Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Caput 2 [Morges 1580 Transcription]

1

Nostra de verbo Dei hacte nus proposita & explicata sen tentia nunc certissimis argumen tis ex ipso Dei verbo petitis con firmanda est, & tandem conficienda αποδει Sς quae rem totam ab omnibus tenebris vin dicatam in media veritatis luce constituat. Huius autem rei faciendae hanc rationem inibimus, vt primum substernamus aliquot Scripturae locos, ex quibus singulis argume ta firmissima depromamus: Deinde omni bus illis simul collectis conficiamus veram definitionem Scripturae sacrae: quae quidem definitio erit Medium ταικις nostrae απιδει δνιας omni exceptione atque dubitatione ma ius. Quanquam autem in recensendis Scri pturae locis non curiose laboro de ordine (nullus est enim locus qui non conficiat con clusionem primariam, & ipsi loci habent vim summi Axiomatis) tamen curaui vt, quoad eius fieri posset, ordo locorum singulis de finitionis partibus responderet. Quare fa ciamus initium ab hoc Apostoli loco, qui no bis causam praebuit huiusce disputationis

Locus 1

2

Deus multis vicibus multisque modis olim loquutus Patribus per Prophetas, ultimis die bus hisce nobis loquutus est per Filium

3

Ex his Apostoli verbis nos ita concludimus, Si verbum Dei ad salutem Ecclesiae necessa rium nobis primum per Prophetas, deinde per Christum & Apostolos traditum est, & verbum Dei per Prophetas traditum hodie querendum est tantum in scriptis Propheticis. Certe verbum Dei nobis per Christum & Apostolos traditum, hodie quaerendum est tantum in scriptis Apo stolicis, nisi certa ratio dissumilitudinis reddi possit.

4

At verbum Dei ad salutem Ecclesiae neces sarium nobis primum per Propbetas, deinde per Christum & Apostolos traditum est: & verbum Dei per Prophetas traditum hodie quaerendum est tantum in scriptis Propheticis, nec ulla cer ta ratio dissimilitudinis reddi potest quominus idem de verbo Dei per Christum & Apostolos tradito statuendum sit.

5

Quare verbum Dei ad salutem Ecclesia ne cessarium hodie quaerendum est tantum in scri ptis Propheticis & Apostolicis.

6

Excutio superius argumentum. Syllogis mus est hypotheticus πζοπλικος, cuius vsus est maximus quoties de rebus comparandis a gitur. Syllogismos autem hypotheticos es se disputationibus Theologicis valde ac commodatos patet cum ex veteribus tum ex Scholasticis, qui illis frequentissime vsi sunt. ltaque non dubitaui aeque illis vti ac δεxτη θς, quandoquidem hypotheses non sunt To picae, sed nituntur expressis Scripturae locis, ac propterea huiusmodi syllogismi non sunt directis inferiores. Huius ergo syllogismi hypothesis siue connexum hypotheticum patet ipsa luce naturae quae dictat de iisdem idem esse statuendum. Haec autem princi pia quae ex natura ipsa hausimus atque ex pressimus, non esse repudianda docuit A postolus, quum Corinthios ad naturam i psam reuocaret. Facilius enim, inquit Ter tullianus, credes Prophetiae, discipulus natu rae. Iam si ουσιαν ipsam spectes, reperies idem esse verbum Dei cum in vetere, tum in no uo Testamento, siquidem audimus Aposto lum profitentem se nihil dixisse extra ea quae Prophetae & Moses futura esse praedixerunt. Fateor in novo Testamento exhibitonem fuisse vberiorem & augustiorem: sed id ad iuuat nostram causam, tantum abest vt ei noceat, quemadmodum in sequentibus ar gumentis nobis erit fusius explicandum, Expendamus igitur comparationem vete ris & noui Testamenti, quantum attinet ad verbum Dei vtrobique exhibitum, atque ita dicamus. Si Deus loquutus est per Prophe tas sub veteri Testamento, per Apostolos quoque sub novo Testamento loquutus est. Si Prophetae verbum Dei viua voce tradi derunt, id fecerunt & Apostoli. Si Prophe tae verbum Dei literis mandarunt, id etiam Apostoli fecerunt. Quare, si Prophetae do ctrinam veteris Testamenti totam scriptis comprehenderunt, cur non dicemus Apo stolos quoque totam Euangelij doctrinam scriptis suis fuisse complexos? Proferant Pontificii rationem dissimilitudinis, ratio nem, inquam, non ex humanis somniis, non ex probabilibus ac Topicis argumentis, sed ex certo Dei verbo petitam. At non pote runt. Quinetiam vrgebo locum hunc Apo stoli quem in manibus habemus, atque ita ratiocinabor: Si verbum Dei multifariam olim multisque modis traditum, totum ho die in scriptis Propheticis reperitur, cur non idem dicemus de verbo Dei Euangelico quod non multifariam neque multis mo dis fuisse traditum Apostolus testatur? A lioqui quis non videt iacere vim compara tionis ab Apostolo propositae? Nam ita di ceret Apostolus, siquidem vera esset Pon tificiorum sententia: Quemadmodum olim Deus multifariam multisque modis loquu tus est sub vetere Testamento: ita nuc noui Testamenti temporibus multifariam nobis multisque modis loquutus est, nempe per scripta Apostolica, per traditiones Aposto licas ab ipsis Apostolis non scriptas: atque etiamnum loquitur per traditiones Eccle siasticas: quod quam repugnet Apostoli sententiae, ne ipsi quidem Pontificij nega uerint. Atque haec de connexo hypothetico.

