Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Caput 1 [Morges 1580 Transcription]

Deus multis vicibus multisque modis olim loquutus Patribus per Prophetas, ultimis, diebus hisce loquutus est nobis per Filium
1

QVvm Tertullianus in aciem disputationis prodiret, sole bat summam quaestionis (sic enim ipse loquitur) certis lin neis determinate & gradum conferre, ne extra rem ipsam vagari liceret. Quod vt etiam ipsi faciamus primum om nium proponemus nostram, hoc est Eccle siae ex verbo Dei reformatae de ipso Dei verbo sententiam. Haec autem est eiusmodi, Omnia dogmata fidei Christianae necessaria in Scriptura sacra contineri

2

Hanc nostram sententiam sic exponimus ex illo loco Epistolae ad Hebraeos, qui no bis huiusce disputationis fontes aperuit. Veteris Testamenti temporibus Deus lo cutus est Patribus nostris multifariam multis que modis. Nempe per oracula, visa, somnia, per Vrim & Thummim: denique per ipsos Prophetas afflatu Spiritus Dei loquentes. l psum autem Dei verbum eodem Spiritu di ctante cum a Mose, tum ab aliis Prophetis virisque sanctissimis fuit literis consigna tum. Tandem nouissimis temporibus Iesus Christus summus & perfectissimus Ecclesiae doctor mundo exhibitus, Apostolos viua voce docuit & Ecclesiae Christianae docto res constituit, qui doctrinam Euangelij a Christo receptam & ab seipsis viua voce traditam literis mandarunt. Quum igitur verbum Dei sit mensura fidei nostrae, ipsum que verbum extet in sanctissimis Scripturae monimentis, efficitur omnia dogmata quae sunt ad fidem salutemque Ecclesiae necessa ria in Scriptura sacra contineri, & quaecun que Apostoli tradiderunt illa hodie nobis in sola Scriptura quaerenda, nullasque alias traditiones esse in causa fidei recipiendas, Et quia similitudine res facilius explicari so lent, propono simile ductum a Rege, qui e dictum viua voce promulgandum ac dein de perscribendum iussit, quod vbi factum est non solent homines anxie & curiose quaerere ex iis qui ipsi promulgatiori in terfuerunt, aut ex aliis audiuerunt, quidnam edicto illo regio comprehendatur, quippe quum extet perscriptum edictum, cui iam stare & fidem habere oporteat. lta affirmo quando quidem verbum traditum & promul gatum ab Apostolis & Euangelistis, ab iisdem fuit literis mandatum, frustra & temere ho die alibi quaeri, quam in Scriptura, quidnam Apostoli & Euangelistae viua voce tradi derint.

3

At Pontificiorum sententia haec est.

4

Non omnia dogmata fidei Christianae ne cessaria in scriptura sacra contineri.

5

Quam sententia ita exponunt. Licet ver bum Dei sit mensura fidei nostrae, non tamen omne Dei verbum extare in scriptura. Mul ta enim ab Apostolis & Euangelistis fuisse viua voce tradita, quae tamen illi non scripse rint. Praeterea Ecclesiam Catholicam (Ro manam autem intelligunt) esse fretam Spiri tu Dei duce, ita vt ipsa quoque possit ea tra dere quae sunt ad fidem salutemque neces saria. Quare vt habeamus plenum Dei ver bum, Traditiones Apostolicas & Ecclesia sticas esse ad Scripturam sacram adiicien das. Haec illi

6

Ex quibus satis est perspicuum quisnam sit controversiae status. Hoc est enim το απ τοισον: An omne Dei verbum per Prophe tas & Apostolos traditum, nobisque ad salu tem necessarium, in sacra Scriptura continea tur, necne. Nos affirmamus: llli vero negant αντηφθατικος. lta vt alteram tantum sententiam esse veram oporteat, ex prima illa luce ra tiocinationis, de re quaque veram esse affir mationem aut negationem.

7

Antequam autem aggrediamur confirma re nostram sententiam, ipsi termini quaestio nis nobis breuiter exponendi sunt. Verbum Des intelligimus non verbum aeternum Fi lium aeterni Patris nempe λοπονοθιςασιον (sic enim veteres plerique loquuti sunt) sed ver bum externum quo Deus voluntatem suam hominibus patefecit: itaque addimus per Prophetas & Apostolos traditum: vt, quid intelligamus per verbum Dei, magis perspi cuum esse possit. Vocabulum autem Tra dendi, το παναδλιδειας, referri quidem potest tam ad verbum viua voce traditum, quam ad ver bum scriptum, ut patet 2. Thess. 2. Tenete inquit, traditam doctrinam, τος παταδειθος, quam edocti estis, siue per sermonem, siue per e pistolam nostram. Atque ita saepe veteres ipsi loquuti sunt, vt suo loco videbimus. In hac tamen quaestione ex vulgato loquendi genere restringitur ad verbum illud quod viua voce traditum est. Caeterum per Ver bum Dei nobis ad salutem necessarium, intel ligimus ea omnia quibus Deus nos iubet certa fidei αxπγοθικις assentiri vt ita fidem ab opinione, & Christianae religionis dogma ta a probabilibus hominum disputationi bus ac placitis distinguamus. Postremo no mine Scripturae sacrae, intelligimus omnes li bros Canonicos veteris & noui Testamen ti. Atque haec quidem de nostrae quaestio nis expositione nobis breuiter dicta sint.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1