Table of Contents
Caput 4 [Morges 1580 Transcription]
Vperior nostra disputatio sen tentiam Pontificiorum refuta uit, & quasi digito commonstra uit errores varios, in quibus il los versari necesse est, dum pro suis traditio nibus obstinate decertant, quas illi non scri ptas vocant: nos autem nec scriptas ab Apo stolis, nec scribendas vnquam ab vllis aluis fuisse constanter affirmamus. Sed quia variis & απατηιτικθις argumentis suam illi sententiam vestiunt, vt eius falsitatem obtegant, atque ita rudioribus imponant, operaepretium fa cturi videmur, si ad omnia eorum argumen ta, quae nobis videre licuit, respondeamus. Primum igitur discutiemus eorum obiectio nes ex Sacris literis detortas, Deinde ad ve terum quoque Doctorum testimonia, quae illi nobis obiiciunt, accedemus. Prima Pon tificiorum obiectio est huiusmodi.
Euangelii doctrina fuit non atramento, sed Spiritu Dei, non in tabulis lapideis, sed in corde inscribenda. Ergo ad doctrinam viua vo ce ab Apostolis traditam recurrendum est, nec haerendum praecise iis quae ab ipsis Apostolis con scripta sunt.
Antecedens patet ex Ieremia. Hoc est foe dus quod paciscar cum domo Tsrael, Indam le ges meas menti eorum & cordi eorum inscribam, & ero ipsis Deus & erunt mihi populus, ltem ex Paulo: palam est, inquit, vos esse epistolam Christi subministratam a nobis, inscriptam, non atra mento, sed Spiritu Dei viui, non in tabulis lapi deis, sed in carneis tabulis cordis.
Vt ordine respondeamus, primum nobis excutiendum est Antecedens, tum ad Con sequens deueniendum: atque hunc ordinem deinceps seruabimus, ad iuuandam lectorum memoriam.
Expono igitur Antecedens, de quo video non satis conuenire, ne inter ipsos quidem Scholasticos Pontificios. Cum enim Apo stolus ad Hebraeos, ut constituat discrimen inter vetus & nouum Testamentum, pro ferat locum superiorem Ieremiae, quaesitum est inter Scholasticos, quidnam sit causae quamobrem Euangelium dic atur menti in scribendum. Quidam afferunt hanc ratio nem, quod gratia Dei non sit scriptibilis (ut loquuntur) qua in sententia est Thomas ille quem Scholasticorum & Quaestionariorum Regem vulgo salutant. Alij malunt id esse cau sae: quod doctrina Legis coepit a Scriptura (statim enim propositae fuerunt Legis ta bulae) at Euangelii doctrina coepit a prae dicatione cum Christi, tum Apostolorum. quam controversiam (ne vagemur extra can cellos nostri instituti) videant lectores apud Lyranum in S. cap. Ep. ad Hebr. 1o. Quan tum igitur attinet ad superiorem obiectio nem, dicimus neque Ieremiam, neque Pau lum negare scripturam noui Testamenti sed agere de sancti Spiritus efficacitate & spiritualibus donis, quae longe maiora exti terunt noui Testamenti temporibus, quam an tea, iuxta Prophetiam Ioelis, Petro interpre te apud Lucam. Quare loci illi sunt intelli gendi per comparationem, alioqui seque retur Legem Dei non fuisse inscriptam pio rum animis sub veteri Testamento, quod ta men secus esse docent sequentes loci. Audi te me qui nostis iustitiam: populus in cuius corde lex mea est. ltem: Lex Dei est in cor de eius. ltemque: Cor mundum crea in me Deus, & rectum spiritum innova in visce ribus meis. Adde: Dominus circuntidet cor tuum, inquit Moses. Et apud Dauidem: In Lege Domini voluntas eius, & in ea totos dies noctesque meditatur. Et alibi Psaltes sae pe testatur habere se legem Dei in animo penitus insitam. Denique(ut multos consimi les locos pretermittamus) quum Solomo praecepta ex lege Dei proponeret, iubebat ea in tabulis cordis inscribenda.
1. Error παοα το εποαονον. Non. n. sequitur: doctrina Legis fuit scripta in tabulis, ergo doctrina Euagelij non est scripta. ltem: Euange lum estscriptum i corde, ergo non est scriptum in tabulis, ista non sunt consectaria. Rursus no uo ratiocinandi modo, posita vniuersali af firmata inferunt negatam particulare, sic e nim illi: Deus scribit in animis piorum o mnem Euagelij doctrinam. Ergo quaedam ad Euangelii doctrinam pertinentia non sunt scripta ab Apostolis. quodquidem con cludendi genus vel ipsi pueri exsibilarent, sic enim procedat eorum argumentatio ne cesse est. Nihil quod scriptum est in corde, scriptum est in tabulis. Omnis Euangelii doctrina scripta est in corde. Nulla igitur Euagelij doctrina scripta est in tabulis. Ma ior propositio falsa est.
Secundus error πανοα ποςκημα τος λοξσας con fundunt enim homonyma cum synonymis Scribere in tabulis, proprie dicitur: at scri bere in corde dicitur improprie & oμανεικος, nempe metaphorice atque per similitudi nem. Ex quo fit vt Paulus alio etiam loquen di genere vsus sit, quum ait ipsos Corinthios esse Epistolam. Seruit enim argumento quod in manibus habebat. Cum enim pseud A postoli influerent in Corinthiorum animos per epistolas commendatitias: Ego, inquit, nihil opus habeo eiusmodi epistolis. Vos ipsi estis mea epistola, quandoquidem in vo bis meus labor est conspicuus, meaque o pera in omnium oculis est posita. Nam o mnes vident, &, vt ita dicam, legunt in vo bis doctrinam Christi, quam vobis annun tiaui. Summa est, Corinthios fuisse accura te institutos ac veram Euangelii doctrinam percepisse, modo ut perseuerent. Ex his i gitur Apostoli verbis qui colligunt Aposto los non omnia ad salutem necessaria scri psisse, laborant profecto αεοςια αλανοιας.
Tertius error, quod faciunt subordinata pugnare atque opponunt causam efficien tem causae instrumentali. Deus enim is est qui scribit Euangelium in corde: at Mat thaeus, Paulus & alij scripserunt in tabulis Euangelij doctrinam, cum essent organa & instrumenta Spiritus sancti. ltaque Paulus in illo loco dicit Corinthios esse suam epi stolamet epistolam Christi, subministrata, inquit, a nobis: Ecce, distinguit ministerium suum ab efficacia Spiritus sancti. Quam obrem Pontificij ita concludunt, vt si quis dicat: Deus restituit aegrum illum in pristi nam valetudinem: ergo nihil praescripsit medicus, nihipropinauit, nulla externa re media adhibuit. Si valet haec conclusio, va lebit & ista, Deus scribit Euangelium in mentibus, ergo Apostoli non scripserunt in tabulis totam Euangelij doctrinam.
