singula magis discernunt atque exactius compiehendunt. Veluti geometrae fiunt qui geome trica gaudent contemplatione, magisque intelligunt singula. Similiter & qui musicam amant: & qui aedium exstruendarum delectantur arte: caeterorumque singuli omnes in opere proficiunt proptio, hoc ipso se oblectantes. Voluptates igitur augent operationes. Atque ea quae augent, propria sunt. Quae vero diuersis specie propia sunt, & ipsa diuersa specie sunt.

22

Praeterea magis hoc ex eo videbitur ita esse: quia voluptates quae a diuersis sunt impedimento sunt operationibus. Qui nanque fistulis delectantur nequeunt mentem sermonibus adhibere: si quempiam audierint modulantem, magis modulandi gaudentes ar te, quam operatione praesenti. Voluptas igitur ea quae a modulandi facultate prodit, operationem quae est circa sermones, corrumpit. Hoc idem & in caeteris euenire vsu videtur, quiam circa duo simul quispiam operatur. Operatio nanque iucundior alteram excludit: & si multum voluptate praecellat, magis extrudit: atque adeo vt neque operetur per illam. Quocirca cum vehementer aliqua re gaudemus: non multo aliud agimus, & alia facimus, cum parum nobis alia placent, vt & in spectaculis, qui bellaria edunt, tum id maxime faciunt cum viles sunt qui contendunt. Cum igitur propria quaedam voluptas exactas operationes reddat, & diuturniores ac meliores efficiat: alienae vero extenuent atque corrumpant, constat ipsas inter sese vehementer distare. Alienae nanque voluptates id fere quod proprii dolores, efficiunt. Etenim proprii dolores operationes ipsas corrumpunt. Vt si huic scribere, illi rationem subducere iniucundum est atque molestum: hic non scribit, ille rationem non subducit. Quippe cum dolorem afferat operatio. Circa igitur operationes contrarium a propriis voluptatibus & doloribus accidit. Atque voluptates doloresve proprii sunt, qui in operatione per seipsam fiunt. Alienas vero voluptates dicimus eo quod simile quid atque ipsi dolores efficiunt: corrumpunt enim & si non simliter, operationes. Cum autem operationes probitate differant atque im probitate: & aliae quidem sint expetendae, aliae vero fugiendae & aliae neutrae: similiter sese habent & voluptates. Nam vnicuique operationi est propria quaedam voluptas. Quae igitur studiosae propria est, ea & proba: quae vero prauae, ea est improba. Etenim & cupiditates honestarum quidem laudabiles sunt: turpium vero vituperabiles. Magis autem propriae sunt operationibus voluptates quae sunt in ipsis, quam ipsae cupiditates. Hae nanque seiunctae sunt & temporibus, & natura: Illae vero propinquae sunt operationibus, atque adeo indistinctae, vt contentio sit, si idem sit operatio & voluptas. Non tamen ipsa voluptas mentis, esse videtur operatio: neque sensus: est enim absurdum: sed quia non separatur: idem quibusdam videtur. Vt igitur operationes sunt diuersae sic & voluptates: differt autem visus a tactu puritate: & auditus ac odoratus a gustu. Similiter igitur & voluptates differunt: & ab iis item eae quae sunt mentis: & hae rursus differentiam inter sese suscipiunt.

