Table of Contents
Caput 5 [Morges 1580 Transcription]
Qvandoquidem Pontificij sa idtis agnoscunt quam infirma psint ea argumenta quae adver sus Scriptura, ex ipsa Scriptu s ra sibi videntur deprompsisse, tandem confugiunt ad veterum Doctorum testimonia, quae longa ac diffusa oratione nobis inculcare non desinunt, vt scilicet eo rum aceruo nos obruant. Quare sequenti disputationi quaedam videntur esse praemu nienda, vt facilius & Pontificiorum obie ctiones, & nostrae resposiones intelligi pos sint. Vt igitur bene provisa & explorata principia ponantur, substernemus huic di sputationi aliquot regulas quarum ope ve terum sententias exponere, & ut Thesei fi lo, ita earum ductu in multis ac varis ve terum Doctorum scriptis, tanquam in la byrintho commode, & tuto versari possimus.
Prima Regula
Ad fidem nostram confirmandam veterum Doctorum scripta eate nus sunt recipienda, quatenus cum Sacris literis conueniunt.
Quanuis haec regula satis per se luceat, eorum praesertim oculis qui veritatem in tuentur, quaedam tamen subiiciemus ad il lius confirmationem. Siquis aliter vobis euangelixat quam euangelixauimus, ana thema sit, inquit Paulus. Item, Denuntia ne diuersam doctrinam doceant ξν ετνοδι θατκαλον. ltem, Obseruate dissidiorum auto res praeter doctrinam quam vos didicistis, & declinate ab eis. ltem, si quis aliter docet i τροθατκαλο, is turget, nihil sciens, & c. ltem, Doctrinis variis ac peregrinis ne circumfe ramini: & pleraque alia in hanc sententiam, Ac ne forte dicant Pontificij superiores lo cos esse de verbo tradito & non scripto in telligendos, ut taceam quae copiosius hac de re a nobis antea disputata sunt, hoc vnum ex illis quaeram: num existiment Aposto los aliquid viua voce tradidisse quod non fuerit iis consentaneum quae scripserunt: negabunt certe. quare velint nolint huc sem per redeant necesse est, hanc nostram regu iam esse certissimam: veterum Doctorum scripta hactenus esse recipienda, quatenus cum sacris literis conueniunt. Sed si vete res ipsos nobis assentientes audiant, in spe venio nihil dubitationis reliquum fore quin nobiscum superiorem regulam recipiant.
Sic igitur Origenes, Nobis necesse est Scri pturas ianctas in testimonium vocare, sensus quip pe nostri & enarrationes sine his testibus non habent fidem. lter, Sicut omne aurum extra templum non est sanctificatum: sic omnis sen sus qui fuerit extra Scripturam non est sanctus.
Tertuirruus Quid contrarium nobis in nostris? (loquitur autem de Sacris li teris) ltem, Quod sumus, hoc sunt.
Curroostous. Siquid dicitur alsi que Scriptura, auditorum cogitatio claudicat. Hierorrmvs. Exceptis Apostolis, quod cunque postea dicetur, abscindatur, non habeat authoritatem.
Nucustirus. Noli contra diuina te stimonia colligere calumnias ex Episcoporum scriptis, ut Hilarij, Cypriani, &c. quia hoc ge nus literarum ab authoritate canonis distin guendum est. Non enim sic leguntur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter senserint quam veritas postulat. ltem, Nec Catholicis Episcopis consentiendum est, sicubi falluntur, vt contra canonicas Scripturas aliquid sentiant. ltem, Ego solis us Scripturarum libris qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem ho noremque deferre vt nullum eorum authorum scribendo aliquid errasse, firmissime credam. Alios autem ita lege, vt quantalibet sanctita te doctrinae praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel peril los autbores Canonicos vel probabili rationem, quod a vero non abhorreat, persuadere potue runt. Haec ille, quae Pontificij postea in sua De creta retulerunt: adeo vt iam negare superiorem regulam non possint, ne sua ipsi Decreta prodere videantur.
