Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Caput 3 [Morges 1580 Transcription]

1

Posteaquam nostrae sen tentiae veritas patuit ex supe riori demonstratione & dispu tatione μαατκμεθιατικηι, nunc ex ordine nobis ab initio propo sito, accedendum est ad disputatonem ανα ταμειστικιν qua Pontificiorum sententiam re fellamus. Quanuis autem extructa veritate, necessario mendacium corruat, & ex hac affirmata demonstratione, Scripturam sa cram ea omnia continere quorum cognitio & fides ad salutem necessaria est: sequatur is αναικις haec negata, Nihil cuius cognitio & fides ad salutem necessaria est extra Scri pturam sacram quaerendum esse, & vi con sequentis traditiones ab Apostolis non scri ptas, non esse in causa fidei recipiendas: ta men fit nescio quomodo vt nos magis con moveat erroris refutatio quam assertio ve ritatis. Quamobrem hoc disputationis ge nus nobis negligendum non fuit, vt magis magisque lectores in veritatis cognitone confirmentur. Haec igitur est Pontificiorum sententia cum nostra pugnans αντηφθαλικος.

2

Scripturam Sacram non ea omnia continere quorum cognitio & fides ad salutem nostram est necessaria. quem errorem nos ita diruamus.

3

Si Moses, Prophetae, Christus & Apostolifi dei dogmata semper ex Scriptura, nunquam au tem ex traditionibus non scriptis confirmarunt, & Pontificii fidei dogmata raro ex Scripturas, identidem autem ex traditionibus non scriptis confirmare volunt: certe Pontificii aliter do cent Ecclesiam quam Moses, Prophetae, Christus & Apostoli docuerint. Verum est autem antecedens. Verum igitur & consequens, & vi consequen tis Pontificii ad docendam Ecclesiam non sunt recipiendi.

4

Connexum hypotheticum perspicuum est.

5

Assumptum patet ex sequenti inductio ne collecta ex sacrae Scripturae locis.

6

Moses reuocat ad Legem scriptam, Paulo in terprete.

7

Idem Moses iubet Legem scriptam recitari coram populo.

8

Iosue hortatur Israelitas ut faciant ea quae scripta sunt in libro Legis.

9

Temporibus Iosiae regis populus prenittit in reiurando se seruaturum quae scripta sunt.

10

Prophetae passim Israelitas ad Mosis scripta reuocarunt.

11

Post reditum ex captiuitate recitatur Lex Mosis, & ex ea cultus Dei restituitur.

12

Scrutamini Scripturas, inquit Christus.

13

Erratis nescientes Scripturas.

14

Habent Mosen & Prophetas, illos audiant.

15

Aperuit mentem Apostolorum ut intellige rent Scripturas.

16

Paulus annuntiat Christum adducta Lege & Prophetis.

17

Apollos redarguit Iudaeos, & probat Iesum esse Christum ex Scripturis.

18

Laudatur Thessalonicenses, siue Beroeenses, quod scrutarentur Scripturas an ita res se ha beret.

19

Nequid dicam de Scripturae locis quos Chri stus & Apostoli identidem citarunt.

20

Haec inductio est certissima & nulla ευςα ce labefactari potest. Vis autem consequen tis quam ad finem proponimus satis est per spicua. Nam Prophetae & Apostoli sunt in stituti a Deo doctores Ecclesiae, & fuerunt θεοπυουςι. Christus autem est perfectissimus Ecclesiae Doctor. Ex quo efficitur, qui ali ter Ecclesiam docent quam Christus, Apo stoli & Prophetae docuerint, hoc est non eadem, sed aliena proponunt fundamenta, eos Ecclesiam perperam docere. Pontificii vero aliter docent, quandoquidem non re uocant Ecclesiam ad solam Scripturam, sed ad Traditiones non scriptas. vt ante dictum est. Ex hoc autem superiori argumento e mergit sequens haec conclusio.

21

Si Apostoli verbum quod viua voce trade bant quantumuis licet θεοπυουςον, tamen ad scri pta Prophetica exigebant, multo magis Ponti ficij debent suae doctrina capita ad Scripturam sacram exigere. Et cum id non faciant, audien di non sunt. Verum est antecedens. Verum igitur & consequens.

22

Connexum hypotheticum patet ipsa lu ce comparationis.

23

Assumpti veritas confecta est in superiori argumento.