23

Videtur autem vnicuique animalium & propria quaedam esse voluptas, sicut & opus: est enim ea quae comitatur operationem. In singulis etiam intuenti id esse videbitur. Alia nanque vo luptas est equi, alia canis, alia hominis. Quemadmodum & Heraclitus dicit, asinum strami na magis optare quam aurum: asinis enim pabulum auro iucundius est. Voluptates igitur eae quae sunt diuersorum specie, differunt specie: eas vero quae sunt eorundem, consentaneum est rationi, diuersas non esse. In hominibus autem non mediocriter discrepant. Eadem enim alios dolore afficiunt, alios delectant: & aliis quidem molesta sunt, odioque habentur: aliis ve roiucunda ac amabilia sunt. Hoc & in dulcibus accidit. Non enim eadem dulcia febricitanti atque sano videntur. Neque calidum idem infirmo, atque optimam habitudinem habenti videtur. Similiter & in aliis accidit. In omnibus autem talibus id esse tale videtur, quod studioso videtur. Qa si hoc recte dicitur, quemadmodum & videtur & est atque virtus & bo nus hoc ipso quo talis est, omnium est mensura: erunt & voluptates profecto quae huic videntur: & iucunda quibus gaudet ipse. Atque non mirum est si ea quae huic molesta sunt, ali cui videantur esse iucunda. Multae nanque corruptelae deprauationesque hominum fiunt, iucunda autem non sunt: sed his, & ita dispositis. Eas igitur quae sunt sine controuersia turpes. constat non esse dicendum voluptates esse, nisi corruptis: earum vero quae probae videntur esse, qualem aut quam dicendum est hominis esse? An ex operationibus constat? has enim ipsi voluptates sequuntur. Siue igitur vna sit, siue plures operationes perfecti viri atque bea ti, eae voluptates, quae has perficiunt, propriae dicendae sunt hominis voluptates: caeterae vero secundo, & perparum, quemadmodum & operationes.

Caput 6

24

Tractatus. II. Cap. I. Quod est Lib. X. Cap. VI.

25

DIctis autem iis quae ad ipsas virtutes ac amicitias, voluptatesque pertinent, de foelicitate figura dicere restat, quippe cum finem humanarum rerum ipsam esse ponamus. Si igitur ea quae prius dicta sunt repetierimus, orationem sane fecerimus breuiorem. Diximus itaque foelicitatem habitum non esse. Inesset enim dormienti per vitam, plantarum vita viuenti, & in cala mitatibus maximis constituto. Qia si haec non placent, sed ponendum est potius ipsam operationem esse quandam, vt prius dictum est, & operationum aliae sunt necessariae & ob alia, aliae per seipsas sunt expetibiles, perspicuum est foelicitatem earum aliquam operationem esse quae sunt per se & non ob aliud expetendae, foelicitas enim nullius indiget rei, sed est ex sese sufficiens. Operationes autem eae per se sunt expetibiles, a quibus nihil praeter operationem quaeritur. Tales vero videntur esse actus ii qui a virtute proficiscuntur, ho nesta nanque studiosaque agere ex iis est quae per se expetuntur:

26

& item ludorum ii qui sunt iu cundi. Non enim ob alia ipsos expetunt, damna nanque potius ex ipsis quam commoda suscipiunt, & corpus & patrimonium negligentes. Confugiunt autem ad talia oblectamenta & plerique eorum qui beati esse dicuntur. Quapropter apud tyrannos in precio habentur ii qui in talibus oblectamentis sunt dextri. In iis enim seipsos prebent iucundos quae illi affectant. Indigent autem talibus. Videntur igitur hae ad foelicitatem pertinere, propterea quod hisce vacant homines ii qui sunt in potestatibus constituti. Ad nullum fortasse signum tales sunt homines. Nam nec virtus in potestatibus, nec intellectus consistit, a quibus operationes studiosae proficiscuntur. Nec filii cum sinceram liberalemque voluptatem non degustarint, ad cor poris confugiunt voluptates, propterea putandum est has magis expetibiles esse. Et pueri enim quae apud seipsos in precio sunt, praestabilissima esse putant. Consentaneum igi¬ i tur est rationi, vt pueris & viris diuersa preciosa esse videntur, sic & prauis & studiosis vi¬ i deri. Vt igitur saepe dictum est, & preciosa & iucunda sunt ea, quae studiosa viro talia sunt. Vnicuique autem ea est operatio maxime expetibilis, quae ab habitu proprio prodit. Et studioso igitur ea quae proficiscitur a virtute. Foelicitas ergo non in lusione, iocove consistit. Item absurdum foret humanum finem iocum esse, & negocia multa molestiasve per totam vitam causa iucundi suscipere. Cuncta enim fere praeter foelicitatem alterius expetimus gratia, haec enim est finis. Studere autem & laborare gratia ioci stultum profecto, nimisque pruerile esse vi detur. locari vero vt studeas secundum sententiam Anacharsidis, recte sese habere videtur. locus enim requiei similis est. Atque quoniam continue nequeunt homines laborare, indigent requie. Non est igitur ipsa requies finis, fit enim gratia operationis.