Regula 2
Deteres Doctores saepe nomine tra ditionis significat ea dogmata quae scriptis Apostolicis continentur Hanc regulam esse veram ex sequentibus patebit.
lnetaeus referente Eusebio, Polycarpus docuit, inquit, quae ab Apostolis didicerat, quae & Ecclesia tradit & sola sunt vera. Haec ille tradit, hoc est, docet, nimirum ex scriptis Apo stolicis. Alioqui quomodo staret quod aite Et sola vera sunt. Quod etiam facile intelligitur ex eodem Irenaeo, cuius verba refert Eusebius, Poliycarpus commemorabat, inquit, quae audiue rat ab Apostol, omnia Sacris literis consenta nea, παντα cορφονα παλο γραθe1ο. Idem Ireneus Ecclesia Romana scripsit Corinthus annuntias illis eam traditionem quam ab Apostolis rece pisset: nempe vnum esse Deum omnipotentem, && caetera quae continentur in libris Mosis) Et paulo post. Multi barbari fine Scriptura vete rem traditionem diligenter custodiunt, creden tes in vnum Deum & in Christum qui natus est ex Virgine, &c.
Regula 3
Qeteres saepe vocant traditionem non scriptam id, quod totidem verbis in Sacris literis non reperitur, sed tamen sirem ipsam spectes, extat in Scriptura.
Sic Basilius ait se aduversus haereticos v surpasse quaedam vocabula etiam non scri pta, sed tamen (inquit) quae a sensu Sacris li teris consentanea neutiquam abhorrerent. Et Nazianzenus refellit Macedonianos, qui negabant deitatem Spiritus sancti, quod to tidem verbis non extaret in Scriptura: & ait quaedam esse in Scriptura & non dici. si dicis bis duo, inquit, dicam te dixisse qua tuor. Sic etiam Augustinus probat Paedo baptismum esse in Scriptura, & Baptismum non esse iterandum. Idem dicendum est de vocabulis ααθοςιον, Trinitatis, Personae, & c qua de re quaedam a nobis in superiori ca pite dicta sunt.
Regula 4
Veteres saepissime nomine Traditio nis non significant Dogmata, sed ritus Ecclesiasticos, & vt magis co mendent ordinem Ecclesiasticum, non scriptis, ac propterea se ali quando ad haereticos inclinarunt
Quam varij fuerint ritus Ecclesiastici, quantoque studio veteres eiusmodi ritus commendarint, vt vias omnes Schismaticis obstruerent, nihil attinet hic speciatim con memorare, quandoquidem his rebus libri veterum abundant. Quare videant lecto res quid scripserit hac de re Augustinus in duabus epistolis ad lanuarium. Certe Hie ronymus ordinem & ritus Ecclesiae ita con mendabat: Vnaquaeque, inquit, provincia in stituta maiorum, leges Apostolicas arbitretur. quaequidem verba Hieronymi commode intelligenda sunt. Multa enim veterum in stituta proprer varias circunstantias muta da esse ne ipsi quidem Pontificij negauerint: nec aequum fuerit ritus Ecclesiasticos hac in parte cum dogmatibus ipsis exaequare. ltaque dicebat Tertullianus solam legem fidei immutabilem permanere: & Hiero nymus ipse monet obseruandas esse consti tutiones Ecclesiae quae, inquit, fidei non of ficiant.
Regula 5
Quidam ex veteribus, quum neuos quoque suos haberent, nimis in dulserunt eiusmodi traditionibus non scriptis ac propterea se ali quando ad haereticos inclinarunt. Supra ex Irenaeo audiuimus veteres hae reticos suis erroribus traditiones non scri ptas praetexuisse. Et narrat Eusebius de Pa pia qui παναδειθς quaedam in Ecclesiam inue nebat, quasi illa essent ab Apostolis per ma nus tradita: cuiusmodi fuit error Chiliasta rum, in quem Tertullianus, lustinus Mar tyr, & aliquot alij lapsi sunt. Quare non si ne iudicio legendi sunt veterum Doctorum libri.
Regula 6
Multi libri nomina veterum emen tiuntur, quum tamen sint suppositi Factum est librariorum culpa, vt pleri que libri falso praeferant eorum Doctorum nomina quos in primis vetustas commen dauit. Vt illae rapsodiae Clementi Pauli di scipulo attribuntaem: vt liber de reuelatione ca pitis Ioan. Bapt. Cypriani nonmine honora tus, cum tamen illic fiat mentio Pipini Gal lorum Regis. Vt denique multa volumina in quibus Augustinmi nonmen insenriptum est, vbi ipsius Augustini sententia refellitur: ne sexcenta eiusmodi mihi commemoranda sint. Quamobrem, quod aliquando Hiero nymus dixit de libris Apocryphis, multo magis de veterum Doctorum libris diden dum est: Caueat, inquit, omnia Apocrypha, & siquando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reuerentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotatur, mul faque his admixta vitiosa, & magnae esse pru dentiae aurum in luto quaerere. Haec ille
His igitur regulis substratis iam nobis excutiendae sunt Pontificiorum obiectio nes ex veterum Doctorum scriptis petitae.