Quartus error, quod illorum Conse quens non satis conuenit cum Anteceden te. Nam si in Antecedente, opponunt Scri pturam inuisibilem Scripturae visibili, certe volunt, vt vna posita, non possit simul esso altera. (ad quod enim aliud oppositionis ge nus suam illam oppositionem referant, vt aliquid efficiant in conclusione? At in con sequente, pedem referunt & tantum dicunt quaedam ad salutem necessaria non fuisse scripta. quum dicendum esset (siquidem ex arte ratiocinandi argumentarentur vt pau lo ante dictum est) nulla ad salutem neces saria fuisse scripta. sed illos manifesta rei veritas hoc in loco deterruit. Atque vt vi deant quam sint infoelices in hac sua oppo sitione, quaero annon habeant fideles ea o mnia scripta in corde quae sunt scripta in ta bulis ad fidem salutemque necessaria? Cer te. Sic enim Ioanes: haec scripta sunt vt cre datis & vitam aeternam habeatis. Tantum igitur abest vt posita vna, tollatur altera, vt potius vna sit via ad alteram, nempe Scriptu ra visibilis Apostolorum ad Scripturam in uisibilem Spiritus sancti.
Quintus errori, παα τον απιοιαν παολογικον, quia supponunt alia vocabula quam quae, a Paulo vsurpata sunt. Sic enim Paulus, scri pta, inquit, non atramento, sed Spiritu Dei. Loquitur enim de Scriptura inuisibili, net propterea tollit visibilem Scripturam, teste illa ipsa epistola quam tum scribebat. At Pontificij longe aliter: non scripta in Ta bulis, inquiunt, sed per manus tradita. quod quidem est longe a Pauli tum verbis, tum mente resilire.
Si non est praecise haerendum scriptis Aposto licis, quia Deus scribit Exangelium in animis piorum, sequeretur scripta Apostolica non esse pis hominibus necessaria. Cum enim (ut illi vo lunt) non omnia ad salutem necessaria scripta sint, quorsum Scriptura: quandoquidem omnia ad salutem necessaria Deus in animis piorum scribit. Nam hoc argumentum non potest con cludere ex parte tantum, aut enim vniuerse ve rum est, aut vniuerse falsum. Atque ita con uelleretur sacrae Scripturae authoritas: quod absit.
Item, Si valet hoc Consequens, recurrendum esse etia ad traditiones non scriptas, quia Deus scribit Exagelium in animis suorum: sequere tur spiritualem Dei efficacitate confundi cum visibili & externo Apostolorum ministerio, & traditiones viua voce propositas esse scripturam Dei inuisibilem, quam Sanctus spiritus impri mit in animis credentium. quod falsissimum est.
Item, Si recte concluditur ex loco Ieremiae non omnia quaead Euangelium pertinent esse scripta, eo quod Deus in nouo Testamento legem suam inscribit in animis piorum, cum sub ve tere Testamento esset scripta in tabulis: ergo, vi illius oppositionis, sequitur sub vetere Testamen to Deum remisisse tantum peccata ex parte, & fuisse Deum Israelitarum ex parte tantum, qua doquidem addit Ieremias futurum, vt in novo Testamento Deus remutat peccata populo suo & sit ipsorum Deus. quod perabsurdum est & ατονοθοδον.
Omnes Leges Dei scriptae sunt in animis piorum: vt dicunt Pontificij ex locis supra ci tatis. Non atramento, inquit Paulus, sed Spi ritu Dei.
Nullae Pontificiorum traditiones scriptae sunt in animis piorum. Sunt enim atramento quidem scriptae, sed non Spiritu Dei.
Ex quibus omnibus manifestum esse ar bitror, quam ineptum, vel nullum potius sit argumentum istud Pontificiorum: quod vt corrigamus, dicendum est cum verbo Dei Scripta Apostolorum & Euangelistarum con tinere illam ipsam doctrinam Euangelii quam Apostoli & Euangelistae viua voce docuerunt, ac postea literis mandarunt: & quam Deus suo Spiritu in mentibus pio rum inscribit. Et de hac quidem obiectio ne hactenus. Pergunt illi hoc modo.
Ecclesia Christiana totos viginti annos ca ruit scriptis Apostolorum, ninurum eorum tra ditione contenta. Ergo scripta Apostolica non sunt praecise necessaria ad falutem, neque ne cesse est omnia ad Euangelij doctrinam perti gentia in scriptis Apostolicis contineri.
Etsi nolo multum immorari in Antece Fest. dente, neque de numero annorum hic di sputo: tamen velim lectores meminisse Chri stianam Ecclesiam ante scripta Apostolo rum non caruisse Scriptura. Imo Christum ipsum & Apostolos docuisse Euangelium ex scriptis Propheticis, vt ante suo loco di ctum est. Quare istud Antecedens Pontifi ciorum, nihil aliud est quam fundamentum in aqua positum, adeo vt stare non possit il la conclusio quam astruunt.
Nego igitur Consequens. Error est παοα ανιοr ob το απνοιαν το αλογxς. Mutatur enim forma Prae iect. dicationis, & fit transitus a praeterito tem pore ad praesens & futurum. Ecclesia, inquis, caruit scripto Euangelio. Fac ita esse (quan quam scripta Prophetica continent pro missiones Euangelicas, ita vt Apostoli illis niterentur.) Adde etiam si velis scripta A postolica tum non fuisse praecise necessaria. Verum quid inde efficis? Non igitur nunc sunt necessaria, aut in posterum non erunt? Quis hoc concedat? Ratio differentiae haec est: quod Apostolis fuit prius viua voce praedicandum quam scriberent. Dum autem Apostoli praedicabant Euangelium, tum il la ipsa proponebant, quae deinde literis man darunt. At postquam e viuis excesserunt, nec iam possunt Ecclesiam viua voce institue re, certe eorum scripta sunt nobis hodie aeque necessaria ac olim fuit viuae vocis praedica tio, cuius locum supplent.
Abducamus ες αδενατον: Si valet illud Pon tificiorum consequens, valebit & istud: Ec clesia Israelitica non viginti, sed bis mille an nos, aut eo amplius, caruit lege scripta: er go non fuit necessarium Ecclesiae vt Lex scri beretur: aut, Lex scripta non continebat ea omnia quae ad veteris Testamenti doctrinam pertinebant. αδενατον,
Si Deus summe sapiens non passus est Ec clesiam Christianam diu carere scriptis Aposto licis, ut conseruandae Evangelicae veritati, & i psius Ecclesiae saluti consuleret: ergo illi homi nes sunt blasphemi in providentiam Dei, qui ne gant ex omnia in scriptis Apostolicis contineri quae ad doctrinam Evangelij necessaria sunt. Quorsum enim Deus summa sua providen tia voluit Apostolos Euangelium viua vo ce annuntiatum scriptis consignare? Num vt semiplenam & imperfectam doctrinam traderent? Praeterea si aliquando Ecclesia fuit contenta praedicatione Apostolorum, nempe primis illis temporibus, obsecro, cur non erit his temporibus contenta scri ptis Apostolicis, quae (uti diximus) subierunt locum ipsius Apostolicae praedicationis, po tius quam recurrat ad commentitias illas tra ditiones ab Apostolis non scriptas?