27

At vero vita foelix in virtute videtur consistere. haec vero vita cum studio est & in seriis, sed non in ioco consistit. Atque ea quae studiosa sunt seria ve, praestabiliora ridiculis & iis quae ioco fiunt. Et operationem semper melioris & partis, & hominis studiosam magis dicimus esse, melioris vero prae stabilior est, & ad foelicitatem iam magis attinens. Erui praeterea quiuis, & mancipium, vosuptatibus corporis, non minus quam optimus homo potest. At foelicitatem nemo mancipio tribuer, nisi & vitam tribuerit studiosam. Foelicitas enim non in talibus consistit modis viuendi, sed in operationibus quae a virtute proficiscuntur vt prius etiam diximus.

Caput 7

28

Tractatus. II. Cap. I. Quod est Lib. X. Cap. VII.

29

QVod si foelicitas operatio est per virtutem, consentaneum est rationi per eam esse quae est praestabilissima. Haec autem eius fuerit, quod est optimum. siue igitur mens sit hoc, siue aliquid aliud, quod quidem natura dominari videtur, ac imperare, & animaduersionem habere de honestis, diuinisque rebus, aut quia diuinum & ipsum est, aut quod eorum quae sunt in nobis est diuinissimum, huius operatio per virtutem propriam, ipsa foelicitas fuerit beatitudoque perfecta. Dictum est autem ipsam esse contemplatiuam.

30

Atque consentaneum hoc est antea dictis & veritati videbitur esse, haec enim operatio praestabilissima est, quippen cum & mens sit eorum quae in nobis insunt praestabilissimum, & ea circa quae mens versatur cognoscibilium praestabilissima sint. Est praeterea continua maxime. Nam contemplari magis continue, quam agere quoduis possumus. Arbitramur praeterea foelicitati voluptatem admixtam esse oportere. lucundissima autem operationum virtutum, est ea haud dubie quae per sapien tiam prodit. ltaque philosophia mirabiles tum puritate, tum firmitate, voluptates habere vi detur. Atque consentaneum est rationi, scientibus quam quaerentibus oblectamentum ipsum iucundius esse. Ipsa quoque sufficientia maxime fuerit incontemplatiua. Nam & sapiens & iustus & caeteris rebus iis indigent quae necessariae sunt ad vitam, sed si satis his talia adsunt: iustus quidem eorum indiget ad quos & cum quibus egerit iuste: & temperans item ac for tis, & singuli caeterorum. At sapiens si solus etiam sit contemplari potest, & quo sapientior est eo magis potest, melius autem fortasse si habeat adiutores attamen sufficientissimus est ipse. Praeterea propter seipsam amari sola videtur. Nihil enim ab ipsa fit praeter hoc, contem platum inquam esse, at cum agimus praeter ipsam actionem, aut plus aliquid aut minus assequimur. Videtur etiam in ocio foelicitas ipsa consistere. Negocia nanque suscipimus vt ocium habeamus, & bellum gerimus, vt in pace degamus? Operationes igitur actiuarum virtutum, ciuilibus aut bellicis in rebus versantur, actiones autem quae in his versantur ne gociosa esse videntur, atque bellicae quidem & omnino. Nemo nanque bellum expetit gerere, ge rendi gratia belli, neque bellum ob bellum parat. Videbitur enim crudelis quidem atque sanguinolentus penitus esse, si faciet amicos hostes vt pugnae caedesque fiant. At & ipsius ciuilis negociosa est, & praeter ipsam administrationem potestates comparantis atque honores, aut foelicitatem sibi ipsi & ciuibus, quae quidem diuersa est a ciuili & quam quaerimus vt diuer sam. Si igitur ciuiles quidem & bellicae actiones, caeteris actibus, qui a virtutibus proficiscum tur pulchritudine, magnitudineque praecellunt, hae vero negociosae sunt atque aliquem finem affectant, & non propter seipsas sunt expetibiles. Mentis autem operatio & studio antecellere videtur, cum contemplatiua sit, & praeter se ipsam nullum affectare penitus finem, habereque voluptatem propriam, quae quidem operationem ipsam exauget, sufficientia infuper, ocium, defatigationis vacuitas & humana, & quaecunque alia viro tribuuntur beato, per hanc operationem illi inesse videntur, perfecta foelicitas hominis fuerit haec profecto sumpta longitudine vitae perfecta. Nihil enim foelicitatis est imperfectum.

