Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Caput 6 [Morges 1580 Transcription]

1

Vt Rerineus. Apostoli Exange lium praeconiauerunt, postea ve ro per Dei voluntatem in Scri pturis nobis tradiderunt, funda mentum & columnam fidei nostrae futuru. ltem: Oportet confugere ad Ecclesiam, & eius sinu educari, & Dominicis Scripturis enusriri. Plantatus est Ecclesiae Paradisus in hoc mundo. De omni ligno paradisi escas man ducabis, inquit Spiritus Dei: hoc est, de omni Scriptura Dominica manducate.

2

Terrui.rrtus. Aufer haereticis quae cum Ethnicis sapiunt, vt de Scripturis solis quaestiones suas sistant, & stare non poterunt. Sic olim Tertullianus haereticos refelle bat: at nunc haeretici habentur a Pontificiis, qui volunt de Scripturis solis suas quaestio nes sistere. ltem, Nobis curiositate opus no est post Christum Iesum, nec inquisitione post Exan gelium. Cum credimus nihil desideramus ultra credere, hoc enim primum credamus, non esse quod ultra credere debeamus. lten, doceat Hermoge. nes scriptum esse: si non est scriptum, timeat vae il lud adijcientibus, aut detrabentibus, destinatum.

3

Portoeres. Necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare: Sensus quippe nostri & enarrationes sine his testibus, non ha bent fidem.

4

Iusterusiartrr. Iustinus confu giebat ad Scripturas, vt in omnibus tutus esset. AtiAratius. Sufficiunt sancta & di uimitus inspirata Scripturae, ad veritatis indica tionem.

5

Hitarius. Bene habet vt is quae scripta sunt contenti simus.

6

crr.1ttus. Non omnia quae fecit Domi nus scripta sunt, sed quae scribentes putauerunt sufficere, tam ad mores quam ad dogmata.

7

crrroostomus. Siquid vel discere, vel ignorare opus sit, in Scripturis discemus. ltem, Siquis eorum qui dicuntur habere Spi ritum sanctum, dicat aliquid ex seipso, & non ex Exangeliis, ne credite. Manes dicit quod Sol & Luna opifices sunt, vbi legisti haece Ex quo non legit haec scripta, sed a seipso loquitur, manifestum est quod non habet Spiritum sanctum. ltem, Qui sunt in Christianitate, conferant fe ad Scripturas, quia nulla alia probatio poterit esse verae Christianitatis, qua Scripturae diuinae.

8

Sasitius. Manifestissimum. infideli tatis argumentum, signumque superbiae certis simum, siquis eorum quae scripta sunt aliquid ve lit reijcere, aut eorum quae non scripta sunt, in troducere, cum Dominus noster dicat: Ques mea vocem meam audiunt, alienum autem no sequuntur. ltem, Quicquid vel dicimus, vel facimus, id testimonio diuinarum literarum con firmari debet. ltem, Apostolus sumpto ab ho minibus exemplo(Gal. 2) Vehementissime in terdicit nequid eorum quae in Diuinis literis ha bentur, deleatur, aut, quod absit addatur.

9

ltem, Si omne quod ex fide non est, pecca tum est, fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Dei: sine dubio, cum quicquid ex tra diuinam Scripturam sit, ex fide non sit, id peccatum est. ltem: Stemus arbitratis inspiratae a Deo Scripturae, & apud quos inueniuntur dog mata Diuinis oraculis consona, illis omnis veri tatis adiudicetur sententia. Item: Eorum quae apud nos in vsusunt, ta verborum quam rerum, a lia distincte tradita sunt in Scripturis, alia pre termissa: scripta, nullo modo omittenda sunt: de iis autem quae praetermissa sunt, regulam habe mus a Paulo traditam. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

10

Hieronruius: Ecclesia Christi in toto orbe Ecclesias possidens, Spiritus vnitate coniun cta est, & habet vrbes Legis, Prophetarum, E uangelij & Apostolorum:. Non est egressa de fi nibus suis, id est, de Scripturis sanctis. Item: Quae absque authoritate & testimoniis Scriptu rarum quasi tradiaione Apostolicasponte confin Ap u gunt, percutit gladius Dei. lte, Quod de Scri pturis authoritatem non habet, eadem facilita te contemnitur, qua probatur.

11

Auoeustirus. Nec ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense tanquam praeiudicaturus proferre Concilium: nec ego huius authoritate, nec tu illius detineris. Scripturarum euthorita tibus: res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione concertet. ltem, Canon Ecclesiasti cus constitutus est ad quem Prophetarum & Apostolorum libripertinent, secundum quos de caeteris literis vel fidelium, vel infidelium iudi cemus. Item, Dominus nihil credi voluit ad uersus confirmatam Scripturarum authorita tem. Iterm, Afferamus diuinam stateram de Scripturis sanctis & in illis quid sit gravius ap pendamus.

12

Dam nscetus. Vt arbor plantata secus decursus aquarum, sic anima trrigata diuina Scriptura, maturum affert fructum, fidem or thodoxam. Item, Cuncta quae tradita sunt per legem, per Prophetas, per Apostolos & E uagelistassuscipimus, cognoscimus, veneramur. nihil ultra illa perquirentes.