Primis Ecclesiae Christianae temporibus A postoli freti scriptis Propheticis, primum omnium viua voce docuerunt Euangelij do ctrinam ex ipsis Prophetarum scriptis. De inde ne illa viuae vocis praedicatio, vel ab ho minibus corrumpi, vel (quae est humana in firmitas) eius memoria paulatim ex homi num animis effluere posset, vt sacram illam veritatem quam annuntiarant nobis sartam tectamque relinquerent, eam literarum mo nimentis, dictante Spiritu sancto, consigna tam posteris tradiderunt.
Christus post resurrectionem perdies ao. cunm Apostolis versatus, ea docuit quae ad regnum Dei pertinent: nec constat ullis scriptis quaenam il la sint quae docuit. Ergo non omnia ad regnum Dei pertinentia ab Apostolis conscripta sunt: & quae non extant petenda sunt ex traditionibus non scriptis ab Apostolis.
Nego itaque Consequens. Error est, peti tio principij. Vnde enim didicerunt, vel so mniarunt potius, ea quae tum Christus do cuit non fuisse scripta ab Apostolis? Quin etiam manifeste refellitur istud Pontificio rum somnium ex Matth. 23. cap. Marc. 16 Luc. 24. Ioan. 2o & 21. qui omnes narrant ea quae Christus tum docuit. Ac nominatim te statur Lucas, Christum ea exposuisse quae de se scripta erant: tantum abest vt ad traditio nes ααθας nos voluerit reuocare.
Abducamus ad incommodum. Si Chri stus post resurrectione docuit ea omnia quae per tinent ad regnum Dei (is enim videtur esse sen sus verborum Lucae τα πον τος ξατιλεος το ε) & illa quae tumdocuit scripta non sunt ab Aposto lis: ergo quae scripta sunt ab Apostolis ad regnum Dei non pertinent. αδενατον ac blasphemum.
Retorqueamus hoc modo, Si Apostoli ple ne a Christo instituti & edocti in iis quae ad regnum Dei pertinent, de ipso Dei regno, dictan te Spiritu sancto scripserunt: ergo plene scripse runt, nec aliquid omiserunt quod sit petendum ex traditionibus non scriptis.
Vt igitur corrigamus illum errorem, di camus Christum vt Apostolos constitueret perfectos Ecclesiae Doctores, etiam post re surrectionem per quadraginta dies illis ea omnia inculcasse quae ad Euangelicam do ctrinam pertinebant. Nempe vt Apostoli ita instituti ipsam doctrinam non tantum viua voce annuntiarent, sed etiam manda rent literis ea omnia quae ad regnum Dei & ad salutem Ecclesiae pertinent.
Paulus fatetur se scripsisse ex parte. Ergo Paulus non omnia scripsit quae sunt ad salutem Ecclesiae necessaria.
Expono Antecedens. Paulus ait se auda cius quadantenus Romanis scripsisse: τζομη βοποον απομινος. Et illud, quadantenus (quod vetus interpres ad verbum conuertit, Ex parte) non est coniungendum cum verbo scripsi, sed cum particula, audacius, quod & ipsa contextus series, & phrasis Graeca fatis indicat. Alioqui dicendum fuerat, το μιρος. similis phrasis extat, 2. Cor. 2.3. Tristitiam attulit quadantenus vobis omnibus.
Nego igitur Consequens. Est error tum τανα τοαημα τος λεδνας (ut ante dictum est) tum τανα το εποκινον. Paulus non omnia scripsit Ro manis: ergo Paulus non omnia scripsit. At enim multis aliis scripsit. ltem istud Conse quens non pertinet ad τοοs ανκς. Paulus non omnia scripsit, ergo non omnia ad salutem necessaria in scriptis Apostolicis continen tur. αποπιν & indignum longiore respon sione.
Christus dixit Apostolis se multa haberedi cenda quae non poterant portare: Ergo Apostoli non omnia ad salutem necessaria scripserunt.
Expono Antecedens. Ac primum omnium demiror Pontificios ad eos scopulos nauem allisisse, ad quos veteres haeretici naufragium fecerunt. Testis est enim Augustinus hae reticos, locum illum Ioannis suis erroribus praetexere solitos. lpse autem tanta cum re uerentia verba illa Christi tractauit, vt fa cile Pontificios a sua curiositate arceret: siquidem eum audirent. Quis, inquit, no strum dicat ea quae Christus tacuit & dice re noluit? Quis nostrum hoc faciat in quo nec Prophetica nec Apostolica excellit au thoritas? Haec ille. Verum enimuero ia haec quaerere desinat Augustinus. Tandem enim exorti sunt Pontificij qui ea quae tum Chri stus reticuit fidenter nobis recenseant, quan do missales ritus & suas eiusmodi nugas ho minibus commendant. Atque vtinam existi marent nunquam a purissimo illo fonte suas traditiones, hoc est, errorum ac superstitio num colluuiem manare potuisse. Sed redeo ad illius loci expositionem quam ex illo i pso loco hauriemus,: Sic enim Christus:, Multa habeo quae vobis dicam, sed nunc non sν potestis portare. At quum venerit Spiritus ην ille veritatis deducet vos in omnem veri tatem. Quare ut Tertulliani verba potius quam nostra vsurpemus: dixerat plane ali quando Christus, Multa habeo vobis dicen da, &c. tamen adiiciens, quum venerit Spi ritus veritatis, deducet vos in omnem ve ritatem: ostendit illos nihil ignorasse, &c. Ex quo efficitur Apostolos omnia ad salutem necessaria docuisse: & (ut ait Tertull.) omnem ordinem regulae omnibus edidisse. ltaque hic sibi vult Christus: Apostolos tum de apuers.rum. trap. mum fore plane instructos, quum essent vi sibilibus & extraordinariis Spiritus sancti donis illustrati. Quod etiam facile colligi tur Ioan. 2. 22.
Venio ad Consequens, in quo ne vllam quidem veri speciem reperio, nedum vin culum Theologicae veritatis. Est error πα να την αγινθιαν & ελεγκαNon enim seruatur ea dem temporis ratio. Apostoli ante Christi resurrectionem, & antequam accepissent dona illa Spiritus sancti miraculosa, non po terant satis assequi illa omnia, quae ad myste ria Christianae religionis pertinent: ergo A postoli illa ipsa mysteria ignorarunt etiam post Christi resurrectionem, & post acce pta dona illa τουματιηα. Ineptum ratiocinan di genus. Multa Christus dicenda habuit: ergo sunt illa quae Pontificij somniarunt. scilicet. Error παος τοεποισιον. Vrgeamus i stud consequens το αδενατο. Si Apostoli non omnia ad salutem necessaria scripserunt, eo quod, ante resurrectionem Christi & Spiritum san ctum missum, non poterant portare multa quae Chri stus tum dicenda habuit: sequeretur Apostolos non fuisse deductos in omnem veritatem a San cto spiritu postquam missus est. Falsum, ex ipso loco Ioannis: deducet vos, inquit, in omnem ve ritatem ltem, sequeretur Paulum nunquam an nuntiasse omne consilium Dei. Quod item fal sum esse docet ipse Paulus, Act. 2o. 2ι. &c
Retorqueamus, augumentum. Si Apostoli ol non omnia scripserunt, eo quod non poterant o mnia portare: certe nec omnia quidem viua vo ce tradiderunt. & vi consequentis ille locus Io annis ad traditiones Apostolorum non scriptas fa uere non potest. Dicent fortasse, illa salutis nostrae mysteria de quibus Christus Apo stolos celatos voluit, fuisse cum Episcopis Pomanis communicata: quod si ita est, cer te Episcopi Romani non amplius dicendi sunt Apostolorum tantum successores, sed ipsis Apostolibus omnibus longe superio res, Quod absit vt credamus.