31

Talis autem vita superat ho minis naturam. Non enim hocipso quo homo est, ita viuet, sed quo est quid in ipso diuinum. Quantum igitur hoc ab ipso composito differt, tantum & huius operatio distat ab ea quae a virtute alia proficiscitur. Qa si mens, diuinum ad ipsum hominem est, & vita quae ab hac manat, diuina est respectu ipsius vitae humanae. Oportet autem non quemadmodum monent quidam, humana nos sapere, cum simus homines, aut mortalia cum simus mortales, sed quoad fieri potest immortales nos ipsos facere. Cunctaque efficere vt ea vita viuamus quae ab eo manat quod est eorum quae in nobis insunt praestabilissimum. Nam tametsi parum est mole, vi tamen & precio multum omnibus antecellit. Videbitur autem & vnusquisque hoc esse, si quidem praecipuum est & melius. Absurdum igitur efset si non suam, sed alicuius alterius expeteret vitam. Id insuper quod dictum est antea, nunc etiam accommodabitur. Quod est enim natura vnicuique proprium, id optimum vnicuique & iucundissimum est. Et homini igitur ea vita quae ab ipsa proficiscitur mente, siquidem maxime, hoc est homo, haec ergo est & foelicissima vita.

Caput 8

32

Tractatus secundus. Caput. III. Et Lib. X. Cap. VIII.

33

SEcundo autem est ea vita quae a virtute alia manat. Operationes enim quae ab hac prodeunt humanae sunt. Nam iusta, & fortia, & caetera quae a virtutibus proficiscuntur, inter nosipsos agimus, in commerciis, & necessitatibus atque actibus communibus, & item affectibus vnicuique seruantes decorum, haec autem omnia constat esse humana. Nonnulla autem & a corpore prouenire videntur & multum virtus morum cum affectibus videtur esse coniuncta. Coniuncta est etiam & prudentia, moris virtuti, & haec prudentiae: si principia quidem prudentiae a virtutibus ipsis emergant, rectum vero moris virtutum prudentia manet. Cum autem hae sese habeant, vt a se mutuo pendeant, sintque coniunctae af fectus, circa ipsum compositum fuerint, at compositi virtutes humanae sunt. Quare & ea vita quae ab ipsis proficiscitur, & foelicitas humana est. Mentis autem est separata. Atque tanquam de ipsa sit dictum, exacte nanque dicere proposito maius est. Videbitur autem & externa affluentia perparum aut minus indigere quam moralis, opus est enim vtrisque necessariis rebus. Atque sit aeque, quamquam circa corpus & res tales, ciuilis homo magis elaborat, parua enim differentia fuerit in operationibus autem non mediocriter different. Etenim liberali quidem ad liberalitatis operationes exercendas, & iusto ad retributiones, pecuniis opus erit. Voluntates enim non sunt manifestae. Simulant autem & qui non sunt iusti, agere iuste velle. Forti autem opus est potentia, si agit aliquid eorum quae a virtute proficiscuntur, & potestate etiam temperanti. Quo nanque modo aut hic aut caeterorum quisquam manifestus erit? Quaeritur autem vtrum magis proprium sit virtutis electio, an ipsi actus, quippe cum vtrisque virtus consistat, atque constet in vtrisque perfectum ipsum consistere. At actus autem multis indiget, & quo maiores, pulchrioresque sunt, eo pluribus indigent. At contemplanti nullis huiuscemodi rebus ad operationem est opus, quin & impedimento fere sunt ad contemplationem. Sed hoc ipso quo homo est, atque cum pluribus viuit, expetit ea agere quae a virtute proficiscuntur. Indigebit igitur talibus ad ea agenda quae ad hominem spectant.