13

Ac ne ipsos Scholasticos penitus negli gere videamur.

14

Scotus. Patet quod Scriptura sufficien ter continet doctrinam necessariam viatori.

15

pete.est1iraco. Recurrendum est ad solas Scripturas vt vitam aeternam adi piscamur. Sic Gratianus in sua decreta retulit sententiam Augustini, quam in superiori capi te recensuimus, & fexcenta eiusmodi, ne logius in illam syluam progrediamur.

16

Vt igitur hunc locum de obiectionibus Pontificiorum, quas illi depromunt ex ve terum scriptis, ttandem aliquando conclu damus, eas omnes vno enthymemate com prehendemus.

17

Veteres Ecclesiae Doctores censuerunt, praeter Scripturam traditiones quoque non scriptas esse recipiendas. Ergo non omnia quae sunt ad fidem salutemque necessaria in Scriptura continentur.

18

Expono Antecedens. Nam ex iis veterum testimoniis, quae nunc audiuimus satis est perspicuum, veteres non vno tantum mo do de Traditionibus scripsisse: ita vt vete rum prius intelligenda fuerit, quam nobis obiicienda sententia. Sit igitur haec summa eorum omnium quae veteres Doctores, qui praestantiores habentur, de Traditionibus scripserunt. Ea omnia quae tradita sunt Ec elesiae, vel ad dogmata & mores, vel ad ritus atque ordinem Ecclesiasticum, pertinere. Quae ad dogmata & mores pertinent in Scri ptura contineri: nec obstare si quaedam lo quendi genera ad faciliorem dogmatum ex plicationem vsurpata non totidem verbis in Scriptura reperiantur: modo res ipsa & sensus illis verbis significatus extet in Scri ptura. Quae vero ad ritus & ordinem Eccle siae pertinent, si sint cum Scripturis consen tanea, si aedificationi Ecclesiae seruiant, de nique si communi Ecclesiae consensu rece pta sint, esse magna cum reuerentia obser uanda. Hanc esse veterum sententiam ex su perioribus satis arbitror esse manifestum. Ex quo apparet Pontificios falsam hypothe sin sumpsisse.

19

ltaque nego consequens. Error est το αηρα τος λελνιος, siquidem ratiocinantur ex dictis veterum perperam intellectis. Alius error, quod petunt principium, dum pro con fesso assumunt id, quod est in disquisitione positum. Quaeritur enim inter nos: an: in dogmatibus fidei constituendis, sola Scriptu ra audienda sit, nencne. At isti nobis propo nunt sententiam veterum Doctorum & ex illa statuunt non solam Scripturam esse au diendam: videlicet obliti hoc ipsum inter nos esse controversum. Nam si hoc dogma de quo disputamus statui potest ex veterum scriptis, sequitur non solam Scripturam in statuendis fidei dogmatibus, esse audiendam, Quare non satis recte Pontificii disputant, το οb ανκης αετομενοις

20

Quare ita corrigendus est error superio ris conclusionis. Quandoquidem omnium veterum Doctorum scripta ad sacrae scriptu rae normam exigenda sunt(ita iubente ver bo Dei, & ipsis veteribus facile assentien tibus) & veteres Ecclesiae Doctores tradide tunt, dogmata quidem fidei ex solis Scriptu ris esse statuenda, at ritus Ecclesiasticos, si sint cum Scriptura consentanei, si aedifica tioni Ecclesiae seruiant, denique si commu ni Ecclesiae consensu recepti sint, esse ma gna cum reuerentia obseruandos: quaeren dum est, vtrum haec veterum sententia cum sacris literis conueniat, vt eatenus recipia tur, quatenus fifrmamentum habebit in Scri ptura.

21

Quia vero de solis dogmatibus ad fidem salutemque necessariis, nostra haec instituta est disputatio, ne videamur vagari extra terminos propositae quaestionis, hic sub sistemus, nec aggrediemur disputatonem de ritibus Ecclesiasticis: quam, si res postu larit, & Dominus concesserit, in aliud tem pus differemus.

22

Haec habui quae disputarem de verbo Dei scripto adversus humanas traditiones ex doctissimorum hominum scriptis collecta: atque ex nostra methodo, theologice simul, & scholastice tractata. Ex quibus omnibus elucescit nostrae sententiae veritas, superatis errorum & fallaciarum tenebris, summo il lustrique loco ante omnium oculos consti tuta: sic enim sententiam nostram propo suimus, explicauimus, confirmauimus: ad uersariorum autem errorem refutauimus, & eorum argumenta, cum ex sacris literis, tum ex scriptis veterum petita dissoluimus: vt o mnibus pateat verissimum esse hoc dogma, quod nostra, hoc est, ex verbo Dei refor mata, ac propterea orthodoxa, vereque Ca tholica Ecclesia profitetur.

23

Omnia dogmata fidei Christianae necessaria in Scriptura sacra continert

24

Laus Deo.

PrevBack to Top

On this page

Caput 6