Corrigamus illumierrorem hoc modo, Licet Apostoli ante missum Paracletum non essent satis capaces mysteriorum Dei quae ad Euangelij doctrinam pertinent: ta men misso Paracleto, postquam in omnem veritatem deducti sunt, certissimum est o mnem veritatem quae ad salutem nostram pertinet fuisse ab illis & viua voce tradi tam & literarum monimentis consigna tam.
Paulus laudat Ccrinthios quod ipsius tradi tiones retinerent. Ergo multa tradidit viua vo ce quae non scripsit.
Antecedens patet. 1. Cor. 11. Laudo vos, in quit, quod omnia mea meministis & sicut tra didi vobis traditiones retinetis.
Excutio Antecedens. Locum illum Pau li Chrysostomus & Ambrosius, nec non a liquot ex doctissimis recentioribus, intel ligunt non de doctrina, sed de ritibus Ec clesiasticis. Alij fatentur quidem Paulum illic agere de quibusdam ritibus ad ordinem ac decorum pertinentibus: sed tamen no lunt haec verba quae nobis obiiciuntur re stringere ad illos ritus: eamque potius gene raliter intelligunt, quia generaliter Paulus locutus est. Omnia, inquit, mea meministis ταντα ος. itemque addunt, nomen παοαδειςεας indefinite vsurpatum vix reperiri in scri ptis Apostolicis restrictum ad solas tradi tiones de ordine Ecclesiae ac de ritibus, Exponunt igitur Pauli sententiam hoc mo do: Ea omnia quae vos docui memoria tene tis: atque equidem eo nomine non parum vos laudo. Quia vero inter alia vobis quae dam etiam tradidi de ordine & ritibus in ve stris coetibus Ecclesiasticis obseruandis: & sunt quidam inter vos contentiosi quibus ea minus probantur, ideirco proferam ra tiones quibus aductus vobis illa tradide rim. Haec illi. Verum vtrovis modo locum intelligant Pontificij, certe nullum exitum habebit eorum conclusio. Nam si de solis ritibus illic agitur, est ergo locus ille extra orbem nostrae disputationis. Disputamus enim de iis quae sunt ad salutem necessaria, non autem de ritibus qui mutantur pro va riis circunstantiis. Si de doctrina velint e tiam illic agi, nihilo plus efficient, vt nunc dicam.
Nego igitur consequens. Paulus multa tradidit Corinthiis, ergo eorum quaedam non sunt scripta. Error παοα το αποισον. Fa teor hoc imposuisse Theophylacto & ali quotalis, sedm oitolecto (quod piorum o mnium pace dixerim) offenderunt in via plana & aequabili. strimum enim Paulus tum scripsit illam ipsam traditionem de ri tibus de qua illic agit. Deinde licet non scri psisset Corinthiis, potuit scribere aliis: de nique si non extarent illa in scriptis Pauli, reperirenuur, in aliorum Apostolorum scri ptis. Caeterum, Imitatores mei estote, in quit, sicunt & ego Christi. Nihiligitur tra didit quod a Christo vel tantillum abhor reret. quod tamen faciunt Pontificij. Pro fero similes locos, quibus etiam Pontificii abuntuntur. Qui non incedit secundum, tra ditionem quam accepit a nobis. tum se quitur illa ipsa traditio quam Paususm ad scribit. ltem apud Lucam in Actis: Trade bant custondire dogmata ab Apostolis con stituta. at illa dogmata iam tum scripta e rant, ut constat Act. 12. v. 23. 24. &c. ltaemin hoc ipso cap. 21. grior. ad Cor. Accept a Do mino quod tradidi vobis, & in ead. Ep. c 15. v.5. idem dicit. At illa omnia scripta sunt. Quamobre qui itamSoncsundit: tradidit vi ua voce, ergo non scripsit, is profecto nescit quid sit recte ratiocinari.
Abducamus ες αδενατον. Si ex eo quod Pau lus viua voce traditiones proposuit Corinthiis sequitur illas ipsas traditiones scriptas non esse. ergo traditiones de velandis mulieribus in coetu Ecclesiastico, de prophetando aperto capi te, & eiusmodi pleraeque, scriptae non sunt. quod falsum est, ex illo cap. 11. &c
Retorqueamus argumentum. Si traditio nes de quibus illic Paulus disputat, nempe de prophetando aperto capite, itemque de velan dis, mulieribus, ipsi Pontificij negligunt (quippe quorum Monachi concionantur capite non nu do sed cuculla obuoluto) quanto magis nobis licebit eas negligere traditiones quas Pontifi cij somniarunt absque verbo Dei, & illis nome tantum Apostolorum pretexuerunt:
Vt igitur corrigamus illum errorem, di cendum est Paulum in illa Ep. ad Cor. ea rum rerum memoriam refricare quas viua voce tradidetat: quum nimirum perspectum haberet quanta sit humani ingenij incon stantia ac leuitas. Ex quo efficitur no bis omnino haerendum esse scriptis Apo stolicis, ne nos hominum commenta ab Euangelica veritante abducant.
lubet Paulus Thessalonicenses tenere tradi tiones quas edocti fuerat, siue persermonem, si ue per epistolam. Ergo Paulus non omnes tra ditiones ad fidem necessarias literis man dauit.
Expono Antecedens. In his Pauli ver. R bis: siue per sermonem, siue per epistolam, particulam απ praecise volunt esse disiun ctiuam: quodquidem non illis assentior. Nam animaduerto in scriptis Apostolicis (de a liis nunc taceo) particulam illam repetitam copulare potius quam disiungere. profero locos: siue Prophetiae abolebuntur siue lin guae cessabunt, &c. ξς, id est & Prophetiae abolebuntur & linguae cessabunt, & c. ltem. ad Corinth. siue ego, siue illi, sic praedica mus. hoc est & ego & illi. ltem: ad Colosse Pacificans siue quae in caelis sunt, siue quae in terris. Sic vsurpatur κνςς in hac epistola, eodem cap. v. 2. Quare perinde est acsi dicat, perstate in doctrina quam didicistis & no stro sermone quum coram essemus & post ea nostris scriptis.