34

Atque foelicitatem perfectam contemplatiuam quandam operationem esse hinc quoque fuerit manifestum, deos enim maxime beatos esse putamus, atque foelices, at quosnam actus tribuere illis oportet, iustosne? An ridiculi videbuntur, si com mutent & deposita reddant, & huiusmodi caetera agant? Ac fortesne, propterea quod formidolosas res sustinent, periculaque subeunt, honestatis ipsius causa? An liberales? At cuinam dabunt? Absurdum est insuper si nummos etiam habeant, aut aliquid tale. An temperantes? At quidnam fuerint? An laus sit importuna si prauas dii cupiditates non habere dicantur? Ita per omnia discurrenti, cuncta quae sunt circa actus, parua quaedam & non digna diis immortalibus sane videntur. At vero viuere ipsos vniuersi putant, quare & operari. Non enim oportet illos ( vt Endymionem aiunt) dormire. Viuenti igitur ei, cui actio & multo magis effectio non tribuitur, quidnam aliud praeter contemplationem restat. Quare dei operatio praecellens beatitudine contemplatiua sine controuersia fuerit. Et humanarum igitur operationum ea homo est summe foelix, quae illi maxime est cognata. Signum est hu ius & animalia caetera foelicitatis expertia, esse tali penitus operatione priuata. Nam diis quidem tota est vita beata, talem habentibus operationem, hominibus autem, quoad ipsis talis operationis quaedam inest similitudo.

35

At animalium caeterorum nullum prorsus est foelix, quippe cum nulla ex parte particeps sit contemplationis. Quousque igitur contemplatio sese extendit, eousque sese extendit & foelicitas ipsa. Et quibus contemplatio magis inest iis & foelicitas magis inest, non per accidens quidem, sed per ipsam vtique contemplationem. Haec enim per se ipsam est preciosa. Quare foelicitas contemplatio fuerit quae dam.

36

Est autem opus huic & prosperitate externa cum sit homo. Natura ipsa non est ad con templandum sufficiens, sed & corpus sanum esse oportet, & alimenta, reliquumque famulatum adesse. Non tamen putandum est multis ac magnis ei opus fore, qui suturus est foelix, si fieri non potest vt sit beatus sine bonis externis. Neque enim sufficientia neque iudicium, neque actus in exuperatione consistit, sed fieri potest vt & non principes terrae ac maris agant honesta, etenim a mediocribus facultatibus potest quispiam agere per virtutem. Atque id clare cernere licet, priuati namque non minus agere videntur res bonas, quam qui sunt in potestatibus constituti, immo etiam magis. Satis autem est tot facultates habere, erit enim eius vita foelix qui per ipsam operatur virtutem. Solon etiam bene fortasse de foelicitatibus sensit, qui quidem eos esse foelices dixit, qui mediocriter res habuerunt externas, & pulcherrimas res (vt putabat) egere, modestaeque vixere. Fieri enim potest, vt mediocria possidentes agant ea quae agere opor tet. Videtur autem Anaxagoras, non locupletem, neque potentem foelicem ipsum existimasse cum dixit se non mirari si absurdus quidem multitudini videatur, haec enim sentiens res so lum externas is iudicare tantummodo solet. Consentaneae igitur nostris sententiis & sapientum opiniones esse videntur. At enim habent quidem & talia quandam fidem. Veritas tamen in iis quae in actionem veniunt ex operibus iudicatur & vita. In his enim praecipue certitudo veritatis consistit. Considerare enim oportet ea quae antea dicta sunt ad opera referentes, & vitam & si consona sunt operibus, acceptanda sunt, sin vero discrepant, verba sunt tantum putanda. At vero qui mentae operatur, & eam colit, disponitur optime. is & amicissimus diis immortalibus esse videtur. Nam si dii curam humanarum rerum ( vt existimatur) aliquam habent, rationi sane consentaneum fuerit ipsos eo gaudere quod est optimum, maximeque sibi cognatum, hoc autem fuerit ipsa mens. Et in eos qui maxime hoc amant atque honorant, beneficia vicissim conferre tanquam curam iis quae sibi sunt cara, ac diligentiam adhibentes, & recte, beneque agentes. At constat haec omnia maxime sapienti inesse. Amicissimus igitur sapiens ipse diis immortalibus est. Eundem autem conveniens est, & foe licissimum esse. Quare sapiens hoc quoque modo maxime fuerit foelix.