24

Si non omnia quorum fides & cognitio ad sa lutem necessaria est in Scriptura cotinentur, se queretur Spiritum Dei cum Scripturam Eccle siae proposuit finem suum non fuisse assequutum. At consequens est falsissimum & blasphe mum. Quare falsissimum quoque est Antecedens ac blasphemum

25

Connexi hypothetici consequentia ita probatur. Quum Scripturae causas in secun doca pite huius disputationis inuestigare mus, diximus verbum Dei in eum finem fuisse literis consignatum, vt ab hominum corruptelis vindicaretur, vt piorum memo riae consuleretur, denique ut Ecclesia magis magisque institueretur ac confirmaretur in iis quorum cognitio & fides ad salutem est necessaria. Iam si non illa omnia in Scriptu ra continentur, sequitur profecto Spiritum Dei non perfecte, sed ex parte tantum finem suum assequutum fuisse: quod absit. Certe si concedis, quod negare non potes, Scriptu ram non temere nec frustra, sed summa Dei providentia fuisse Ecclesiae propositam, sic vrgeo: Si, vt vindicaretur verbum Dei ab hominum corruptelis, num, obsecro, voluit Spiritus Dei quaedam ad salutem necessaria vindicari ab humanis corruptelis, quaedam vero minime? Si, vt piorum memoriae con sultum esset: num ex parte tantum? Dice musne, eorum quae ad salutem necessaria sunt alia magis esse memoriae mandanda, a lia minus? Si eorum memoria vigere & con seruari sine Scriptura potuit, cur accessit Scriptura? Nihil enim frustra fit a Spiritu Dei. Si accessit Scriptura vt nostram me moriam adiuuaret, quis neget in omnibus ad salutem necessariis nostram esse iuuan dam memoriam? Denique, si proposita est Scriptura a Spiritu Dei vt melius institue retur Ecclesia, cur id non habebit locum in omnibus iis quae sunt necessaria ad salutem? Quamobrem quaecunque tandem effugia ca ptent Pontificij, manet superioris connexi hypothetici veritas, eos nimirum velle fru strari Spiritum sanctum suo fine in propo nenda Scriptura, nisi in ea contineantur quaecunque sunt ad salutem nostram neces saria.

26

Assumptum nemo Christianus nega uerit.

27

Si Apostoli in omnem veritatem a Spiritu sancto deducti, Ioan. 16, quaedam ad salutem ne cessaria non scripserunt, id factum est, aut quod illa scribere non debuerint, aut noluerint, aut non potuerint. At non debuisse, falsum est: noluisse, absur dum: non potuisse, αθεολογον. Quare antecedens est falsum, absurdum & αθολογον,

28

Connexi hypothetici consequentia pa tet, nisi Pontificij ferant ευςαοιν, nos enim a gimus non de quibusuis hominibus, sed de Apostolis, quos Spiritus Dei in conscriben da Euangelij doctrina gubernauit.

29

Assumptum patet, nisi doceant Pontifi cij quaenam sit ratio tantae dissimilitudinis in rebus non tantum simillimis, sed etiam iisdem. Hoc profecto certum est & αναμφισ βητατον inter omnes Christianos, si Apostoli non omnia scripserunt quae sunt ad salutem necessaria, id eo factum, quod non debue rint omnia scribere. Horum igitur alterum Pontificij doceant necesse est: aut quidnam sit causae quamobrem Apostoli quaedam scri bere, quaedam vero ad salutem necessaria de buerint omittere: aut certe, Apostolos pla nis & perspicuis verbis testatos se non omnia quae ad Christianorum fidem pertinent lite ris mandasse, certis de causis quas Deus no luerit hominibus esse cognitas. At procul dubio neutrum vnquam docebunt Ponti ficij. Ex quo fit vt firma maneat argumenti nostri conclusio.

30

Si libri Canonici veteris Testamenti conti nent ea omnia quae ad vetus Testamentum per tinebant, & libri Canonici noui Testamenti non continent ea omnia quae ad nouum Testamen tum pertinent: sequitur Scripturam veteris Te stamenti esse perfectiorem Scriptura noui Te stamenti. Consequens est falsum Falsum igitur & Antecedens.