7

Assumptum (το μεταλομφαθνοιθιο)) quod se cundo loco posuimus habet tria membra. Primum est: Verbum Dei ad salutem Ec clesiae necessarium nobis primum per Pro phetas: deinde per Christum & Apostolos traditum fuisse. Atque hoc perspicuum est ex hoc loco Apostoli. Qlim, inquit, per Prophetas: Vltimis diebus per filium: quod posterius esse ad Apostolos quoque porri gendum patet ex hoc ipso Apostolo, cap. 2. huius epistolae, vbi dicit salutem Euangeli cam nobis primum annuntiatam a Christo fuisse, deinde ab iis confirmatam qui ipsum audiuerant. Et apud Ioannem: Quemad modum, inquit, misit me pater, ita & ego mit to vos. Atque omnino negari non potest Euangelii doctrinam fuisse ab Apostolis con scriptam. Secundum membrum Assumpti est: Verbum Dei per Prophetas traditum ho die tantum esse quaerendum in scriptis Pro pheticis. Atque hoc patet ex vsu loquendi Scripturae, vbi per Prophetas intelliguntur scripta Prophetarum. Vt, Euangelium pro missum per Prophetas in Scripturis sanctis, Habent Mosen & Prophetas. Scriptum est in Prophetis. Credis Prophetis. Exorsus a Mose & omnibus Prophetis interpretaba tur quae de ipso scripta erant. Denique Pe trus per sermonem Propheticum scripta Prophetarum intelligit. & paulo post: Non libidine hominis allata est olim Prophetia, sed acti a Spiritu sancto loquuti sunt sancti Dei homines. ne mihi multi alij loci consi miles recensendi sint. Praeterea si Pontificii nobis non assentiantur, ferant igitur επςαιονν, At non poterunt. Tertium membrum est, nullam certam dissimilitudinis rationem pos se reddi a Pontificiis, quominus idem sta tuendum sit de verbo Dei tradito per Chri stum & Apostolos, quod statuitur de verbo Dei tradito per Prophetas: nempe totum fuisse literis mandatum, quatenus fides & falus Ecclesiae postulat. Quum igitur Pon tificij affirment esse dissimilitudinem hac in parte, debent causam dissimilitudinis pro ferre quae sit vera ac Theologica. Quibus omnibus superioribus confirma tis, tenet argumenti nostri conclusio.

Locus 2

8

Visum est, mihi omnia scribere ut agnoscas earum rerum veritatem quas auditione accepi sti. Huc etiam referri possunt sequentes locis.

9

Omne studium adhibeo ut scribam ad vos de communi salute.

10

Eadem scribere volus me quidem haud pi get: uobis autem tutum est.

11

Quod vidimus annuntiamus vobis.

12

Hisce literas scribo volis, quibus vos com monefacio ut memores sitis doctrinae Prophe tarum & nostrae.

13

Non negligam vos de istis semper commo nefacere licet quantumuis eruditos.

14

Ex quibus & consimilibus locis ita con cludimus.

15

Si in eum finem Apostoli & Evangelistae do ctrinam Evangelicam literis mandarunt, vt ve ritas earum rerum qua viua voce traditae fue rant magis magisque agnosceretu: & confrma retur, atque etiam hominum memoriae melius consultum esset: certe Apostoli & Exangelistae ea omnia scripta reliquerunt quae viua voce tra diderant ad fidem salutemque necessaria. Antecedens autem verum est. Verum igitur & consequens.