Caput 9

37

Tract. II. Cap. IIII. Et Lib. X. Cap. IX. in quo est operis peroratio.

38

ETenim si de his, atque virtutibus & insuper de amicitia, voluptateque satis figura diximus: est ne putandum nostrum propositum iam finem habere? An quemadmodum dicitur, non est in hoc rebus agendis finis, perspexisse, cognouisseque singulas, sed potius agere. Nec de virtute scire sat est: sed enitendum est ipsam habere ac vti: vel si quo alio modo boni efficiamur. Si igitur verba sufficerent ad faciendos homines bonos, multas iure mercedes secundum Theognidem, atque magnas afferrent & comparare ea oporteret. Nunc vero iuuenes quidem liberos hortari, ac prouocare, moremque idoneum ad obtemperandum educatione bona iam factum, ingenuum veraeque honestatis amatorem facere posse videntur, vulgus autem ad probitatem incitare non posse. Non enim sunt tales, vt ob dolorem obtemperent, sed ob metum: nec vt a prauis ob turpitudinem abstineant, rebus, sed ob poenam. Nam quia affectibus viuunt. persequuntur quidem proprias voluptates: & ea quae illas efficiunt: fugiunt autem dolores oppositos. Honestatis autem voluptatisque verae nullam prorsus habent animaduersionem: quippe cum eas non degustarint. Tales igitur quaenam verba traducere, moderarique possent? Fieri enim non potest, aut non facile fit: vt a verbis mutentur ac extrudantur, quae impressa sunt moribus, temporeque diuturno retenta. Amabile autem est fortasse si cum omnia essent quibus boni fieri videmur participes virtutis efficiamur.

39

Fieri vero bonus alii natura, alii consuetudine, alii doctrina putant. Natura quidem (vt constat) non in nostra est potestate, sed inest iis hominibus per causam quandam diuinam: qui vere sunt fortunati. Verba autem praeceptionesve non in omnibus vires habent: sed opus est auditoris animum antea moribus esse cultum, ad recte gaudendum, ac ad horrendum: perinde atque terram quae semina sit nutritura. Qui namque viuit cum perturbatione non audiet ea verba quae dehortantur, neque intelliget. Is vero qui ita dispositus est, qui fieri potest vt dissuadenti obtemperet? Omnino autem non verbis ipsa perturbatio sed vi cedere videtur. Mores igitur praecedant aliquo modo virtuti familiares oportet, amantes bonum, atque abhorrentes a turpi.

40

Difficile autem est, vt ab adolescentia recte quis ad virtutem instituatur, non sub talibus legibus educatus. Modeste namque viuere, continenterque plerisque hominum praesertim iuuenibus non est iucundum. Quapropter educationem, atque officia legibus instituta esse oportet. Non enim dolorem afferrent si fuerint consueta. Fortasse autem non sufficit, dum sunt adolescentes rectam educationem & curam esse adeptos: cum oporteat viros quoque factos ipsa agere, ac assuescere, & in his & omnino omni in vita legibus est opus. Multitudo enim necessitati potius quam rationi, & poenis quam honestati paret.