Ciemer1sA1.exaupr1. Operarius qui in messem Domini emittitur, duplicem ha bet agrieulturam, ααφον & αποαθον. ltem ut Philosophi quaedam arcana de suis dogmati bus tradiderunt, ita etiam Apostoli: vt ait Pau lus, Sapientiam loquimur inter perfectos.
Respondeo. Authorem istum non satis pure hanc quaestionem tractasse, & hunc naeuum in eo facile deprehendo ex ipsa Scri ptura. Sic enim Christus: Quod vobis dico in tenebris, palam annuntiate, & quod au ditis in aurem, praedicate super tecta, &c. Quare fallitur Alexandrinus ille, dum my steria Christianae religionis cum areanis Philosophicis commiscet. Et Irenaeus ac Tertullianus testes sunt veteres haereticos inea fuisse sententia quam Alexandrinus proponit, adeoque abusos fuisse illis verbis Pauli: sapientiam loquimur inter perfectos, Irenaeus affirmat. Idem Clemens non du bitauit dicere Graecos fuisse per philoso phiam seruatos. Velim igitur lectores me minisse regulae quintae quam paulo ante pro posuimus, ne veterum Doctorum naeui no bis imponant. Caeterum cum duplicem con stituit agriculturam, certe per agriculturam αφαφον non videtur eas traditiones intelli gere voluisse quae pugnant cum sacris lite ris. Ecquis enim agricola, quod vna manu plantauit, alteram euellat? ltaque ne sic qui dem Pontificiorum causa potest subleuaris.
lrerr2uo. Cum ad eam traditionem quae est ab Apostolis provocantur haeretici, quae per successiones Presbyterorum custoditis in Ecclesiis, dicunt se Apostolis sapientiores. lta que neque Scripturis, neque traditioni con sentiunt.
Agebatur de vero Deo & Patre Domi ni nostri Iesu Christi quem haeretici illi ne gabant: qui quum vrgerentur sacrae Scriptu rae testimoniis, confugiebant ad dogmata quaedam per manus tradita. Rursus quum illis obiiceretur, doctrinam de vero Deo fuisse per manus quoque traditam, ita vt du bitari non posset, quin illa doctrina, quae in Scriptis Apostolicis continetur, ab ipsis A postolis manasset ad Ecclesiam Christianam: hic in blasphemiam impudentissime pro rumpebant. Quare nomine traditionis Ire naeus significat illa ipsa dogmata, quae con tinentur in sacris iiteris, & in Ecclesia tra duntur, hoc est, annuntiantur, qua de re su pra in in secunda regula.
Tettui11arus. Si nulla Scriptura de terminauit, certe consuetudo corroborauit, quae de traditione manauit. Et paulo post, harum disci plinarum si legem expostules, Scripturam nul lam inuenies, traditio pretenditur auctrix, con suetudo confirmatrix, fides obseruatrix.
Quaerebatur an liceret Christianis ca put sertis coronare, quod vetere quodam instituto fuerat interdictum, nimirum pro pter Gentiles qui coronati suis idolis sacri ficabant. Non deerant autem qui dicerent hoc ornamenti genus esse αθαθοθος, quod ve hementer negat Tertullianus, quia videba tur Christianam religionem prodere, qui hac in re cum idololatris communicabat. Profert igitur veterem consuetudinem ac traditionem, licet nominatim hoc interdi ctum in Scriptura non extaret. Sed simul docet morem illum vetustissimum habere fundamentum in Scriptura. Vbi praesertim scandala omnia interdicuntur, & profert quod ait Paulus adversus eos qui cum scan dalo idolothytis vescebantur: & multa alia in hanc sententiam. Quare non hinc agitur de dogmatibus, sed de solis ritibus quos pro varia temporum ratione mutari posse, ne longe abeam, docet hic locus nobis ob iectus. lampridem enim & illud interdictum de coronis & sertis, & multa alia quae ibidem recenset Tertullianus, inter Christianos obsoleuerunt. vide igitur reg. 3. & 4. supra. At nostra disputatio de fidei dogmatibus instituta est.
brs12. Dogmata quaedam sunt scripta, quae dam ex Apostolorum traditione in mysterio & occulto tradita & recepta, quorum vtraque pa rem vim habent ad pietatem.