16

Connexum hypotheticum primo loco positum negari non potest, alioqui media pugnarent cum ipso fine, quod absit vt vel cogitemus in iis praesertim qui eodem Spi ritu duce Euangelium & viua voce tradide runt & conscripserunt.

17

Assumptum expressis verbis confirmant loci citati

Locus 3

18

Nihil addatis verbo quod ego vobis praeci pio. ltem. Ne addas verbis eius, ne te redar guat, & mendacii conuiuncaris.

19

Si non licuit hominibus quidpiam addere scri ptis Mosis: certe postquam ad scripta Mosis & Prophetarum scripta quoque Apostolica accesse runt, dicendum est Scripturam Sacram ea omnia continere quorum cognitio & ad salutem necesseria est. Verum est antecedens. Quaere non est de consequentis veritate du bitandum.

20

Connexum hypotheticum perspicuum est, non solum ex summa similitudine, verum etiam ex identitate verbi Dei tam a Mose quam ab Apostolis propositi, vt probatum est in primo loco. Assumptum probatur ex locis citatis qui negant addendum esse ver bo Dei. Ac ne forte dicant Pontificii, Mosis locum non esse restringendum ad verbum Dei ab ipso Mose conscriptum: proferimus locos sequentes qui vias omnes effugiendi Pontificiis intercludent. Moses scripsit o mnia verba Domini. ltem: Moses scripsit hanc Legem. Omnia verba huius Legis quae scripta sunt in hoc libro. Et Paulus apud Lu cam: credo, inquit, omnibus quae in Lege & in Prophetis scripta sunt. Et quod ait Mo ses, Execrabilis quisquis non permanserit in omnib. verbis huius Legis Paulus ita ex ponit: in omnibus, inquit, quae scripta sunt in libro Legis. Ex quibus omnibus intelligi potest verba Dei, de quib. loquitur Moses, non esse exponenda de scriptis Mosis nec tra henda ad quasdam traditionοs απναθας ac vi ua tantum voce a Mose propositas, quem admodum ludaei Cabalistae mentiuntur, quo rum errores iampridem in Ecclesia Christia na explosi sunt.

Locus 4

21

Ad legem & ad testimonium. Si non dixe rint iuxta hoc verbum, nihil habent lucis. Hinc conficio sequentem conclusionem.

22

Si sub lege recurrendum fuit ad Scripturam, nihilque in causa fidei recipiendum quod non contineretur in Scriptura: certe, maiori ratio ne, postquam ad scripta veteris Testamenti accessit Exangelii doctrina conscripta ab Apo stolis, qui veritatem legis explicarunt atque ex hibuerunt, ea sola sunt in causa fidei recipienda quae continentur in scriptis veteris & noui Te stamenti Antecedens autem verum est. Quare consequens quoque verum sit neces se est.

23

Connexum hypotheticum lucet sua luce propter vim comparationis. Quanquam e nim si υσιαν & substantiam ipsam spectes, ni hil aliud dixerunt Apostoli quam quae prae dicta fuerant a Mose & Prophetis (inquiebat Paulus) tamen nemo Christianus dubitat quin exhibitio verbi Dei longe fuerit plenior & augustior posteamquam Christus patefa ctus est in carne: quemadmodum etiam A postoli saepe docuerunt. Quare, si tunc fuit standum verbo scripto, quanto nunc magis? Assumptum perspicuum est ex loco citato. Nec vero sum nescius locum illum Prophe ticum non vno modo etiam a doctissimis exponi solitum: sed omnino quocunque tandem modo exponantur Esaiae verba, huc redibunt denique, in crassissimis tenebris eos versari qui spreta lege Dei ad pythoni corum errores & humana commenta de sciscunt.

Locus 5

24

Apuero sacras literas nosti quae te possunt sa pientem reddere ad salutem perfidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura est diuinitus in spirata & vtilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem quae est in iu stitia: vt perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfecte instructus.

25

Si ea vis est Scripturae vt hominem sapien tem ad salutem perfectum & perfecte instructum constituat: certe in causa fidei debemus esse con tenti Scriptura. At verum est antecedens. Verum igitur & consequens.