41

Iccirco sunt qui legunlatores oportere censent ad virtutem inuitare ac prouocare honestatis gratia, propterea quod ii qui probi sunt ob consuetudinem praecipuc obtemperabunt. Aduersus autem inobedientes & hebetiores ingenio castigationes poenasque instituere. At eos qui curari ac emendari nequeunt, extrudere atque exterminare. Probum enim hominem, & ad honestatem viuentem rationi obtemperaturum inquiunt esse. Improbum vero voluptatem affectantem dolore afficiendum esse, perinde atque iumentum. Quapropter & eo dolores afferri oportere dicunt, qui maximem concupitis voluptatibus aduersantur.

42

Quod si enim qui bonus futurus sit bene educatum (vt dictum est) ac moribus bonis assuefactum esse oportet: deinde bonis in exercitiis viuere, & neque inuitum neque sponte res agere prauas. haec autem fuerint si mente aliqua, rectoque ordine vires habente viuatur. Igitur patris quidem praeceptio vires non habet, neque necessitudinem, neque vllius omnino vnius viri, nisi sit rex, aut aliquis talis. Lex autem vim habet cogentem, quae quidem est sermo ab aliqua prudentia atque mente pro¬ per fectus. Et hominum quidam eos odisse solent qui appetitionibus aduersantur, etsi recte idipsum faciunt: lex autem non est eis molesta, probitatem iubens.

43

In sola autem Lacedaemoniorum ciuitate cum aliis paucis curam adhibuisse in liberorum educatione, atque officiis legistator videtur. In pluribus autem ciuitatibus tales res sunt neglectae. Et ita vnusquisque viuit vt sibi placet, ritu Cyclopum filios regens atque vxorem. Praestabilissimum igitur est diligentia rectamque curam adhibere communem: idque ipsum facere posse. Quod si negligitut publice, ad vnumquemque attinere videbitur filios suos atque amicos ad virtutem dirigere, vel saltem velle dirigere.

44

Atque maxime idipsum posse videbitur ex dictis idoneus ad leges ferendas factus. Publicas igitur diligentias atque curas per leges fieri constat, bonas autem, per studiosas. Nec interesse quicquam videtur: scriptae sint, an non scriptae: vnus an plures per illas instituatur, vt & in musica exercitandique facultate, & eruditionibus caeteris hoc nihil refert. Nam vt in ciuitatibus leges ac mores: sic & in domibus possunt paterni sermones ac mores, quinetiam magis ob cognitionem beneficiaque collata, sunt enim ipsi filii iampridem affectione deuincti, & facile obtemperantes natura. Differunt insuper & instituta priuata a publicis: perinde atque in medicina, vniuersaliter enim febricitanti confert inedia & quies, at alicui forsitan non conducit. Magister quoque ludi non omnibus fortasse pugilibus eandem pugnam imponit. Singula autem magis exacte fieri videbuntur adhibita cura diligentiaque priuata. Magis enim id adipiscitur vnusquisque quod congruum est.

45

Atque optime quidem in singulis curam ac diligentiam adhibuerit & medicus & ludimagister & quiuis alius, qui hoc vni¬ I uersale scit, omnibus inquam aut talibus hoc esse accommodatum. Scientiae enim commu¬ si nis ipsius esse dicuntur, & sunt. Nihil tamen forsitan obstat quin & is qui scientiae quidem est expers, exacte autem ea perspexit experientia quae in vnoquoque accidunt, rectam in vno aliquo diligentiam adhibeat atque curam. Quemadmodum & quidam optimi sibiipsis esse medici videntur: qui tamen nulli alii possunt opem afferre. Verum non minus forsitan oportere videbitur eum qui vult artifex & contemplator euadere, ad vniuersale peregre. atque illud (vt fieri potest) cognoscere. Dictum est enim scientia circa hoc ipsum versari.