Itaque nego Consequens. Errorem enim admittit ταοα το αημα της λελθος, quemadmo dum dixi. ltem πανα τοεποσιον multis modis, Primum non est consectarium, si Thessa lonicenses edocti sunb & persermonem, & per epistolam, alia fuisse per sermonem il lis, alia per epistolam tradita. Deinde, fac alia fuisse tradita, nihil vetat illa ipsa, si non in epistolis ad Thessalonicenses, certe in a liis epistolis esse scripta. Denique, fac Pau lum nusquam illa scripsisse, non propterea sequitur illa non fuisse scripta ab aliis, vt de Paptismo, Coena Domini, &c.
Obruamus αδενατο. Si verum est, ex hoc lo quendi genere, siue per sermonem siue per epi stolam, consequi Paulum non omnia ad salutem necessaria scripsisse: ergo vicissim sequitur Pau lum no omnia ad salutem necessaria viua voce tradidisse. αδενατον, & falsum ut patet ex his lo cis: electi estis ad salutem per sanctificationem. Spiritus, & fidem veritatis ad quod vocati estis per Euangelium nostrum, &c. Item, Non ne meministis cum essem apud vos me haec vo bis dixisse? Item, Scitis quae mandata vo bis dederimus, vt abstineatis a scortatione, &c ltem, Cupiebamus vobis impartiri, non tatum Euangelium Dei, sed etiam nostras ipsorum a nimas. Et alibi tribuit illis αxηροφθογιαν fidei exi praedicatione viuae vocis. Ex quo refertur Pau lum omnia ad salutem necessaria Thessaloni censibus tradidisse. quod tamen contra esset, si quidem argumentum Pontificiorum valeret.
Retorqueamus argumentum. Si Thessa lonicenses plene instituti in religione Christiai nam, idque viua voce Apostoli, nihilominus fue runt confirmandi ipsius Apostoli scriptis: qua to magis debemus haerere scriptis Apostolicis, nos qui eorum Sacris concionibus non interfui mus, nec eorum viua voce fuimus institutie
Corrigendus est igitur Pontificiorum error, vt dicamus Paulum Thessalonicenses instituisse, non solum per sermonem sed e tiam per epistolam, cum satis perspiceret quanti momenti essent sua scripta ad piorum fidem confirmandam. Adeo ut Scriptura sa cra nobis magis magisque commendata esse debeat.
Paulus praecatus est vt videret facien Thessa lonicensium, & ea quae ipsorum fidei deerant co pleret. eroo traditioni viuae vocis multa reser uabat adfidem salutemque necessaria.
Expono Antecedens. Plerique ex veteri bus locum illum intelligunt de doctrina. Chry sostomus refert ad doctrinam de resurre ctionem mortuorum. Ambrosius ad doctri nam de Trinitate. Quanquam parum sibi videtur constare Chrysostomus. sic enim ille: Non quasi vobis (inquit) quidquam fi dei desit, aut quicquam discere debeatis. Et gideo hanc veterum sententiam aliquot doctissimis recentioribus non displicere. Alij vero exponunt nomen fidei de ipsa fidei constantia. Vt in eod. cap. Nisi vt co gnoscerem fidem vestram, &c. Nituntur au tem his rationibus, 1. quod tribuatur Thessa lonicensibus fidei αxονοθοθις. vt ante dictum est. 2. Non dubium est quin Thessalonicen ses illi fuerint baptixati & idcirco plene in stituti in religione Christiana. Multa affe runt argumenta eodem spectantia, ac prae sertim proferunt totum cap. 2. prior. ad Thess. &c. Verum eligant Pontificij vtram velint interpretationem: nihil propterea efficient.
Nego igitur Consequens. Nam si fidei nomen intelligitur de fidei constantia, er ror est in homonymia vocabuli. Si malint exponere de doctrina ipsa, error est παηα το εποισιον. Non enim ita recte concluditur: Aliquid deerant fidei Thessalonicensium, ergo Paulus non omnia illis viua voce tra diderat: vel, ergo non omnia ad fidem neces saria scripta sunt ab Apostolis. Nam aliud est docere, aliud discere: & poterit esse υςι pnuae in discipulo, quum non erit in docto re. Itaque dicebat Paulus, eadem repetere vobis tutum est, ac mihi quidem non mole stum. Atque, vt redeamus ad Thessalonicen ses, Nostis, inquit, quae praecepta vobis de derimus, vt abstineatis a scortatione, &c. Sed, vt illud demus, certe non sequitur: Ali quid deerat fidei Thessalonicensium: ergo Paulus & reliqui Apostoli non omnia scri pserunt ad doctrinam Euangelij pertinen tia. Illa, inquam, omnia nullo rationis vin culo astringuntur.
Abducamus ad incommodum. Si valet hoc argumentum Pontificiorum. Apostolos multa viuae vocis traditioni reseruasse ad salutem Ec clesiae necessaria, quia Paulus optauit videre fa ciem Thessalonicensium, vt ea compleret quae i psorum fidem deerant: sequitur Paulum esse omnes Apostolos, & Thessalonicenses vniuer sam Ecclesiam. Absurdum.
Retorqueamus argumentum. Si Pontifici in de probant suas traditiones quod Paulus apta it rit videre faciem Thessalonicensium, ut illos co ram, & viua voce plene institueret: sequituril lud nihil ad nos pertinere qui Pauli facie iam pridem videre non possumus. Atenim, dices, Veteres scripserunt quaenam sine illa quae Paulus coram docuit. Ego vero (ut taceam falsum id esse) ita respondeo. Si scribenda il la fuerunt, cur Paulus ipse non scripsit? Si non scribenda, cur veteres scripserunt.
Ita igitur errorem illum corrigimus: Pau lum optasse venire in conspectum Thessa lonicensium, vt eorum fidem magis magis quae confirmaret: cum haberet perspectum quam sit efficax ipsius Doctoris praesen tia. Iam quum hoc beneficio frui non pos simus, nobis esse scriptis Apostolicis plane adhaerendum, eaque tanti nobis esse facien da vt si Apostolos ipsos coram loquentes, vel potius vocem ipsius Christi in illis scri ptis sonantem audiremus.
Paulus scripsit Corinthis se quum ad eos ve nerit reliqua esse dispositurum: ergo multa viuae voci reseruauit. Antecedens patet. 1. Cor. 11.
Expono Antecedens. Paulus enim non loquitur de fidei capitibus, sed tantum de ordine Ecclesiastico. Nam αsατοας, (quo verbo vtitur) significat rem secundum ordi nem traditum constituere, ut Tit. 1. Consti tuas presbyteros vt tibi mandaui ξεταφαολιο. Et actiua voce: 1. Cor. 16. de eleemosynis conferendis: quemadmodum mandaui δι τος. Loquitur autem de ordine in ea re ob seruando. Sic Galli dicunt ordonxer.
Nego igitur Consequens. Error est πζ λ να το πκημα τος λοδιος. nam propria verbi fi gnificatio aliud significat quam isti velint. lten, Error πανα το εποισιον. Paulus voluit quae dam inter Corinthios coram disponere: er go noua dogmata fidei proponere. ltem, Paulus distulit quae dam in adventum suum quae proponeret Corinthiis, ergo illa nus quam scripta sunt. ltem, ergo illa ipsa sunt quae Pontificij nobis obtrudunt tanquam traditiones Apostolicas. Illa omnia sunt inepta, falsa, αςοκογιςα, aut iis etiam aliquid peius.