26

Connexum hypotheticum manifestum est propter naturam perfectionis. Nam si Scriptura nos reddit perfectos, quorsum tra ditio non scripta? huc spectat enumeratio a Paulo proposita. Assumptum sibi fidem fa cit ex Apostoli loco. Dicent fortasse Ponti ficij Paulum loqui de scriptis veteris Testa menti, quippe quae Timotheus a puero didi cerat. Verum enimuero quum addit Pau lus, per fidem quae est in Christo lesu, satis declarat ad cognitonem veteris Testamen ti doctrinam Euangelicam accessisse. At e nim, inquis, tunc Euangelii doctrina non erat conscripta, sed tradita tantum viua vo ce. Primum vnde id tandem colligis? Con stat enim ex cap. 4. illius Epistolae, Paulum eam scripsisse sub ipsum tempus mortis. lam si rationem temporum accurate subducas, facile cognosces, tunc cum Epistola haec data fuit, scripta Apostolica aut omnia aut certe propemodum omnia extitisse. Dein de quid refert si tunc Euangelii doctrina scripta nondum fuisset, quandoquidem con stat postea fuisse scriptam? Denique si vis Paulum illic loqui de scriptis veteris Testa menti, ego fortius astringam argumentum hoc modo: Si scripta veteris Testamenti po terant reddere homines sapientes ad salutem, quanto id magis praestabit vniuersa Scriptu ra veteris ac noui Testamenti? Sed omnino qui negauerit hanc auream Pauli senten tiam de Scriptura sacra (nempe quod sit di uinitus inspirata & vtilis ad doctrinam, & c. ad Scripturam noui Testamenti pertinere, is non modo ex Theologorum choro tol lendus fuerit, verum etiam e Christiano rum numero expungendus. Neque nobis negotium faciant ex eo quod vetus inter pres paratum dixerit, non, perfecte instru ctum. Nam, vt omittam nihil propterea ar gumento nostro decedere, certe vocabu lum ααπυτιςικινθ& perfectionem significat. vt & Act. 21. v.5. explere dies, έξαντιται. sic com positum aliud, Matth. 21. Ex ore infantium perfecisti laudem, vανοτιςe. 1. Thess. 3. v. 10. quae desunt fidei vestrae complere, μαται τοσαι. & Heb. 12. v. 21.

Locus 6

27

Scrutamini Scripturas, nam existimatis vi tam eternam in ipsis habere.

28

Si veteres sub lege constituti existimabant, & quidem recte, se vitam aeternam habere in Scri pturis: hoc est, ea contineri Scripturis quarum cognitione & fide vitam aeternam adipisceren tur: certe maiori ratione nos hodie idem crede re debemus sub Evangelio constituti, postquam ad scripta veteris Testamenti, scripta Apostoli ca veritatem veteris Testamenti explicantia & exhibentia accesserunt. Verum est autem antecedens. Quaere ne de consequentis quidem veritate dubitandum est.

29

Connexum hypotheticum confirmat vis comparationis: quoquidem ratiocinandi genere & Christus ipse & Apostoli saepe v si sunt. Nec ipsi Pontificij negant scripta noui Testamenti esse veteris Testamenti scriptis augustiora.

30

Assumptum probatur expressis Christi verbis. Tantum enim abest vt Christus lu daeos propterea reprehendat vt potius inde ratiocinetur.

Locus 7

31

Vt discatis supra id quod scriptum est non sapere.

32

Si non debemus sapere supra id quod scriptum est, & dogmata fidei ad veram sapientiam per tinent: certe debemus in causa fidei esse con tenti Scriptura. Antecedens verum est. Verum igitur & consequens.

33

Connexum hypotheticum per se patet. Assumptum probat Apostoli locus. Fa teor locum hunc aliter exponi a quibusdam recentioribus: nempe de iis quae Paulus ipse an te scripserat. quem sensum si quis malit se qui, tum haec erit vis argumenti nostri, Si Pau lus ad sua scripta Corinthios reuocat, quan to magis ad vniuersam Scripturam sumus re uocandi? Sed quia veteres (quos Pontificij sequi solent) generaliter locum Pauli intel ligunt malui ex hac veterum interpretatio ne argumentari. Potest etiam confici syl logismus δεxτικως in media figura, quia ne gat op iςις in hunc modum.

34

Quisquis dogmata fidei statuit ex traditio nibus no scriptis, sapit supra id quod scriptum est. Nullus vere Christianae & Apostolicae do ctrinae obediens sapit supra id quod scriptum est. Quare nullus vere Christianae & Apostoli cae doctrinae obediens dogmata fidei statuit ex traditionibus non scriptis.