31

Connexi hypothetici consequentia sic probatur. Libri veteris Testamenti vocan tur vetus Testamentum a Paulo, cum agit de lectione veteris Testamenti. Adde quod ait Moses, foedus, inquit, quod scriptum est in libro legis: & in sacra historia fit mentio libri foederis. Quare non dubium est quin vetus Testamentum (hoc est, Scriptura ve teris Testamenti) recte respondeat suae in scriptioni. Nihil enim proferri potest extra illam Scripturam, quod vere dici possit ad vetus Testamentum pertinere: nempe cuius cognitio fuerit piis maioribus sub vetere Testamento constitutis ad salutem necessa ria. Iam si non idem dicas de nouo Testa mento, quis non videt nouum esse vetere Testamento imperfectius? Nam perinde est acsi ita exponas επιγραφην, nouum Testamen tum, hoc est, quaedam ad nouum Testamen tum pertinentia. quod quam sit absurdum non puto pluribus probandum esse. Scriptu ram autem noui Testamenti esse minus per fectam quam sit Scriptura Testamenti ve teris, nemo Christianus hactenus dixit. Qua re non videntur plura esse dicenda ad Assum pti nostri confirmationem.

32

Si Scriptura noui Testamenti est αλαθηκη hoc est foedus vel Testamentum, & το αλαθηκη nihil licet addere: certe nihil licet addere Scri pturae noui Testamenti. Antecedens est verum. Verum igitur & consequens, & vi consequen tis non sunt recipiendae traditiones ab ipsis A postolis non scriptae.

33

Connexum satis patet.

34

Assumptum habet duas partes. Prior per spicua est ex ipsa inscriptione, nec vlla alia probatione opus habet. Posterior probatur ex Paulo: quum ait ne humanae quidem δια θηκη addere licere: atque inde efficit multo minus addere licere diuinae αλαθηκη. Quod si την αλαθηκλω Testamentum interpreteris, tum fortior etiamnum erit nostra conclu sio. Ecquis enim hominis testamento quid piam audeat adiicere? Quod si non licet ho minis testamento, quanto minus diuini Te stamenti tabulis?

35

Si ad finem usque mundi nullos alios li bros Canonicos debemus expectare praeter eos quos habemus in Scriptura veteris & noui Te stamenti: sequitur Scripturam sacram esse nu meris omnibus ab solutam. Antecedens est verum. Verum est igitur & consequens, & ut con sequentis Scriptura non habet opus ullis tradi tionibus non scriptis.

36

Connexum hypotheticum satis est per spicuum, praesertim quum Deus sit author Scri pturae qui eam ad finem vsque mundi ma nere imperfectam non pateretur: quippe au thor perfectissimus.

37

Assumptum non negant Pontificij: non enim ignorant tempora post Christum ex hibitum esse tempora plenitudinis το πληρω ματο, vt loquitur Apostolus.

38

Si Traditiones non scriptae non sunt minus re tinendae quam Scriptura (ut Pontifici volunt) ergo est credendum eadem fidei πληροφορια scri ptis veterum Doctorum qua scriptis Propheticis & Apostolicis credimus. Consequens est falsum. Falsum igitur & antecedens, & vi consequen tiae, Traditiones non scriptae in causa fidei non sunt recipiendae.

39

Connexi hypothetici consequentia sic probatur. Quoties Pontificij nobis propo nunt humanas traditiones, quas illi vocant Apostolicas, nos Apostolicas esse pernega mus. Tum illi Tertullianum, Irenaeum, & in primis Clementem nescio quem citant qui nuper e monachorum tenebris emersit. lsti omnes Doctores (inquiunt Pontificijj) affir mant hasce traditiones esse Apostolicas. Certe si huiusmodi traditiones non sunt mi nus retinendae quam Scriptura, sequitur ea dem fidei constantia credendum esse, tradi tiones illas esse Apostolicas, qua credimus Scripturam sacram fuisse dictante Spiritu sancto conscriptam. Quod si ita est, rursus sequitur, Tertulliani, Irenaei & Clementis &c. scriptis aeque esse credendum, ac scri ptis Propheticis & Apostolicis. Fac enim vt quis me roget: quamobrem credam A postolos viua voce tradidisse, Christum pro salute nostra fuisse crucifixum. Responde bo me id credere quandoquidem id Apo stoli ipsi & Euangelistae scripserunt. Quod si vicissim rogem Pontificios, quamobrem credant Apostolos viua voce ea tradidisse quae ad ipsorum Missam pertinent: tum re spondebunt se id credere quandoquidem id veteres aliquot Doctores scriptum re liquerunt. ltaque ego inde colligo Pontifi cios eadem fidei πληροφορια credere veterum Doctorum scriptis qua credendum est Pro pheticis & Apostolicis. Nondum disputo de ipsorum veterum sententia, de qua suo loco: sed volui tantum consequentiam supe rioris connexi reddere dilucidiorem.