Deducamus ad absurda. Se verum est quod volunt Pontificii, Paulum tum cum scri beret illam epistolam, non omnia tradidisse Co rintbus quae sunt ad fidem necessaria: sequere tur (quod absit) haec quae sequuutur stare no pos se. Corint hies fuisse ditatos emui cogni tione. I tem, Declaro vobis, inquit, Euangelium quod Evangelizaui vobis, quod & accepistis, in quo etiam statis, per quod etiam seruamini. ltem, in omnibus abundatis fide, sermone, cognitone, o mni studio. Item, Quid est, in quo fueritis infe riores caeteris Ecclesiise & pleraque eiusmodi. Denique retorqueri potest & corrigi hoc argumentum Pontificiorum, vt in superio ri argumento fecimus.
Antecedens patet ex secuda & tertia Epist. Ioan. Cum multa haberem vobis scribenda, no lui per chartam & atramentum.
Nego Consequens. Error ταοα το εποιθιον, haec enim non sunt consentanea: Ioannes mustam habuit scribenda: ergo de fidei ca pitibus. Item: ergo illa nusquam alibi scri pta extant.
Absurdum hoc alioqui sequeretur. Sias lier illa no erat tunc plane instituta in Christia na religione:ergo non cohaerent quae Ioannes di cit dum commendat illius mulieris fidem, & e ius liberorum quos ait in veritate incedere.
Praeter illa quae scripta sunt, alia multa fecit Iesus, quae si sigillatim scribantur, ne mundus qui dem ipse caperet libros qui scriberentur, ergonon omnia ad fidem necessaria scripta sunt ab Apo stolis. Antecedens patet Ioan. cap. 21.
Nego Consequens. Error παοο τος απνοιας τον αλογγν. Vagatur enim extra cancellos quae stionis. Inanes loduitur de miraculis &Chri sto editis, nos autem de fidei doctrinai ad sa lutem necessaria. Sic enim Idannes: Multa secit, inquit. Haec igitur nullam habent con sequentiam. Omnia miracula quae Christus fecit non sunt scripta: ergo omnia doctri nae capita scripta non sunt.
Audiamus quemadmodum Pontificij se ipsos sugulent suo gladio. Si Pontifices refe runtsuas traditiones ad ea quae dicit Ioannes scripta non esse: ergo illae traditiones sunt infini nitae, & vi consequentis sub scientiam non ca dunt. Et certe fateor eiusmodi traditiones vsqueadeo excreuisse, vt iam eas mundus fer re non possit.
Retorqueamus argumentum. Dicit qui dem Ioannes Christum multa alia fecisse quae scripta non sunt, sed idem affirmat ea quae scri pta sunt eo spectare ut credamus, & vitam ae ternam habeamus. Exgo ea quae scripta sunt, ad vitam aeternam sufficiunt.
Corrigatur error Pontificiorum hoc mo do. Ex iis quae fecit Christus alioquin infi nitis, Ioannes & reliqui Euangelistae ea se legerunt quae visa sunt necessaria. Ex quo fit, vt Apostolicis scriptis contenti esse de beamus.
Apostoli saepe citarunt testimonia sumpta ex traditionibus veterum, ergo non haerendum est solis Scripturis.
Antecedens patet. 2. Timoth. 2. lannes & sanmbros totituonitunt Mosi. Item lud. ver. 9. Michael Archagelus disputas de corpore Mo sis, &c. Paulo post vsurpat Prophetiam Enoch, Ecce venit Dominus cu sactis millibus suis, &c
Expono Antecedens. Fateor Apostolos aliquando vsurpasse quasdam sententias ex libris Apocryphis depromptas. Et quod ad Pauli locum attinet, non dubito illius tem poribus extitisse librum aliquem de Magis illis lanne, & Iambre. Nam Plinius lib. go. nat. histor. cap. 1. recenset lannen inter ma gos vetustissimos: quod non faceret nisi id ex aliquo libro didicisset. Amplius dico: ne ipsos quidem authores Ethnicos fuisse pla ne ab Apostolis repudiatos. Sic enim Pau lus quaedam citauit ex Arato & Epimenide. Sed affirmo Apostolos non propterea eius mondi tenssimoniis vsos fuisse, vt inde caput aliquod fidei confirmarent. Nam ad eam rem semper adhibuerunt expressos locos) petitos ex scriptis Propheticis, eosque affla tu Spiritus sancti exposuerunt. Sed quum proponerent doctrinam de moribus, aut a liquid proferrent, de quo vel nulli vel pauci dubitabant, tum si forte quidpiam occurre ret ex Apocryphis, atque etiam ex ipsorum Ethnicorum libris, eos ab eiusmodi senten tiis non ita abhorruisse, quin ad suum pro positum accommodarent. ltaque noluerunt Apostoli tribuere tantam authoritatem il lis sententiis, vt essent αυτοπιςιι: absit vt id co gitemus: sed voluerunt ea ratione magis con movere animons hotmintum, vt facilius reci perent doctrinam, satis alioqui ex ipso Dei verbo confirmatam. Exemplgratia: Constat ex historia Mosis magos Aegyptios Mosi re stitisse: ecquid refert quo nomine magi illi fuerint appellatiPaut, possunt ne illa nomi na ad caput aliquod fidei referri? Minime gentium. Item: Michael noluit impingere maledictum Diabolo, inquit ludas,. quare, multo minus debemus magistratib. a Deo institutis maledicere. Haec ludae cohortatio ad obseruandos magistratus centies extat in sacris literis: nec dissimile est quod ait Pe trus, Anoelos non maledicere dignitatibus, ltemque veniet Dominus vt rependat mer cedem improbis (inquit idem Iudas) quae quidem comminatio passim occurrit in Scri ptura. Quamobrem satis perspicuum est, quorsum Apostoli quasdam sententias sint aliquando ex libris Apocryphis mutuati
Itaque nego Consequens. Apostoli quae dam vsurparunt ex libris Apocryphis, eruo illa vsurparunt ad confirmanda fidei dog mata. Item: Ergo debemus ad traditiones recurrere quoties agetur de fide, ac nos ipsa Scripturae testimonia deficient. Falsum. Er ror est παοα πο εποισον. Nam nec Apostoli vsi sunt eiusmodi testimoniis ad dogmata con firmanda, & illa ipsa testimonia (si modo rem spectes) multis, expresisque Scripturae lo cis confirmantur. Quare videntur Pontifi cij obliti quaestionis propositae, dum haec obiiciunt. Hoc enim quaeritur inter nos Vtrum, quum de fide agitur, standum sit fo lis Scripturae testimoniis: an praeter Scriptu ram addendae sint etiam traditiones, quibus eadem fides quae Scripturae adhibeatur. Ni hil autem tale reperias in illis testimoniis quae Apostoli vsurparunt, vt ante diximus. Ne dicam, non satis recte ab Apostolis ad nons, in hac causa, argumentum duci.