46

Fortasse autem & is qui vult sua cura diligentia ve meliores facere siue multos siue paucos, enitatur oportet, vt ad ferendas leges aptus euadat, si boni legibus fieri possumus. Non est enim cuiusuis quenuis recte disponere, sed si alicuius est, scientis est, vt in medicina fit & in caeteris facultatibus, quarum est aliqua cura atque prudentia.

47

⁋ Haec cum ita sint, considerare post hoc oportet vndenam, & quomodo quispiam legunlatont eumaserit. An ab iis qui rempublicam gerunt quemadmodum & in facultatibus caeteris fieri solet? Nam pars ciuilis esse videtur ipsa ferendarum legum facultas: an non similiter in ciuili & caeteris in facultatibus fieri scientiisque videtur. Nam in caeteris quidem idem tradere facultates, & per ipsas operari videtur, vt medici, atque pictores. Res autem ciuiles docere quidem pollicentur ipsi sophistae: nemo autem ipsorum agit: sed ii qui rempublicam gerunt. Quiquidem potentia quadam: id agere, & experientia potius quam mente videntur. Neque enim scribere de talibus, neque dicere videntur. Quod tamen praeclarius forsitan esset, quam iudiciales orationes, vel deliberatiuas conponere. Neque filios suos, aut amicorum vllos idoneos, ad gubernandum rempublicam effecisse. Erat autem consentaneum rationi si possent. Neque enim melius quicquam ciuitatibus reliquissent: neque sibiipsis, aut charissimis aliud magis optassent quam talia posse. Non tamen parum experientia conferre videtur: non enim fierent per ciuilem consuetudinem ad gubernandum rempublicam aptiores. Quapropter iis qui de re ciuili cupiunt scire: experientia insuper opus esse videtur.

48

Sophistarum autem ii qui facultatem hanc profitentur: longe abesse a tradenda ipsa videntur. Neque enim quale quid est, neque circa quae versatur omnino sciunt. Non enim ipsam, & oratoriam facultatem idem neque inferiorem ponerent, congregatis iis legibus quae sunt probatae. Fieri enim posse dicunt, vt optime deligantur. proinde quasi delectio non esset sagacitatis, & iudicare recte non esset maximum, vt in musicis. Qui namque sunt in singulis experti recte opera iudicant, & quibus aut quomodo perficiuntur, & quae sunt. his consona comprehendunt. In expertis autem satis est, si non lateat ipsos vtrum bene an male factum sit opus, vt in pictura. Leges autem operibus similes ciuilibus sunt. Quonam igitur pacto quispiam ex his legum fuerit lator, aut eas quae sunt optime iudicauerit? Neque enim medici videntur ex libris fieri: & tamen dicere conantur non solum curationes, sed etiam aegrotantes curari posse: Et vt curare oportet habitu vniuscuiusque distincto. Haec autem expertis quidem vtilia, iis vero qui scientia carent inutilia esse videntur. Et legum igitur forsitan & rerum publicarum congregationes, iis quidem qui prospicere atque discernere possunt quidnam recte sese habet, vel contra, aut quae quibus accommodantur: vtiles esse possunt? sed ii qui sine habitu talia tractant, recte quidem iudicare non possunt, nisi fortuitu. magis autem ad ea comprehendenda fortasse fuerint apti.

49

Cum igitur nostri maiores ea quae ad facultatem ferendarum legum pertinerent sine perscrutatione reliquerint, nosipsos illa fortasse praestat considerare, & omnino de republica pertractare oportet, vt quoad fieri potest, ea philosophia perficiatur, quae circa res humanas versatur. Primum itaque si quid recte sit a maioribus dictum, id enitamur recensere. Deinde ex congregatis rebus publicis considerare quaenam ciuitates & rerum publicarum singulas euertunt, atque conseruant. Et quas ob causas aliae recte gubernantur, aliae contra. His enim perspectis, magis fortasse perceperimus quaenam sit respublica optima, & quomodo vnaquaeque disposita quibusue legibus vtens ac moribus bene fuerit constituta. Dicamus igitur hinc initio sumpto. Ethicorum Aristotelis Finis.

PrevBack to Top