Locus 8

35

Multa alia signa edidit Iesus quae non sunt scripta in hoc libro: haec autem scripta sunt vt credatis Iesum esse Christum Filium Dei, & cre dentes vitam aeternam habeatis, per nomen ipsius.

36

Si Apostoli & Euangelistae ea scripserunt quae visa sunt necessaria, vt iis credentes vitam ha beamus, certe dogmata fidei statuenda sunt ex Scriptura, non autem ex traditionibus no scri ptis quas Pontificii Apostolicas appellant. Antecedens verum est. Verum igitur & consequens.

37

Connexi hypothetici veritas in prom ptu est, nisi forte quis se Apostolis & Euan gelistis sapientiorem existimet, quod ab sit.

38

Assumptum probatur verbis Ioannis.

Locus 9

39

Lex Dei perfecta ect, vitam restituens, ve ram sapientiam suppeditans hominibus, recta, iusta, auro pretiosior, melle dulcior, Ecclesiae sapientia & intelligentia, & qui in ea meditatur bea tus est.

40

Si Scriptura veteris Testamenti fuit in suo genere perfecta, quippe quae veram sapientiam contineret, & beatos praestaret quotquot ex a nimo & constanter eam meditabantur: certe postquam ad vetus Testamentum Apostolica scripta accesserunt, ipsius veteris Testamenti veritatem plene explicantia & exhibentia, optimo iure tota Scriptura veteris & noui Te stamenti dicetur perfecta, vt quae doctrinam Ec clesiae necessariam perfecte contineat. Verum est autem antecedens. Quare verum est etiam consequens.

41

Connexum hypotheticum patet.

42

Assumptum probatur ex locis citatis. Nam nomen Legis saepe intelligendum esse de tota Scriptura veteris Testamenti per spicuum est ex Apostolo ad Galatas, & lo corum superiorum circunstantiae id mani feste postulant.

43

Ex his omnibus locis & consimilibus col ligemus veram definitionem Scripturae in hunc modum.

44

Scriptura sacra est verbum a Dei diuinitus inspiratum, & a Prophetis, Apostolis & E uangelistis Spiritus Dei afflatu perscriptum in libris Canonicis veteris & noui Testamenti ut Dei veritas ab hominum obliuione & cor ruptelis vindicaretur &e Ecclesia perfecte institueretur ac confirmaretur in iis omnibus quorum agnitio & fides ad salutem aeternam necessaria est.

45

Haec definitio est vera & vere επαδις con stat genere & differentia: & praeterea con tinet omnes causas tam subiecti quam attri buti, praesertim efficientem (cui subiicitur etiam instrumentalis) & finalem: quae duae cau sae in eiusmodi rebus sunt in primis consi derandae. Spiritus Dei est causa efficiens isque vsus est Prophetis & Apostolis tan quam instrumentis. Conseruatio veritatis & institutio confirmatioque Ecclesiae est finis propter quem verbum Dei literis fuit con signatum. Itaque haec definitio constat suis partibus, & definitum ac definitio mutuo conuertuntur.

46

Iam ex hac definitione tanquam medio perfecte & ταικη constituamus nostram ατοδειθς, hoc modo.

47

Quicquid est verbum Dei diuinitus inspi ratum & a Prophetis, Apostolis & Euangeli stis Spiritus Dei afflatu perscriptum, &c. Id continet omnia dogmata fidei Christianae ne cessaria.

48

At Scriptura sacra est verbum Dei diuini tus inspiratum, &c

49

Quaere Scriptura sacra continet omnia dog mata fidei Christianae necessaria.

50

Haec αποδεικς est euidens & necessaria, vt quae nitatur superiorum locorum firma mentis continentque verum ξν Attributi primarij nostrae quaestionis. Cur enim Scri ptura continet ea omnia quorum cognitio & fides ad salutem est necessaria? nempe quia est verbum Dei ab Apostolis & Pro phetis in eum finem conscriptum, vt Eccle sia perfecte institueretur &c. ltemque omnia sunt reciproca. Siquis enim quaerat quaenam sint ea, quorum cognitio & fides est neces saria ad salutem, proferam Scripturam. Et vicissim quum propono Scripturam, ea o mnia propono quorum cognitio & fides est ad salutem necessaria. Idem dicendum est de Medio quod est ipsius Scripturae de finitio, vt dictum est. Quare haec nostra de monstratio in media veritatis luce versatur, & nostrae sententiae veritatem extra omnem dubitationem constituit: nempe Scripturam sacram continere omnia dogmata fidei Christia nae necessaria. quod erat demonstrandum.

PrevBack to TopNext