Si, quia Apostoli quaedam citarunt ex libris non canonicis: ideo sequitur Apostolos libris illis & similibus authoritatem in causa fidet tribuis se. Ergo quia Apostoli quidam citarunt ex li bris Ethnicorum, sequetur Apostolos in causa fi dei, authoritatem libris Ethnicorum tribuisse αδενατον & εονοδοδον.
Retorqueamus obiectionem hoc modo, Si Apostoli nunquam citarunt veterum tra ditiones, nisi ad illustranda ea quae firmissimis Scripturae testimoniis nituntur. Quanto minus debemus citare veterum traditiones ad ea pro banda quae Scripturae testimoniis destitunutur.
Sic igitur corrigendus est error huius ob iectionis, vt dicamus Auostolos cum se ad captum hominum accommotarennis, vt eos smelius vel commoverent, vel conuincerent, vsos aliquando fuisse libris Apocryphis, at que etiam Ethnicorum sententiis: nimirum cum de iis rebus dissererent, quarum veri tas manifeste lucebat in Scriptura.
Haeretici scripta Pauli detorquebant etiam Apostolorum temporibus, & notum est haereti cos atque adeo Satanam Scripturam suis erro ribus prontexuisse. Ergo lolis Scripturis haeren dum non est.
Antecedens patet, 2. Pet. 2. & ex historia Ec clesiastica, adde Matt. 4. Si Filius Dei es da te praecipitem, Scriptum est em, &c
Nego Consequens, nec enim ita conclu dit Petrus: sed potius ad Pauli scripta reuo cat, nedum auocat. Error est παοα τομν αετον ος αετον. Haererici abutuntur Scriptura, & Scri pturam detorquent in alienos sensus: Ergo, inquis, debemus alio recurrere ad fidem sta biliendam. At Scriptura non est in culpa, so li homines in vitio sunt, qui rem illam prae stantissimam detorquent ad suos errores. Quare tantum abest vt Scripturae praesidium deferendum sit propter haereticos, vt potius haeretici ex ipsa Scriptura conuincendisint, quemadmodum suo loco ex Paulo diximus Cum autem Satan abuteretur Scriptura, vt fidem Christi labefactaret, certe. Christus non confugit ad traditiones, sed illo ipsa Scripturae telo, hostem iugulauit. Nam Sa tanae obiicienti, Scriptum est: Christus vicis sim respondit: Scriptum est, non autem, tra ditum est.
Abducamus ad incommodum. Sο ακνα haeretici praetexunt Scripturam, solis Scripturis. herendum non est: certe quia haeretici praetexunt e tiam traditiones Apostolicas (ut supradocuimus cum ex scriptis Apostolicis, tum ex Irenaeo & Eusebio) solis traditionibus standum no erit. At que ita:. Quandoquidem heretici abutuntur, & Scripturis & traditionibus, nec Scripturis, nec traditionibus haerendum erit. αθενατον etiam ipsis Pontificiis assentientibus.
Retorqueamus argumentum. Siggad modum Satan adversus Christum Scriptura abusus est, ita haeretici adversus Orthodoxos Scriptura abutuntur. Certe quemadmodum Chri stus fola Scriptura vsus est ad Satanam repel lendum, ita Orthodexi sola Scriptura vti de bent, ad haereticos repellendos.
Sic ergo errore istum corrigamus. Quan doquidem ea est haereticorum prauitas, vt Scripturis sanctis abutantur: danda est ope ra ut Scripturis sua seruetur, & authoritas & puritas: quod fiet si ex solis Scripturis haere tici conuincantur, & ii loci qui paulo ob scuriores videbuntur, at aliis facilioribus lu men accipiant. Atque si nos minus audiant Pontificij saltem se ipsi attendant in quo rum Decretis extat haec sententia: ex ipsis scripturis capiendum esse sensum veritatis.
Paedobaptismus non reperitur in sacris literis: neque vocabula Trinitatis, οuθατικ, personae, & aliquot alia: quae tamen omnia ad fidei dogma ta pertinent. Ergo non omnia quae ad fidem per tinent, in sacris literis reperiuntur.
Expono Antecedens. Paedobaptismum hoc est, doctrinam de baptixandis infanti bus in sacris literis non reperiri, falsum est: quemadmodum recentiores nostri Docto res scriptis luculentissimis docuerunt adver sus Catabaptistarum errores. Qua de re no lo hic longiorem disputationem institue re, ne vagari videar extra metas propositae quaestionis. Trinitatis autem, έαοιςις, & per sonae vocabusa fateor non extare in scriptis Apostolicis: sed affirmo doctrinam eam, quae illis vocabulis significantur esse, deprompta ex Scriptura. Quum autem exorti essent hae retici qui negabant veri tatem illius doctri nae, tum pij maiores nostri habita circunstan tiarum ratione: proposuerunt illa vocabula, quibus facilius & apertius explicarent do ctrinam de Trinitate, quam expressis Scri pturae testimoniis confirmarant.
Nego igitur consequens. Error est Trinitatem, paedobaptis mum, ξαατον non reperiri in sacris literis, di citur έμνλικος. lpsa enim vocabula non repe riuntur, sed res significantae illis vocabulis re periuntur. Fides autem Christiana non sita est in vocabulis, sed in rebus, non in verbo rum foliis (dicebat Hieronymus) sed in radi ce rationis. ltaque fatetur Pasilius se aduver sus haereticos quaedam vocabunsa etiam non scripta vsurpasse: sed tamen, inquit, quae a sensu sanctis literis consentaneo, neutiquam abhorrerent.
Vrgeamus absurdo. Si quia Trinitatu personae, & eiusmodi vocabula no extat in sacris luteris, inde sequitur non omnia quae ad fidem necessaria sunt, in sacris literis reperiri: ergo i psa vocabula sunt ad fidem necessaria. Et vi consequentiae, cum ομουτιοι, & aliquot eiusmodi vocabula, fuerint tantum a maioribus nostris excogitata & proposita post exortum Arium: se queretur Ecclesiam quae Arium tempore praeces sit, adeoque ipsos Apostolos, no ea omnia quae ad fidem sunt necessaria tenuisse: Aosurdissimum & αθολογον.
Si tanta fuit piorum maiorum religio, ut ne ulsum quidem vocabulum excogitarint in tra ctandis fidei dogmatibus, quod no expressis Scri pturae locis niteretur (ut constant ex Trinitatis, ρθαςix, & personae vocabulis) quo loco habendi sunt Pontificij qui non vocabula modo, verum etiam res ipsas, a sacris literis penitus abhorren tes, excogitarunt.
Itaque corrigamus errorem istius obie ctionis: & dicamus licere, piis Ecclesiae Do ctoribus quaedam vocabula proponere, qui bus res in sacris literis contentae melius ac facilius exprimantur.
Si non possumus ex parte Ecclesiae credere, & ex parte non credere: & credimus Ecclesiae affir manti, Scripturam sacram fuisse a Spiritu Dei profectam: certe debemus quoque Ecclesiae cre dere dere, affirmanti has vel illas traditiones, esse A postolicas.