Quum in Ecclesia cantari solitus esset hic versus, Gloria Patri & Filio cum Spiritu san cto: plerique ex Graecis (qui vt plurimum fuere in Spiritum sanctum iniquiores) hoc loquendi genus repudiabant, cum Spiritu sancto: vt ita Spiritus sancti Deitatem nega rent. Hac de re longum sermonem instituit Pasilius, & adductis Scripturae testimonis as serit Deitatem Spiritus sancti. Tum agno scit quidem superius loquendi genus non reperiri in Scriptura totidem verbis, sed af firmat satis esse quod res ipsa de qua ageba tur dilucide extaret in Scriptura. Inde obla ta occasione disserit de traditionibus non scriptis, & transit ad ipsos ritus Ecclesiasti cos, inter quos recenset vetustissimum illum morem quo Christiani a Paschatae ad Pen tecosten stantes adorabant. In hac igitur disputatione Pasilius non dubitauit propo nere quod vulgo iactabatur de arcanis Apo stolicis: ex quo fit vt Pontificij ex Basilij ver bis nobis insultent. Verum enimuero vt a gnosco ex animo bonitatem causae qua tum fretus erat Basilius, cum affirmabat Spiritum sanctum esse Deum, ita (quod tanti viri pa ce dixerim) mihi videtut paulo curiosius a liena argumenta conquirere voluisse, quum veris ac propriis argumentis abundaret. Pas sim lucet in Scriptura Spiritus sancti Dei tas: quorsum igitur Apostoli areanas quas dam formulas ea de re in occulto (ut loqui tur Basilius) & quasi in aurem certis homi nibus tradidissent obsecro, ecquid erat in eo dogmate reticendum quod oportet in pri mis Christianos omnes profiteri? Porro vo care arcanum & occultum, quod tunc tem poris in vniuerso prope terrarum orbe can tabatur, nescio an Basilio licuerit. Atque o mnino quia commentum illud de arcanis Apostolicis fuit olim haereticorum funda mentum (ut ante dictum est) neque iuuabat causam Basilij alioqui firmissimis rationi bus subnixam, optauerim ego Pasilium ab illo argumento (si argumentum dicendum est) abstinuisse: cum non inepte veteres mo nuerint, videndum, ne sint τλον παοος τον αγον. Verum, vt vt est, nihil hic habent Pon tificij quod glorientur. Nam cum Basilius affirmat hoc loquendi genus, cum Spiritu sancto, fluxisse ex traditione Apostolica, no mine traditionis intelligit, id quod quam uis non toridem verbis extet in Scriptura, re ipsa tamen Scripturae inest: de quo vide regulam 3. Quid quod neipsi quidem Pon tificij in suis Ecclesiis hoc loquendi genus iampridem obseruarint? Ne vrgeam quod mos ille, quo veteres certo tempore stantes adorabant, in obliuionem abierit. Quare vi deant Pontificij quam dextre nobis expo nent haec Basilij verba. Vtraque parem vim habent ad pietatem: vt ipsis cum Basilio con ueniat.
Curreostomvs. Hinc patet quod non omnia per Epistolam tradiderint, sed multa etiam sine literis. Eadem vero fide digna sunt tam il la, quam ista. ltaque traditionem quoque Eccle siae fide dignam putamus. Traditio est, nihil quaeras amplius.
Haec verba Pauli enarras Chrysostomus, Tenete traditiones quas edocti estis, siue per sermonem siue per epistolam: hinc col ligit non Paulum tantum, sed etiam reliquos Apostolos non omnia per epistolas tradi disse: quod quam sit consectarium in supe riori capite exposuimus. Verum vt illud o mittamus (ne actum agere videamur) dico Chrysostomum loqui de illis traditionibus quae licet non sint scriptae totidem verbis, tamen reipsa insunt Scripturae. Alioquin haec verba Chrysostomi stare non possunt: traditio est, nihil quaeras amplius. Sequere tur enim nihil amplius quaerendum in Sacris literis: quod absit vt tanto viro vnquam in mentem venerit, qui lectionem Scripturae identidem inculcabat. ltaque traditionem Ecclesiae apud Chrysostomum intelligo, do ctrinam illam quam Ecclesia scriptis Pro apuers. rum.trap. pheticis & Apostolicis edocta tradit, hoc est, docet & fundit quaecunque hausit ex pu rissimis Scripturae fontibus. qua de re, vide regulam. 2.
Naaiataerus. Nouae Legis doctrina msignior est propter Ecclesiae figuras quas tradi tione acceptas in hunc usque diem seruauimus.