40

Assumptum patet. Quis enim vnquam pius scripta veterum Doctorum cum scri ptis Apostolicis exaequarit? imo ne ipsi qui dem Pontificij id dicant, nisi forte obliti sint sui Canonis ex Augustino deprompti. vis autem consequentiae quam addidimus, ma nifesta est: quemadmodum melius patebit ex sequenti argumento.

41

Nullis traditionibus de quibus certo non con stat certa fides adhiberi potest. Omnes traditio nes non scriptae quas proferunt Pontificij sunt eiusmodi vt de iis certo non constet.

42

Quare nullis traditionibus non scriptis quas proferunt Pontificij certa fides adhiberi potest. Et vi consequentiae omnes illae traditiones in cau sa fidei reijciendae sunt.

43

Maioris propositionis veritas lucet sua luce.

44

Minor propositio probatur sequenti n inductione.

45

Clemens Alexandrinus affirmat tanquam ex traditione Apostolica Apostolos paucis secre ta quaedam tradidisse, & citat hanc locum Pauli, 1. Cor. 2. Sapientiam loquimur inter perfectos.

46

Contra. Tertullianus refellit illum errorem gravissimis rationibus, & Ireneus ait hanc fuis se veterum haereticorum sententiam, ac respon det ad illum locum Pauli quem corrumpebant. Canonem Missae plerique ad Apostolos re ferunt.

47

Contra, Hieronymus & aliquot alij vete res dicunt Apostolos fuisse contentos oratione Domini.

48

Epiphanius ait Apostolos indixisse ieiunium diebus Iouis & Veneris per totum annum: & in quadragesima utendum esse ξηροφαγια, adeo que pane, sale & aqua tantummodo.

49

Contra, Augustinus: Quibus diebus sit ie iunandum (inquit) nec a Domino nec ab Apo stolis definitum est. & Ireneus apud Eusebium ait illud ieiunium varie fuisse olim vsurpatum, quum alij diem vnum, alij duos, alij plures ieiu narent, nec vocat traditionem Apostolicam, sed σαωηθειαν καθ απλοτητα ο ίδίωκσμον, consuetudinem ex simplicitate & priuato quodam instituto. ltem Tertullianus cum ad Montanum defe cisset, recensens Catholicorum obiectiones adver sus Montanistas: Quod, inquit, xerophagias ob seruemus, & dicunt, abolitis legalibus ieiunijs de caetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, &c

50

In illa controversia de die Paschatis, quae diu veterem Ecclesiam exercuit: Oecidentales Ec clesiae, inquit Socrates, referebant suum institu tum ad Petrum & Paulum. Orientales autem ad alios Apostolos: sed neutra pars proferebat certam & scriptam probatione εγαζαφον αποδει ξιν. ltaque existimo fuisse consuetudinem, &c.

51

Tertullianus ait ex traditione Apostolica in Baptismo lac & mel inos infundi solitum. Hieronymus autem meminit vini non mellis, & vocat morem.

52

Contra, ne ipsi quidem Pontificij ritus illos obseruant, scilicet obseruaturi siquidem Aposto licas esse traditiones existimarent. Tertullianus commemorat oblationem pro nata litijs inter eos ritus quos ait ab Apostolis fluxis se. Contra, post Nicaenam Synodum Ecclesiamo rem illum repudiauit, quod paganismum redoleret.

53

Plerique veteres haec ad Apostolica institu ta referebant, Nefas esse die dominico de geni culis adorare, Nefas esse caput sertis & floribus coronare, & multa eiusmodi.

54

Contra, Ne ipsi quidem Pontificij tale ali quid obseruandum existimant, quippe qui sta tuarum collo & capiti corollas apponunt, &c

55

Cyprianus testis est, olim infantib. Euchari stiam porrigi solitam.

56

Contra, Ne ipsi quidem Pontificij id facien dum existimant.

57

Ireneus ex traditione ait Christum fuisse passum anno prope quinquagesimo.

58

Contra, Hoc Ecclesia constanter repudiat.

59

Clemens suos canones refert ad Apostolos authores.

60

Contra, vel ipsa Ecclesia Romana diu illos canones reiecit tanquam ab haereticis confictos. Deinde Zepherinus Rom. Episcop. ex illis ca nonibus recepit sexaginta. tadem sexta Synod. recepit 85. &c

61

Denique (ut sexcenta eiusmodi omittamus quae Pontificij referunt ad Apostolos historiae a lus tribuunt, vt quadragesima Telesphoro, &c

62

Ex quibus patet Minoris nostrae propo sitionis veritas.