Assumptum habet duo membra nobis si gillatim excutienda. In oriori membro di stinguo nomen Ecclesiae. Nam Ecclesia illa quam Paulus vocat domum Dei, colunnam & fifrmamentum veritatis, quae audit vocem sponsi, & ab eius ore pendet, ac semper regi tur a sancto Spiritu, videri non potest, quia nullis locorum, temporum & personarum circonstantiis astringitur: credimus autem eam Ecclesiam stare verbo Dei scripto, & humanas traditiones reiicere. At Ecclesia vi sibilis haec, & illa, vel multarum Eccsessarum visibilium Synodus, potest desciscere a veri tate: ut patet de Orientalibus Ecclesiis, qua rum pars maxima ad Mahumetum defecit: ne mihi proferendae sint veteres Synodi quae maximos errores comprobarunt & in Ec clesiam inuexerunt. De hac Ecclesia ita sta tuendum est: quandoquidem mustis erroribus est obnoxia, non aliter audiendam eam esse, nisi cum ea dicit quae sunt consentanea Scripturis. (qua de re alibi a nobis copiosius disputatum est. Hic igitur non habet locum quod dicitur non posse nos ex parte credere, & ex parte non credere, quia tum credere debemus Ecclesiis visbilibus cdtum, nihifaliudm proponent quam verbum Dei: Contra, non debemus credere Ec clesis visibilibus, cum a verbo Dei recedant. Propono exemplum Synagogae, quae reli giose seruauit canonem Scripturae, & nihi lominus innumerabiles errores habuit. lta que illi credendum fuit quum diceret libros canonicos fuisse a Spiritu Dei profectos. Rursus illi credendum non fuit, quum Chri sti doctrinam reiiceret. Quamobrem Chri stus dicebat Scribas & Pharisaeos sedentes in cathedra Mosis esse audiendos, quorum tamen traditiones alibi reprehendit. Ex quo efficitur, illis fuisse & ea parte credendum, &eam partem non credendum Assumptum igi tur verum non est: ac propterea non tenet consequentia. Error ταοα το αημα τος ληλνος.
Abducamus ad incommodum. Tertullia ni temporibus Ecclesia dicebat oblationem pro natalitiis esse tradumlonem Apostolicam at tem poribus Nicenae Synodi, Ecclesia dixit oblatio nem pro natalitiis non esse traditionem Aposto licam (ut suo loco probauimus.) Ergo si non pos sumus ex parte credere Ecclesiae, & ex parte non credere, nobis simul credenda erunt ea quae sunt αντηφθαλικως opposita. αδεναον.
Quisquis dicit Scripturam esse verbum Dei cui nos credere oporteat, & simul recipiendas esse traditiones non scriptas, pugnantia dicit.
Pontificiorum Ecclesia dicit Scripturam esse verbum Dei cui credere oporteat, & simul re cipiendas esse traditiones non scriptas.
Quare Ecclesia Pontificiorum pugnantia di cit, & vi consequentis necesse est illi ex parte credere, & ex parte no credere. Et si valet quod proponunt nos non posse Ecclesiae ex parte crede re, & ex parte non credere, certe efficitur ex eo rum argumento Pontificiorum, Ecclesiam non vere dici Ecclesiam.
Maioris propositionis veritas ita patet. Si me iubes credere Scripturae, certe credam nihil addendum esse Scripturae, quia id no minatim cauetur in Scriptura, vt fusius supra docuimus. ltaque laudatur haec sententia Tertulliani: Quu credimus, inquit, hoc pri mum credimus, non esse quod vltra crede re debeamus. Iam si sumas in manus tra ditiones istas Pontificiorum, facile videbis eas non tantum esse addititias, sed etiam pla ne contrarias expressis Scripturae locis. lta fit vt non possim credere Scripturae, & tra ditionibus Pontificiis.
Corrigendus est igitur error superioris obiectionis in hunc modum. Cum solus sit Deus cui in solidum credere deneamus, (si vere & proprie loquimur) diligenter no bis cauendum est, ne pietatis specie in erro rem abducamur. Quia vero nomen Eccle siae speciosum est, si quid nobis proponitur Ecclesiae nomine, debemus attente conside rare an sit vox verae Ecclesiae, nencne. Vt id posimus ditm,olttto, oitiuboaditum dtue pum Dei, nobis in Scriptura propositum, a quo vera Ecclesia non deficit. Cum autem Ecclesia nobis dicit Scripturam sacram es se verbum Dei, agnoscimus id esse verum, non tam quia Ecclesia affirmat, quam inte rioti opiritums, sancti efficacitate, qua Scriptu rae veritas in animis nostris obsignatur: & quemadmodum Ecclesia ductu Spiritus san cti, nonbis dicit Scripturam esse verbum Dei: ita nos eiusdem Spiritus ductu, credimus id esse verum quod Ecclesia nobis dicit, vt fi des nostra nunquam hominibus, semper au tem solo Deo nitatur.
Expono Antecedens. Quanuis Euange lii doctrina sit plenior, & vberior scriptis veteris Testamenti, tamen si rem ipsam spe ctes, vtrobique eadem saluntis doctrina con tinetur. Siquidem verum est quod ait Pau lus, se nihil annuntiasse extra ea quae Pro phetaem & Moses praedixerunt. Et alibi Euan velium fuisse promissum per Prophetas. Fal sum est igitur Apostolos Legi addidisse. A siud est enim Legi addere, aliuda Legem ex ponere, & ad suum scopum referre. Profe rat enim aliquis syngraphum (vt hoc simile v suipemus, & solutione facta adscribat, huic syngraphae fuisse satisfactum: obsecro, Isne dicendus fuerit syngraphae addidisse? ltae cum Apostoli testati sunt suis scriptis, Chri stum adventu suo Legis Prophetarumque promissiones impleuisse, nec Legi, nec scri ptis Propheticis addiderunt.
Porro nego Consequens. Error, ταηα rο ξημα τος λελθος, ut patet ex iis quae dicta sunt. Adde quod non recte procedit argumentum ab Apostolis ad alios homines. Fac enim Pram legi sua addere voluisse, & id factum fuisse Apostolorum ministerio, qui Spiritus Dei instinctu, afflatuque scripserunt: certe nihil propterea decederet huic interdicto, Nequid homines addant verbo Dei
Quare cum ex hac Pontificiorum ratio cinatione sequeretur euersio praestantissi mae doctrinae de similitudine veteris & no ui Testamenti.
Corrigamus hunc errorem ex hac prae clara sententia, quae extat apud lustinum Martyrem, in interp. &Rcesp. cud est Eca? Euangelium praenuntiatum. Quid est E uangelium? Lex impleta. Ex quibus verbis satis constat Euangelium non esse nouam doctrinam Legi additam: sed veteris pro missionis nouam impletionem. Atque de obiectionibus Pontificiorum ex verbo Dei detonrtis sit iam satis a nobis disputatum.
On this page