Locum huc expono ut superiorem pro ximum, nempe de iis traditionibus quae in sunt Scripturae: ex regula 2. & 3. Nam si di cant Pontificij, nouum Testamentum esse praestantius propter suam illam aquam be nedictam, aut eiusmodi missales nugas, risum profecto movebunt, vel lachrymas potius piis hominibus qui erga Dei cultum ex a nimo sunt affecti.
Epiprrrius. Oportet etiam traditione vti. Non enim omnia a diuina Scriptura acci pi possunt. Quapropter quaedam in Scripturis, quaedam in traditione, sancti Apostoli tradi derunt.
lllic agit Epiphanius de quibusdam riti bus quos olim Christiani obseruabant (ut in regula q. dictum est) & multos recenset qui propemodum omnes etiam inter ipsos Pontificios iampridem esse desierunt: vt hic igitur non iam nobiscum, sed cum Epipha nio, & aliis quos nobis obiiciunt, litigent Pontificij. Nam si illi vetustissimi ritus sunt traditiones Apostolicae, si parem cum Scri ptura vim habent, si eandem fide digni sunt qua Scriptura, si cum essent traditiones ni hil quaerendum fuit amplius, si fides debuit esse earum traditionum obseruatrix (ut lo quuntur illi veteres, quos Pontificij accersi sunt in suam causam) ecquaenam haec fuit auda cia traditiones illas non negligere modo, ve rumetiam multos iam annos situ & squalo re obductas, procul ab Ecclesia, & ab ho minum memoria reiecisse? Quid igitur fa cient traditionum adversarij, si talia audent qui traditiones ipsas defendunt?
Hietotimvs. Quaeris vbi scriptum site In Actis Apostolicis, atque etiam si Scriptura authoritas non subesset, totius orbis in hac par tem consensus, instar praecepti obtineret. Nam & multa alia quae per traditionem in Ecclesiis obseruantur authoritatem sibi scriptae Legis v surpauerunt: velut in Baptismo ter caput mergi tare, lactis & mellis praegustare concordiam, &c
Agebatur de manuum impositione post Paptismum, ac propterea de Ecclesiasticis ritibus: qua de re supra, in reg. 4: nos autem disserimus de iis quae sunt ad fidem salutem que necessaria: in quibus si veteres illos ri tus numeres, quidnam sunt responsuri Pon tificij, qui praegustationem lactis & mellis (cu ius meminit Hieronymus) non admittunt? Atqui testatur Hieronymus, tum illam fuisse totius orbis consensu confirmatam, quae nunc totius orbis consensu reiecta est.
Auoustirus. De quibus nihil certi sta apuers. rum. trap. tuit Scriptura, mos populorum vel instituta mai rum pro Lege tenenda sunt. ltem, illa quae non scripta. sed tradita custodim, quaequidem toto terrarum or be obseruatur, datur intelligi, vel ab ipsis Apo stolis, vel plenariis Cociliis (quorum est in Eccle sia saluberrima authoritas) comendata & statu ta retineri: ut Domini Passio, resurrectio, &c
Augustinus illic agit, non de dogmatibus fidei, sed de ritibus Ecclesiasticis, de quibus admonuimus in reg. 4. Et certe quum sola coniectura ducatur Augustinus, ex eo satis patet non ibi tractari de rebus ad fidem ne cessariis. Caeterum idem Augustinus in se quenti epist. conqueritur quod Scriptura neglecta omnia essent plena praesumptio nibus, atque monet leui nos iugo fuisse a Christo subiectos: obsecro quid dicturus, si ingentem illam caeremoniarum molem vidis set, & traditionum onus AEtna gravius quo Pontificij iampridem Ecclesiam oppresserunta
Possint fortassis alia eiusmodi nonnulla ex veteribus deprompta in medium profer ri. Sed quorum solutio facile ex iis quae a no bis dicta sunt intelligatur. Ac ne putent tra ditionum advocati veteres Doctores ita con mendasse traditiones vt aliquid propterea detractum voluerint Scripturae authorita ti: ecce huc se sistant illi ipsi veteres, &, no bis tacentibus, iam illi suis verbis exponant quid de Scriptura & de traditionibus non scriptis senserint: atque, si quod vulnus fece rint in superioribus obiectionibus, appo nant ipsi sua manu medicamentum: vt no bis tuto statuere liceat praestare sequi vete res Doctores cum Scriptura, quam cum il lis ipsis Doctoribus a Scriptura aberranti bus (sicubi contingat) abduci a vero: quod profecto venia potius dignum fuerit, quam imitatione. lam igitur veteres Doctores au diamus.