63

Si veteres haeretici plerique quum ipsos ver bum Dei deficeret, ad traditiones confugerunt nomen Apostolorum ementitas, & idem hodie faciunt Pontificij: certe hac in re sunt potius cum haereticis quam cum orthodoxis numeradi. Antecedens est verum. Verum igitur & consequens.

64

Connexum hypotheticum satis patet.

65

Assumptum ita probatur. Qui legales cae remonias vrgebat, praetexebat traditionem Apostolicam, vt veteres testantur. Atque id videtur significare Lucas in actis Aposto licis. Adde quod dicit Paulus veteres haereti cos ementiri solitos personam Apostolo rum. Et alio in loco hortatur Thessaloni censes ne se a fide abduci patiantur: neque per sermonem, inquit, neque per epistolam tanquam ex nobis. Quae quidem postrema verba non restringo ad epistolam sed refe ro etiam ad sermonem. Nec enim dubium est quin illi haeretici vt sibi fidem concilia rent, iactarent saepenumero se id quod do cebant ab Apostolis audiuisse. Idem testa tur Irenaeus: & Eusebius narrat quendam Papiam suos errores proposuisse, tanquam, inquit, ex traditione non scripta ix παφαδει ςεος απναθον. Ne quid dicam de ludaeis Caba listis, qui traditionem non scriptam ceu co lumnam suffulciunt suis somniis: teste Elia in Thisbith. in rad pra. & επον.

66

Si traditiones quae pugnant cum scriptis A postolicis non sunt Apostolicae, & Pontificiorum traditiones sunt eiusmodi, certe Pontificiorum traditiones non sunt Apostolicae. Antecedens est verum. Verum igitur & consequens.

67

Connexi hypothetici veritas satis est per spicua, alioqui sequeretur Apostolos non eo quo loquuti sunt Spiritu scripsisse, quod absit vt vel cogitemus.

68

Assumptum patebit inductione quam le ctores facile videbunt in Doctorum nostro rum scriptis, ex quibus constat ea Pontificio rum dogmata quae sunt inter nos contro uersa, & quae illi referunt ad traditiones A postolorum non scriptas, cum ipsorum A postolorum scriptis aperte pugnare. Atque omnino quocunque se vertant Pontificii, cogentur exigere sua dogmata ad scripta Apostolorum. Semper enim vrgebo supe riorem hypothesin, dogmata illa si cum scri ptis Apostolorum pugnent, non esse Apo stolica. Si pugnare fateantur, vicimus: si ne gent, necesse erit euoluere scripta Aposto lorum, vt ad ea exigi possint illa dogmata de quibus quaeritur an pugnent cum scri ptis Apostolicis, nec ne. Ex quo efficitur tandem Pontificiis post multos errores, ve lint, nolint, esse in gyrum Scripturae redeun dum. Sed ne pluribus argumentis molestisi mus, superiores omnes rationes hoc vno ar gumento comprehendamus.

69

Si ex Pontificiorum sententia de tradi tionibus non scriptis hi errores consequuntur: nempe, aliter in Ecclesia doceri quam Prophe tae & Apostoli docuerint: Spiritum sanctum in proponenda Scriptura non fuisse finem suum asse cutum: Apostolos omnia ad salutem necessaria, aut non debuisse scribere, aut noluisse, aut non potuisse: Scripturam veteris Testamenti esse no ui Testamenti Scriptura perfectiorem: Sacram Piblia non respondere suae inscriptioni αλαθηκης. (siquidem licet hominibus addere Diuinae αλαθη κη) sacram Scripturam post Christum exhibi tam & post scripta Apostolorum non esse nu meris omnibus absolutam eandem fidem esse scriptis veterum adhibendam, quae sacrae Scri pturae adhibetur: certam fidem esse iis rebus adhibendam, de quibus certo non constat: ve terum haereticorum causam non parum sub leuari qui eiusmodi traditionibus non scriptis nitebatur: denique Apostolos alio Spiritu fuis se Locutos quam quo scripserint. Si inqua, su periora absurda sententiam Pontificiorum de Traditionibus non scriptis consequuntur: certe Pontificiorum sententia de Traditionibus non scriptis est piis omnibus & orthodoxis ac vere Catholicis repudianda. Antecedens est verum. Quare verum quoque sit consequens nece se est.

70

Connexum hypotheticum negari non potest.

71

Assumptum patuit in superiori disputa tione ααταμειστικι, qua Pontificiorum senten tiam euertimus.

72

Quare sit iam finis huius tertij capitis vt ad diluendas Pontificiorum obiectiones progrediamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3